Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 35)
P F C SP (suite)
Vere dignum. Beati apostoli tui Joannis Evangelistae Natalitia venerantes. Qui Domini nostri Jesu Christi Filii tui vocatione suscepta, terrenum respuit patrem, ut posset invenire coelestem, retia saeculi, quibus implicabatur, abjecit, ut aeternitatis dona mente libera sectaretur; nutantem fluctibus navem reliquit, ut in ecclesiasticae 154 gubernationis tranquillitate consisteret; a piscium captione cessavit, ut animas, mundanis gurgitibus immersas, calamo doctrinae salutaris abstraheret; destitit pelagi profundo mari, secretorum scrutator redditus divinorum. Eo usque procedens, ut et in coenae mysticae sacrosancto convivio in ipsius recumberet pectore Salvatoris, et eum in cruce Dominus constitutus, vicarium sui, matri Virgini, filium subrogaret, et in principio Verbum, quod Deus erat apud Deum, prae caeteris ostenderet praedicandum. Per, etc.
Praesta nobis, Domine, quaesumus, apostolicis doctrinis et precibus adjuvari, ut quod praesentibus celebramus officiis, perpetuae salvationis ( Al. redemptionis) gaudiis assequamur. Per, etc.
Prosequere, Domine, populum tuum, ut apostolorum Natalitia beata sanctorum et temporali consolatione fultus semper exerceat, et aeterna miseratione redemptus agnoscat. Per, etc.
II. Item alia. --Natalitia sancti Joannis apostoli, quaesumus, Domine, munera capiamus, ut suis precibus gloriosis, et credendum nobis jugiter postulet, et sequendum beatus Evangelista quod docuit. Per, etc. Supplicationibus apostolicis beati Joannis Evangelistae, quaesumus, Ecclesiae tuae, Domine, commendetur oblatio, cujus magnificis praedicationibus eruditur. Per, etc.
Vere dignum. Beati Joannis apostoli gloriam recensentes. Qui ab Unigenito tuo sic familiariter est dilectus, et immensae gratiae revelationibus inspiratus, ut omnem transgrediens creaturam, excelsa mente conspiceret, et evangelica voce proferret, quia in principio erat Verbum, et Deus erat Verbum, qui hoc erat in principio apud Deum. Dicendo quippe erat, perpetuitatem sine initio demonstravit. Addendo et Deus erat Verbum, et hoc erat in principio apud Deum, et distinctionem protulit personalem, et unam te cum Filio tuo patefecit habere Deitatem. Qua majestatis aeternae claritate deprompta, summae Divinitati cederet vocata gentilitas, et haereticorum confutata versutia, nec confusionem praetenderet unionis, nec consempiternitatis minueret veritatem. Per, etc.
Miserator et misericors Domine, qui nos continuis coelestium martyrum non deseris sacramentis, praesta, quaesumus, ut quae sedulo celebramus affectu, grato tibi percipiamus obsequio. Per, etc.
155 Ecclesiam tuam, Domine, benignus illustra, ut apostolicis beati Joannis Evangelistae illuminata doctrinis, ad dona perveniat, quae de tua fidelibus retributione promisit. Per, etc.
XLII. In natali Innocentum. I. -- Deus, qui bonis tuis infantum quoque tui nescia sacramenti corda praecedis, tribue, quaesumus, ut nostrae conscientiae fiduciam non habentes, indulgentia semper copiosa praeveniat. Per, etc. Suscipe, Domine, quaesumus, devotorum munera famulorum, et tuis divinis purifica servientes pietate mysteriis, quibus etiam justificas ignorantes. Per, etc.
Vere dignum. Pretiosis enim mortibus parvulorum, quos, propter Filii tui Domini nostri et Salvatoris infantiam, bestiali saevitia Herodes funestus occidit, immensa clementiae tuae dona cognoscimus. Fulget namque magis sola gratia quam voluntas, et clara est prius confessio quam loquela; ante passio quam membra passionis existerent; testes Christi, qui ejus nondum fuerant agnitores. O infinita benignitas! cum pro suo nomine trucidatis, etiam nescientibus, meritum gloriae perire non patitur; sed proprio cruore perfusis, et salus regenerationis expletur, et imputatur corona martyrii. Per, etc.
Hodiernae solemnitatis effectum sumpsimus, Domine, gaudia magna de parvis, suppliciter exorantes ut hanc abundantiam in nostra quoque salvatione defendas. Per, etc.
Laetetur semper Ecclesia tua, Domine, tuorum celebritate sanctorum, et misericordiae tuae jugiter experiatur effectum, quo et fragilitas humana subsistat, et divina supplici redemptio non negetur. Per, etc.
II. Item alia. -- Deus, qui licet sis magnus in magnis, mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis, da nobis, quaesumus, in eorum celebritate gaudere, qui Filio tuo Domino nostro testimonium praebuerunt etiam non loquentes. Per, etc. Adesto, Domine, muneribus, innocentum festivitate sacrandis, et praesta, quaesumus, ut eorum sinceritatem possimus imitari, 156 quorum tibi dicatam veneramur infantiam. Per, etc.
Vere dignum. Audivimus enim prophetam dicentem quod Rachel plorans filios suos, noluerit consolari, quia non sunt. Moerebat ergo quod de ejus sobole non venirent, qui tanto sunt munere coronati. De Liae quippe sunt stirpe progeniti, quorum divina gratia praevenit et sensum; intelligentiam passio, et martyrii palma mirabilis praecessit aetatem; ut etiam veneranda nostri Salvatoris infantia coaetaneis testificationibus existeret gloriosa. Per, etc.
Annue, quaesumus, omnipotens Deus, ut sicut eos, quorum Natalitia recensemus, per tuam gratiam beneplacitos fecit aetas exitu, sic nos tuae pietati salutaris humilitas praestet acceptos. Per, etc.
Tribue, Domine, quaesumus, fidelibus tuis, ut, sicut ait Apostolus, non efficiantur pueri sensibus, sed malitia innoxii reperiantur ut parvuli, ut martyres festivitatis hodiernae, quos meritis aequare non possunt, mentis simplicitate sectentur.
XLIII. In jejunio mensis decimi. I. --Deus, qui singulis quibusque competenter aptanda temporibus sempiterno cernis intuitu, da nobis, quaesumus, ut cum rerum vicissitudine mundanarum ad bona quoque perpetua piae devotionis crescamus accessu. Per, etc. Dies nostros, Domine, placatus intende, et quos praesenti cursu multiplicas, justis operibus redde securos. Per, etc.
Ecclesiae tuae, Domine, munera placatus assume, quae et misericors offerenda tribuisti, et in nostrae salutis potenter efficis transire mysterium. Per, etc.
Vere dignum. Quia per ea quae conspiciuntur instruimur quibus modis ad invisibilia tendere debeamus. Denique commonemur, anni docente successu, de praeteritis in futura, et ad novitatem vitae de vetustate transire, ut terrenis sustentationibus expediti, coelestis doni capiamus desiderabilius ubertatem, et per eum cibum qui beneficiis praerogatur alternis, perveniamus ad victum sine fine mansurum. Per, etc.
Tuorum nos, Domine, largitate donorum et temporalibus attolle praesidiis, et renova sempiternis. Per, etc.
Diversis plebs tua, Domine, gubernata subsidiis, et praesentia pietatis tuae remedia capiat et futura, ut transeuntium rerum necessaria 157 consolatione foveatur, et fiducialius ad aeterna contendat. Per, etc.
II. Item alia. -- Cognoscimus, Domine, tuae circa nos clementiae largitatem. Et ideo fiducialius imploramus ut quos pascere non desinis immeritos, et digne tibi servire perficias, et donis uberioribus prosequaris. Da, quaesumus, Domine, nostris effectum jejuniis salutarem, ut castigatio carnis assumpta ad nostrarum vegetationem transeat animarum. Per, etc.
Suscipe, Domine, sacrificium cujus te voluisti dignanter immolatione placari, et praesta, quaesumus, ut hujus operatione mundati, beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum. Per, etc.
Vere dignum. Qui nos tamquam nutrimentis parvulorum instituens, dispensatis mentis et corporis alimentis, per humanorum foves crementa proventuum, donec immortalem satietatem, pro nostro quisque modulo, finita mortalitate capiamus. Per, etc.
Mysteriis tuis, Domine, veneranter assumptis quaesumus, ut contra nostrae conditionis errorem, et contra diabolicas armemur insidias. Per, etc.
Sit plebi tuae, Domine, continuata defensio divini participatio sacramenti, ut carnalibus vitiis non teneatur obnoxia, ut spiritali delectatione sit libera, ut majestati tuae plena sit devotione subjecta, ut salvationem mentis et corporis et incessabiliter expetat, et affluenter accipiat. Per, etc.
III. Item alia. -- Supplices, Domine, te rogamus, ut fructuum terrenorum commodis sufficienter adjuti, ad te omnium proficiamus auctorem. Per, etc. Cordibus nostris, quaesumus, Domine, benignus infunde, ut sicut ab escis corporalibus temperamus, ita sensus quoque nostros a noxio retrahamus excessu. Per, etc.
Hujus nobis parcimoniae, quaesumus, Domine, praebe mensuram, ut quod licentiae carnis auferamus, salutarem nobis fructum mentis acquirat. Per, etc.
Subde tibi nostras, quaesumus, Domine, 158 voluntates, ut semper et fide quae praecipis, et actione sectemur. Per, etc.
Precamur, omnipotens Deus, ut de transitoriis opibus ea potius operemur quibus ad aeterna gaudia consequenda et spes nobis suppetat et facultas. Per, etc.
Pacem nobis tribue, Domine, mentis et corporis, ut nostrae fragilitati et manifesti subjiciantur hostes, et invisibiles excludantur. Per, etc.