Nostis et nobiscum (page 2)
Juxta haec firma spe sustentamur fore, ut caris simi in Christo Filii Nostri onines Italiae Principes Fraternitatibus Vestris potenti patrocinio suo adfoturi sint, quo in supradictis omnibus muneri Vestro uberius satisfccei‘e valeatis; nec dubitamus, quin iidem ipsi Ecclesiam, et dmnia tam spiritualid quam temporalia ejus jurd tueri velint. Id quidem religioni congruum est, avitaeque pietati, qua se in exemplum animatos ostendunt; Illorum quoque sapientiam non latet, initia malorum omnium, quibus tantopere affligimur, a detrimentis repetenda esse, quae Religioni Ecclesiaeque Catholicae jamdiu, praesertim vero a Protestantium aetate,' irrogata fuerant. Perspiciunt scilicet, ex depressa saepius sacrorum Antistitum auctoritate, et ex crescente in dies multorum in divinis et Ecclesiasticis praeceptis impune violandis, factum fuisse, ut minueretur pariter populi obsequium erga Civilem Potestatem, et hodiernis publicae tranquillitatis inimicis planior inde pateret via ad sedi tiones contra Principem commovendas. Perspiciunt etiam, ex occupatis non raro direptisque, ac palam divenditis temporalibus bonis ad Ecclesiam legitimo proprietatis jure spectantibus, contigisse, ut decrescente in populi reverentia erga proprietates religionis destinatione consecratas, multi hinc faciliores praeberent aures audacissimis novi Socialismi et Commuismi assertoribus, qui alias pariter aliorum pro prietates occupari ac dispertiri, aut alia quavis ratione in omnium usum converti posse comminiscuntur. Perspiciunt insuper recidisse paullatim in civilem Potestatem impedimenta illa, quae jamdiu mul tiplici fraude comparata fuerant ad cohibendos Ecclesiae Pastores, ne sacra sua Auctoritate uti libere possent. Perspiciunt denique calamitatum, quibus urgemur , nullum aliud invenire posse promptius et majoris virtutis remedium, quam ut refloreat in tota Italia splendor Religionis Ecclesiaeque Catholicae, in qua diversis hominum conditionibus, et indigentiis opportunissima praesto esse praesidia non est dubium.
Siquidem (verbis utimur S. Augustini) «Catholica Ecclesia non solum ipsum Deum, sed etiam pro ximi dilectionem atque caritatem ita complectitur, ut omnium morborum, quibus pro peccatis suis animae aegrotant, omnis apud illam medicina prae polleat. Ipsa pueriliter pueros, fortiter juvenes, quiete senes, prout cujusque non corporis tantum, sed et animi aetas est, exercet et docet. Ipsa fe minas viris suis non ad explendam libidinem, sed ad propagandam sobolem, et ad rei familiaris societatem casta, et fideli obedientia subjicit; et viros conjugibus non ad illudendum imbecilliorem sexum, sed sinceri amoris legibus praeficit. Ipsa parentibus filios libera quadam servitute subjungit, parentes filiis pia dominatione praeponit. Ipsa fratribus fratres Religionis vinculo firmiore, atque arctiore, quam sanguinis, nectit, omnemque generis propinquitatem et affinitatis necessitudinem, ser vatis naturae, voluntatisque nexibus, mutua cari tate constringit. Ipsa dominis servos non tam conditionis necessitate, quam officii delectatione docet adhaerere; et dominos servis, summi Dei communis Domini consideratione placabiles, et ad consulendum magis, quam coercendum propensio res facit. Ipsa cives civibus, gentes gentibus, et pror sus homines primorum parentum recordatione non societate tantum, sed quadam etiam fraternitate conjungit. Docet reges prospicere populis, monet populos se subdere regibus. Quibus honor debea tur, quibus affectus, quibus reverentia, quibus ti mor, quibus consolatio, quibus admonitio, quibus exhortatio, quibus disciplina, quibus objurgatio, quibus supplicium, sedulo docet, ostendens quem admodum et non omnibus omnia, et omnibus caritas, et nulli debeatur injuria [32](1).w
Nostrum igitur Vestrumque est , Venerabiles Fratres, ut nulli parcentes labori, nulla unquam difficultate deterriti, toto pastoralis studii robore tueamur in Italis populis cultum catholicae Religionis, et non solum obsistamus alacriter impiorum conatibus , qui Italiam ipsam ab Ecclesiae sinu avellere commoliuntur, sed etiam degeneres illos Italiae filios, qui jam eorumdem artibus seduci se passi fuerint, ad salutis viam revocare annitamur.
Veruntamen cum omne datum optimum et omne donum perfectum desursum descendat, adeamus cum fiducia ad thronum gratiae. Venerabiles Fratres, et cpplestem luminum et misericordiarum Patrem publicis priyatjsque precibus orare suppliciter atque obsecrare non intermittamus, ut per merita Unige niti Fili; sui Domini npstri Jesu Christi, avertens faciem suam a peccatis nostris, omnium mentes et corda virtute gratiae suae propitius illustret, ac rebelles quoque qd se compellens voluntates, Ecclesiam Sanctam noyis victprjjs p| triumphis amplificet; qup in tp(q Italia, impio et quique terrarum, merito paritor qc numero populus ei serviens augeatur. In vocemus etjgm Sanctissimam Dei Genitricem Immaculatam Virginem Mariam, quae praevalido apud Deum patrocinio suo quod quaerit invenit, et frustrari qop potest, atque uqa Petrum Apostolorum Principem» et Coqpostolum ejus Paulum omnesque Sanctos Coelites, ut Clementissimus Dominus, eorum intervepieplibus precibus, flagella iracundiae suae a fidelibus populis avertat; et cunctis, qui Christiana professione censentur, tribuat propitius per gratiam suam et illa respuere, quae huic inimica sunt no mini, et ea quae sunt apta sectari.
Demum, Venerabiles Fratres, Nostrae in Vos studiosissimae voluntatis testem accipito Apostolicam Benedictionem , quam intimo cordis affectu, Vobis ipsis et Clericis, Laicisque fidelibus vigilantiae Vestrae concreditis peramanter impertimur.
Datum Neapoli in Suburbano Portici die VIII Decembris Anni MCCCXLIX. Pontificatus Nostri An. IV.
↑ Matthaei XVI, 2
↑ E S. Leone Magno Epirt. ad Etastieun N*rboaen*eai.
↑ S«ee. V cap. 2 —Sess. XXIV cap. 4 et 7 de Ref.
↑ Hoc dogma a Chrislo acaeptam, et inculcatum a Patrib.ua atque a Conciliis, habetur etiam in Formulis Professionis Fidei, tum in ea scilicet, quae apud Latinos, tum in ea, qnae apud Graecos, tam in alia, quae apud ceteros Orientales Catholicos in usu est.
↑ E. Trid.Sess, XIII. Decr. de SS. Euehar. Sacramento Cap. 2.’
↑ Matthaei XVltl.
↑ Extant «a super re, praeter alia praecedentia Decreta, Ency elicae Litterae Gregorii XVI datae postridie Nonas Maii MbCCCXLlV, quae Incipiunt — Inter praecipuae machinationes — cujus sauctid nesNos quoque inculcavimus in Encycl. Epist. data 9 Novembris 1846.
↑ Vid. Eeg. 4 ex iis, quae a Patribus in Cone. Tridentino de lectis conscriptae, et a Pio IV approbatae fuerunt kt Consi. Dominici gregis 24 Mart. 4564: et additionem eidem factam a Congr. lndiciq, anctoritate Ben. XIV 17 Jan« 1757 (quae praemitti solent lodioi Llbr. prohibitor.)
↑ Vid. TWdentinum S&ts. IV in Decret. De editione et usu Sa crorum Librordm.
↑ Ex Aeits Hpheaiiti Concilii Aet. VV1 et S. Petro Chrysolog» Epiat. ad Eutychen.
↑ Leo M. Sermon. in Anniv. Assumpl. suae.
↑ V. Mallhaei XVI <8.
↑ MaUbatii XVI v. 19.
↑ Lucae XXII 31 32.
↑ Ex Concilio Oecumenico Florentino in Definii, seu Deer. Unionis.
↑ S. Petri Epist. I Cap. II 13 seq.
↑ S. Pauli Bpiat. ad Romanos XIH 1 seq.
↑ Exodi XX 45 17 — Deuteronomii V 19 21.
↑ Matthaei XVllI 18 XXV 40 45.
↑ Matthaei XXV 34 seq.
↑ Matthaei XIX 23 seq. Lucae VI 4 XVIII 22 seq.— Epist. Jacobi V ! »eq.
↑ HaUbaei V 3.
↑ Sapientiae VI 6 7.
↑ Sapientiae VI 8.
↑ Ibidem.
↑ Actorum XVII 31.
↑ Matthaei XVI 27
↑ 9 Novembris 1846.
↑ I ad Timotb. V 32.
↑ Tridentinuip Sess. XXIV. 4. — Benetl. XIV. Consi. EUi minime 7 febr. 1742.
↑ Io EncycUcis Litteris 4a de re ad omnes Episcopos datis 14 Juoii 1761.
↑ S. Augustini de Moribus Cathol. Ecclesiae Lib. 1.