Naturalis Historia (page 9)

Pline l'Ancien · Arts Libéraux

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org · 16 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Liber XVIII (suite)

124 Ciceris natura est gigni cum salsilagine, ideo solum urit nec nisi madefactum pridie seri debet. differentiae plures, magnitudine, colore, figura, sapore. est enim arietino capiti simile, unde ita appellatur, album nigrumque; est et columbinum, quod alii Venerium appellant, candidum, rotundum, leve, arietino minus, quod religio pervigiliis adhibet. est et cicercula minuti ciceris, inaequalis, angulosi, veluti pisum, dulcissimum autem id quod ervo simillimum, firmiusque quod nigrum et rufum quam quod album.

XXXIII

125 Siliquae rotundae ciceri, ceteris leguminum longae et ad figuram seminis latae, piso cylindratae. passiolorum cum ipsis manduntur granis. serere eos qua velis terra licet ab idius Octobr. in kal. Novembris. legumina, cum maturescere coeperunt, rapienda sunt, quoniam cito exiliunt latentque, cum decidere, sicut et lupinum. quamquam prius de rapis dixisse conveniat —

XXXIV

in transcursu ea attigere nostri, paulo diligentius Graeci, et ipsi tamen inter hortensia —

126 si iustus ordo fiat, a frumento protinus aut certe faba dicendis, quando alius usus praestantior ab iis non est.

Ante omnia namque cunctis animalibus nascuntur, nec in novissimis satiant ruris alitum quoque genera, magisque si decoquantur aqua.

127 quadripedes et fronde eorum gaudent, et homini non minore rapiciorum suis horis gratia quam cymarum, flavidorum quoque et in horreis enecatorum vel maiore quam virentium. ipsa vero durant et in sua terra servata et postea passa paene ad alium proventum, famemque sentiri prohibent. a vino atque messe tertius hic Transpadanis fructus.

128 terram non morose eligit, paene ubi nihil aliud seri possit. nebulis et pruinis ac frigore ultro aluntur, amplitudine mirabili; vidi XL libras excedentia. in cibis quidem nostris pluribus modis commendantur, durantque ad alia sinapis acrimonia domita, etiam coloribus picta praeter suum sex aliis, purpureo quoque. neque aliud in cibis tingui decet.

129 genera eorum Graeci duo prima fecere, masculinum femininumque, et ea serendi modo ex eodem semine: densiore enim satu masculescere, item in terra difficili. semen praestantius quo subtilius.

130 species vero omnium tres. aut enim in latitudinem fundi, aut in rotunditatem globari. tertiam speciem silvestrem appellavere, in longitudinem radice procurrente, raphani similitudine et folio anguloso scabroque, suco acri, qui circa messem exceptus oculos purget medeaturque caligini admixto lacte mulierum. frigore dulciora fieri existimantur et grandiora. tepore in folia exeunt. palma in Nursino agro nascentibus — taxatio in libras sesterti singuli et in penuria bini —, proxima in Algido natis, napis vero Amiterni.

XXXV

131 quorum eadem fere natura: gaudent aeque frigidis. seruntur et ante kalendas Martias, in iugero sextarii IIII. diligentiores quinto sulco napum seri iubent, rapa quarto, utrumque stercorato, rapa laetiora fieri, si cum palea semen inaretur. serere nudum volunt precantem sibi et vicinis serere se.

132 satus utrique generi iustus inter duorum numinum dies festos, Neptuni atque Volcani, feruntque subtili observatione, quota luna praecedente hieme nix prima ceciderit, si totidem luminum die intra praedictum temporis spatium serantur, mire provenire. seruntur et vere in calidis atque umidis.

XXXVI

133 Lupino usu proximus, cum sit et homini et quadripedum generi ungulas habenti communis. remedium eius, ne metentes fugiat exiliendo, ut ab imbre tollatur. nec ullius quae seruntur natura ad sensum . . . . terraeque mirabilior est. primum omnium cotidie cum sole circumagitur horasque agricolis etiam nubilo demonstrat. ter praeterea floret. terram amat terraque operiri non vult.

134 et unum hoc seritur non arato. quaerit maxime sabulosa et sicca atque etiam harenosa. coli utique non vult. tellurem adeo amat, ut, quamvis frutectoso solo coiectum inter folia vepresque, ad terram tamen radice perveniat. pinguescere hoc satu arva vineasque diximus; itaque adeo non eget fimo, ut optimi vicem repraesentet, nihilque aliud nullo inpendio constat, ut quod ne serendi quidem gratia opus sit adferre:

135 protinus seritur ex area ac ne spargi quidem postulat decidens sponte. primumque omnium seritur, novissimum tollitur, utrumque Septembri fere mense, quia, si non antecessit hiemem, frigoribus obnoxium est. inpune praeterea iacet, vel derelictum etiam, si non protinus secuti obruant imbres, ab omnibus animalibus amaritudine sua tutum, plerumque tamen levi sulco integunt. ex densiore terra rubricam maxime amat. ad hanc alendam post tertium florem verti debet, in sabulo post secundum. cretosa tantum limosaque odit et in his non provenit.

136 maceratum calida aqua homini quoque in cibo est. nam bovem unum modii singuli satiant validumque praestant, quando etiam inpositum puerorum ventribus pro remedio est. condi in fumo maxime convenit, quoniam in umido vermiculi umbilicum eius in sterilitatem castrant. si depastum sit in fronde, inarari protinus solum opus est.

XXXVII

137 Et vicia pinguescunt arva, nec ipsa agricolis operosa. uno sulco sata non saritur, non stercoratur nec aliud quam deoccatur. sationis eius tria tempora: circa occasum arcturi, ut Decembri mense pascat. tum optime seritur in semen. aeque namque fert depasta. secunda satio mense Ianuario est, novissima Martio, tum ad frondem utilissima.

138 siccitatem ex omnibus, quae seruntur, maxime amat. non aspernatur etiam umbrosa. ex semine eius, si lecta matura est, palea ceteris praefertur. vitibus praeripit sucum, languescuntque, si in arbusto seratur.

XXXVIII

139 Nec ervi operosa cura est. hoc amplius quam vicia runcatur, et ipsum medicaminis vim optinens, quippe cum divom Augustum curatum epistulis ipsius memoria exstet. sufficiunt singulis boum iugis modi quini sati. Martio mense satum noxium esse bobus aiunt, item autumno gravedinosum, innoxium autem fieri primo vere satum.

XXXIX

140 Et silicia, hoc est fenum Graecum, scariphatione seritur, non altiore quattuor digitorum sulco, quantoque peius tractatur, tanto provenit melius. rarum dictu esse aliquid, cui prosit neglegentia. id autem, quod secale ac farrago appellatur, occari tantum desiderat.

XL

141 Secale Tauri sub Alpibus asiam vocant, deterrimum et tantum ad arcendam famem, fecunda, sed gracili stipula, nigritia triste, pondere praecipuum. admiscetur huic far, ut mitiget amaritudinem eius, et tamen sic quoque ingratissimum ventri est. nascitur qualicumque solo cum centesimo grano, ipsumque pro laetamine est.

XLI

142 Farrago ex recrementis farris praedensa seritur, admixta aliquando et vicia. eadem in Africa fit ex hordeo. omnia haec pabularia, degeneransque ex leguminibus quae vocatur cracca, in tantum columbis grata, ut pastas ea negent fugitivas illius loci fieri.

XLII

143 Apud antiquos erat pabuli genus, quod Cato ocinum vocat, quo sistebant alvom bubus. id erat e pabuli segete viride desectum, antequam generaret. Sura Mamilius aliter id interpretatur et tradit fabae modios X, viciae II, tantundem erviliae in iugero autumno misceri et seri solitos, melius et avena Graeca, cui non cadit semen, admixta. hoc vocitatum ocinum boumque causa seri solitum. Varro appellatum a celeritate proveniendi e Graeco, quod ωκεως dicunt.

XLIII

144 Medica externa etiam Graeciae est, ut a Medis advecta per bella Persarum, quae Darius intulit, sed vel in primis dicenda tanta dos est, cum ex uno satu amplius quam tricenis annis duret. similis est trifolio caule foliisque, geniculata. quidquid in caule adsurgit, folia contrahuntur. unum de ea et cytiso volumen Amphilochus conposuit.

145 solum, in quo seratur, elapidatum purgatumque subigitur autumno, mox aratum et occatum integitur crate iterum ac tertium, quinis diebus interpositis et fimo addito. poscit autem siccum sucosumque vel riguum. ita praeparato seritur mense Maio, alias pruinis obnoxia.

146 opus est densitate seminis omnia occupari internascentesque herbas excludi — id praestant in iugera modi III — et cavendum ne adurat sol, terraque protinus integi debet. si sit umidum solum herbosumve, vincitur et desciscit in pratum. ideo protinus altitudine unciali herbis omnibus liberanda est, manu potius quam sarculo. secatur incipiens florere et quotiens refloruit. id sexies evenit per annos, cum minimum, quater.

147 in semen maturescere prohibenda est, quia pabulum utilius est usque ad trimatum. verno sariri debet liberarique ceteris herbis, ad trimatum marris ad solum radi. ita reliquae herbae intereunt sine ipsius damno propter altitudinem radicum. si evicerint herbae, remedium unicum in aratro, saepius vertendo, donec omnes aliae radices intereant.

148 dari non ad satietatem debet, ne deplere sanguinem necesse sit. et viridis utilior est. arescit surculose ac postremo in pulverem inutilem extenuatur. de cytiso, cui et ipsi principatus datur in pabulis, adfatim diximus inter frutices. et nunc frugum omnium natura peragenda est, cuius in parte de morbis quoque dicatur.

XLIV

149 Primum omnium frumenti vitium avena est, et hordeum in eam degenerat sic, ut ipsa frumenti sit instar, quippe cum Germaniae populi serant eam neque alia pulte vivant. soli maxime caelique umore hoc evenit vitium. sequentem causam habet inbecillitas seminis, si diutius retentum est terra, priusquam erumpat.

150 eadem ratio et si cariosum fuit, cum sereretur. prima autem statim eruptione agnoscitur, ex quo apparet in radice esse causam. est et aliud ex vicino avenae vitium, cum amplitudine inchoata granum, sed nondum matura, prius quam roboret corpus, adflatu noxio cassum et inane in spica evanescit quodam abortu.

151 Venti autem tribus temporibus nocent frumento et hordeo: in flore aut protinus cum defloruere vel maturescere incipientibus. tum enim exinaniunt grana, prioribus causis nasci prohibent. nocet et sol creber ex nube. nascuntur et vermiculi in radice, cum sementem imbribus secutis inclusit repentinus calor umorem.

152 gignuntur et in grano, cum spica e pluviis calore infervescit. est et cantharis dictus scarabaeus parvus, frumenta erodens. omnia ea animalia cum cibo deficiunt. oleum, pix, adips contraria seminibus, cavendumque ne contacta eis serantur. imber in herba utilis a partu, florentibus autem frumento et hordeo nocet, leguminibus innocuus praeterquam ciceri. maturescentia frumenta imbre laeduntur et hordeum magis.

153 nascitur et herba alba, panico similis, occupans arva, pecori quoque mortifera. nam lolium et tribulos et carduos lappasque non magis quam rubos inter frugum morbos potius quam inter ipsius terrae pestes numeraverim.

154 caeleste frugum vinearumque malum nullo minus noxium est robigo. frequentissima haec in roscido tractu convallibusque ac perflatum non habentibus; e diverso carent ea ventosa et excelsa. inter vitia segetum et luxuria est, cum oneratae fertilitate procumbunt. commune autem omnium satorum vitium uricae, etiam ciceris, cum salsilaginem eius abluendo imber dulcius id facit.

155 Est herba, quae cicer enecat et ervum circumligando se; vocatur orobanche. tritico simili modo aera, hordeo festuca, quae vocatur aegilops, lenti herba securiclata, quam Graeci a similitudine pelecinum vocant; et hae conplexu necant. circa Philippos ateramum nominant in pingui solo herbam, qua faba necatur, teramum, qua in macro, cum udam quidam ventus adflavit.

156 aerae granum minimum est in cortice aculeato. cum est in pane, celerrime vertigines facit, aiuntque in Asia et Graecia balneatores, cum velint turbam pellere, carbonibus id semen inicere. nascitur et phalangion in ervo, bestiola aranei generis, si hiems aquosa sit. limaces nascuntur in vicia et aliquando e terra, cocleae minutae, mirum in modum erodentes eam. et morbi quidem fere hi sunt.

XLV

157 Remedia eorum, quaecumque pertinent ad herbas, in sarculo et, cum semen iactatur, cinere. quae vero in semine et circa radicem consistunt, praecedente cura caventur. vino ante semina perfusa minus aegrotare existimant. Vergilius nitro et amurca perfundi iubet fabam; sic etiam grandescere promittit.

158 quidam vero, si triduo ante satum urina et aqua maceretur, praecipue adolescere putant; ter quidem saritam modium fractae e modio solidae reddere. reliqua semina, cupressi foliis tusis si misceantur, non esse vermiculis obnoxia, nec si interlunio serantur. multi ad mili remedia rubetam noctu arvo circumferri iubent, priusquam sariatur, defodique in medio inclusam fictili. ita nec passerem nec vermes nocere, sed eruendam, priusquam metatur; alioquin amarum fieri.

159 quin et armo talpae contacta semina uberiora esse. Democritus suco herbae, quae appellatur aizoum, in tegulis nascens, et ab aliis aesum, Latine vero sedum aut digitillum, medicata seri iubet omnia semina. vulgo vero, si dulcedo noceat et vermes radicibus inhaereant, remedium est amurca pura ac sine sale spargere, dein sarire, si in articulum seges ire coeperit, runcare, ne herbae vincant.

160 pestem a milio atque panico, sturnorum passerumve agmina, scio abigi herba, cuius nomen ignotum est, in quattuor angulis segetis defossa, mirum dictu, ut omnino nulla avis intret. mures abiguntur cinere mustelae vel felis diluto et semine sparso vel decoctarum aqua. sed redolet virus animalium eorum etiam in pane. ob id felle bubulo semina attingi utilius putant.

161 rubigo quidem, maxima segetum pestis, lauri ramis in arvo defixis transit in ea folia ex arvis. luxuria segetum castigatur dente pecoris in herba dumtaxat, et depastae quidem vel saepius nullam in spica iniuriam sentiunt. retonsarum etiam semel omnino certum est granum longius fieri et inane cassumque ac satum non nasci. Babylone tamen bis secant, tertium depascunt; alioquin folia tantum fierent.

162 sic quoque cum quinquagesimo fenore messes reddit eximia fertilitas soli, diligentioribus vel cum centesimo. neque est cura difficilis quam diutissime aqua rigandi, ut praepinguis et densa ubertas diluatur. limum autem non invehunt Euphrates Tigrisque sic ut in Aegypto Nilus, nec terra ipsa herbas gignit. ubertas tamen tanta est, ut sequente anno sponte restibilis fiat seges inpressis vestigio seminibus. quae tanta soli differentia admonet terrae genera in fruges discribere.

XLVI

163 Igitur Catonis haec sententia est: in agro casso et laeto frumentum seri, si vero nebulosus sit idem, rapa, raphanos, milium, panicum. in frigido, aquoso prius serendum, postea in calido, in solo autem rubricoso vel pullo vel harenoso, si non sit aquosum, lupinum; in creta et rubrica et aquosiore agro adoreum; in sicco et non herboso nec umbroso triticum;

164 in solo valido fabam; viciam vero quam minime aquoso herbidoque; siliginem et triticum in loco aperto, edito, qui sole quam diutissime torreatur; lentem in rudecto et rubricoso, qui non sit herbidus; hordeum in novali et in arvo, quod restibile possit fieri; trimestre, ubi sementem maturam facere non possis et cuius crassitudo sit restibilis.

165 Subtilis et illa sententia: serenda ea in tenuiore terra, quae non multo indigent suco, ut cytisus et cicere excepto legumina quae velluntur e terra, non subsecantur — unde et legumina appellata, quia ita leguntur —, in pingui autem quae cibi sunt maioris, ut olus, triticum, siligo, linum. sic ergo tenue solum hordeo dabitur — minus enim alimenti radix poscit —, laetior terra densiorque tritico.

166 in loco umidiore far adoreum potius quam triticum seretur, temperato et triticum et hordeum. colles robustius, sed minus reddunt triticum. far, siligo et cretosum et uliginosum solum patiuntur.

Ex frugibus ostentum semel, quod equidem invenerim, accidit P. Aelio Cn. Cornelio cos., quo anno superatus est Hannibal. in arboribus enim tum nota produntur frumenta.

XLVII

167 Et quoniam de frugum terraeque generibus abunde diximus, nunc de arandi ratione dicemus, ante omnia Aegypti facilitate conmemorata. Nilus ibi coloni vice fungens evagari incipit, ut diximus, a solstitio ac nova luna, primo lente, dein vehementius, quamdiu in leone sol est. mox pigrescit in virginem transgresso atque in libra residit.

168 si XII cubita non excessit, fames certa est, nec minus si XVI exsuperavit. tanto enim tardius decedit, quanto abundantius crevit, et sementem arcet. vulgo credebatur a decessu eius serere solitos, mox sues inpellere vestigiis semina deprimentes in madido solo, et credo antiquitus factitatum,

169 nunc quoque non multo graviore opera; sed tamen inarari certum est abiecta prius semina in limo degressi amnis. hoc fit Novembri mense incipiente, postea pauci runcant — botanismon vocant —, reliqua pars non nisi cum falce arva visit paulo ante kal. Apriles. peragitur autem messis mense Maio, stipula numquam cubitali, quippe sabulum subest granumque limo tantum continetur.

170 excellentius Thebaidis regioni frumentum, quoniam palustris Aegyptus. similis ratio, sed felicitas maior Babyloniae Seleuciae, Euphrate atque Tigri restagnantibus, quoniam rigandi modus ibi manu temperatur. Syria quoque tenui sulco arat, cum multifariam in Italia octoni boves ad singulos vomeres anhelent. in omni quidem parte culturae, sed in hac maxime valet oraculum illud: quid quaeque regio patiatur.

XLVIII

171 Vomerum plura genera: culter vocatur inflexus praedensam, priusquam proscindatur, terram secans futurisque sulcis vestigia praescribens incisuris, quas resupinus in arando mordeat vomer. alterum genus est volgare rostrati vectis. tertium in solo facili, nec toto porrectum dentali, sed exigua cuspide in rostro.

172 latior haec quarto generi et acutior in mucronem fastigata eodemque gladio scindens solum et acie laterum radices herbarum secans. non pridem inventum in Raetia Galliae duas addere tali rotulas, quod genus vocant plaumorati. cuspis effigiem palae habet.

173 serunt ita non nisi culta terra et fere nova. latitudo vomeris caespites versat. semen protinus iniciunt cratesque dentatas supertrahunt. nec sarienda sunt hoc modo sata, sed protelis binis ternisque sic arant. uno boum iugo censeri anno facilis soli quadragena iugera, difficilis tricena iustum est.

XLIX

174 In arando magnopere servandum est Catonis oraculum: quid est bene agrum colere? bene arare. quid secundum? arare. quid tertium? stercorare. sulco vario ne ares. tempestive ares. tepidioribus locis a bruma proscindi arva oportet, frigidioribus ab aequinoctio verno, et maturius sicca regione quam umida, maturius densa terra quam soluta, pingui quam macra.

175 ubi siccae et graves aestates, terra cretosa aut gracilis, utilius inter solstitium et autumni aequinoctium aratur; ubi leves aestus, frequentes imbres, pingue herbosumque solum, ibi mediis caloribus. altum et grave solum etiam hieme moveri placet, tenue valde et aridum paulo ante sationem.

176 Sunt et huic suae leges: lutosam terram ne tangito. vi omni arato. prius quam ares proscindito. hoc utilitatem habet, quod inverso caespite herbarum radices necantur. quidam utique ab aequinoctio verno proscindi volunt. — quod vere semel aratum est, a temporis argumento vervactum vocatur. hoc in novali aeque necessarium est. novale est quod alternis annis seritur. —

177 araturos boves quam artissime iungi oportet, ut capitibus sublatis arent — sic minime colla contundunt —; si inter arbores vitesque aretur, fiscellis capistrari, ne germinum tenera praecerpant; securiculam in stiva pendere, qua intercidantur radices — hoc melius quam convelli aratro bovesque luctari —; in arando versum peragi nec strigare in actu spiritus.

178 iustum est proscindi sulco dodrantali iugerum uno die, iterari sesquiiugerum, si sit facilitas soli; si minus, proscindi semissem, iterari assem, quando et animalium labori natura leges statuit. omne arvum rectis sulcis, mox et obliquis subigi debet. in collibus traverso tantum monte aratur, sed modo in superiora modo in inferiora rostrante vomere, tantumque est laboris homini, ut etiam boum vice fungatur. certe sine hoc animali montanae gentes sarculis arant.

179 arator nisi incurvus praevaricatur. inde tralatum hoc crimen in forum. ibi utique caveatur, ubi inventum est. purget vomerem subinde stimulus cuspidatus rallo. scamna inter duos sulcos cruda ne relinquantur, glaebae ne exultent. male aratur arvom, quod satis frugibus occandum est. id demum recte subactum erit, ubi non intellegetur, utro vomer ierit. in usu est et collicias interponere, si ita locus poscat, ampliore sulco, quae in fossas aquam educant.

180 Aratione per traversum iterata occatio sequitur, ubi res poscit, crate vel rastro, et sato semine iteratur haec quoque, ubi consuetudo patitur, crate contenta vel tabula aratro adnexa — quod vocant lirare — operiente semina; ni operiantur, quae primum appellata, deliratio est.

181 quarto seri sulco Vergilius existimatur voluisse, cum dixit optimam esse segetem, quae bis soles, bis frigora sensisset. spissius solum, sicut plerumque in Italia, quinto sulco seri melius est, in Tuscis vero nono. at fabam et viciam non proscisso serere sine damno conpendium operae est.

182 Non omittemus unam etiamnum arandi rationem in transpadana Italia bellorum iniuria excogitatam. Salassi cum subiectos Alpibus depopularentur agros, panicum miliumque iam excrescens temptavere. postquam respuebat natura, inararunt. at illae messes multiplicatae docuere quod nunc vocant artrare, id est aratrare, ut credo, tunc dictum. hoc fit vel incipiente culmo, cum iam se ad bina ternave emiserit folia.

183 nec recens subtrahemus exemplum in Treverico agro tertio ante hunc annum conpertum. nam cum hieme praegelida captae segetes essent, reseverunt etiam campos mense Martio uberrimasque messes habuerunt.

Nunc reliqua cultura tradetur per genera frugum.

L

184 Siliginem, far, triticum, semen, hordeum occato, sarito, runcato quibus dictum erit diebus. singulae operae cuique generi in iugero sufficient. sarculatio induratam hiberno rigore soli tristitiam laxat temporibus vernis novosque soles admittit. qui sariet, caveat ne frumenti radices subfodiat. triticum, semen, hordeum, fabam bis sarire melius.

185 runcatio, cum seges in articulum exiit, evolsis inutilibus herbis, frugum radices vindicat segetemque discernit a caespite. leguminum cicer eadem quae far desiderat. faba runcari non gestit. quoniam evincit herbas lupinum, occatur tantum. milium et panicum occatur et saritur, non iteratur, non runcatur. silicia et phasioli occantur tantum.

186 sunt genera terrae, quorum ubertas pectinari segetem in herba cogat — cratis et hoc genus dentatae stilis ferreis —, eademque nihilominus et depascuntur. quae depasta sunt, sarculo iterum excitari necessarium. at in Bactris, Africa, Cyrenis omnia haec supervacua fecit indulgentia caeli, et a semente non nisi messibus in arva redeunt, quia siccitas coercet herbas, fruges nocturno tantum rore nutriens.

187 Vergilius alternis cessare arva suadet — si patiantur ruris spatia, utilissimum procul dubio est —; quod si neget condicio, far serendum, unde lupinum aut vicia aut faba sublata sint et quae terram faciant laetiorem. inprimisque et hoc notandum, quaedam propter alia seri obiter, si parum provenere, ut priore diximus volumine, ne eadem saepius dicantur; plurimum enim refert soli cuiusque ratio.

LI

188 Civitas Africae in mediis harenis petentibus Syrtis Leptimque Magnam vocatur Tacape, felici super omne miraculum riguo solo. ternis fere milibus passuum in omnem partem fons abundat, largus quidem, sed certis horarum spatiis dispensatur inter incolas. palmae ibi praegrandi subditur olea, huic ficus, fico punica, illi vitis, sub vite seritur frumentum, mox legumen, deinde olus, omnia eodem anno, omniaque aliena umbra aluntur.

189 quaterna cubita eius soli in quadratum, nec ut a porrectis metiantur digitis, sed in pugnum contractis, quaternis denariis venundantur. super omnia est bifera vite bis anno vindemiare. et nisi multiplici partu exinaniatur ubertas, pereant luxuria singuli fructus. nunc vero toto anno metitur aliquid, constatque fertilitati non occurrere homines.

190 aquarum quoque differentia magna riguis. est in Narbonensi provincia nobilis fons Orgae nomine. in eo herbae nascuntur in tantum expetitae bubus, ut mersis capitibus totis eas quaerant. sed illas in aqua nascentes certum est non nisi imbribus ali. ergo suam quisque terram aquamque noverit.

LII

191 Si fuerit illa terra, quam appellavimus teneram, poterit sublato hordeo seri milium, eo condito rapae, his sublatis hordeum rursus vel triticum, sicut in Campania, satisque talis terra aratur, cum saritur. alius ordo ut, ubi adoreum fuerit, cesset quattuor mensibus hibernis et vernam fabam recipiat. ante hiemalem ne cesset. nimis pinguis alternari potest ita, ut frumento sublato legumen tertio seratur. gracilior et in annum tertium cesset. frumentum seri quidam vetant nisi in ea, quae proximo anno quieverit.

LIII

192 Maximam huius loci partem stercorationis optinet ratio, de qua et priore diximus volumine. hoc tantum nemini inconpertum est, nisi stercorato seri non oportere, quamquam et huic leges sunt propriae. milium, panicum, rapa, napus nisi in stercorato ne seritor. non stercorato frumentum potius quam hordeum seritor. item in novalibus, tametsi in illis fabam seri volunt, eandem ubicumque quam recentissime stercorato solo.

193 autumno aliquid saturus Septembri mense fimum in agro acervet, post imbrem utique. si verno erit saturus, per hiemem fimum disponat. iustum est vehes XVIII iugero tribui, dispergere caveto, priusquam ares. at iacto semine, si haec omissa sit stercoratio, sequens est, priusquam sarias, ut fimi ex aviariis seminis vice spargas ante pulverem.

194 quod ut hanc quoque curam determinemus, iustum mense singulas vehes fimi redire in singulas pecudes minores, in maiores denas. nisi contingat hoc, male substravisse pecori colonum appareat. sunt qui optime stercorari putent sub diu retibus inclusa pecorum mansione. ager si non stercoretur, alget; si nimium stercoratus est, aduritur, satiusque est id saepe quam supra modum facere. quo calidius solum est, eo minus addi stercoris ratio est.

LIV

195 Semen optimum anniculum, bimum deterius, trimum pessimum, ultra sterile; etenim omnium definita generatio est. quod in ima area subsedit, ad semen reservandum est; id enim optimum, quoniam gravissimum, neque alio modo utilius discernitur. quae spica intervallata semina habebit, abicietur. optimum granum, quod rubet et dentibus fractum eundem habet colorem; deterius, cui plus intus albi est.

196 certum terras alias plus seminis recipere, alias minus, religiosumque inde et primum colonis augurium, cum avidius accipiat: esurire creditur et comesse semen. sationem locis umidis celerius fieri ratio est, ne semen imbre putrescat; siccis serius, ut pluviae sequantur nec diu iacens atque non concipiens evanescat; itemque festinata satione densum spargi semen, quia tarde concipiat, serotina rarum, quia densitate nimia necetur.

197 artis quoque cuiusdam est aequaliter spargere. manus utique congruere debet cum gradu semperque cum dextro pede. fit quoque quorundam occulta ratione, quod sors genialis atque fecunda est. non transferendum est ex frigidis locis semen in calida, neque ex praecocibus in serotina nihilque in contrarium, ut praecepere quidam falsa diligentia.

LV

198 Serere in iugera temperato solo iustum est tritici aut siliginis modios V, farris aut seminis, quod frumenti genus ita appellamus, X, hordei VI, fabae quinta amplius quam tritici, viciae VII, ciceris et cicerculae et pisi III, lupini X, lentis III - sed hanc cum fimo arido seri volunt —, ervi VI, siliciae VI, passiolorum IIII, pabuli XX, milii, panici sextarios IIII, pingui solo plus, gracili minus.

199 est et alia distinctio: in denso aut cretoso aut uliginoso tritici aut siliginis modios VI, in soluta terra et sicca et laeta IIII. macie enim solum, nisi rarum culmum habeat, spicam minutam facit et inanem; pinguia arva ex uno semine fruticem numerosum fundunt densamque segetem ex raro semine emittunt.

200 ergo inter quattuor et sex modios, pro natura soli quinta minus seri plusve praecipiunt; item in consito aut clivoso, ut in macro. hoc pertinet oraculum illud magno opere custodiendum: Segetem ne defrudes. adiecit his Attius in Praxidica, ut sereretur, cum luna esset in ariete, geminis, leone, libra, aquario, Zoroastres sole scorpionis duodecim partes transgresso, cum luna esset in tauro.

LVI

201 Sequitur huc dilata et maxima indigens cura de tempore fruges serendi quaestio magnaque ex parte rationi siderum conexa; quamobrem sententias omnium in primis ad id pertinentes exponemus. Hesiodus, qui princeps hominum de agricultura praecepit, unum tempus serendi tradidit a vergiliarum occasu. scribebat enim in Boeotia Helladis, ubi ita seri diximus.

202 inter diligentissimos convenit, ut in alitum quadripedumque genitura, esse quosdam ad conceptum impetus et terrae. hoc Graeci ita definiunt, cum sit calida et umida. Vergilius triticum et far a vergiliarum occasu seri iubet, hordeum inter aequinoctium autumni et brumam, viciam vero et passiolos et lentem boote occidente. quo fit, ut horum siderum aliorumque exortus et occasus digerendi sint in suos dies.

203 sunt qui et ante vergiliarum occasum seri iubeant, dumtaxat in arida terra calidisque provinciis; custodiri enim semen, corrumpente umore, et a proximo imbre uno die erumpere; alii statim ab occasu vergiliarum — sequi imbres a septimo fere die —; aliqui in frigidis ab aequinoctio autumni, in calidis serius, ne ante hiemem luxurient.

204 inter omnes autem convenit circa brumam serendum non esse, magno argumento, quoniam hiberna semina, cum ante brumam sata sint, septimo die erumpant; si post brumam, vix quadragesimo. sunt qui properent atque ita pronuntient, festinatam sementem saepe decipere, serotinam semper. e contrario alii vel vere potius serendum quam malo autumno atque, ubi fuerit necesse, inter favonium et vernum aequinoctium.

205 quidam omissa caelesti subtilitate temporibus definiunt: vere linum et avenam et papaver atque, uti nunc etiam Transpadani servant, usque in quinquatrus, fabam, siliginem Novembri mense, far Septembri extremo usque in idus Octobres, alii post hunc diem in kal. Novembres. ita his nulla naturae cura est, illis nimia, et ideo caeca subtilitas, cum res geratur inter rusticos litterarumque expertes, non modo siderum.

206 et confitendum est caelo maxime constare ea, quippe Vergilio iubente praedisci ventos ante omnia ac siderum mores neque aliter quam navigantibus servari. spes ardua, inmensa, misceri posse caelestem divinitatem inperitiae rusticae, sed temptanda iam grandi vitae emolumento. prius tamen sideralis difficultas, quam sensere etiam periti, subicienda contemplationi est, quo deinde laetior mens discedat a caelo et facta sentiat, quae futura praenosci non possint.

LVII

207 Primum omnium dierum ipsorum annis solisque motus prope inexplicabilis ratio est, ad CCCLXV adiciente anno intercalario diei noctisque quadrantes. ita fit, ut tradi non possint certa siderum tempora. accedit confessa rerum obscuritas, nunc praecurrente nec paucis diebus tempestatum significatu, quod προχειμαζειν Graeci vocant, nunc postveniente, quod επιχειμαζειν, et plerumque alias celerius, alias tardius caeli effectu ad terram deciduo: vulgo serenitate reddita confectum sidus audimus.

208 praeterea cum omnia haec statis sideribus caeloque adfixis constent, interveniunt motus stellarum, grandinum, imbrium, et ipsi non levi effectu, ut docuimus, turbantque conceptae spei ordinem. idque, ne nobis tantum putemus accidere, et reliqua fallit animalia sagaciora circa hoc, ut quo vita eorum constet, aestivasque alites praeposteri aut praeproperi rigores necant, hibernas aestus.

209 ideo Vergilius errantium quoque siderum rationem ediscendam praecipit, admonens observandum frigidae Saturni stellae transitum. sunt qui certissimum veris indicium arbitrentur ob infirmitatem animalis papiliones. sed eo ipso anno, cum commentaremur haec, notatum est, proventum eorum ter repetito frigore extinctum advenasque volucres a. d. VI. kal. Febr. spem veris adtulisse mox saevissima hieme conflictatas.

210 res anceps primum omnium a caelo peti legem, deinde eam argumentis esse quaerendam. super omnia est mundi convexitatis terrarumque globi differentia, eodem sidere alio tempore aliis aperiente se gentibus, quo fit, ut causa eius non isdem diebus ubique valeat. addidere difficultatem et auctores diversis in locis observando, mox etiam in isdem diversa prodendo.

211 tres autem fuere sectae, Chaldaea, Aegyptia, Graeca. his addidit quartam apud nos Caesar dictator annos ad solis cursum redigens singulos Sosigene perito scientiae eius adhibito; et ea ipsa ratio postea conperto errore correcta est ita, ut duodecim annis continuis non intercalaretur, quia coeperat ad sidera annus morari, qui prius antecedebat.

212 et Sosigenes ipse trinis commentationibus — quamquam diligentior ceteris, non cessavit tamen addubitare ipse semet corrigendo — et auctores prodidere ea, quos praetexuimus volumini huic, raro ullius sententia cum alio congruente. minus hoc in reliquis mirum, quos diversi excusaverint tractus.

213 eorum, qui in eadem regione dissedere, unam discordiam ponemus exempli gratia: occasum matutinum vergiliarum Hesiodus — nam huius quoque nomine exstat astrologia — tradidit fieri, cum aequinoctium autumni conficeretur, Thales XXV die ab aequinoctio, Anaximander XXXI, Euctemon XLIIII, Eudoxus XLVIII.

214 nos sequitur observationem Caesaris maxime; haec erit Italiae ratio. dicemus autem et aliorum placita, quoniam non unius terrae, sed totius naturae interpretes sumus, non auctoribus positis — id enim verbosum est —, sed regionibus. legentes tantum meminerint brevitatis gratia, cum Attica nominata fuerit, simul intellegere Cycladas insulas;

215 cum Macedonia, Magnesiam, Threciam; cum Aegyptus, Phoenicen, Cyprum, Ciliciam; cum Boeotia, Locridem, Phocidem et finitimos semper tractus; cum Hellespontus, Chersonesum et continentia usque Atho montem; cum Ionia, Asiam et insulas Asiae; cum Peloponnesus, Achaiam et ad vesperam iacentes terras.

216 Chaldaei Assyriam et Babyloniam demonstrabunt. Africam, Hispanias, Gallias sileri non erit mirum; nemo enim observavit in iis, qui proderet siderum exortus. non tamen difficili ratione dinoscentur in illis quoque terris digestione circulorum, quam in sexto volumine fecimus, qua cognatio caeli non gentium modo, verum urbium quoque singularum intellegitur.

217 ergo ex iis terris, quas nominavimus, sumpta convexitate circuli pertinentis ad quas quisque quaeret terras, iidem erunt siderum exortus per omnium circulorum pares umbras. indicandum et illud, tempestates ipsas cardines suos habere quadrinis annis, et easdem non magna differentia reverti ratione solis, octonis vero augeri easdem, centesima revolvente se luna.

LVIII

218 Omnis autem ratio observata est tribus modis, exortu siderum occasuque et ipsorum temporum cardinibus. exortus occasusque binis modis intelleguntur. aut enim adventu solis occultantur stellae et conspici desinunt aut eiusdem abscessu proferunt se, ut emersum hoc melius quam exortum consuetudo dixisset et illud occultationem potius quam occasum.

219 alio modo, quo die incipiunt apparere vel desinunt oriente sole aut occidente, matutini vespertinive cognominati, prout alteruter eorum mane vel crepusculo contingit. dodrantes horarum, cum minimum, intervalla ea desiderant ante solis ortum vel post occasum, ut aspici possint. praeterea bis quaedam exoriuntur et occidunt, omnisque sermo de iis est stellis, quas adhaerere caelo diximus.

LIX

220 Cardines temporum quadripertita anni distinctione constant per incrementa lucis. augetur haec a bruma et aequatur noctibus verno aequinoctio diebus XC horis tribus, dein superat noctes ad solstitium diebus XCIIII horis XII; . . . . . usque ad aequinoctium autumni, et tum aequata diei procedit nox ex eo ad brumam diebus LXXXVIII horis tribus —

221 horae nunc in omni accessione aequinoctiales, non cuiuscumque die significantur —, omnesque eae differentiae fiunt in octavis partibus signorum, bruma capricorni a. d. VIII kal. Ian. fere, aequinoctium vernum arietis, solstitium cancri, alterumque aequinoctium librae, qui et ipsi dies raro non aliquos tempestatum significatus habent.

222 rursus hi cardines singulis etiamnum articulis temporum dividuntur, per media omnes dierum spatia, quoniam inter solstitium et aequinoctium autumni fidiculae occasus autumnum inchoat die XLVI, ab aequinoctio eo ad brumam vergiliarum matutinus occasus hiemem die XLIIII, inter brumam et aequinoctium die XLV flatus favoni vernum tempus, ab aequinoctio verno initium aestatis die XLVIII vergiliarum exortus matutinus.

223 nos incipiemus a sementibus frumenti, hoc est vergiliarum occasu matutino. nec deinde parvorum siderum mentione concidenda ratio est et difficultas rerum augenda, cum sidus vehemens Orionis isdem diebus longo decedat spatio.

LX

224 Sementibus tempora plerique praesumunt et ab XI die autumnalis aequinoctii fruges serunt, novem a coronae exortu continuis diebus certo prope imbrium promisso, Xenophon non antequam deus signum dederit. hoc Cicero noster imbre fieri interpretatus est, cum sit vera ratio non prius serendi quam folia coeperint decidere.

225 hoc ipso vergiliarum occasu fieri putant aliqui a. d. III idus Novembris, ut diximus, servantque id sidus etiam vestis institores, et est in caelo notatu facillimum. ergo ex occasu eius de hieme augurantur quibus est cura insidiandi, negotiatores avari. ita nubilo occasu pluviosam hiemem denuntiat, statimque augent lacernarum pretia; sereno asperam, et reliquarum vestium accendunt.

226 sed ille indocilis caeli agricola hoc signum habeat inter suos vepres humumque suam aspiciens: cum folia viderit decidua. sic iudicetur anni temperies, alibi tardius, alibi maturius. ita enim sentitur, ut caeli locique adficit natura, idque in hac ratione praecellit, quod eadem et in mundo publica est et unicuique loco peculiaris.

227 miretur hoc qui non meminerit ipso brumali die puleium in carnariis florere. adeo nihil occultum esse natura voluit. et serendi igitur hoc dedit signum. haec est vera interpretatio argumenta naturae secum adferens, quippe sic terram peti suadet promittitque quandam stercoris vicem et contra rigores satusque operiri a se nuntiat ac monet festinare.

LXI

228 Varro in fabae utique satu hanc observationem custodiri praecepit. alii plena luna serendam, lentim vero a vicesima quinta ad tricesimam, viciam quoque iisdem lunae diebus. ita demum sine limacibus fore. quidam pabuli causa sic iuvent seri, seminis autem vere.

Est et alia manifestior ratio mirabiliore naturae providentia, in qua Ciceronis sententiam ipsius verbis subsignabimus:

Iam vero semper viridis semperque gravata Lentiscus triplici solita est grandescere fetu Ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi.

229 Ex his unum hoc erit idem et lino ac papaveri serendo. Cato de papavere ita tradit: Virgas et sarmenta, quae tibi usioni supererunt, in segete comburito. ubi eas combusseris, ibi papaver serito. silvestre in miro usu est melle decoctum ad faucium remedia, visque somnifera etiam sativo. et hactenus de hiberna semente.

LXII

230 Verum ut pariter omnis culturae quoddam breviarium peragatur, eodem tempore conveniet arbores stercorare, adcumulare item vineas — sufficit in iugerum opera — et, ubi patietur loci ratio, arbusta ac vineas putare, solum seminariis bipalio praeparare, incilia aperire, aquam de agro pellere, torcular lavare et recondere.

231 a kal. Novemb. gallinis ova supponere nolito, donec bruma conficiatur. in eum diem ternadena subicito aestate tota, hieme pauciora, non tamen infra novena. Democritus talem futuram hiemem arbitratur, qualis fuerit brumae dies et circa eum terni; item solstitio aestatem. circa brumam plerisque bis septeni halcyonum feturae ventorum quiete molliunt caelum. sed et in his et in aliis omnibus ex eventu significationum intellegi sidera debebunt, non ad dies utique praefinitos expectari tempestatum vadimonia.

LXIII

232 Per brumam vitem ne colito. vina tum defaecari vel etiam diffundi Hyginus suadet a confecta ea septimo die, utique si septima luna conpetat; cerasa circa brumam seri. bubus glandem tum adspergi convenit in iuga singula modios. largior valetudinem infestat, et quocumque tempore detur, si minus XXX diebus continuis data sit, narrant verna scabie poenitere. materiae caedendae tempus hoc dedimus.

233 reliqua opera nocturna maxime vigilia constent, cum sint noctes tanto ampliores, qualos, crates, fiscinas texere, faces incidere, ridicas praeparare interdiu XXX, palos LX et in lucubratione vespertina ridicas V, palos X, totidem antelucana.

LXIV

234 A bruma in favonium Caesari nobilia sidera significant, III kal. Ian. matutino canis occidens, quo die Atticae et finitimis regionibus aquila vesperi occidere traditur. pridie nonas Ian. Caesari delphinus matutino exoritur et postero die fidicula, quo Aegypto sagitta vesperi occidit.

235 item ad VI idus Ian. eiusdem delphini vespertino occaso continui dies hiemant Italiae, et cum sol in aquarium sentiatur transire, quod fere XVI kal. Feb. evenit. VIII kal. stella regia appellata Tuberoni in pectore leonis occidit matutina, et pridie nonas Feb. fidicula vespera.

236 huius temporis novissimis diebus, ubicumque patietur caeli ratio, terram ad rosaria et vineae satum vertere bipalio oportet — iugero operae LXX sufficiunt —, fossas purgare aut novas facere, antelucanis ferramenta acuere, manubria aptare, dolia quassa sarcire, ovium tegimenta concinnare ipsarumque lanas scabendo purgare.

LXV

237 A favonio in aequinoctium vernum Caesari significat, XIIII kal. Mart. triduum varie, et VIII kal. hirundinis visu et postero die arcturi exortu vespertino, item III non. Mart. — Caesar cancri exortu id fieri observavit, maior pars auctorum vindemiatoris emersu — VIII idus aquilonii piscis exortu et postero die Orionis. in Attica milvum apparere servatur. Caesar et idus Mart. ferales sibi notavit scorpionis occasu, XV kal. vero April. Italiae milvum ostendi, XII kal. equum occidere matutino.

238 Hoc intervallum temporis vegetissimum agricolis maximeque operosum est, in quo praecipue falluntur. neque enim eo die vocantur ad munia, quo favonius flare debeat, sed quo coeperit. hoc acri intentione servandum est; hoc illo mense signum dies habet observatione minime fallaci aut dubia, si quis adtendat.

239 unde autem spiret is ventus quaque parte veniat, diximus secundo volumine et dicemus mox paulo operosius. interim ab eo die, quisquis ille fuerit, quo flare coeperit — non utique VI id. Feb., sed sive ante, quando praevernat, sive postea, quando hiemat post diem hunc —, innumera rusticos cura distringat et prima quaeque peragantur, quae differri nequeunt.

240 trimestria serantur, vites putentur qua diximus ratione, oleae curentur, poma serantur inseranturque, vineae pastinentur, seminaria digerantur, instaurentur alia, harundines, salices, genistae serantur caedanturque, serantur vero ulmi, populi, platani, uti dictum est.

241 tum et segetes convenit purgare, sarire hibernas fruges maximeque far. lex certa in eo, cum quattuor fibrarum esse coeperit, faba vero non antequam trium foliorum, tunc quoque levi sarculo purgare verius quam fodere, florentem utique XV primis diebus non attingere. hordeum nisi sicco ne sarito. putationem aequinoctio peractam habeto. vineae iugerum quaternae operae putant, alligant in arbusto singulae operae arbores XV.

242 eodem hoc tempore hortorum rosariorumque cura est, quae separatim proximitatis voluminibus dicetur, eodem et topiarii. tum optime scrobes fiunt. terra in futurum proscinditur Vergilio maxime auctore, ut glaebas sol coquat. utilior sententia, quae non nisi temperatum solum medio vere arari iubet, quoniam in pingui statim sulcos occupent herbae, gracili insecuti aestus exsiccent omnemque sucum venturis seminibus auferant. talia autumno melius arari certum est.

243 Cato verna opera sic definit: scrobes fieri, seminaria . . . . propagari, in locis crassis et umidis ulmos, ficos, poma, oleas seri, prata stercorari luna sitiente; quae rigua non erunt, a flatu favoni defendi et purgari, herbas malas radicitus erui, ficos interputari, seminaria fieri et vetera sarciri: haec antequam vineam fodere incipias. idemque: piro florente arare incipito macra harenosaque. postea uti quaeque gravissima et aquosissima, ita postremo arato.

244 ergo haec aratio has habebit notas: lentisci primum fructum ostendentis ac piri florentis. erit et tertia in bulborum satu scillae, item in coronamentorum narcissi, namque et haec ter florent primoque flore primam arationem ostendunt, medio secundam, tertio novissimam, quando inter sese alia aliis notas praebent.

245 ac non in novissimis cavetur, ne fabis florentibus attingatur hedera; id enim noxium et exitiale ei est tempus. quaedam vero et suas habent notas, sicuti ficus. cum folia pauca in cacumine acetabuli modo germinent, tunc maxime serendas ficus.

LXVI

246 Aequinoctium vernum a. d. VIII kal. April. peragi videtur. ab eo ad vergiliarum exortum matutinum Caesari significant kal. April. III non. April. in Attica vergiliae vesperi occultantur, eaedem postridie in Boeotia, Caesari autem et Chaldaeis nonis, Aegypto Orion et gladius eius incipiunt abscondi.

247 Caesari VI idus significatur imber librae occasu. XIIII kal. Mai. Aegypto suculae occidunt vesperi, sidus vehemens et terra marique turbidum. XVI Atticae, XV Caesari continuo quatriduo significat, Assyriae autem XII kal. hoc est vulgo appellatum sidus Parilicium, quoniam XI kal. Mai. urbis Romae natalis, quo fere serenitas redditur, claritatem observationi dedit, nimborum argumento hyadas appellantibus Graecis [eas stellas] quod nostri a similitudine cognominis Graeci, propter sues inpositum arbitrantes, inperitia appellavere suculas.

248 Caesari et VIII kal. notatur dies. VII kal. Aegypto haedi exoriuntur, VI Boeotiae et Atticae canis vesperi occultatur, fidicula mane oritur. V kal. Assyriae Orion totus absconditur, IIII autem canis. VI non. Mai. Caesari suculae matutino exoriuntur et VIII id. capella pluvialis, Aegypto autem eodem die canis vesperi occultatur. sic fere in VI id. Mai., qui est vergiliarum exortus, decurrunt sidera.

249 In hoc temporis intervallo XV diebus primis agricolae rapienda sunt quibus peragendis ante aequinoctium non suffecerit, dum sciat inde natam exprobrationem foedam putantium vites per imitationem cantus alitis temporariae, quam cuculum vocant. dedecus enim habetur obprobriumque meritum, falcem ab illa volucre in vite deprehendi, et ob id petulantiae sales, etiam cum primo vere, laudantur, auspicio tamen detestabiles videntur. adeo minima quaeque in agro naturalibus trahuntur argumentis.

250 Extremo autem hoc tempore panici miliique satio est. iustum haec seri maturato hordeo. atque etiam in eodem arvo signum illius maturitati et horum sationi commune lucentes vespere per arva cicindelae — ita appellant rustici stellantes volatus, Graeci vero lampyridas — incredibili benignitate naturae.

LXVII

251 iam vergilias in caelo notabiles caterva fecerat, non tamen his contenta terrestres fecit alias veluti vociferant: 'cur caelum intuearis, agricola? cur sidera quaeras, rustice? iam te breviore somno fessum premunt noctes. ecce tibi inter herbas tuas spargo peculiares stellas easque vespera et ab opere disiungenti ostendo ac, ne possis praeterire, miraculo sollicito.

252 videsne ut fulgor igni similis alarum conpressu obtegatur, secumque lucem habeat et nocte? dedi tibi herbas horarum indices et, ut ne sole quidem oculos tuos a terra avoces, heliotropium ac lupinum circumaguntur cum illo. cur etiamnum altius spectes ipsumque caelum scrutere?

253 habes ante pedes tuos ecce vergilias.' incertis hae diebus proveniunt durantque, sed esse sideris huiusce partum eas certum est. proinde quisquis aestivos fructus ante illas severit, ipse frustrabitur sese. hoc intervallo et apicula procedens fabam florere indicat, fabaque florescens eam evocat. dabitur et aliud finiti frigoris indicium: cum germinare videris morum, iniuriam postea frigoris timere nolito.

254 Ergo opera: taleas olivarum ponere ipsasque oleas interradere, rigare prata aequinoctii diebus primis, cum herba creverit in festucam, arcere aquas, vineam pampinare — et huic lex sua: cum pampini IIII digitos longitudine expleverint; pampinat una opera iugerum —, segetes iterare. saritur diebus XX. ab aequinoctio sartura nocere et vineae et segeti existimatur. et oves lavandi hoc idem tempus est.

255 A vergiliarum exortu significant Caesari postridie arcturi occasus matutinus, III id. Mai. fidiculae exortus, XII kal. Iun. capella vesperi occidens et in Attica canis. XI kal. Caesari Orionis gladius occidere incipit, IIII non. Iun. Caesari et Assyriae aquila vesperi oritur, VII id. arcturus matutino occidit Italiae, IIII delphinus vesperi exoritur.

256 XVII kal. Iul. gladius Orionis exoritur, quod in Aegypto post quatriduum. XI kal. eiusdem Orionis gladius Caesari occidere incipit. VIII kal. vero Iul. longissimus dies totius anni et nox brevissima solstitium conficiunt.

257 In hoc temporis intervallo vineae pampinantur, curatur ut vinea vetus semel fossa sit, bis novella. oves tondentur, lupinum stercorandi causa vertitur, terra proscinditur, vicia in pabulum secatur, faba metitur, dein cuditur.

258 Prata circa kal. Iun. caeduntur, quorum facillima agricolis cura ac minimi inpendii haec de se postulat dici. relinqui debent in laeto solo vel umido vel riguo, eaque aqua pluvia rigari aut publica. utilissimum, si malae herbae, arare, dein cratire, sarire, florem ex fenilibus atque e praesepibus feno delapsum spargere, priusquam cratiantur, nec primo anno rigari, nec pasci ante secunda fenisecia, ne herbae vellantur obtrituque hebetentur.

259 senescunt prata restituique debent faba in iis sata vel rapis vel milio, mox insequente anno frumento, rursusque inarata tertio relinqui, praeterea quotiens secta sint siciliri, hoc est quae feniseces praeterierunt secari. est enim in primis inutile enasci herbas sementaturas. herba optima in prato trifoli, proxima graminis, pessima nummuli siliquam etiam diram ferentis. invisa et equisaeti est, a similitudine equinae saetae.

260 secandi tempus, cum spica deflorescere coepit atque roborari. secandum, antequam inarescat. Cato: fenum, inquit, ne sero seces: prius quam semen maturum sit. quidam pridie rigant. ubi non sunt rigua, noctibus roscidis secari melius. quaedam partes Italiae post messem secant.

261 Fuit hoc quoque maioris inpendii apud priores, Creticis tantum transmarinisque cotibus notis nec nisi oleo aciem falcis excitantibus; igitur cornu propter oleum ad crus ligato fenisex incedebat. Italia aquarias cotes dedit limae vice imperantes ferro, set aquariae protinus virent. falcium ipsarum duo genera: Italicum brevius ac vel inter vepres quoque tractabile, Galliarum latifundia maioribus . . . . conpendia, quippe medias caedunt herbas brevioresque praetereunt. Italus fenisex dextra una manu secat.

262 iustum est una opera in die iugerum desecari, alligarique manipulos MCC quaterna pondo. sectum verti ad solem nec nisi siccum construi oportet. ni fuerit observatum hoc diligenter, exhalare matutino nebulam quandam metas, mox sole accendi et conflagrare certum est.

263 rursus rigari desecta oportet, ut secetur autumnale fenum, quod vocant cordum. Interamnae in Umbria quater anno secantur, etiam non rigua; rigua vero ter plerisque in locis, et postea in ipso pabulo non minus emolumenti est quam e feno. armentorum ideo cura iumentorumque progeneratio suum cuique consilium dabit, opimo maxime quadrigarum quaestu.

LXVIII

264 Solstitium peragi in octava parte cancri et VIII kal. Iul. diximus. magnus hic anni cardo, magna res mundi. in hoc usque a bruma crescunt dies [creverunt sex mensibus], sol ipse ad aquilonem scandens ac per ardua enisus ab ea meta incipit flecti ac degredi ad austrum, aucturus noctes aliis sex mensibus ablaturusque diei mensuram.

265 ex hoc deinde rapiendi convehendique fructus alios atque alios tempus, et praeparandi se contra saevam feramque hiemem, decebatque hoc discrimen indubitatis notis signasse naturam. quam ob rem eas manibus ipsis agricolarum ingessit vertique iussit ipsa die folia et esse confecti sideris signum, nec silvestrium arborum remotarumque, ut in saltus devios montesque eundum esset quaerentibus signa, non rursus urbanarum quaeque topiario tantum coluntur, quamquam his et in villa visendis.

266 vertit oleae ante pedes satae, vertit tiliae ad mille usus petendae, vertit populi albae etiam vitibus nuptae. adhuc parum est. 'ulmum, inquit, vite dotatam habes: et huius vertam. pabulo folia eius stringis aut deputas: aspice et tenes sidus. alia parte caelum respiciunt quam qua spectavere pridie.

267 salice omnia alligas, humillima arborum, ipse toto capite altior: et huius circumagam. quid te rusticum quereris? non stat per me, quo minus caelum intellegas et caelestia scias. dabo et auribus signum: palumbium utique exaudi gemitus. transisse solstitium caveto putes, nisi cum incubantem videris palumbem.'

268 Ab solstitio ad fidiculae occasum VI kal. Iul. Caesari Orion exoritur, zona autem eius IIII non. Assyriae, Aegypto vero procyon matutino aestuosus, quod sidus apud Romanos non habet nomen, nisi caniculam hanc volumus intellegi, hoc est minorem canem, ut in astris pingitur, ad aestum magno opere pertinens, sicut paulo mox docebimus.

269 IIII non. Chaldaeis corona occidit matutino, Atticae Orion totius eo die exoritur. prid. id. Iul. Aegyptiis Orion desinit exoriri, XVI kal. Aug. Assyriae procyon exoritur, dein post triduum fere ubique confessum inter omnes sidus ingens, quod canis ortum vocamus, sole partem primam leonis ingresso. hoc fit post sox XXIII die.

270 sentiunt id maria et terrae, multae vero et ferae, ut suis locis diximus. neque est minor ei veneratio quam discriptis in deos stellis, accenditque solem et magnam aestus obtinet causam. XIII kal. Aegypto aquila occidit matutino etesiarumque prodromi flatus incipiunt, quod Caesar X kal. sentire Italiam existimavit.

271 aquila Atticae matutino occidit, III kal. regia in pectore leonis stella matutino Caesari emergit. VIII id. Aug. arcturus medius occidit, III id. fidicula occasu suo autumnum inchoat, ut is adnotavit, sed vera ratio id fieri invenit VI id. easdem.

272 In hoc temporis intervallo res summa vitium agitur decretorio uvis sidere illo, quod caniculam appellavimus, unde carbunculare dicuntur ut quodam uredinis carbone exustae. non conparantur huic malo grandines, procellae quaeque umquam annonae intulere caritatem. agrorum quippe mala sunt illa, carbunculus autem regionum late patentium, non difficili remedio, nisi calumniari naturam rerum homines quam sibi prodesse mallent.

273 ferunt Democritum, qui primus intellexit ostenditque caeli cum terris societatem, spernentibus hanc curam eius opulentissimis civium, praevisa olei caritate futura ex vergiliarum ortu qua diximus ratione ostendemusque iam planius, magna tum vilitate propter spem olivae coemisse in toto tractu omne oleum, mirantibus qui paupertatem quietemque doctrinarum ei sciebant in primis cordi esse,

274 atque ut apparuit causa et ingens divitiarum cursus, restituisse mercedem anxiae et avidae dominorum poenitentiae, contentum probavisse opes sibi in facili, cum vellet, fore. hoc postea Sextius e Romanis sapientiae adsectatoribus Athenis fecit eadem ratione. tanta litterarum occasio est. quas equidem miscebo agrestibus negotiis quam potero dilucide atque perspicue.

275 Plerique dixere rorem inustum sole acri frugibus robiginis causam esse et carbunculi vitibus, quod ex parte falsum arbitror omnemque uredinem frigore tantum constare sole innoxio. id manifestum fiet adtendentibus. nam primum omnium non hoc evenire nisi noctibus et ante solis ardorem deprehenditur totumque lunari ratione constat, quoniam talis iniuria non fit nisi interlunio plenave luna, hoc est praevalente. utroque enim habitu plena est, ut saepius diximus, sed interlunio omne lumen, quod a sole accepit, caelo regerens. differentia utriusque habitus magna, sed manifesta.

276 namque interluino aestate calidissima est, hieme gelida. e diverso in plenilunio aestate frigidas facit noctes, hieme tepidas. causa evidens, sed alia quam redditur a Fabiano Graecisque auctoribus.

277 aestate enim interlunio necesse est cum sole proximo nobis circulo currat, igne eius comminus recepto candens, eadem interlunio absit hieme, quoniam abscedit et sol; item in plenilunio aestivo procul abeat adversa soli, hieme autem ad nos per aestivum circulum accedat. ergo per se roscida, quotiens alget, infinitum quantum illo tempore cadentes pruinas congelat.

LXIX

278 Ante omnia autem duo genera esse caelestis iniuriae meminisse debemus: unum quod tempestates vocamus, in quibus grandines, procellae ceteraque similia intelleguntur, quae cum acciderint, vis maior appellatur. haec ab horridis sideribus exeunt, ut saepius diximus, veluti arcturo, Orione, haedis.

279 alia sunt illa, quae silente caelo serenisque noctibus fiunt, nullo sentiente nisi cum facta sunt. publica haec et magnae differentiae a prioribus, aliis robiginem, aliis uredinem, aliis carbunculum appellantibus, omnibus vero sterilitatem. de his nunc dicemus a nullo ante nos prodita, priusque causas reddemus.

280 Duae sunt praeter lunarem paucisque caeli locis constant. namque vergiliae privatim attinent ad fructus, ut quarum exortu aestas incipiat, occasu hiems, semestri spatio intra se messes vindemiasque et omnium maturitatem conplexae. est praeterea in caelo qui vocatur lacteus circulus,

281 etiam visu facilis [huius defluvio velut ex ubere aliquo sata cuncta lactescunt] duorum siderum observatione, aquilae in septentrionali parte et in austrina caniculae, cuius mentionem suo loco fecimus. ipse circulus fertur per sagittarium atque geminos, solis centro bis aequinoctialem circulum secans, commissuras eorum optinente hinc aquila illinc canicula.

282 ideo effectus utriusque ad omnes frugiferas pertinent terras, quoniam in his tantum locis solis terraeque centra congruunt. igitur horum siderum diebus si purus atque mitis aër genitalem illum lacteumque sucum transmisit in terras, laeta adulescunt sata; si luna qua dictum est ratione roscidum frigus aspersit, admixta amaritudo ut in lacte puerperium necat.

283 modus in terris huius iniuriae, quem fecit in quacumque convexitate comitatus utriusque causae, et ideo non pariter in toto orbe sentitur, ut nec dies. aquilam diximus in Italia exoriri a. d. XIII kal. Ian., nec patitur ratio naturae quicquam in satis ante eum diem spei esse certae. si vero interlunium incidat, omnes hibernos fructus et praecoces laedi necesse est.

284 Rudis fuit priscorum vita atque sine litteris. non minus tamen ingeniosam fuisse in illis observationem apparebit quam nunc esse rationem. tria namque tempora fructibus metuebant, propter quod instituerunt ferias diesque festos, Robigalia, Floralia, Vinalia.

285 Robigalia Numa constituit anno regni sui XI, quae nunc aguntur a. d. VII kal. Mai., quoniam tunc fere segetes robigo occupat. hoc tempus Varro determinavit sole tauri partem X obtinente, sicut tunc ferebat ratio. sed vera causa est, quod post dies undeviginti ab aequinoctio verno per id quadriduum varia gentium observatione in IIII kal. Mai. canis occidit, sidus et per se vehemens et cui praeoccidere caniculam necesse sit.

286 itaque iidem Floralia IIII kal. easdem instituerunt urbis anno DXVI ex oraculis Sibyllae, ut omnia bene deflorescerent. hunc diem Varro determinat sole tauri partem XIIII obtinente. ergo si in hoc quadriduum inciderit plenilunium, fruges et omnia, quae florebunt, laedi necesse erit.

287 Vinalia priora, quae ante hos dies sunt VIIII kal. Mai. degustandis vinis instituta, nihil ad fructus attinent, nec quae adhuc diximus ad vites oleasque, quoniam earum conceptus exortu vergiliarum incipit a. d. VI id. Mai., ut docuimus. aliud hoc quadriduum est, quo neque rore sordidas velim — exurit enim frigidum sidus arcturi postridie occidens —, et multo minus plenilunium incidere.

288 IIII non. Iun. iterum aquila exoritur vesperi, decretorio die florentibus oleis vitibusque, si plenilunium in eum incidat. equidem et solstitium VIII kal. Iul. in simili causa duxerim et canis ortum post dies a solstitio XXIII, sed interlunio accidente, quoniam vapore constat culpa acinique praecocuntur in callum. rursus plenilunium nocet a. d. IIII non. Iul., cum Aegypto canicula exoritur, vel certe XVI kal. Aug., cum Italiae, item XIII kal. Aug., cum aquila occidit, usque in X kal. easdem.

289 extra has causas sunt Vinalia altera, quae aguntur a. d. XIIII kal. Sept. Varro ea fidicula incipiente occidere mane determinat, quod vult initium autumni esse et hunc diem festum tempestatibus leniendis institutum. nunc fidiculam occidere a. d. VI id. Aug. servatur.

290 Intra haec constat caelestis sterilitas, neque negaverim posse ea permutari algentium locorum et aestuantium natura. set a nobis rationem demonstratam esse satis est; reliqua observatione cuiusque constabunt. alterutrum quidem fore in causa, hoc est plenilunium aut interlunium, non erit dubium.

291 et in hoc mirari benignitatem naturae succurrit: iam primum hanc iniuriam omnibus annis accidere non posse propter statos siderum cursus, nec nisi paucis noctibus anni, idque quando sit futurum facile nosci ac, ne per omnes menses timeretur, earum quoque lege divisum: aestate interlunia praeterquam biduo secura esse, hieme plenilunia, nec nisi aestivis brevissimisque noctibus metui, diebus non idem valere;

292 praeterea tam facile intellegi, ut formica, minimum animal, interlunio quiescat, plenilunio operetur etiam noctibus; avem parram oriente sirio ipso die non apparere et donec occidat, e diverso chlorionem prodire ipso die solstitii; neutrum vero lunae statum noxium esse, ne noctibus quidem nisi serenis et omni aura quiescente, quoniam neque in nube neque in flatu cadunt rores, sic quoque non sine remedio.

LXX

293 sarmenta aut palearum acervos et evulsas herbas fruticesque per vineas camposque, cum timebis, incendito: fumus medebitur hic; e paleis et contra nebulas auxiliatur, ubi nebulae nocent. quidam tres cancros vivos cremari iubent in arbustis, ut carbunculus ne noceat;

294 alii siluri carnem leniter uri a vento, ut per totam vineam fumus dispergatur. Varro auctor est, si fidiculae occasu, quod est initium autumni, uva picta consecretur inter vites, minus nocere tempestates. Archibius ad Antiochum Syriae regem scripsit, si fictili novo obruatur rubeta rana in media segete, non esse noxias tempestates.

LXXI

295 Opera rustica huius intervalli: terram iterare, arbores circumfodere aut, ubi aestuosa regio poscat, adcumulare — germinantia nisi in solo luxurioso fodienda non sunt —, seminaria purgae sarculo, messem hordeaciam facere, aream messi praeparare, Catonis sententia amurca temperatam, creta Vergili operosius. maiore ex parte aequant tantum et fimo bubulo dilutiore inlinunt. id satis ad pulveris remedium videtur.

LXXII

296 Messis ipsius ratio varia. Galliarum latifundis valli praegrandes, dentibus in margine insertis, duabus rotis per segetem inpelluntur, iumento in contrarium iuncto; ita dereptae in vallum cadunt spicae. stipulae alibi mediae falce praeciduntur, atque inter duas mergites spica destringitur. alibi ab radice caeduntur, alibi cum radice velluntur, quique id faciunt, proscindi ab se obiter agrum interpretantur, cum extrahant sucum.

297 differentia haec: ubi stipula domos contegunt, quam longissimam servant; ubi feni inopia, e stramento paleam quaerunt. panici culmo non tegunt, milii culmum fere inurunt, hordei stipulam bubus gratissimam servant. panicum et milium singillatim pectine manuali legunt Galliae.

298 Messis ipsa alibi tribulis in area, alibi equarum gressibus exteritur, alibi perticis flagellatur. triticum quo serius metitur, copiosius invenitur; quo celerius vero, hoc speciosius ac robustius. lex aptissima: antequam granum indurescat et cum iam traxerit colorem; oraculum vero: biduo celerius messem facere potius quam biduo serius. siliginis et tritici eadem ratio in area horreoque. far, quia difficulter excutitur, convenit cum palea sua condi, et stipula tantum et aristis liberatur.

299 palea plures gentium pro feno utuntur. melior ea, quo tenuior minutiorque et pulveri propior; ideo optima e milio, proxima ex hordeo, pessima ex tritico, praeterquam iumentis opere laborantibus. culmum saxosis locis, cum inaruit, baculo frangunt substraturi animalibus. si palea deficit, et culmus teritur.

300 ratio haec: maturius desectus, muria dura sparsus, dein siccatus in manipulos convolvitur atque ita pro feno bubus datur. sunt qui accendant in arvo et stipulas, magno Vergili praeconio. summa autem eius ratio, ut herbarum semen exurant. ritus diversos magnitudo facit messium et caritas operarum.

LXXIII

301 Conexa est ratio frumenti servandi. horrea operose tripedali crassitudine parietis laterici exaedificari iubent aliqui, praeterea superne impleri nec adflatus admittere aut fenestras habere ullas; alii ab exortu tantum aestivo aut septentrione, eaque sine calce construi, quoniam sit frumento inimicissima; nam quae de amurca praeciperentur indicavimus.

302 alibi contra suspendunt granaria lignea columnis et perflari undique malunt, atque etiam a fundo. alii omnino pendente tabulato extenuari granum arbitrantur et, si tegulis subiaceat, confervescere. multi ventilare quoque vetant; curculionem enim non descendere infra quattuor digitos, nec amplius periclitari.

303 Columella et favonium ventu confecto frumento praedicit, quod miror equidem, siccissimum alioqui. sunt qui rubeta rana in limine horrei pede e longioribus suspensa invehere iubeant. nobis referre plurimum tempestivitas condendi videbitur. nam si parum tostum atque robustum collectum sit aut calidum conditum, vitia innasci necesse est.

304 Diuturnitatis causae plures: aut in ipsius grani corio, cum est numerosius, ut milio, aut suci pinguedine, qui pro umore sufficiat tantum, ut sesimae, aut amaritudine, ut lupino et cicerculis. in tritico maxime nascuntur animalia, quoniam spissitate sua concalescit et furfure crasso vestitur. tenuior hordeo palea, exilis et legumini; ideo non generant. faba crassioribus tunicis operitur; ob hoc effervescit.

305 quidam ipsum triticum diuturnitatis gratia adspergunt amurca, mille modios quadrantali, alii Chalcidica aut Carica creta aut etiam absinthio. est et Olynthi et Cerinthi Euboeae terra, quae corrumpi non sinat.

306 nec fere condita in spica laeduntur, utilissime tamen servantur in scrobibus, quos siros vocant, ut in Cappadocia ac Threcia et Hispania, Africa, et ante omnia ut sicco solo fiant curatur, mox ut palea substernantur; praeterea cum spica sua conduntur ita frumenta. si nullus spiritus penetret, certum est nihil maleficum nasci.

307 Varro auctor est, sic conditum triticum durare annis L, milium vero C, fabam et legumina in oleariis cadis oblita cinere longo tempore servari. idem fabam a Pyrrhi regis aetate in quodam specu Ambraciae usque ad piraticum Pompei Magni bellum durasse annis circiter CCXX.

308 ciceri tantum nullae bestiolae in horreis innascuntur. sunt qui urceis cinere substratis et inlitis, acetum habentibus, leguminum acervos superingerant, ita non nasci maleficia credentes, alii qui in salsamentariis cadis gypso inlinant, alii qui lentem aceto laserpiciato respergant siccatamque oleo unguant. sed brevissima observatio, quod vitiis carere velis, interlunio legere. quare plurimum refert, condere quis malit an vendere. crescente enim luna frumenta grandescunt.

LXXIV

309 Sequitur ex divisione temporum autumnus a fidiculae occasu ad aequinoctium ac deinde vergiliarum occasum initiumque hiemis. in his intervallis significant prid. id. Aug. Atticae equus oriens vespera, Aegypto et Caesari delphinus occidens. XI kal. Sept. Caesari et Assyriae stella, quae vindemitor appellatur, exoriri mane incipit vindemia maturitatem promittens. eius argumentum erunt acini colore mutati. Assyriae V kal. et sagitta occidit et etesiae desinunt.

310 vindemitor Aegypto nonis exoritur, Atticae arcturus matutino, et sagitta occidit mane. V id. Sept. Caesari capella oritur vesperi, arcturus vero medius prid. id. vehementissimo significatu terra marique per dies quinque.

311 ratio eius haec traditur: si delphino occidente imbres fuerint, non futuros per arcturum. signum orientis eius sideris servetur hirundinum abitus; namque deprehensae intereunt. XVI kal. Oct. Aegypto spica, quam tenet virgo, exoritur matutino etesiaeque desinunt. hoc idem Caesari XIIII kal., XIII Assyriae significant, et XI kal. Caesari commissura piscium occidens ipsumque aequinocti sidus VIII kal. Oct.

312 dein consentiunt, quod est rarum, Philippus, Callippus, Dositheus, Parmeniscus, Conon, Criton, Democritus, Eudoxus IV kal. Oct. capellam matutino exoriri et III kal. haedos. VI non. Oct. Atticae corona exoritur mane, Asiae et Caesari V heniochus occidit matutino. IV Caesari corona exoriri incipit, et postridie occidunt haedi vespere.

313 VIII id. Oct. Caesari fulgens in corona stella exoritur, et VI id. vergiliae vesperi, idibus corona tota. XVII kal. Nov. suculae vesperi exoriuntur. prid. kal. Caesari arcturus occidit et suculae exoriuntur cum sole. IIII non. arcturus occidit vesperi. V id. Nov. gladius Orionis occidere incipit. dein III id. vergiliae occidunt.

314 In his temporum intervallis opera rustica: rapa, napos serere quibus diximus diebus. vulgus agreste rapa post ciconiae discessum male seri putat, nos omnino post Vulcanalia, et praecocia cum panico, a fidiculae autem occasu viciam, passiolos, pabulum. hoc silente luna seri iubent. et frondis praeparandae tempus hoc est. unus frondator quattuor frondarias fiscinas complere in die iustum habet. si decrescente luna praeparetur, non putrescit. aridam colligi non oportet.

315 Vindemiam antiqui numquam existimavere maturam ante aequinoctium; iam passim rapi cerno. quamobrem et huius tempora notis argumentisque signentur. leges ita se habent: uvam caldam ne legito, hoc est nimia siccitate ac nisi imber intervenerit. uvam rorulentam ne legito, hoc est si ros nocturnus fuerit nec prius quam sole discutiatur.

316 vindemiare incipito, cum ad palmitem pampinus procumbere coeperit aut cum exempto acino ex densitate intervallum non conpleri apparuerit ac iam non augeri acinos. plurimum refert, si contingat crescente luna vindemiare.

317 pressura una culleos XX implere debet. hic est pes iustus. ad totidem culleos et lacus XX iugeribus unum sufficit torculum. premunt aliqui singulis, utilius binis, licet magna sit vastitas singulis. longitudo in his refert, non crassitudo. spatiosa melius premunt. antiqui funibus vittisque loreis ea detrahebant et vectibus. intra C annos inventa Graecanica, mali rugis per cocleam ambulantibus, ab aliis adfixa arboris stella, aliis arcas lapidum adtollente secum arbore, quod maxime probatur. intra XXII hos annos inventum parvis prelis et minore torculario aedificio, breviore malo in media derecto, tympana inposita vinaceis superne toto pondere urguere et super prela construere congeriem.

318 hoc et poma colligendi tempus, observato cum aliquod maturitate, non tempestate, deciderit; hoc et faeces exprimendi, hoc et defrutum coquendi silente luna noctu aut, si interdiu, plena, ceteris diebus aut ante exortum lunae aut post occasum, nec de novella vite aut palustri, nec nisi e matura uva. si ligno contingatur vas, adustum et fumosum fieri putant.

319 iustum vindemiae tempus ab aequinoctio ad vergiliarum occasum dies XLIIII. ab eo die oraculum occurrit frigidum picari pro nihilo ducentium. sed iam et kal. Ian. defectu vasorum vindemiantes vidi piscinisque musta condi aut vina effundi priora, ut dubia reciperentur.

320 hoc non tam saepe proventu nimio evenit quam segnitia aut avaritia insidiantium caritati. civilis, aequi patrisfamilias modus est annona cuiusque anni uti. id peraeque etiam lucrosissimum. reliqua de vinis adfatim dicta sunt, item vindemia facta olivam esse rapiendam et quae ad oleum pertinent quaeque a vergiliarum occasu agi debent.

LXXV

321 His quae sunt necessaria adicientur de luna ventisque et praesagiis, ut sit tota sideralis ratio perfecta. namque Vergilius etiam in numeros lunae digerenda quaedam putavit Democriti secutus ostentationem; nos legum utilitas, quae in toto opere, in hac quoque movet parte.

Omnia, quae caeduntur, carpuntur, tondentur, innocentius decrescente luna quam crescente fiunt.

322 stercus nisi decrescente luna ne tangito, maxime autem intermenstrua dimidiaque stercorato. verres, iuvencos, arietes, haedos decrescente luna castrato. ova luna nova supponito. scrobes luna plena noctu facito. arborum radices luna plena operito. umidis locis interlunio serito et circa interlunium quadriduo. ventilari quoque frumenta ac legumina et condi circa extremam lunam iubent, seminaria, cum luna supra terram sit, fieri, calcari musta, cum luna sub terra, item materias caedi quaeque alia suis locis diximus.

323 neque est facilior observatio ac iam dicta nobis secundo volumine, sed quod intellegere vel rustici possint: quotiens ab occidente sole cernetur prioribusque horis noctis lucebit, crescens erit et oculis dimidiata iudicabitur; cum vero occidente sole orietur ex adverso, ita ut pariter aspiciantur, tum erit plenilunium. quotiens ab ortu solis orietur prioribusque noctis horis detrahet lumen et in diurnas extendet, decrescens erit iterumque dimidia; in coitu vero, quod interlunium vocant, cum apparere desierit.

324 supra terras autem erit, quamdiu et sol, interlunio et prima toto die, secunda horae noctis unius dextante sicilico, ac deinde tertia et usque XV multiplicatis horarum isdem portionibus. XV tota supra terras nocte erit eademque sub terris toto die.

325 XVI ad primae horae nocturnae dextantem sicilicum sub terra aget easdemque portiones horarum per singulos dies adiciet usque ad interlunium, et quantum primis partibus noctis detraxerit, quod sub terris aget, tantundem novissimis ex die adiciet supra terram. alternis autem mensibus XXX implebit numeros, alternis vero detrahet singulos. haec erit ratio lunaris; ventorum paulo scrupulosior.

LXXVI

326 Observato solis ortu quocumque die libeat stantibus hora diei sexta sic, ut ortum eum a sinistro umero habeant, contra mediam faciem meridies et a vertice septentrio erit. qui ita limes per agrum curret, cardo appellabitur. circumagi deinde melius est, ut umbram suam quisque cernat; alioquin post hominem erit.

327 ergo permutatis lateribus, ut ortus illus diei ab dextro umero fiat, occasus a sinistro, tunc erit hora sexta, cum minima umbra contra medium fiet hominem. per huius mediam longitudinem duci sarculo sulcum vel cultro liniam verbi gratia pedum XX conveniat mediamque mensuram, hoc est in decimo pede, circumscribi circulo parvo, qui vocetur umbilicus.

328 quae pars fuerit a vertice umbrae, haec erit venti septentrionis. illo tibi, putator, arborum plagae ne spectent, neve arbusta vineave nisi in Africa, Cyrenis, Aegypto. illinc flante ne arato, quaeque alia praecipiemus. quae pars liniae fuerit a pedibus umbrae meridiem spectans, haec ventum austrum dabit, quem a Graecis notum diximus vocari.

329 illinc flatu veniente materiam vinumque, agricola, ne tractes. umidus aut aestuosus Italiae est, Africae quidem incendia cum serenitate adfert. in hunc Italiae palmites spectent, sed non plagae arborum vitiumve. hic oleae timeatur vergiliarum quadriduo, hunc caveat insitor calamis gemmisque inoculator.

330 de ipsa regionis eius hora praemonuisse conveniat. frondem medio die, arborator, ne caedito. cum meridiem adesse senties, pastor, [aestate] contrahente se umbra, pecudes a sole in opaca cogito. cum aestate pasces, in occidentem spectent ante meridiem, post meridiem in orientem; aliter noxium, sicut hieme et vere in rorulentum educere: [nec contra septentrionem paveris supra dictum] cluduntur ita lippiuntque ab adflatu et alvo cita pereunt. qui feminas concipi voles, in hunc ventum spectantes iniri cogito.

LXXVII

331 Diximus ut in media linia designaretur umbilicus. per hunc medium transversa currat alia. haec erit ab exortu aequinoctiali ad occasum aequinoctialem, et limes, qui ita secabit agrum, decumanus vocabitur. ducantur deinde aliae duae liniae in decussis obliquae, ita ut ab septentrionis dextra laevaque ad austri dextram ac laevam descendant.

332 omnes per eundem currant umbilicum, omnes inter se pares sint, omnium intervalla paria. quae ratio semel in quoque agro ineunda erit vel, si saepius libeat uti, e ligno facienda, regulis paribus in tympanum exiguum, sed circinatum adactis. ratione, qua doceo occurrendum ingeniis quoque inperitorum esse,

333 meridiem executi placet, quoniam semper idem est, sol autem cotidie ex alio caeli momento quam pridie oritur, ne quis forte ad exortum capiendam putet liniam.

Ita caeli exacta parte quod fuerit liniae caput septentrioni proximum a parte exortiva, solstitialem habebit exortum, hoc est longissimi diei, ventumque aquilonem, borean Graecis dictum.

334 in hunc ponito arbores vitesque. sed hoc flante ne arato, frugem ne serito, semen ne iacito. praestringit animam atque praegelat hic radicibus arborum, quas positurus adferes. praedoctus esto: alia robustis prosunt, alia infantibus. —

335 (Nec sum oblitus in hac parte ventum Graecis poni, quem caecian vocant. sed idem Aristoteles, vir inmensae subtilitatis, qui id ipsum fecit, rationem convexitatis mundi reddit, qua contrarius aquilo Africo flat). — nec tamen eum toto anno in praedictis timeto agricola. mollitur sidere aestate media mutatque nomen — etesias vocatur —; ergo cum frigidum senties, caveto, ad quaecumque aquilo praedicetur: tanto perniciosior septentrione est.

336 in hunc Asiae, Graeciae, Hispaniae, maritimae Italiae, Campaniae, Apuliae arbusta vineaeque spectent. qui mares concipi voles, in hunc pascito, ut sic ineuntem ineat. ex adverso aquilonis ab occasu brumali Africus flabit, quem Graeci liba vocant. in hunc ad coitum cum se pecus circumegerit, feminas conceptas esse scito.

337 Tertia a septentrione linia, quam per latitudinem umbrae duximus et decumanam vocavimus, exortum habebit aequinoctialem ventumque subsolanum, Graecis aphelioten dictum. in hunc salubribus locis villae vineaeque spectent. ipse leniter pluvius tamen est, siccior favonius, ex adverso eius ab aequinoctiali occasu, zephyrus Graecis nominatus. in hunc spectare oliveta Cato iussit. hic ver inchoat aperitque terras tenui frigore saluber, hic vites putandi frugesque curandi, arbores serendi, poma inserendi, oleas tractandi ius dabit adflatuque nutricium exercebit.

338 quarta a septentrione linia, eadem austro ab exortiva parte proxima, brumalem habebit exortum ventumque volturnum, eurum Graecis dictum, sicciorem et ipsum tepidioremque. in hunc apiaria et vineae Italiae Galliarumque spectare debent. ex adverso volturni flabit corus, ab occasu solstitiali et occasu lateris septentrionis, Graecis dictus argestes, ex frigidissimis et ipse, sicut omnes qui a septentrionis parte spirant.

339 hic et grandines infert, cavendus et ipse non secus ac septentrio. volturnus si a serena caeli parte coeperit flare, non durabit in noctem, at subsolanus in maiorem partem noctis extenditur. quisquis erit ventus, si fervidus sentietur, pluribus diebus permanebit. aquilonem praenuntiat terra siccescens repente, austrum umescens rore occulto.

LXXVIII

340 Etenim praedicta ventorum ratione, ne saepius eadem dicantur, transire convenit ad reliqua tempestatum praesagia, quoniam et hoc placuisse Vergilio magno opere video, siquidem in ipsa messe saepe concurrere proelia ventorum damnosa imperitis refert.

341 tradunt eundem Democritum metente fratre eius Damaso ardentissimo aestu orasse, ut reliquae segeti parceret raperetque desecta sub tectum, paucis mox horis saevo imbre vaticinatione adprobata. quin immo et harundinem non nisi inpendente pluvia seri iubent et fruges insecuturo imbre. quamobrem et haec breviter attingemus, scrutati maxima pertinentia, primumque a sole capiemus praesagia.

342 Purus oriens atque non fervens serenum diem nuntiat, at hibernam pallidus grandinem. si et occidit pridie serenus [et oritur], tanto certior fides serenitatis. concavus oriens pluvias praedicit; idem ventos, cum ante exorientem eum nubes rubescunt; quod si et nigrae rubentibus intervenerint, et pluvias; cum occidentis aut orientis radii videntur coire, pluvias.

343 si circa occidentem rubescent nubes, serenitatem et futuri diei spondent. si in exortu spargentur partim ad austrum, partim ad aquilonem, pura circa eum serenitas sit licet, pluviam tamen ventosque significabunt; si in ortu aut in occasu contracti cernentur radii, imbrem. si in occasu eius pluet aut radii nubem in se trahent, asperam in proximum diem tempestatem significabunt.

344 cum oriente radii non inlustres eminebunt, quamvis circumdatae nubes non sint, pluviam portendent. si ante exortum nubes globabuntur, hiemem asperam denuntiabunt; si ab ortu repellentur et ad occasum abibunt, serenitatem. si nubes solem circumcludent, quanto minus luminis relinquent, tanto turbidior tempestas erit; si vero etiam duplex orbis fuerit, eo atrocior.

345 quod si in exortu aut in occasu fiet, ita ut rubescant nubes, maxima ostendetur tempestas. si non ambibunt, sed incumbent, a quocumque vento fuerint, eum portendent; si a meridie, et imbrem. si oriens cingetur orbe, ex qua parte is se ruperit, expectetur ventus. si totus defluxerit aequaliter, serenitatem dabit.

346 si in exortu longe radios per nubes porriget et medius erit inanis, pluviam significabit; si ante ortum radii se ostendent, aquam et ventum; si circa occidentem candidus circulus erit, noctis lenem tempestatem; si nebula, vehementiorem; si candente sole, ventum; si ater circulus fuerit, ex qua regione is ruperit se, ventum magnum.

LXXIX

347 Proxima sint iure lunae praesagia. quartam eam maxime observat Aegyptus. si splendens exorta puro nitore fulsit, serenitatem; si rubicunda, ventos; si nigra, pluvias portendere creditur in XV. cornua eius obtusa pluviam, erecta et infesta ventos semper significant, quarta tamen maxime. cornu superius acuminatum septentrionalem atque rigidum illum praesagit ventum, inferius austrum, utraque erecta noctem ventosam. si quartam orbis rutilus conget, et ventos et imbres praemonebit.

348 apud Varronem ita est: Si quarto die luna erit directa, magnam tempestatem in mari praesagiet, nisi si coronam circa se habebit et eam sinceram, quoniam illo modo non ante plenam lunam hiematurum ostendit. si plenilunio per dimidium pura erit, dies serenos significabit; si rutila, ventos; nigrescens imbres.

349 si caligo orbisve nubium incluserit, ventos, qua se ruperit; si gemini orbes cinxerint, maiorem tempestatem, et magis, si tres erunt aut nigri, interrupti atque distracti. nascens luna si cornu superiore obatrato surget, pluvias decrescens dabit; si inferiore, ante plenilunium; si in media nigritia illa fuerit, imbrem in plenilunio. si plena circa se habebit orbem, ex qua parte is maxime splendebit, ex ea ventum ostendet; si in ortu cornua crassiora fuerint, horridam tempestatem. si ante quartam non apparuerit vento favonio flante, hiemalis toto mense erit. si XVI vehementius flammea apparuit, asperas tempestates praesagiet.

350 sunt et ipsius lunae VIII articuli, quotiens in angulos solis incidat, plerisque inter eos tantum observantibus praesagia eius, hoc est III, VII, XI, XV, XVIIII, XXIII, XXVII et interlunium.

LXXX

351 Tertio loco stellarum observationem esse oportet. discurrere hae videntur interdum, ventique protinus sequuntur, in quorum parte ita praesagiere. caelum cum aequaliter totum erit splendidum articulis temporum, quos proposuimus, autumnum serenem praestabit et frigidum. si ver et aestas non sine refrigerio aliquo transierint, autumnum serenum ac densum minusque ventosum facient. autumni serenitas ventosam hiemem facit.

352 cum repente stellarum fulgor obscuratur et id neque nubilo nec caligine, pluvia aut graves denuntiantur tempestates. si volitare plures stellae videbuntur, quo ferentur albescentes, ventos ex is partibus nuntiabunt [aut]. si coruscabunt, certos, si id in pluribus partibus fiet, inconstantes ventos et undique. si stellarum errantium aliquam orbis incluserit, imbrem.

353 sunt in signo cancri duae stellae parvae aselli appellatae, exiguum inter illas spatium obtinente nubecula, quam praesepia appellant. haec cum caelo sereno apparere desiit, atrox hiems sequitur. si vero alteram earum, aquiloniam, caligo abstulit, auster saevit; si austrinam, aquilo. arcus cum sunt duplices, pluvias nuntiant, a pluviis serenitatem non perinde certam; circulus nubis circa sidera aliqua pluviam.

LXXXI

354 Cum aestate vehementius tonuit quam fulsit, ventos ex ea parte denuntiat, contra si minus tonuit, imbrem. cum sereno caelo fulgetrae erunt et tonitrua, hiemabit, atrocissime autem, cum ex omnibus quattuor partibus caeli fulgurabit; cum ab aquilone tantum, in posterum diem aquam portendet; cum a septentrione, ventum eum. cum ab austro vel coro aut favonio nocte serena fulgurabit, ventum et imbrem ex isdem regionibus demonstrabit. tonitrua matutina ventum significant, imbrem meridiana.

LXXXII

355 Nubes cum sereno in caelum ferentur, ex quacumque parte id fiet, venti expectentur. si eodem loco globabuntur adpropinquanteque sole discutientur et hoc ab aquilone fiet, ventos; si ab austro, imbres portendent. sole occidente si ex utraque parte eius caelum petent, tempestatem significabunt. vehementius atrae ab oriente in noctem aquam minantur, ab occidente in posterum diem.

356 si nubes ut vellera lanae spargentur multae ab oriente, aquam in triduum praesagient. cum in cacuminibus montium nubes consident, hiemabit. si cacumina pura fient, disserenabit. nube gravida candicante, quod vocant tempestatem albam, grando imminebit. caelo quamvis sereno nubecula quamvis parva flatum procellosum dabit.

LXXXIII

357 Nebulae montibus descendentes aut caelo cadentes vel in vallibus sidentes serenitatem promittent.

LXXXIV

Ab his terreni ignes proxime significant. pallidi namque murmurantesque tempestatum nuntii sentiuntur, pluviae etiam, si in lucernis fungi, si flexuose volitet flamma.

358 ventum nuntiant lumina, cum ex sese flammas elidunt aut vix accenduntur; item cum in aëno pendente scintillae coacervantur, vel cum tollentibus ollas carbo adhaerescit, aut cum contectus ignis e se favillam discutit scintillamve emittit, vel cum cinis in foco concrescit et cum carbo vehementer perlucet.

LXXXV

359 Est et aquarum significatio: mare si tranquillum in portu cursitabit murmurabitve intra se, ventum praedicet; si id hieme, et imbrem; litora ripaeque si resonabunt tranquillo, asperam tempestatem, item maris ipsius tranquillo sonitus spumaeve dispersae aut aquae bullantes. pulmones marini in pelago plurium dierum hiemem portendunt. saepe et silentio intumescit inflatumque altius solito iam intra se esse ventos fatetur.

LXXXVI

360 Et quidam et montium sonitus nemorumque mugitus praedicunt et sine aura, quae sentiatur, folia ludentia, lanugo populi aut spinae volitans aquisque plumae innatantes, atque etiam in campanis venturam tempestatem praecedens suus fragor. caeli quidem murmur non dubiam significationem habet.

LXXXVII

361 Praesagiunt et animalia: delphini tranquillo mari lascivientes flatum, ex qua venient parte, item spargentes aquam, iidem turbato tranquillitatem. lolligo volitans, conchae adhaerescentes, echini adfigentes sese aut harene saburrantes tempestatis signa sunt. ranae quoque ultra solitum vocales et fulicae matutino clangore,

362 item mergi anatesque pinnas rostro purgantes ventum, ceteraeque aquaticae aves concursantes, grues in mediterranea festinantes, mergi, gaviae maria aut stagna fugientes. grues silentio per sublime volantes serenitatem, sicut noctua in imbre garrula — at sereno tempestatem —, corvique singultu quodam latrantes seque concutientes, si continuabunt, serenum diem; si vero carptim vocem resorbebunt, ventosum imbrem.

363 graculi sero a pabulo recedentes hiemem, et albae aves cum congregabuntur et cum terrestres volucres contra aquam clangores dabunt perfundentque sese, sed maxime cornix, hirundo tam iuxta aquam volitans, ut pinna saepe percutiat, quaeque in arboribus habitant, fugitantes in nidos suos, et anseres continuo clangore intempestivi, ardea in mediis harenis tristis.

LXXXVIII

364 Nec mirum aquaticas aut in totum volucres praesagia aëris sentire: pecora exultantia et indecora lascivia ludentia easdem significationes habent, et boves caelum olfactantes seque lambentes contra pilum, turpesque porci alienos sibi manipulos faeni lacerantes, et apes operantes segniter vel contra industriam suam absconditae, vel formicae concursantes aut ova progerentes, item vermes terreni erumpentes.

LXXXIX

365 Trifolium quoque inhorrescere et folia contra tempestatem subrigere certum est.

XC

nec non et in cibis mensisque nostris vasa, quibus esculentum additur, sudorem repositoriis relinquentia diras tempestates praenuntiant.

Liber XVII Liber XIX

Liber XIX

Gaius Plinius SecundusNaturalis Historia077 - 78 p.C.n.

Gaius Plinius Secundus

Naturalis Historia

Liber XIX

77 - 78 p.C.n.

Liber XVIII Liber XX

I

1 Siderum quoque tempestatumque ratio vel imperitis facili atque indubitato modo demonstrata est, vereque intellegentibus non minus conferunt rura deprehendendo caelo quam sideralis scientia agro colendo. proximam multi hortorum curam fecere;

2 nobis non protinus transire ad ista tempestivum videtur, miramurque aliquos scientiae gratiam eruditionisve gloriam ex his petentes tam multa praeterisse, nulla mentione habita tot rerum sponte curave provenientium, praesertim cum plerisque earum pretio usuque vitae maior etiam quam frugibus perhibeatur auctoritas. atque, ut a confessis ordiamur utilitatibus quaeque non solum terras omnes, verum etiam maria replevere, seritur ad dici neque inter fruges neque inter hortensia potest linum,

3 sed in qua non occurrit vitae parte? quodve miraculum maius, herbam esse quae admoveat Aegyptum Italiae in tantum, ut Galerius a freto Siciliae Alexandriam septimo die pervenerit, Balbillus sexto, ambo praefecti, aestate vero post XV annos Valerius Marianus ex praetoriis senatoribus a Puteolis nono die lenissumo faltu?

4 herbam esse quae Gadis ab Herculis columnis septimo die Ostiam adferat et citeriorem Hispaniam quarto, provam Narbonensem tertio, Africam altero, quod etiam mollissimo flatu contigit C. Flavio legato Vibi Crispi procos.? audax vita, scelerum plena! aliquid seri, ut ventos procellasque capiat,

5 et parum esse fluctibus solis vehi, iam vero nec vela satis esse maiora navigiis, sed, quamvis amplitudini antemnarum singulae arbores sufficiant, super eas tamen addi velorum alia vela, praeterque in proris et alia in puppibus pandi, ac tot modis provocari mortem, denique tam parvo semine nasci quod orbem terrarum ultro citro portet, tam gracili avena, tam non alte a tellure tolli, neque id viribus suis necti, sed fractum tunsumque et in mollitiem lanae coactum iniuria, ac summa audacia pervehi mare!

6 nulla exsecratio sufficit contra inventorem (dictum suo loco nobis), cui satis non fuit hominem in terra mori, nisi periret et insepultus. ac nos priore libro imbres et flatus cavendos frugum causa victusque praemonebamus: ecce seritur hominis manu, metitur eiusdem hominis ingenio, quod ventos in mari optet. propterea, ut sciamus favisse Poenas, nihil gignitur facilius; ut sentiamus nolente seri natura, urit agrum deterioremque etiam terram facit.

II

7 Seritur sabulosis maxime unoque sulco, nec magis festinat aliud. vere satum aestate vellitur, et hanc quoque terrae iniuriam facit. ignoscat tamen aliquis Aegypto serenti, ut Arabiae Indiaeque merces inportet. itane et Galliae censentur hoc reditu? montesque mari oppositos esse non est satis et a latere oceani obstare ipsum, quod vocant inane?

8 Cadurci, Caleti, Ruteni, Bituriges ultimique hominum existimati Morini, immo vero Galliae universae vela texunt, iam quidem et transrhenani hostes, nec pulchriorem aliam vestem eorum feminae novere. qua admonitione succurrit quod M. Varro tradit, in Serranorum familia gentilicium esse feminas lintea veste non uti.

9 in Germania autem defossae atque sub terra id opus agunt. similiter etiam in Italiae regione Aliana inter Padum Ticinumque amnes, ubi a Saetabi tertia in Europa lino palma; secundam enim in vicino Alianis capessunt Retovina et in Aemilia via Faventina. candore Alianis semper crudis Faventina praeferuntur; Retovinis tenuitas summa densitasque, candor qui Faventinis, sed lanugo nulla, quod apud alios gratiam, apud alios offensionem habet. nervositas filo aequalior paene quam araneis tinnitusque, cum dente libeat experiri. ideo duplex quam ceteris pretium.

10 Et ab his Hispania citerior habet splendorem lini praecipuum torrentis, in quo politur, natura, qui adluit Tarraconem. et tenuitas mira ibi primum carbasis repertis. non dudum ex eadem Hispania Zoelicum venit in Italiam plagis utilissimum; civitas ea Gallaeciae et oceano propinqua. est sua gloria et Cumano in Campania ad piscium et alitum capturas.

11 eadem et plagis materia — neque enim minores cunctis animalibus insidias quam nobismet ipsis lino tendimus —, sed Cumanae plagae concidunt apro saetas et vel ferri aciem vincunt, vidimusque iam tantae tenuitatis, ut anulum hominis cum epidromis transirent uno portante multitudinem, qua saltus cingerentur. nec id maxime mirum, singula earum stamina centeno quinquageno filo constare, sicut paulo ante Iulio Lupo, qui in praefectura Aegypti obiit.

12 mirentur hoc ignorantes in Aegypti quondam regis, quem Amasim vocant, thorace in Rhodiorum insula Lindi in templo Minervae CCCLXV filis singula fila constare, quod se expertum nuperrime prodidit Mucianus ter cos. parvasque iam reliquias eius superesse hac experientium iniuria.

13 Italia et Paelignis etiamnum linis honorem habet, sed fullonum tantum in usu. nullum est candidius lanaeve similius, sicut in culcitis praecipuam gloriam Cadurci obtinent. Galliarum hoc et tomenta pariter inventum. Italiae quidem mos etiam nunc durat in appellatione stramenti.

14 Aegyptio lino minimum firmitatis, plurimum lucri. quattuor ibi genera: Taniticum, Pelusiacum, Buticum, Tentyriticum regionum nominibus, in quibus nascuntur. superior pars Aegypti in Arabiam vergens gignit fruticem, quem aliqui gossypion vocant, plures xylon et ideo lina inde facta xylina. parvus est similemque barbatae nucis fructum defert, cuius ex interiore bombyce lanugo netur. nec ulla sunt cum candore molliora pexiorave. vestes inde sacerdotibus Aegypti gratissimae.

15 quartum genus et othoninum appellant. fit e palustri velut harundine, dumtaxat panicula eius. Asia e genista facit lina ad retia praecipue in piscando durantia, frutice madefacto X diebus, Aethiopes Indique e malis, Arabes e curcurbitis in arboribus, ut diximus, genitis.

III

16 Apud nos maturitas eius duobus argumentis intellegitur, intumescente semine aut colore flavescente. tum evolsum et in fasciculos manuales colligatum siccatur in sole pendens conversis superne radicibus uno die, mox V aliis contrariis in se fascium cacuminibus, ut semen in medium cadat. inter medicamina huic vis, et in quodam rustico ac praedulci Italiae transpadanae cibo, sed iam pridem sacrorum tantum, gratia.

17 deinde post messem triticiam virgae ipsae merguntur in aquam solibus tepefactam, pondere aliquo depressae; nulli enim levitas maior. maceratas indicio est membrana laxatior, iterumque inversae, ut prius, sole siccantur, mox arefactae in saxo tunduntur stuppario malleo. quod proximum cortici fuit, stuppa appellatur, deterioris lini, lucernarum fere luminibus aptior; et ipsa tamen pectitur ferreis aculeis, donec omnis membrana decorticetur,

18 * corticesque decussi clibanis et furnis praebent usum *. medullae numerosior distinctio candore, mollitia. linumque nere et viris decorum. est * ars depectendi digerendique: iustum e quinquagenis fascium libris quinas denas carminari. iterum deinde in filo politur, inlisum crebro silici ex aqua, textumque rursus tunditur clavis, semper iniuria melius.

IV

19 Inventum iam est etiam quod ignibus non absumeretur. vivum id vocant, ardentesque in focis conviviorum ex eo vidimus mappas sordibus exustis splendescentes igni magis quam possent aquis. regum inde funebres tunicae corporis favillam ab reliquo separant cinere. nascitur in desertis adustisque sole Indiae, ubi non cadunt imbres, inter diras serpentes, adsuescitque vivere ardendo, rarum inventu, difficile textu propter brevitatem.

20 rufus de cetero splendescit igni. cum inventum est, aequat pretia excellentium margaritarum. vocatur autem a Graecis ασβεστινον ex argumento naturae. Anaxilaus auctor est linteo eo circumdatam arborem surdis ictibus et qui non exaudiantur caedi. ergo huic lino principatus in toto orbe. proximus byssino, mulierum maxime deliciis circa Elim in Achaia genito; quaternis denariis scripula eius permutata quondam ut auri reperio.

21 linteorum lanugo, e velis navium maritimarum maxime, in magno usu medicinae est, et cinis spodii vim habet. est et inter papavera genus quoddam, quo candorem lintea praecipuum trahunt.

V

22 Temptatum est tingui linum quoque, ut vestium insaniam acciperet, in Alexandri Magni primum classibus Indo amne navigantis, cum duces eius ac praefecti certamine quodam variassent insignia navium, stupueruntque litora flatu versicoloria pellente vela. purpureo ad Actium cum M. Antonio Cleopatra venit eodemque fugit. hoc fuit imperatoriae navis insigne.

VI

23 Postea in theatris tantum umbram fecere, quod primus omnium invenit Q. Catulus, cum Capitolium dedicaret. carbasina deinde vela primus in theatro duxisse traditur Lentulus Spinther Apollinaribus ludis. mox Caesar dictator totum forum Romanum intexit viamque sacram ab domo sua et clivum usque in Capitolium, quod munere ipso gladiatorio mirabilius visum tradunt.

24 deinde et sine ludis Marcellus Octavia Augusti sorore genitus in aedilitate sua, avunculi XI consulatu, a kal. Aug. velis forum inumbravit, ut salubrius litigantes consisterent, quantum mutati a moribus Catonis censorii, qui sternendum quoque forum muricibus censuerat! vela nuper et colore caeli, stellata, per rudentes iere etiam in amphitheatris principis Neronis. rubent in cavis aedium et muscum ab sole defendunt.

25 cetero mansit candori pertinax gratia. honor ei iam et Troiano bello. cur enim non et proeliis intersit ut naufragiis? thoracibus lineis paucos tamen pugnasse testis est Homerus. hinc fuisse et navium armamenta apud eundem interpretantur eruditiores, quoniam, cum σπαρτα dixit, significaverit sata.

VII

26 Sparta quidem usus multa post saecula coeptus est, nec ante Poenorum arma, quae primum Hispaniae intulerunt. herba et haec, sponte nascens et quae non queat seri, iuncusque proprie aridi soli, uni terrae data vitio. namque id malum telluris est, nec aliud ibi seri aut nasci potest. in Africa exiguum et inutile gignitur. Carthaginiensis Hispaniae citerioris portio, nec haec tota, sed quatenus parit, montes quoque sparto operit.

27 hinc strata rusticis eorum, hinc ignes facesque, hinc calceamina et pastorum vestes. animalibus noxium praeterquam cacuminum teneritate. ad reliquos usus laboriose evellitur ocreatis cruribus manuque textis manicis convoluta, osseis iligneisve conamentis, nunc iam in hiemem iuxta, facillime tamen ab idibus Mais in Iunias. hoc maturitatis tempus.

VIII

28 Volsum fascibus in acervo alligatum biduo, tertio resolutum spargitur in sole siccaturque et rursus in fascibus redit sub tecta. postea maceratur, aqua marina optime, sed et dulci, si marina desit, siccatumque sole iterum rigatur. si repente urgueat desiderium, perfusum calida in solio ac siccatum stans conpendium operae fatetur.

29 hoc autem tunditur, ut fiat utile, praecipue in aquis marique invictum. in sicco praeferunt e cannabi funes, set spartum alitur etiam demersum, veluti natalium sitim pensans. est quidem eius natura interpolis, rursusque quam libeat vetustum novo miscetur.

30 verumtamen complectatur animo qui volet miraculum aestimare, quanto sit in usu omnibus terris navium armamentis, machinis aedificationum aliisque desideriis vitae. ad hos omnes usus quae sufficiant, minus XXX passuum in latitudinem a litore Carthaginis Novae minusque C in longitudinem esse reperientur. longius vehi impendia prohibent. in longitudinem esse reperientur. longius vehi impendia prohibent.

IX

31 Iunco Graecos ad funes usos nomini credamus, quo herbam eam appellant, postea palmarum foliis philuraque manifestum est. inde translatum a Poenis sparti usum perquam simile veri est.

X

32 Theophrastus auctor est esse bulbi genus circa ripas amnium nascens, cuius inter sumum corticem eamque partem, qua vescuntur, esse laneam naturam, ex qua inpilia vestesque quaedam conficiantur. sed neque regionem, in qua id fiat, nec quicquam diligentius praeterquam eriophoron id appellari in exemplaribus, quae equidem invenerim, tradit, neque omnino ullam mentionem habet sparti cuncta magna cura persecutus CCCXC annis ante nos, ut iam et alio loco diximus, quo apparet post id temporis spatium in usum venisse spartum.

XI

33 Et quoniam a miraculis rerum coepimus, sequemur eorum ordinem, in quibus vel maximum est aliquid nasci ac vivere sine ulla radice. tubera haec vocantur undique terra circumdata nullisque fibris nixa aut saltem capillamentis, nec utique extuberante loco, in quo gignuntur, aut rimas sentiente. neque ipsa terrae cohaerent, cortice etiam includuntur, ut plane nec terram esse possimus dicere neque aliud quam terrae callum.

34 siccis haec fere et sabulosis locis frutectosisque nascuntur. excedunt saepe magnitudinem mali cotonei, etiam librali pondere. duo eorum genera: harenosa dentibus inimica, in altero sincera. distinguntur et colore, rufo nigroque et intus candido, laudatissima Africae. crescant anne vitium id terrae — neque enim aliud intellegi potest — ea protinus globetur magnitudine, qua futurum est, et vivat necne, non facile arbitror intellegi posse. putrescendi enim ratio communis est cum ligno.

35 Lartio Licinio praetorio viro iura reddenti in Hispania Carthagine paucis his annis scimus accidisse mordenti tuber, ut deprehensus intus denarius primos dentes inflecteret, quo manifestum erit terrae naturam in se globari. quod certum est, ex his erunt, quae nascantur et seri non possint.

XII

36 Simile et quod in Cyrenaica provincia vocant misy, praecipuum suavitate odoris ac saporis, sed carnosius, et quod in Threcia iton et quod in Graecia geranion.

XIII

37 De tuberibus haec traduntur peculiariter: cum fuerint imbres autumnales ac tonitrua crebra, tunc nasci et maxime tonitribus, nec ultra annum durare, tenerrima autem verno esse. quibusdam locis accepta tantum riguis feruntur, sicut Mytilenis hegant nasci nisi exundatione fluminum invecto semine ab Tiaris. est autem is locus, in quo plurima nascuntur. Asiae nobilissima circa Lampsacum et Alopeconnesum, Graeciae vero circa Elim.

XIV

38 Sunt et in fungorum genere Graecis dicti pezicae, qui sine radice aut pediculo nascuntur.

XV

Ab his proximum dicetur auctoritate clarissimum laserpicium, quod Graeci silphion vocant, in Cyrenaica provincia repertum, cuius sucus laser vocatur, magnificum in usu medicamentisque et ad pondus argentei denarii repensum.

39 multis iam annis in ea terra non invenitur, quoniam publicani, qui pascua conducunt, maius ita lucrum sentientes depopulantur pecorum pabulo. unus omnino caulis nostra memoria repertus Neroni principi missus est. si quando incidit pecus in spem nascentis, hoc deprehenditur signo: ove, cum comederit, dormiente protinus, capra sternuente crebrius.

40 diuque iam non aliud ad nos invenitur laser, quam quod in Perside aut Media et Armenia nascitur large, sed multo infra Cyrenaicum, id quoque adulteratum cummi aut sacopenio aut faba fracta; quo minus omittendum videtur C. Valerio M. Herennio cos. Cyrenis advecta Romam publice laserpicii pondo XXX, Caesarem vero dictatorem initio belli civilis inter aurum argentumque protulisse ex aerario laserpicii pondo MD.

41 Id apud auctores Graeciae certissimos invenimus natum imbre piceo repente madefacta tellure circa Hesperidum hortos Syrtimque maiorem septem annis ante oppidum hortos Syrtimque maiorem septem annis ante oppidum Cyrenarum, quod conditum est urbis nostrae anno CXLIII, vim autem illam per IIII stadium Africae valuisse.

42 in ea laserpicium gigni solitum, rem feram ac contumacem et, si coleretur, in deserta fugientem, radice multa crassaque, caule ferulaceo ac simili crassitudine. huius folia maspetum vocabant, apio maxime similia. semen erat foliaceum, folium ipsum vere deciduum.

43 vesci pecora solita primoque purgari, mox pinguescere, carne mirabilem in modum iucunda. post folia amissa caule ipso et homines vescebantur *modis omnibus* decocto, elixo assoque, eorum quoque corpora XL primis diebus purgante *. sucus duobus modis capiebatur, e radice atque caule, et haec duo erant nomina, rhizias atque caulias, vilior illo ac putrescens.

44 radici cortex niger. ad mercis adulteria sucum ipsum in vasa coiectum admixto furfure subinde concutiendo ad maturitatem perducebant, ni ita fecissent, putrescentem. argumentum erat maturitatis colos siccitasque sudore finito.

45 alii traduntur laserpicii radicem fuisse maiorem cubitali, tuberque in ea supra terram. hoc inciso profluere solitum sucum ceu lactis, supernato caule, quem magydarim vocarunt. folia aurei coloris pro semine fuisse, cadentia a canis ortu austro flante. ex his laserpicium nasci solitum, annuo spatio et radice et caule consummantibus sese. hi et circumfodi solitum prodidere, nec purgari pecora, sed aegra sanari aut protinus mori, quod in paucis accidere. Persico silphio prior opinio congruit.

XVI

46 Alterum genus est, quod magydaris vocatur, tenerius et minus vehemens, sine suco, quod circa Syriam nascitur, non proveniens in Cyrenaica regione. gignitur et in Parnaso monte copiosum, quibusdam laserpicium vocantibus. per quae omnia adulteratur rei saluberrimae utilissimaeque auctoritas. probatio sinceri prima in colore modice rufo et, cum frangatur, intus candido, mox tralucente gutta quaeque saliva celerrime liquescat. usus in multis medicaminibus.

XVII

47 Sunt etiamnum duo genera non nisi sordido nota volgo, cum quaestu multum polleant, in primis rubia, tinguendis lanis et coriis necessaria. laudatissima Italica et maxime suburbana, et omnes paene provinciae scatent ea. sponte provenit seriturque, similitudine erviliae, verum spinosis foliis et caule. geniculatus hic est quinis circa articulos in orbe foliis. semen eius rubrum, postremo nigrum, radix rubra est. quos in medicina usus habeat dicemus suo loco.

XVIII

48 At quae vocatur radicula lavandis demum lanis sucum habet, mirum quantum conferens candori mollitiaeque. nascitur sativa ubique, sed sponte praecipua in Asia Syriaque, saxosis et asperis locis, trans Euphraten tamen laudatissima, caule ferulaceo, tenui et ipso, cibis indigenarum expetito et unguentis, quicquid sit cum quo decoquatur, folio oleae. struthion Graeci vocant. floret aestate, grata aspectu, verum sine odore, spinosae caule lanuginis. semen ei nullum, radix magna, quae conciditur ad quem dictum est usum.

XIX

49 Ab his superest reverti ad hortorum curam et suapte natura memorandam et quoniam antiquitas nihil prius mirata est, quam Hesperidum hortos ac regum Adonidis et Alcinoi itemque pensiles, sive illos Semiramis sive Assyriae res Syrus fecit, de quorum opere alio volumine dicemus.

50 Romani quidem reges ipsi coluere; quippe etiam Superbus nuntium illum saevum atque sanguinarium filio remisit ex horto. in XII tabulis legum nostrarum nusquam nominatur villa, semper in significatione ea hortus, in horti vero heredium; quam ob rem comitata est et religio quaedam, hortoque et foro tantum contra invidentium effascinationes dicari videmus in remedio saturica signa, quamquam hortos tutelae Veneris adsignante Plauto. iam quidem hortorum nomine in ipsa urbe delicias agros villasque possident.

51 primus hoc instituit Athenis Epicurus otii magister; usque ad eum moris non fuerat in oppidis habitari rura.

Romae quidem per se hortus ager pauperis erat.

52 ex horto plebei macellum, quanto innocentiore victu! mergi enim, credo, in profunda satius est et ostrearum genera naufragio exquiri, aves ultra Phasim amnem peti ne fabuloso quidem terrore tutas, immo sic pretiosiores, alias in Numidiam atque Aethiopiae sepulchra, aut pugnare cum feris mandique capientem quod mandat alius. at, Hercules, quam vilia haec, quam parata voluptati satietatique, nisi eadem, quae ubique, indignatio occurreret!

53 ferendum sane fuerit exquisita nasci poma, alia sapore, alia magnitudine, alia monstro pauperibus interdicta, inveterari vina saccisque castrari, nec cuiquam adeo longam esse vitam, ut non ante se genita potet, e frugibus quoque quondam alicam sibi excogitasse luxuriam ac medulla tantum earum superque pistrinarum operibus et caelaturis vivere, alio pane procerum, alio volgi, tot generibus usque ad infimam plebem descendente annona.

54 etiamne in herbis discrimen inventum esse, opesque differentiam facere in cibo etiam uno asse venali? in his quoque aliqua sibi nasci tribus negant, caule in tantum saginato, ut pauperis mensa non capiat. silvestres fecerat natura corrudas, ut passim quisque demeteret. ecce altiles spectantur asparagi, et Ravenna ternos libris rependit. heu prodigia ventris! mirum esset non licere pecori carduis vesci: non licet plebei!

55 aquae quoque separantur, et ipsa naturae elementa vi pecuniae discreta sunt. hi nives, illi glaciem potant poenasque montium in voluptatem gulae vertunt. servatur rigor aestibus, excogitaturque ut alienis mensibus nix algeat. decocunt alii aquas, mox et illas hiemant. nihil utique homini sic, quomodo rerum naturae, placet.

56 etiamne herba aliqua diviti tantum pascitur? nemo Sacros Aventinosque montes et iratae plebis secessus circumspexerit? macellum certe aequabit quos pecunia separaverit. itaque, Hercules, nullum macelli vectigali maius fuit Romae clamore plebis incusantis apud omnes principes, donec remissum est portorium mercis huius, conpertumque non aliter quaestuosius censum haberi aut tutius ac minore fortunae iure: cum credatur pensio ea pauperrumis, in solo sponsor est et sub die reditus superficiesque caelo quocumque gaudens.

57 Hortorum Cato praedicat caules. hinc primum agricolae aestimabant prisci et sic statim faciebant iudicium, nequam esse in domo matrem familias — etenim haec cura feminae dicebatur —, ubi indiligens esset hortus, quippe e carnario aut macello vivendum esse. nec caules, ut nunc maxime, probabant, damnantes pulmentaria quae egerent alio pulmentario: id erat oleo parcere, nam gari desideria etiam in exprobratione erant.

58 horti maxime placebant quae non egerant igni parcerentque ligno, expedita res et parata semper, unde et acetaria appellantur, facilia concoqui nec oneratura sensus cibo et quae minime accenderent desiderium panis. pars eorum ad condimenta pertinens fatetur domi versuram fieri solitam atque non Indicum piper quaesitum quaeque trans maria petimus.

59 iam in fenestris suis plebs urbana imagine hortorum cotidiana oculis rura praebebant, antequam praefigi prospectus omnes coegit multitudinis innumerae saeva latrocinatio. quamobrem sit aliquis et his honos, neve auctoritatem rebus vilitas adimat, cum praesertim etiam cognomina procerum inde nata videamus Lactucinosque in Valeria familia non puduisse appellari, et contingat aliqua gratia operae curaeque nostrae Vergilio quoque confesso, quam sit difficile verborum honorem tam parvis perhibere.

XX

60 Hortos villae iungendos non est dubium riguosque maxime habendos, si contingat, praefluo amne, si minus, e puteo rota organisve pneumaticis vel tollenonum haustu rigatos. solum proscindendum a favonio in autumnum praeparantibus post XIIII dis iterandumque ante brumam. VIII iugerum operis palari iustum est, fimum III pedes alte cum terra misceri, areis distingui easque resupinis pulvinorum toris, ambiri singulas tramitum sulcis, qua detur accessus homini scatebrisque decursus.

XXI

In hortis nascentium alia bulbo commendantur, alia capite, alia caule, alia folio, alia utroque, alia semine, alia cartilagine, alia carne aut utroque, alia cortice aut cute et cartilagine, alia tunicis carnosis.

XXII

61 Aliorum fructus in terra est, aliorum et extra, aliorum non nisi extra. quaedam iacent crescuntque, ut cucurbitae et cucumis; eadem pendent, quamquam graviora multo etiam iis, quae in arboribus gignuntur. sed cucumis cartilagine et carne constat, cucurbita cortice et cartilagine; cortex huic uni maturitate transit in lignum.

62 terra conduntur raphani napique et rapa, atque alio modo inulae, siser, pastinacae. quaedam vocabimus ferulacea, ut anetum, malvas. namque tradunt auctores [in Arabia] malvas septimo mense arborescere baculorumque usum praebere.

63 exemplo est arbor malvae in Mauretania Lixi oppidi aestuario, ubi Hesperidum horti fuisse produntur, CC passibus ab oceano iuxta delubrum Herculis antiquius Gaditano, ut ferunt. ipsa altitudinis pedum XX, crassitudinis quam circumplecti nemo possit. in simili genere habebitur et cannabis. nec non et carnosa aliqua appellabimus, ut spongeas in umore pratorum enascentes. fungorum enim callum in ligni arborumque natura diximus et alio genere tuberum paulo ante.

XXIII

64 Cartilaginum generis extraque terram est cucumis, mira voluptate Tiberio principi expetitus. nullo quippe non die contigit ei, pensiles eorum hortos promoventibus in solem rotis olitoribus rursusque hibernis diebus intra specularium munimenta revocantibus. quin et lacte mulso semine eorum biduo macerato apud antiquos Graeciae auctores scriptum est seri oportere, ut dulciores fiant. crescunt qua coguntur forma.

65 in Italia virides et quam minimi, in provinciis quam maximi et cerini aut nigri placent. copiosissimi Africae, grandissimi Moesiae. cum magnitudine excessere, pepones vocantur. vivunt hausti in stomacho in posterum diem nec perfici queunt in cibis, non insalubres tamen plurimum. natura oleum odere mire nec minus aquas diligunt, desecti quoque.

66 ad eas modice distantes adrepunt, contra oleum refugiunt aut, si quid obstet vel si pendeant, curvantur intorquenturque. id vel una nocte deprehenditur, si vas cum aqua subiciatur, a quattuor digitorum intervallo descendentibus ante posterum diem, at si oleum eodem modo sit, in hamos curvatis. iidem in fistulam flore demisso mira longitudine crescunt.

67 ecce cum maxime nova forma eorum in Campania provenit mali cotonei effigie. forte primo natum ita audio unum, mox semine ex illo genus factum, melopeponas vocant. non pendent hi, sed humi rotundantur, colore aureo. mirum in his praeter figuram coloremque et odorem, quod maturitatem adepti, quamquam non pendentes, statim a pediculo recedunt.

68 Columella suum tradit commentum, ut toto anno contingant, fruticem rubi quam vastissimum in apricum locum transferre et recidere duum digitorum relicta stirpe circa vernum aequinoctium. ita in medulla rubi semine cucumeris insito terra minuta fimoque circumaggeratas resistere frigori radices. cucumerum Graeci tria genera fecere, Laconicum, Scytalicum, Boeotium; ex his tantum Laconicum aqua gaudere. sunt qui herba, nomine quae vocatur culix, trita semen eorum maceratum seri iubeant, ut sine semine nascantur.

XXIV

69 Similis et cucurbitis natura, dumtaxat in nascendo. aeque hiemem odere, amant rigua ac fimum. seruntur ambo semine in terra sesquipedali fossura, inter aequinoctium vernum et solstitium, Parilibus tamen aptissime; aliqui malunt ex kal. Mart. cucurbitas et nonis, cucumis et per Quinquatrus serere. simili modo reptantibus flagellis scandentis parietum aspera in tectum usque natura sublimitatis avida. vires sine adminiculo standi non sunt, velocitas pernix, levi umbra camaras ac pergulas operiens.

70 inde haec prima duo genera, camararium et plebeium, quod humi crescit; in priore mire tenui pediculo libratur pondus immobile aurae. cucurbita quoque omni modo fastigatur, vaginis maxime vitilibus, coniecta in eas postquam defloruit, crescitque qua cogitur forma, plerumque [et] draconis intorti figura. libertate vero pensili concessa iam visa est VIIII pedum longitudinis. particulatim cucumis floret, sibi ipse superflorescens, et sicciores locos patitur, candida lanugine obductus magisque, dum crescit.

71 Cucurbitarum numerosior usus. et primus caulis in cibo, atque ex eo in totum natura diversa. nuper in balnearum usum venere urceorum vice, iam pridem vero etiam cadorum ad vina condenda. cortex viridi tener, deraditur nihilominus in cibis. cibus saluber ac lenis pluribus modis, ex his tamen, qui perfici humano ventre non queant, sed non intumescant.

72 semina, quae proxima collo fuerunt, proceras pariunt, item ab imis, sed non comparandas supra dictis; quae in medio, rotundas; quae in lateribus, crassas brevioresque. siccantur in umbra et, cum libeat serere, in aqua macerantur.

73 cibis quo longiores tenuioresque, eo gratiores, et ob id salubriores quae pendendo crevere, minimumque seminis tales habent, duritia eius in cibis gratiam terminante. eas, quae semini serventur, ante hiemem praecidi non est mos, postea fumo siccantur condendis hortensiorum seminibus,

74 rusticae suppellectili. inventa est ratio, qua cibis quoque servarentur — eodemque modo cucumis — usque ad alios paene proventus; et id quidem muria fit. sed et scrobe opaco in loco harena substrato fenoque sico operto ac deinde terra virides servari tradunt. sunt et silvestres in utroque genere et omnibus fere hortensiis. sed et his medica tantum natura est, quam ob rem differentur in sua volumina.

XXV

75 Reliqua cartilaginum naturae terra occultantur omnia. in quibus de rapis abunde dixisse poteramus videri, nisi medici masculini sexus facerent in his rotunda, latiora vero et concava feminini, praestantiora suavitate et ad condiendum faciliora; saepius sata transeunt in marem. iidem naporum quinque genera fecere, Corinthium, Cleonaeum, Liothasium, Boeotium et quod per se viride dixerunt.

76 ex his in amplitudinem adolescit Corinthium, nuda fere radice. solum enim hoc genus superne tendit, non, ut cetera, in terram. Liothasium quidam Thracium appellant, frigorum patientissimum. ab eo Boeotium dulce est, rotunditate etiam brevi notabile, neque, ut Cleonaeum, praelongum. in totum quidem quorum levia folia, ipsi quoque dulciores; quorum scabra et angulosa et horrida, amariores.

77 est praeterea genus silvestre, cuius folia sunt erucae similia. palma Romae Amiterninis datur, dein Nursinis, tertia nostratibus. cetera de satu eorum in rapis dicta sunt.

XXVI

78 Cortice et cartilagine constant raphani, multisque eorum cortex crassior etiam quam quibusdam arborum. amaritudo plurima illis est pro crassitudine corticis — cetera quoque aliquando lignosa — et vis mira colligendi spiritum laxandique ructum.

79 ob id cibus inliberalis, utique si proxime olus mandatur; si vero ipse cum olivis druppis, rarior ructus fit minusque faetidus. Aegypto mire celebratur olei propter fertiliatem, quod e semine eius faciunt. hoc maxime cupiunt serere, si liceat, quoniam et quaestus plus quam e frumento et minus tributi est nullumque ibi copiosius oleum.

80 Genera raphani Graeci fecere tria foliorum differentia: crispi atque levis et tertium silvestre. atque huic levia quidem, sed breviora ac rotunda copiosaque ac fruticosa, sapor autem asper et medicamenti instar ad eliciendas alvos. et in prioribus tamen differentia semine, quoniam aliqua peius, aliqua admodum exiguum ferunt. haec vitia non cadunt nisi in crispa folia.

81 Nostri alia fecere genera: Algidense a loco, longum atque tralucidum, alterum rapi figura, quod vocant Syriacum, suavissimum fere ac tenerrimum hiemisque patiens praecipue. verum tamen e Syria non pridem advectum apparet, quoniam apud auctores non reperitur; id autem tota hieme durat.

82 etiamnum unum silvestre Graeci cerain vocant, Pontici armon, alii leucen, nostri armoraciam, fronde copiosius quam corpore. in omnibus autem probandis maxime spectantur caules, inmitium enim rotundiores crassioresque ac longis canalibus; folia ipsa tristiora et angulis horrida.

83 Seri vult raphanus terra soluta, umida. fimum odit palea contentus. frigore adeo gaudet, ut in Germania infantium puerorum magnitudinem aequet. seritur post id. Feb., ut vernus sit, iterumque circa Vulcanalia, quae satio melior. multi et Martio et Aprili serunt et Septembri. incipiente incremento confert alterna folia circumobruere, ipsos vero adcumulare, nam qui extra terram emersit, durus fit atque fungosus.

84 Aristomachus detrahi folia per hiemem iubet et, ne lacunae stagnent, accumulari; ita in aestatem grandescere. quidam prodidere, si palo adacto caverna palea insternatur sex digitorum altitudine, deinde in semen fimumque et terra congeratur, ad magnitudinem scrobis crescere. praecipue tamen salsis aluntur; itaque etiam talibus aquis rigantur et in Aegypto nitro sparguntur, ubi sunt suavitate praecipui.

85 in totum quoque salsugine amaritudo eorum eximitur, fiuntque coctis similes. namque et cocti dulcescunt et in naporum vicem transeunt. crudos medici suadent ad colligenda acria viscerum cum sale ieiunis esse, atque ita vomitionibus praeparant meatum.

86 tradunt et praecordiis necessarium hunc sucum, quando φθειριασιν cordi intus inhaerentem non alio potuisse depelli conpertum sit in Aegypto, regibus corpora mortuorum ad scrutandos morbos insecantibus. atque, ut est Graeca vanitas, fertur in templo Apollinis Delphis adeo ceteris cibis praelatus raphanus, ut ex auro dicaretur, beta ex argento, rapum e plumbo.

87 scires non ibi genitum M'. Curium imperatorem, quem hospitum legatis aurum repudiaturo adferentibus rapum torrentem in foco inventum annales nostri prodidere. scripsit et Moschion Graecus unum de raphano volumen. utilissimi in cibis hiberno tempore existimantur, iidemque dentibus odium is cum vite maximum, refugitque iuxta satos.

XXVII

88 Lignosiora sunt reliqua in cartilaginum genere a nobis posita, mirumque omnibus vehementiam saporis esse. ex his pastinacae unum genus agreste sponte provenit, alterum Graeciae seritur radice vel semine vere primo vel autumno, ut Hygino placet, Februario, Augusto, Septembri, Octobri, solo quam altissime refosso.

89 annicula utilis esse incipit, bima utilior, gratior autumno patinisque maxime, et sic quoque virus intractabile illi est. hibiscum a pastinaca gracilitate distat, damnatum in cibis, sed medicinae utile. est et quartum genus in eadem similitudine pastinacae, quam nostri Gallicam vocant, Graeci vero daucon, cuius genera etiam quattuor fecere, inter medicamenta dicendum.

XXVIII

90 Siser et ipsum Tiberius princeps nobilitavit flagitans omnibus annis e Germania. Gelduba appellatur castellum Rheno inpositum, ubi generositas praecipua, ex quo apparet frigidis locis convenire. inest longitudine nervus, qui decoctis extrahitur, amaritudinis tamen magna parte relicta, quae mulso in cibis temperata etiam in gratiam vertitur. nervus idem et pastinacae maiori, dumtaxat anniculae. siseris satus mensibus Februario, Martio, Aprili, Augusto, Septembri, Octobri.

XXIX

91 Brevior his est et torosior amariorque inula per se stomacho inimicissima, eadem dulcibus mixtis saluberrima. pluribus modis austeritate victa gratiam invenit. namque et in pollinem tunditur arida liquidoque dulci temperatur, et decocta posca aut adservata vel macerata pluribus modis et tunc mixta defruto aut subacta melle uvisve passis aut pinguibus caryotis.

92 alio rursus modo cotoneis malis vel sorbis aut prunis, aliquando pipere aut thymo variata defectus praecipue stomachi excitat, inlustrata maxime Iuliae Augustae cotidiano cibo. supervacuum eius semen, quoniam oculis ex radice excisis, ut harundo, seritur, et haec autem et siser et pastinaca utroque tempore, vere et autumno, magnis seminum intervallis, inula ne minus quam ternorum pedum, quoniam spatiose fruticat. siser transferre melius.

XXX

93 Proxima hinc est bulborum natura, quos Cato in primis serendos praecipit celebrans Megaricos. verum nobilissima est scilla, quamquam medicamini nata exacuendoque aceto. nec ulli amplitudo maior, sicuti nec vis asperior. duo genera medicae, masculae albis foliis, feminae nigris. set tertium genus est cibis gratum, Epimenidu vocatur, angustius folio ac minus asperum.

94 seminis plurimum omnibus; celerius tamen proveniunt satae bulbis circa latera natis et, ut crescant, folia, quae sunt his ampla, deflexa circa obruuntur; ita sucum omnem in se trahunt capita. sponte nascuntur copiosissimae in Baliaribus Ebusoque insulis ac per Hispanias. unum de eis volumen condidit Pythagoras philosophus, colligens medicas vires, quas proximo reddemus libro.

95 reliqua genera bulborum differunt colore, magnitudine, suavitate, quippe cum quidam crudi mandantur, ut in Cherroneso Taurica. post hos in Africa nati maxime laudantur, mox Apuli. genera Graeci haec fecere: bolbinen, setanion, opitiona, cyica, aegilopa, sisyrinchion. in hoc mirum imas eius radices crescere hieme, verno autem, cum apparuerit viola, minui ac contrahi, tunc deinde bulbum pinguescere.

96 est inter genera et quod in Aegypto aron vocant, scillae proximum amplitudine, foliis lapathi, caule recto duum cubitorum, baculi crassitudine, radice mollioris naturae, quae estur et cruda.

97 effodiuntur bulbi ante ver aut deteriores illico fiunt. signum maturitatis est folia inarescentia ab imo, vetustioresque improbant, item longos ac parvos; contra rubicundis rotundioribusque laus et grandissimis. amaritudo plerisque in vertice est, media eorum dulcia. bulbos non nasci nisi e semine priores tradiderunt, sed in Praenestinis campis sponte nascuntur ac sine modo etiam in Remorum arvis.

XXXI

98 Hortensiis omnibus fere singulae radices, ut raphano, betae, apio, malvae, amplissima autem lapatho, ut quae descendat ad tria cubita — silvestri minor —, et umida effossa quoque diu vivit. quibusdam tamen capillatae, ut apio, malvae, quibusdam surculosae, ut ocimo, aliis carnosae, ut betae, ut magis etiamnum croco; aliquis ex cortice et carne constant, ut raphano, rapis; quorundam geniculatae sunt, ut graminis.

99 quae rectam non habent radicem, statim plurimis nituntur capillamentis, ut atriplex et blitum. scilla autem et bulbi et cepae et alium non nisi in rectum radicantur. sponte nascentium quaedam numerosiora sunt radice quam folio, ut spalax, perdicium, crocum.

100 florent confertim serpullum, habrotonum, napi, raphani, menta, ruta, et cetera quidem, cum coepere, deflorescunt, ocimum autem particulatim et ab imo incipit, qua de causa diutissime floret. hoc et in heliotropio herba evenit. flos aliis candidus, aliis luteus, aliis purpureus. folia cadunt a cacuminibus origano, inulae et aliquando rutae iniuria laesae. maxime concava sunt cepae, getio.

XXXII

101 Alium cepasque inter deos in iureiurando habet Aegyptus. cepae genera apud Graecos Sarda, Samothracia, Alsidena, setania, schista, Ascalonia, ab oppido Iudaeae nominata. omnibus etiam odor lacrimosus et praecipue Cypriis, minime Cnidiis. omnibus corpus totum pingui tunicarum cartilagine.

102 e cunctis setania minima, excepta Tusculana, sed dulcis. schista autem et Ascalonia condiuntur. schistam hieme cum coma sua relincunt, vere folia detrahunt, et alia subnascuntur iisdem divisuris, unde et nomen. hoc exemplo reliquis quoque generibus detrahi iubent, ut in capita crescant potius quam in semen.

103 Ascaloniarum propria natura. etenim velut steriles sunt ab radice, et ob id semine seri illas, non deponi iussere Graeci, praeterea serius circa ver, at cum germinent, transferri, ita crassescere et properare cum praeteriti temporis pensitatione. festinandum autem in iis est, quoniam maturae celeriter putrescunt. si deponantur, caulem emittunt et semen ipsaeque evanescunt.

104 est et colorum differentia; in Isso enim et Sardibus candidissimae proveniunt. sunt in honore et Creticae, de quibus dubitant, an eaedem sint quae Ascaloniae, quoniam satis capita crassescunt, depositis caulis et semen. distant sapore tantum dulci.

105 apud nos duo prima genera: unum condimentariae, quam illi getion, nostri pallacanam vocant, seritur mensibus Martio, Aprili, Maio, alterum capitatae, quae ab aequinoctio autumni vel a favonio. genera eius austeritatis ordine: Africana, Gallica, Tusculana, Ascalonia, Amiternina, optima autem quae rotundissima. item rufa acrior quam candida, et sicca quam viridis, et cruda quam cocta sicut quam condita.

106 seritur Amiternina frigidis et umidis locis, et sola alii modo capite, reliquae semine proximaque aestate nullum semen emittunt, sed caput tantum, quod increscit. sequenti autem anno permutata ratione semen gignitur, caput ipsum corrumpitur. ergo omnibus amnis separatim semen cepae causa seritur, separatim cepa seminis. servantur autem optime in paleis.

107 getium paene sine capite est, cervicis tantum longae et ideo totum in fronde, saepiusque resecatur, ut porrum. ideo et illud serunt, non deponunt. cetero cepas ter fosso seri iubent extirpatis radicibus herbarum, in iugera denas libras, intermisceri satureiam, quoniam melius proveniat, runcari praeterea et sariri, si non saepius, quater. Ascaloniam mense Februario serunt nostri. semen ceparum nigrescere incipiens, antequam inarescat, metunt.

XXXIII

108 Et de porro in hac cognatione dici conveniat, praesertim cum sectivo auctoritatem nuper fecerit princeps Nero vocis gratia ex oleo statis mensum omnium diebus nihilque aliud ac ne pane quidem vescendo. seritur semine ab aequinoctio autumno, si sectivum facere libuit, densius. in eadem area secatur, donec deficiat,

109 stercoraturque semper, si nutriatur in capita, antequam secetur. cum increvit, in aliam aream transfertur, summis foliis leviter recisis ante medullam et capitibus retractis tunicisve extremis. antiqui silice vel testa subiecta capita dilatabant — hoc item in bulbis —, nunc sarculo leviter convelluntur radices, ut delumbatae alant neque distrahant.

110 insigne quod, cum fimo laetoque solo gaudeat, rigua odit. et tamen proprietate quaedam soli constant: laudatissimum Aegypto, mox Ostiae atque Ariciae. sectivi duo genera: herbaceum folio, incisuris eius evidentibus, quo utuntur medicamentarii, alterum genus flavidioris folii rotundiorisque, levioribus incisuris. fama est Melam equestris ordinis, reum ex procuratione a Tiberio principe accersitum, in summa desperatione suco porri ad trium denariorum argenteorum pondus hausto confestim expirasse sine cruciatu. ampliorem modum negant noxium esse.

XXXIV

111 Alium ad multa ruris praecipue medicamenta prodesse creditur. tenuissimis et quae spernantur universum velatur membranis, mox pluribus coagmentatur nucleis, et his separatim vestitis, asperi saporis; quo plures nuclei fuere, hoc est asperius. taedium huic quoque halitu, ut cepis, nullum tamen coctis.

112 generum differentia in tempore — praecox maturescit LX diebus —, tum in magnitudine. ulpicum quoque in hoc genere Graeci appellavere alium Cyprium, alii αντισκοροδον, praecipue Africae celebratum inter pulmentaria ruris, grandius alio. tritum in oleo et aceto mirum quantum increscit spuma. quidam ulpicum et alium in plano seri vetant, castellatimque grumulis inponi distantibus inter se pedes ternos. inter grana digiti IIII interesse debent, simul atque tria folia eruperunt, sariri. grandescunt, quo saepius sariuntur.

113 maturescentium caules depressi in terram obruuntur; ita cavetur, ne in frondem luxurient. in frigidis utilius vere seri quam autumno. cetero ut odore careant, omnia haec iubentur seri, cum luna sub terra sit, colligi, cum in coitu. sine his Menander e Graecis auctor est alium edentibus, si radicem betae in pruna tostam superederint, odorem extingui.

114 sunt qui et alium et ulpicum inter Compitalia ac Saturnalia seri aptissime putent. alium et semine provenit, sed tarde. primo enim anno porri crassitudinem capite efficit, sequenti dividitur, tertio consummatur, pulchriusque tale existimant quidam. in semen exire non debet, sed intorqueri caulis satus gratia, ut caput validius fiat.

115 quod si diutius alium cepamque inveterare libeat, aqua salsa tepida capita unguenda sunt; ita diuturniora fient melioraque usui et in satu sterilia. alii contenti sunt primo super prunas suspendisse abundeque ita profici arbitrantur, ne germinent, quod facere alium cepamque extra terram quoque certum est et cauliculo acto evanescere. aliqui et alium palea servari optime putant.

116 alium est et in arvis sponte nascens — alum vocant —, quod adversus improbitatem alitum depascentium semina coctum, ne renasci possit, abicitur, statimque quae devoravere aves stupentes manu capiuntur et, si paulum commorere, sopitae. est et silvestre, quod ursinum vocant, odore simili, capite praetenui, foliis grandibus.

XXXV

117 In horto satorum celerrime nascuntur ocimum, blitum, napus, eruca. tertio enim die erumpunt, anetum quarto, lactuca quinto, raphanus sexto, cucumis, cucurbita septimo — prior cucumis —, nasturtium, sinapi quinto, beta aestate sexto, hieme decimo, atriplex octavo, cepae XVIIII aut XX, gethyum X aut duodecimo, contumacius coriandrum, cunila quidem et origanum post XXX diem, omnium autem difficillime apium. XL enim die cum celerrime, L maiore ex parte emergit.

118 aliquid et seminum aetas confert, quoniam recentia maturius gignunt in porro, gethyo, cucumi, cucurbita, ex vetere autem celerius proveniunt apium, beta, cardamum, cunila, origanum, coriandrum. mirum in betae semine: non enim totum eodem anno gignit, sed aliquid sequenti, aliquid et tertio; itaque ex copia seminis modice nascitur. quaedam anno tantum suo pariunt, quaedam saepius, sicut apium, porrum, gethyum; haec enim semel sata pluribus annis restibili fertilitate proveniunt.

XXXVI

119 Semina plurimis rotunda, aliquis oblonga, paucis foliacia et lata, ut atriplici, quibusdam angusta et canaliculata, ut cumino. differunt et colore nigro, candidiore, item duritia surculacea. in folliculo sunt raphanis, sinapi, rapo. nudum semen est coriandri, aneti, feniculi, cumini, cortice obductum bliti, betae, atriplicis, ocimi, at lactucis in lanugine.

120 nihil ocimo fecundius. cum maledictis ac probris serendum praecipiunt, ut laetius proveniat; sato pavitur terra. et cuminum qui serunt, precantur ne exeat. quae in cortice sunt, difficillime inarescunt maximeque ocimum, et ideo siccantur omnia ac sunt fecunda. utique meliora nascuntur acervatim sato semine quam sparso. ita certe porrum et apium serunt in laciniis colligatum, apium etiam paxillo caverna facta ac fimo ingesto.

121 nascuntur autem omnia aut semine aut avolsione, quaedam semine et surculo, ut ruta, origanum, ocimum — praecidunt enim et hoc, cum pervenit ad palmum altitudinis —, quaedam et semine et radice, ut cepa, alium, bulbi et si quorum radices anniferorum relinquuntur. eorum vero, quae a radice nascuntur, radix diuturna et fruticosa est, ut bulbi, gethyi, scillae. fruticant alia et non capitata, ut apium et beta.

122 caule reciso fere quidem omnia regerminant exceptis quae non scabrum caulem habent, et in usum vero ocimum, raphanus, lactuca; hanc etiam suaviorem putant a regerminatione. raphanus utique iucundior detractis foliis, antequam decaulescat. hoc et in rapis. nam et eadem dereptis foliis cooperta terra crescunt durantque in aestatem.

XXXVII

123 Singula genera sunt ocimo, lapatho, blito, nasturtio, erucae, atriplici, coriandro, aneto. haec enim ubique eadem sunt, neque aliud alio melius usquam. rutam furtivam tantum provenire fertilius putant, sicut apes furtivas pessime. nascuntur autem etiam non sata mentastrum, nepete, intubum, puleium. contra plura genera sunt eorum, quae diximus dicemusque, et in primis apio.

124 id enim, quod sponte in umidis nascitur, helioselinum vocatur, uno folio nec hirsutum, rursus in siccis hipposelinum, pluribus foliis, simile helioselino. tertium est oreoselinum, cicutae foliis, radice tenui, semine aneti, minutiore tantum. et sativi autem differentiae in folio denso, crispo aut rariore et leviore, item caule tenuiore aut crassiore, et caulis aliorum candidus est, aliorum purpureus, aliorum varius.

XXXVIII

125 Lactucae Graeci tria fecere genera: unum lati caulis, adeo ut ostiola olitoria ex iis factitari prodiderint — folium his paulo maius herbaceo et angustissimum, ut alibi consumpto incremento —, alterum rotundi caulis, tertium sessile, quod Laconicum vocant. alii colore et tempore satus genera discrevere; esse enim nigras, quarum semen mense Ianuario seratur, albas, quarum Martio, rubentes, quarum Aprili, et omnium earum plantas post binos menses differri.

126 diligentiores plura genera faciunt: purpureas, crispas, Cappadocias, Graecas, longioris has folii caulisque lati, praeterea longi et angusti, intubis similis. pessimum autem genus cum exprobratione amaritudinis appellavere πικριδα. est etiamnum alia distinctio albae, quae μηκωνις vocatur a copia lactis soporiferi, quamquam omnes somnum parere creduntur. apud antiquos Italiae hoc solum genus earum fuit, et ideo lactucis nomen a lacte.

127 purpuream maximae radicis Caecilianam vocant, rotundam vero ac minima radice, latis foliis αστυτιδα quidamque ευνουχειον, quoniam haec maxime refragetur veneri. est quidem natura omnibus refrigeratrix et ideo aestate gratia. stomacho fastidium auferunt cibique adpetentiam faciunt.

128 divus certe Augustus lactuca conservatus in aegritudine fertur prudentia Musae medici, cum prioris C. Aemilii religio nimia eam negaret, in tantum recepta commendatione, ut servari etiam in alienos menses eas oxymeli tum repertum sit. sanguinem quoque augere creduntur. est etiamnum quae vocatur caprina lactuca, de qua dicemus inter medicas, et ecce cum maxime coepit inrepere sativis admodum probata quae Cilicia vocatur, folio Cappadociae, ni crispum latiusque esset.

XXXIX

129 Neque ex eodem genere possint dici neque ex alio intubi, hiemis hi patientiores virusque praeferentes, sed caule non minus grati. seruntur ab aequinoctio verno, plantae eorum ultimo vere transferuntur. est et erraticum intubum, quod in Aegypto cichorium vocant, de quo plura alias.

Inventum omnes thyrsos vel folia lactucarum prorogare urceis conditos et recentes in patinis coquere.

130 seruntur lactucae anno toto laetis et irriguis stercoratisque, binis mensibus inter semen plantamque et maturitatem. legitimum tamen a bruma semen iacere, plantam favonio transferre aut semen favonio, plantam aequinoctio verno.

131 albae maxime hiemem tolerant. umore omnia hortensia gaudent et stercore, praecipue lactucae et magis intubi. seri etiam radices inlitas fimo interest et repleri ablaqueatas humo. quidam et aliter amplitudinem augent, recisis, cum ad semipedem excreverint, fimoque suillo recenti inlitis. candorem vero putant contingere his dumtaxat, quae sint seminis albi, si harena de litore a primo incremento congeratur in medias atque increscentia folia contra ipsa religentur.

XL

132 Beta hortensiorum levissima est. eius quoque a colore duo genera Graeci faciunt, nigrum et candidius, quod praeferunt — parcissimi seminis — appellantque Siculum, candoris sane discrimine praeferentes et lactucam. nostri betae genera vernum et autumnale faciunt a temporibus satus. quamquam et Iunio seritur; transfertur autumno planta.

133 hae quoque et oblini fimo radices suas locumque similiter madidum amant. usus his et cum lenti ac faba idemque qui oleris, et praecipuus, ut lenitas excitetur acrimonia sinapis. medici nocentiorem quam olus esse iudicavere, quamobrem adpositas non nemini degustare etiam religio est, ut validis potius in cibo sint.

134 gemina iis natura, et oleris et capite ipso exilientis bulbi, species summa in latitudine. ea contingit, ut in lactucis, cum coeperint colorem trahere inposito levi pondere. neque alii hortensiorum latitudo maior; in binos pedes aliquando se pandunt, multum et soli natura conferente, siquidem in Circeiensi agro amplissimae proveniunt.

135 sunt qui betas punico malo florente optime seri existiment, transferri autem, cum V foliorum esse coeperint. mira differentia, si vera est, candidis alvum elici, nigris inhiberi, et cum brassica corrumpatur in dolio vini sapor, eodem betae foliis demersis restitui.

XLI

136 Olus caulesque, quibus nunc principatus hortorum, apud Graecos in honore fuisse non reperio, sed Cato brassicae miras canit laudes, quas in medendi loco reddemus. genera eius facit: extentis foliis, caule magno, alteram crispo folio, quam apiacam vocant, tertiam minutis caulibus, lenem, teneram minimeque probat.

137 brassica toto anno seritur, quoniam et toto secatur, utilissime tamen ab aequinoctio autumni, transferturque, cum V foliorum est. cymam a prima satione praestat proximo vere. hic est quidam ipsorum caulium delicatior teneriorque cauliculus, Apicii luxuriae et per eum Druso Caesari fastiditus, non sine castigatione Tiberi patris.

138 post cymam ex eadem brassica contingunt aestivi autumnalesque cauliculi, mox hiberni, iterumque cymae, nullo aeque genere multifero, donec fertilitate sua consumatur. altera satio ab aequinoctio verno est, cuius planta extremo vere plantatur, ne prius cyma quam caule pariat. tertia circa solstitium, ex qua, si umidior locus sit, aestate, si siccior, autumno plantatur. umor fimumque si defuere, maior saporis gratia est; si abundavere, laetior fertilitas. fimum asininum maxime convenit.

139 Est haec quoque res inter opera ganeae, quapropter non pigebit verbosius persequi. praecipuus fit caulis sapore ac magnitudine, primum omnium si in repastinato seras, dein si terram fugientes cauliculos sequare terra adtollentesque se proceritate luxuriosa exaggerando aliam accumules ita, ne plus quam cacumen emineat. Tritanum hoc genus vocatur bis conputabili inpendio taedioque.

140 Cetera genera complura sunt: Cumanum sessile folio, capite patulum; Aricinum altitudine non excelsius, folio numerosius quam tenerius; hoc utilissimum existimatur, quia sub omnibus paene foliis fruticat cauliculis peculiaribus. Pompeianum procerius, caule ab radice tenui, intra folia crassescit; rariora haec angustioraque, sed teneritas in dote est. frigora non tolerat, quibus etiam aluntur Bruttiani praegrandes foliis, caule tenus, sapore acuti.

141 Sabellico usque in admirationem crispa sunt folia, quorum crassitudo caulem ipsum extenuet, sed dulcissimi perhibentur ex omnibus. nuper subiere Lacuturnenses ex convalle Aricina, capite praegrandes, folio innumeri, alii in orbem conlecti, alii in latitudinem torosi; nec plus ullis capitis post Tritianum, cui pedale aliquando conspicitur, et cyma nullis serior.

142 cuicumque autem generi pruinae plurimum suavitatis conferunt, at nisi obliquo vulnere defendatur medulla, plurimum nocent. semi destinati non secantur. est etiam sua gratia numquam plantae habitum excedentibus; αλμυριδια vocant, quoniam nisi in maritumis non proveniunt. aiunt navigatione quoque longinqua virides adservari, si statim desecti ita, ne humum adtingant, in cados olei quam proxime siccatos opturatosque condantur omni spiritu excluso.

143 sunt qui plantam in transferendo alga subdita pediculo nitrive triti quod tribus digitis capiatur celeriorem ad maturitatem fieri putent. sunt qui semen trifolii nitrumque simul tritum adspergant foliis. nitrum in coquendo etiam viriditatem custodit, ut et Apiciana coctura, oleo ac sale, priusquam coquantur, maceratis.

144 est inter herbas genus inserendi praecisis germinibus caulis et in medullam semine ex aliis addito. hoc et in cucumere silvestri. nec non olus quoque silvestre est, triumpho divi Iuli carminibus praecipue iocisque militaribus celebratum; alternis quippe versibus exprobavere lapsana se vixisse aput Dyrrachium, praemiorum parsimoniam cavillantes. est autem id cyma silvestris.

XLII

145 Omnium in hortis rerum lautissima cura asparagis. de origine eorum e silvestribus corrudis abunde dictum et quomodo eas iuberet Cato in harundinetis seri. est et aliud genus incultius asparago, mitius corruda, passim etiam in montibus nascens, refertis superioris Germaniae campis, non inficeto Ti. Caesaris dicto, herbam ibi quandam nasci simillimam asparago.

146 nam quod in Neside Campaniae insula sponte nascitur, longe optimum existimatur. hortensium seritur spongeis. est enim plurimae radicis altissimeque germinat. viret thyrso primum emicante, qui caulem educens tempore ipso fastigatur in toros striatos. potest et semine seri.

147 Nihil diligentius comprehendit Cato, novissimumque libri est, ut appareat rem repentem ac noviciam fuisse. locum subigi iubet umidum aut crassum, semipedali undique intervallo seri, ne calcetur, praeterea ad lineam grana bina aut terna paxillo demitti — videlicet semine tum tantum serebantur —,

148 id fieri secundum aequinoctium vernum, stercore satiari, crebro purgari, caveri ne cum herbis evellatur asparagus; primo anno stramento ab hieme protegi, vere aperiri, sariri, runcari, tertio incendi verno. quo maturius incensus est, hoc melius provenit. itaque harundinetis maxime convenit, quae festinant incendi. sariri iubet idem non antequam asparagus natus fuerit, ne in sariendo radices vexentur.

149 ex eo velli asparagum ab radice, nam si defringatur, stirpescere et intermori; velli, donec in semen eat — id autem maturescere ad ver —, incendique ac rursus, cum apparuerit asparagus, sariri ac stercorari. ac post annos VIIII, cum iam vetus sit, digeri subacto stercoratoque, tum spongeis seri singulorum pedum intervallo. quin et ovillo fimo nominatim uti, quoniam aliud herbas creet.

150 nec quicquam postea temptatum utilius apparuit, nisi quod circa id. Feb. defosso semine acervatim parvulis scrobibus serunt, plurimum maceratum fimo. biennio dein nexis inter se radicibus spongeas factas post aequinoctium autumni disponunt pedalibus intervallis, fertilitate in denos annos durante. nullum gratius his solum quam Ravennatium hortorum indicavimus.

151 corrudam — hunc enim intellego silvestrem asparagum, quem Graeci ορμινον aut μυακανθον vocant aliisque nominibus — invenio nasci et arietis cornibus tunsis atque defossis.

XLIII

152 Poterant videri dicta omnia, quae in pretio sunt, ni restaret res maximi quaestus non sine pudore dicenda. certum est quippe carduos apud Carthaginem Magnam Cordubamque praecipue sestertium sena milia e parvis reddere areis, quoniam portenta quoque terrarum in ganeam vertimus serimusque etiam ea, quae refugiunt cunctae quadripedes.

153 carduos ergo duobus modis, autumno planta et semine ante nonas Martias, plantaeque ex eo disponuntur ante id. Novemb. aut in locis frigidis circa favonium. stercorantur etiam, si dis placet, laetiusque proveninunt. condiuntur quoque aceto melle diluto addita laseris radice et cumino, ne quis dies sine carduo sit.

XLIV

154 Cetera in transcursu dici possunt. ocimum Parilibus optime seri ferunt, quidam et autumno iubentque, cum in hiemem seratur, aceto semen perfundi. eruca quoque et nasturtium vel aestate vel hieme facillime nascuntur. eruca praecipue frigorum contemptrix diversae est quam lactuca naturae concitatrixque veneris.

155 idcirco iungitur illi fere in cibis, ut nimio frigori par fervor inmixtus temperamentum aequet. nasturtium nomen accepit a narium tormento, et inde vigoris significatio proverbio usurpavit id vocabulum veluti torporem excitantis. in Arabia mirae amplitudinis dicitur gigni.

XLV

156 Ruta quoque seritur favonio et ab aequinoctio autumni. odit hiemem et umorem ac fimum, apricis gaudet ac siccis terraque quam maxime lateraria, cinere vult nutriri. hic et semini miscetur, ut careat urucis. auctoritas ei peculiaris apud antiquos fuit. invenio mulsum rutatum populo datum a Cornelio Cethego, in consulatu collega Quinti Flaminini, comitiis peractis. amicitia ei cum fico tanta, ut nusquam laetior proveniat quam sub hac arbore.

157 seritur et surculo, melius in perforatam fabam indito, quae suco nutrit conprehendendo surculum. serit et se ipsa, namque incurvato cacumine alicuius rami cum attigit terram, statim radicatur. eadem et ocimo natura, nisi quod difficilius arescit semen. ruta runcatur non sine difficultate, pruritivis ulceribus, ni munitis manibus id fiat oleove defensis. condiuntur autem et eius folia servanturque fasciculis.

XLVI

158 Ab aequinoctio verno seritur apium semine paulum in pila pulsato. crispius sic putant fieri aut si satum calcetur cylindro pedibusve. proprium ei, quod colorem mutat. honos in Achaia coronare victores sacri certaminis Nemeae.

XLVII

159 Eodem tempore seritur menta planta vel, si nondum germinet, spongea. non minus haec umido gaudet. aestate viret, hieme flavescit. genus eius silvestre mentastrum; ex hoc propagatur ut vitis vel si inversi rami serantur. mentae suavitas odoris apud Graecos mutavit, cum alioqui mintha vocaretur, unde veteres nostri nomen declinaverunt; nunc autem coepit dici ηδυοσμον.

160 grata tomento mensas odore percurrit in rusticis dapibus. semel sata diutina aetate durat. congruit puleio, cuius natura in carnariis reflorescens saepius dicta est. haec quoque servantur simili genere, mentam dico puleiumque et nepetam. condimentorium tamen omnium, quae fastidiis . . ., cuminum amicissimum.

161 nascitur in summa tellure vix haerens et in sublime tendens in putribus et calidis maxime locis, medio serendum vere. alterum eius genus silvestre, quod rusticum vocant, alii Thebaicum, si tritum ex aqua potetur, in dolore stomachi prodest. in Carpetania nostri omnis maxime laudatur, alioqui Aethiopico Africoque palma est; quidam in hoc Aegyptium praeferunt.

XLVIII

162 Sed praecipue olusatrum mirae naturae est. hipposelinum Graeci vocant, alii zmyrnium. e lacrima caulis sui nascitur. seritur et radice. sucum eius qui colligunt, murrae saporem habere dicunt, auctorque est Theophrastus murra sata natum.

163 hipposelinum veteres praeceperunt in locis incultis, lapidosis iuxta maceriam seri — nunc et repastinato seritur et a favonio post aequinoctium autumnum —, quippe cum capparis quoque seratur sic, siccis maxime, area ideo fossa inclusa ripisque undique circumstructis lapide; alias evagatur per agros et cogit solum sterilescere. floret aestate, viret usque ad vergiliarum occasum, sabulosis familiarissimum. vitia eius, quod trans maria nascitur, diximus inter peregrinos frutices.

XLIX

164 Peregrinum et careum gentis suae nomine appellatum, culinis principale. in quacumque terra seri vult ratione eadem, qua olusatrum, laudatissimum tamen in Caria, proximum Phrygia.

L

165 Ligusticum silvestre est in Liguriae suae montibus; seritur etiam ubique. suavius sativum, sed sine viribus. panacem aliqui vocant. Crateuas apud Graecos cunilam bubulam eo nomine appellat, ceteri vero conyzam, id est cunilaginem, thymbram vero quae sit cunila. haec aput nos habet vocabulum et aliud, satureia dicta in condimentario genere. seritur mense Februario. origano aemulo nusquam utrumque additur, quippe similis effectus. sed cunilae Aegyptium origanum tantum praefertur.

LI

166 Peregrinum fuit et lepidium. seritur a favonio, dein, cum fruticavit, iuxta terram praeciditur, tunc runcatur stercoraturque. per biennium hoc postea, iisdem fruticibus, utuntur, si non saevitia hiemis ingruat, quando inpatientissimum est frigorum. exit et in cubitalem altitudinem, foliis lauri, sed mollius. usus eius non sine lacte.

LII

167 Git pistrinis, anesum et anetum culinis et medicis nascuntur; sacopenium, quo laser adulteratur, et ipsum in hortis quidem, sed medicinae tantum.

LIII

Sunt quaedam comitantia aliorum satus; papaver namque cum brassica seritur ac porcillaca, et eruca cum lactuca.

168 papaveris sativi tria genera: candidum, cuius semen tostum in secunda mensa cum melle apud antiquos dabatur; hoc et panis rustici crustae inspergitur, adfuso ovo inhaerens, ubi inferiorem crustam apium gitque cereali sapore condiunt. alterum genus est papaveris nigrum, cuius scapo inciso lacteus sucus excipitur.

169 tertium genus rhoean vocant Graeci, id nostri erraticum; sponte quidem, sed in arvis cum hordeo maxime nascitur, erucae simile, cubitali altitudine, flore rufo et protinus deciduo, unde et nomen a Graecis accepit. de reliquis generibus papaveris sponte nascentis dicemus in medicinae loco. fuisse autem in honore apud Romanos semper indicio est Tarquinius Superbus, qui legatis a filio missis decutiendo papavera in horto altissima sanguinarium illud responsum hac facti ambage reddidit.

LIV

170 Rursus alio comitatu aequinoctio autumni seruntur coriandrum, anetum, atriplex, malva, lapathum, caerefolium, quod paederota Graeci vocant, et acerrimum sapore igneique effectus ac saluberrimum corpori sinapi, nulla cultura, melius tamen planta tralata. quin e diverso vix est sato semel eo liberare locum, quoniam semen cadens protinus viret.

171 usus eius etiam pro pulmentario in patellis decocto, citra intellectum acrimoniae. cocuntur et folia, sicut reliquorum olerum. sunt autem trium generum: unum gracile, alterum simile rapi foliis, tertium erucae. semen optimum Aegyptium. Athenienses napy appellaverunt, alii thlaspi, alii saurion.

LV

172 Serpyllo et sisymbrio montes plerique scatent, sicut Threciae. itaque deferunt ex his avulsos ramos seruntque, item Sicyone ex suis montibus et Athenis ex Hymetto. simili modo et sisymbrium serunt. laetissimum nascitur in puteorum parietibus et circa piscinas ac stagna.

LVI

173 Reliqua sunt ferulacei generis, ceu feniculum anguibus, ut diximus, gratissimum, ad condienda plurima, cum inaruit, eique perquam similis thapsia, de qua diximus inter externos frutices; deinde utilissima funibus cannabis. seritur a favonio; quo densior est, eo tenerior. semen eius, cum est maturum, ab aequinoctio autumni destringitur et sole aut vento aut fumo siccatur. ipsa cannabis vellitur post vindemiam ac lucubrationibus decorticata purgatur.

174 optima Alabandica, plagarum praecipue usibus. tria eius ibi genera: inprobatur cortici proximum aut medullae; laudatissima est e medio quae mesa vocatur. secunda Mylasea. quod ad proceritatem quidem attinet, Rosea agri Sabini arborum altitudinem aequat.

175 ferulae duo genera in peregrinis fruticibus diximus. semen eius in Italia cibus est; conditur quippe duratque in urceis vel anni spatio. duo ex ea genera, caules et racemi. corymbian hanc vocant corymbosque quos condiunt.

LVII

176 Morbos hortensia quoque sentiunt sicut reliqua terra sata. namque et ocimum senectute degenerat in serpyllum, et sisymbrium in zmintham, et ex semine brassicae vetere rapa fiunt, atque invicem. et necatur cuminum αιμοδωρω, nisi repurgetur; est autem unicaule, radice bulbo simili, non nisi in gracili solo nascens. alius privatim cumini morbus scabies. et ocimum sub canis ortu pallescit. omnia vero accessu mulieris menstrualis flavescunt.

177 bestiolarum quoque genera innascuntur, napis pulices, raphano urucae et vermiculi, item lactucis et oleri, utrisque hoc amplius limaces et cocleae, porro vero privata animalia, quae facillime stercore iniecto capiuntur condentia in id se. ferro quoque non expedire tangi rutam, cunilam, mentam, ocimum auctor est Sabinus Tiro in libro κηπουρικων, quem Maecenati dicavit.

LVIII

178 Idem contra formicas, non minimum hortorum exitium, si non sint rigui, remedium monstravit limum marinum aut cinerem obturandis earum foraminibus. sed efficacissime heliotropio herba necantur. quidam et aquam diluto latere crudo inimicam his putant.

179 naporum medicina ervi aliquid una seri, sicut olerum cicer; arcet enim urucas. quo si omisso enatae sint, remedio est absinthi sucus decocti inspersus vel sedi; genus hoc herbae, quam alii αειζωον vocant, diximus.

180 semen olerum si suco eius madefactum seratur, olera nulli animalium obnoxia futura tradunt; in totum vero necari urucas, si palo inponantur in hortis ossa capitis ex equino genere, feminae dumtaxat. adversus urucas et cancrum fluviatilem in medio horto suspensum auxiliari narrant. sunt qui sanguineis virgis tangant ea, quae nolint iis obnoxia esse. infestant et culices riguos hortos, praecipue si sint arbusculae aliquae. hi galbano accenso fugantur.

181 Nam quod ad permutationem seminum attinet, quibusdam ex his firmitas maior est, ut coriandro, betae, porro, nasturtio, sinapi, erucae, cunilae et fere acribus; infirmiora autem sunt atriplici, ocimo, cucurbitae, cucumi, et aestiva omnia hibernis magis; minime autem durat gethyum. sed ex his, quae sunt fortissima, nullum ultra quadrimatum utile est, dumtaxat serendo, culinis et ultra tempestiva sunt.

LIX

182 Peculiaris medicina raphano, betae, rutae, cunilae in salsis aquis, quae et alioqui plurimum suavitati et fertilitati conferunt. ceteris dulcium aquarum rigua prosunt. utilissimae ex his quae frigidissimae et quae potu suavissimae. minus utiles e stagno et quas elices inducunt, quoniam herbarum semina invehunt. praecipue tamen imbres alunt, nam et bestiolae innascentes necantur.

LX

183 His horae rigandi matutino atque vespera, ne infervescat aqua sole, ocimo tantum et meridie; nam etiam satum celerrime erumpere putant inter initia ferventi aqua aspersum. omnia autem tralata meliora grandioraque fiunt, maxime porri napique. in tralatione et medicina est, desinuntque sentire iniurias, ut gethyum, porrum, raphani, apium, lactucae, rapa, cucumis.

184 omnia autem fere silvestria sunt et foliis minora et caulibus, suco acriora, sicut cunila, origanum, ruta. solum vero ex omnibus lapathum silvestre melius. hoc in sativis rumix vocatur, omnium, quae seruntur nascunturque, fortissimum; tradunt certe semel satum durare nec vinci umquam a terra, maxime iuxta aquas.

185 usus eius cum tisana tantum in cibis; leniorem gratioremque saporem praestat. silvestre ad multa medicamina utile est. — (Adeoque nihil omisit cura, ut carmine quoque comprehensum reperiam, fabis caprini fimi singulis cavatis, si porri, erucae, lactucae, apii, intubi, nasturtii semina inclusa serantur, mire provenire. — Quae sunt et silvestria, eadem sativis sicciora intelleguntur et acriora.) —

LXI

186 Namque et sucorum saporumque dicenda differentia est, vel maior in his quam in pomis. sunt autem acres cunilae, origani, nasturti, sinapis, amari absinthi, centaurei; aquatiles cucumeris, cucurbitae, lactucae; acuti thymi, cunilae; acuti et odorati apii, aneti, feniculi. salsus tantum e saporibus non nascitur; aliquando extra insidit pulveris modo, et cicerculis tantum.

LXII

187 Atque ut intellegatur vana ceu plerumque vitae persuasio, panax piperis saporem reddit et magis etiam siliquastrum, ob id piperitidis nomine accepto, libanotis odorem turis, zmyrnium murrae. de panace abunde dictum est. libanotis locis putribus et macris ac roscidis seritur semine. radicem habet olusatri, nihil ture differentem. usus eius post annum stomacho saluberrimus. quidam eam nomine alio rosmarinum appellant. zmyrnium olus seritur iisdem locis murramque radice resipit.

188 eadem et siliquastro satio. reliqua a ceteris et odore et sapore differunt, ut anetum, tantaque est diversitas atque vis, ut non solum aliud alio mutetur, sed etiam in totum auferatur. apio eximunt coqui obsoniis acetum, eodem cellarii in saccis odorem vino gravem.

189 Et hactenus hortensia dicta sint, ciborum gratia dumtaxat. maximum quidem opus in iisdem naturae restat, quoniam proventus tantum adhuc summasque quasdam tractavimus, vera autem cuiusque natura non nisi medico effectu pernosci potest, opus ingens occultumque divinitatis et quo nullum reperiri possit maius. ne singulis id rebus contexeremus, iusta fecit ratio, cum ad alios medendi desideria pertinerent, longis utriusque dilationibus futuris, si miscuissemus. nunc suis quaeque partibus constabunt poteruntque a volentibus iungi.

Liber XVIII Liber XX

Liber XX

Gaius Plinius SecundusNaturalis Historia077 - 78 p.C.n.

Gaius Plinius Secundus

Naturalis Historia

Liber XX

77 - 78 p.C.n.

Liber XIX Liber XXI

I

1 Maximum hinc opus naturae ordiemur et cibos suos homini narrabimus faterique cogemus ignota esse per quae vivat. nemo id parvum ac modicum existimaverit, nominum vilitate deceptus. pax secum in his aut bellum naturae dicetur, odia amicitiaeque rerum surdarum ac sensu carentium et, quo magis miremur, omnia ea hominum causa. quod Graeci sympathiam et antipathiam appellavere, quibus cuncta constant, ignes aquis restinguentibus, aquas sole devorante, luna pariente, altero alterius iniuria deficiente sidere atque,

2 ut a sublimioribus recedamus, ferrum ad se trahente magnete lapide et alio rursus abigente a sese, adamanta, rarum opum gaudium, infragilem omni cetera vi et invictum, sanguine hircino rumpente, quaeque alia in suis locis dicemus paria vel maiora miracula. tantum venia sit a minimis, sed a salutaribus ordienti primumque ab hortensiis.

II

3 Cucumin silvestrem esse diximus, multo infra magnitudinem sativi. ex eo fit medicamentum, quod vocatur elaterium, suco expresso semi, cuius causa nisi maturius incidatur, semen exilit oculorum etiam periculo. servatur autem decerptus una nocte, postero die inciditur harundine, semenque cinere conditur ad coercendam suci abundantiam, qui expressus suscipitur aqua caelesti atque subsidit, deinde sole cogitur in pastillos ad magnos mortalium usus, obscuritates et vitia oculorum, genarum ulcera.

4 tradunt hoc suco tactis radicibus vitium non attingi uvas ab avibus. radix autem ex aceto cocta podagris inlinitur sucoque dentium dolori medetur, arida cum resina inpetiginem et scabiem quaeque psoram et lichenas vocant, parotidas, panos sanat et cicatricibus colorem reddit, et foliorum sucus auribus surdis cum aceto instillatur.

III

5 Elaterio tempestivus est autumno, nec ullum ex medicamentis longiore aevo durat. incipit a trimatu. si quis recentiore uti velit, pastillos in novo fictili igni lento in aceto domet. melius quo vetustius, fuitque iam CC annis servatum, ut auctor est Theophrastus, et usque ad quinquagesimum lucernarum lumina extinguit. hoc enim veri experimentum est, si admotum, priusquam extinguat, scintillare sursum ac deorsum cogat.

6 pallidum ac leve herbaceo ac scabro melius ac leniter amarum. Putant conceptus adiuvari adalligato semine, si terram non adtigerit, partus vero, si in arietis lana alligatum inscientis lumbis fuerit, ita ut protinus ab enixu rapiatur extra domum.

7 ipsum cucumin qui magnificant, nasci praecipuum in Arabia, mox in Arcadia; Cyrenis alii traduntur similem heliotropio cucumin inter folia et ramos provenire magnitudine nucis iuglandis, semen autem esse ad speciem scorpionum caudae reflexum, sed candidum.

8 aliqui etiam ab scorpione cucumim vocant, efficacissimo contra scorpionum ictus et semine et elaterio. est ad purgandam utrimque alvum modus pro portione virum ab dimidio obolo ad solidum; copiosius necat. sic et contra phthiriasim bibitur et hydropicis. inlitum anginas et arterias cum melle aut oleo vetere sanat.

IV

9 Multi hunc esse aput nos, qui anguinus vocetur, ab aliis erraticus, arbitrantur, quo decocto sparsa mures non adtingunt. iidem podagris eum et articulariis morbis decoctum in aceto inlinunt praesentaneo remedio, lumborum vero dolores semine sole siccato, dein trito, XX pondere in hemina aquae dato sanant, tumores subitos inlito cum lacte mulierum. purgat eas elaterium, sed gravidis abortum facit. suspiriosis prodest, morbo vero regio in nares coniectum. lentigines ac maculas e facie tollit in sole inlitum.

V

10 Multi eadem omnia sativis adtribuunt, magni etiam sine is momenti. namque et eorum semen quantum tres digiti adprehenderint cum cumino tritum potumque in vino tussientibus auxiliatur, et phreneticis in lacte mulieris, et dysintericis acetabuli mensura, purulenta autem expuentibus cum cumino pari pondere, et iocineris vitiis in aqua mulsa. urinam movet ex vino dulci, et in renium dolore clysteribus simul cum cumino infunditur.

VI

11 Ei, qui pepones vocantur, refrigerant maxime in cibo et emolliunt alvum. caro eorum epiphoris oculorum aut doloribus inponitur. radix sanat ulcera concreta in modum favi, quae ceria vocant. eadem concitat vomitiones; siccatur, in farinam tunsa datur quattuor obolis in aqua mulsa, ita ut qui biberit quingentos passus postea ambulet.

12 haec farina et in smegmata adicitur. cortex quoque vomitionem movet, faciem purgat. hoc et folia cuiuscumque sativi inlita. eadem cum melle et epinyctidas sanant, cum vino canis morsus, item multipedae; sepa Graeci vocant, oblongam, pilosis pedibus, pecori praecipue nocivam; morsum tumor insequitur et putrescit locus. ipse cucumis odore defectum animi refovet. — (Coctos deraso cortice ex oleo et aceto ac melle iucundiores esse certum est.) —

VII

13 Cucurbita quoque silvestris invenitur, σομφος a Graecis appellata, intus inanis, unde et nomen, digitali crassitudine, non nisi in saxosis nascens. huius conmanducatae sucus stomacho admodum prodest.

VIII

14 Colocynthis vocatur alia, ipsa plena semine, sed minor quam sativa. utilior pallida quam herbacea. arefacta per se inanit alvum. infusa quoque clysteribus intestinorum omnibus vitiis medetur et renium et lumborum et paralysi. eiecto semine aqua mulsa in ea decoquitur ad dimidias; sic tutissimo infunduntur oboli quattuor.

15 prodest stomacho et farinae aridae pilulis cum decocto melle sumptis. in morbo regio semina eius VII sumuntur et protinus aqua mulsa. carnes eius cum absinthio ac sale dentium tollunt, sucus vero cum aceto calefactus mobiles sistit. item spinae et lumborum ac coxendicum dolores, cum oleo si infricetur. praeterea, mirum dictu, semina eius, si fuerint pari numero, in linteo adalligata febribus liberare dicuntur, quas Graeci periodicas vocant.

Tous les livres