Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 33)
P F C SP (suite)
Vere dignum. In exsultatione festivitatis hodiernae, qua beata genitrix sacratum tibi gregem, carne procreatum, per tuam gratiam morte perfecit. Ecce vere in qua, sicut scriptum est, fabricavit sibi sapientia domum, septem columnis instructam. Ecce quae, quod nomine praelibavit, rebus implevit, et non solum fecunditatis prosperitate gloriosa, sed cum eadem etiam mansit et inter adversa Felicitas, quam eidem nec mors auferre potuit, sed effecit potius sempiternam. Per, etc.
Libantes, Domine, mensae tuae beata mysteria, quaesumus ut martyrum interventione sanctorum et praesentem ( Al. temporalem) nobis misericordiam conferant et aeternam. Per, etc.
Protege, Domine, plebem tuam, et quam martyrum tuorum assidua tribuis festivitate devotam, tibi semper placitam fieri precibus concede justorum. Per, etc.
II. Item alia. -- Da nobis, Domine Deus noster, sanctorum martyrum palmas incessabili devotione venerari, ut quos digna mente non possumus celebrare, humilibus saltem frequentemus obsequiis. Per, etc. Fidelium tuorum munera, Domine, pro sanctorum martyrum solemnitate assume, et ut tibi nostra sint grata servitia, gratiae tuae largitate concede. Per, etc.
Vere dignum. Quoniam magna sunt opera tua, Domine, et immensa magnalia, per quae nobis laetitia hodiernae festivitatis accessit. Vere enim Felicitatis filii, et vera est suorum Felicitas filiorum, quos et casto fetu sancti conjugii mater fecunda progenuit, et rursus confessionis sacrosanctae visceribus martyr beata conceptos, per fidem denuo felicius peperit martyres ad coronam. Per, etc.
Praesta, Domine, quaesumus, intercedentibus sanctis tuis, ut quae ore contigimus, pura mente capiamus. Per, etc.
Libera, Domine, quaesumus, a peccatis et hostibus tibi populum supplicantem; ut in sancta conversatione viventes, nullis affligantur adversis. Per, etc. 145
III. Item alia. --Sancti martyres, Domine, quaesumus, et nominibus suis nobis suffragentur et precibus, ut et Clemens tuus sapientem clementiam sequi, et tibi sacrata Felicitas nos poscat veraciter esse felices. Per, etc. In sanctorum tuorum passionibus pretiosis te, Domine, mirabilem praedicantes, munera votiva deferimus. Praesta, quaesumus, ut sicut illorum tibi grata sunt merita, sic nostrae servitutis accepta reddantur officia. Per, etc.
Vere dignum. Hodie quippe, Domine, et tuo munere celebratur magnifica mater et martyr. Praeclara progenies simili passione. Gloriosa in talibus membris Ecclesia. Meritoque in omnibus beata Felicitas. Per, etc.
Repleti sumus, Domine, sacramentis et gaudiis quae in sanctorum tuorum celebritatibus et frequentamus et sumimus. Per, etc.
Semper, Domine, quaesumus, fac populum tuum sanctorum martyrum patrocinio gratulari, ut beneficia tua, quae propriis obsecrationibus obtinere non sufficit, justorum tuorum suffragiis incessanter accipiat. Per, etc.
XXXVIII. VIII KALENDAS DECEMBRIS. Natale sanctorum Chrysogoni et Gregorii. Exsultamus, Domine, multiplicata festivitate sanctorum, quia non diffidimus tua nos dona sumpturos, pro quibus impetrandis tanta nobis patrocinia contulisti. Per, etc.
Perfice, Domine, votiva mysteria, et quae in martyrum veneratione te praedicant, suffragia nobis perpetuae redemptionis existant. Per, etc.
Vere dignum. Quia pectora martyrum beatorum sic ignis ille coelestis inflammat, ut omne quod in hujus mundi luce jucundum est, amore tui nominis refutetur, et subeatur quidquid temporaliter est acerbum, ut promissionis tuae praemia capiantur. Per, etc.
Patientia pretiosa justorum tuae nobis, Domine, quaesumus, affectum dilectionis accumulet, et in cordibus nostris sacrae fidei semper exerceat firmitatem. Per, etc.
Deus, qui sanctis tuis dedisti piae confessionis 146 inter tormenta virtutem, largire fidelibus populis inter hujus mundi tentamenta constantiam veritatis, ut sicut illos sanctus Spiritus roborando sempiternam provexit ad gloriam, sic istos jugiter tua gratia gubernando ad misericordiam perducat aeternam. Per, etc.
XXXIX. PRIDIE KALENDAS DECEMBRIS. Natale sancti Andreae apostoli. I. -- Da nobis, quaesumus, Domine Deus noster, beati apostoli tui Andreae intercessionibus sublevari, ut per quos Ecclesiae tuae superni muneris rudimenta donasti, per eos subsidia perpetuae salutis impendas. Per, etc. Respice, quaesumus, Domine, munera quae pro beati Andreae apostoli tui commemoratione deferimus, suppliciter exorantes ut ejus interventionibus adjuvemur, pro cujus meritis immolantur. Per, etc.
Vere dignum. Quia Ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis. De quorum collegio beati Andreae solemnia celebrantes, tua, Domine, praeconia non tacemus. Per, etc.
Sumpsimus, Domine, divina mysteria, beati apostoli tui Andreae festivitate laetantes, quae sicut tuis sanctis ad gloriam, ita nobis, quaesumus, ad veniam prodesse perficias. Per, etc.
Tribue, Domine, quaesumus, familiae tuae, ut exsultationem cordis sui, quam de beati Andreae apostoli tui veneratione percepit, et secura concelebret, et tota semper mente sectetur. Per, etc.
II. Item alia. --Supplices te rogamus, Deus, competentibus gaudiis diem nos celebrare concedas, quo majestatis tuae confessione magnifica beati apostoli tui Andreae sacer natalis illuxit, pariterque nobis devotionis hujus tempora largiora tribuas et profectum. Per, etc. Sacrandum tibi, Domine, munus offerimus, quo beati Andreae solemnia recolentes, purificationem quoque nostris mentibus imploramus. Per, etc.
Vere dignum. In festivitate praesenti, qua beati Andreae apostoli tui venerandus sanguis effusus est. Qui gloriosi apostoli tui 147 Petri pariter sorte nascendi, consortio fidei, apostolicae collegio dignitatis, et martyrii est claritate germanus, ut quos in hujus vitae cursu gratia tua tot vinculis pietatis obstrinxerat, similis in regno coelorum necteret et corona. Per, etc.
Prosit nobis, quaesumus, Domine, sacramenti tui perceptio salutaris pro tuorum commemoratione sanctorum, ut nos et a vitiis mortalitatis expediat, et perpetuae socios miserationis efficiat. Per, etc.
Esto protector, Domine, populi tui propitiatus et rector, eique, deprecantibus sanctis tuis, remissionem tribue peccatorum; praesta vitae melioris effectum; temporalia benignus praebe solatia, et aeternitatis promissa dona largire. Per, etc.
III. Item alia. --Omnium virtutum, Deus, bonorumque largitor, da, quaesumus, ut beati apostoli tui Andreae semper nobis adsint et honoranda solemnia, et desiderata praesidia. Per, etc. Oblatis muneribus, Domine, plebs fidelis exsultet, quia pariter apostolicae gaudia passionis et in eis te praedicare mirabilem confidit ad suae pertinere salutis augmenta. Per, etc.
Vere dignum. Qui per cultum nominis tui, venerationemque sanctorum, nobis remedia mirabiliter operaris. Hoc ipso namque jejunio, quod, beati apostoli tui Andreae festa praevenientes, oculis tuae majestatis offerimus, simul et continentiam salutarem capiamus mentis et corporis, et profutura nobis observatione proficiamus, et mitigatis sensibus corporis, puriores tantis natalitiis praeparemur. Per, etc.
Erudiamur, Domine, quaesumus, his celebritatibus et juvemur, quibus beati apostoli Andreae coelestem nobis tribuant martyria praeventa laetitiam. Per, etc.
Referat, Domine, populus Christianus, quos pia devotione praesumpsit, sanctae gratulationis effectus, ut beati apostoli tui Andreae simul fiat et veneratione jucundus et intercessione securus. Per, etc.
IV. Item alia. -- Majestatem tuam, Domine, suppliciter 148 exoramus ut sicut Ecclesiae tuae sanctus Andreas apostolus exstitit praedicator et rector, ita sit perpetuus suffragator. Per, etc. Beati apostoli Andreae, Domine, solemnia recensemus, ut ejus auxilio tua beneficia capiamus, pro quo tibi hostias laudis offerimus. Per, etc.
Vere dignum. Adest enim dies magnifici votiva martyrii, quo venerandus Andreas germanum se beati apostoli Petri tam praedicatione Christi tui quam confessione monstravit, et apostolicae numerum dignitatis simul passione supplevit et gloria; ut quibus erat una causa certaminis, una retributio esset et praemii. Per, etc.