Saturnalia (page 2)

Macrobe · Arts Libéraux

Texte latin, domaine public · Source : local Spec (livres-gemini) · 4 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

14 Idem Aegyptii volentes ipsius solis nomine dicare simulachrum figuravere raso capite, sed dextra parte crine remanente. Servatus crinis docet solem naturae rerum numquam esse in operto: dempti autem capilli residenti radice monstrant hoc sidus etiam tempore quo non visitur a nobis rursum emergendi, uti capillos, habere substantiam. 15  Eodem argumento significatur et tempus quo angusta lux est, cum velut abrasis incrementis angustaque manente extantia ad minimum diei sol pervenit spatium, quod veteres appellavere brumale solstitium, brumam a brevitate dierum cognominantes, id est βραχὺ ἦμαρ : ex quibus latebris vel angustiis rursus emergens ad aestivum hemisphaerium, tamquam enascens, in augmenta porrigitur, et tunc ad regnum suum pervenisse iam creditur. 16  Propterea Aegyptii animal in zodiaco consecravere ea caeli parte qua maxime annuo cursu sol valido effervet calore, Leonisque inibi signum domicilium solis appellant, quia id animal videtur ex natura solis substantiam ducere: 17  primum quia impetu et calore praestat animalia, uti praestat sol sidera: validusque est leo pectore et priore corporis parte ac degenerat posterioribus membris, aeque solis vis prima parte diei ad

p196  meridiem increscit, vel prima parte anni a vere in aestatem, mox elanguescens deducitur vel ad occasum qui diei, vel ad hiemem quae anni pars videtur esse posterior: idemque oculis patentibus atque igneis cernitur semper, ut sol patenti igneoque oculo terram conspectu perpetuo atque infatigabili cernit. 18  Nec solus Leo sed signa quoque universa zodiaci ad naturam solis iure referuntur: et, ut ab Ariete incipiam, magna illi concordia est. Nam is per menses sex hibernos sinistro incubat lateri, ab aequinoctio verno supra dextrum latus: sicut et sol ab eodem tempore dextrum hemisphaerium, reliquo ambit sinistrum. 19  Ideo et Ammonem, quem deum solem occidentem Libyes existimant, arietinis cornibus fingunt, quibus maxime id animal valet, sicut sol radiis. Nam et apud Graecos ἀπὸ τοῦ κάρα κρίος appellatur. 20  Taurum vero ad solem referri multiplici ratione Aegyptius cultus ostendit: vel quia apud Heliopolim taurum soli consecratum,

p197  quem Neuton cognominant, maxime colunt, vel quia bos Apis in civitate Memphi solis instar excipitur, vel quia in oppido Hermunthi magnifico Apollinis templo consecratum soli colunt taurum, Bacin cognominantes, insignem miraculis convenientibus naturae

p198  solis. 21  Nam et per singulas horas mutare colores adfirmatur et hirsutus setis dicitur in adversum nascentibus contra naturam omnium animalium: unde habetur velut imago solis in adversam mundi partem nitentis. 22  Gemini autem, qui alternis mortibus vivere creduntur, quid aliud nisi solem unum eundemque significant modo descendentem in ima mundi modo mundi in summam altitudinem resurgentem? 23  Cancer obliquo gressu quid aliud nisi iter solis ostendit, qui viam numquam rectam sed per illam semper meare sortitus est

Obliquus qua se signorum verteret ordo

maximeque in illo signo sol in cursu supero incipit obliquus inferiora iam petere. 24  De Leone iam supra dictum est. Virgo autem, quae manu aristam refert, quid aliud quam δύναμις ἡλιακὴ quae fructibus curat? Et ideo Iustitia creditur, quae sola facit

p199  nascentes fructus ad usus hominum pervenire. 25  Scorpius totus, in quo Libra est, naturam solis imaginatur, qui hieme torpescit et transacta hac aculeum rursus erigit vi sua, nullum natura damnum ex hiberno torpore perpessa. 26  Sagittarius, qui omnium zodiaci domiciliorum imus atque postremus est, ideo ex homine in feram per membra posteriora degenerat, quasi postremis partibus suis a superis in inferna detrusus: sagitta tamen iacit, quod indicat tunc quoque universorum constare vitam radio solis vel ab ima parte venientis. Capricornus ab infernis partibus ad supera solem reducens caprae naturam videtur imitari; quae, dum pascitur ab imis partibus, semper prominentium scopulorum alta deposcit. 27    p200  Aquarius nonne ipsam vim solis ostendit? Unde enim imber caderet in terras, nisi solis calor ad supera traheret humorem cuius refusio pluvialis est copia? In ultimo ordine zodiaci Pisces locati sunt: quos consecravit soli non aliqua naturae suae imaginatio, ut cetera, sed ostentatio potentiae sideris, a quo vita non solum aeriis terrenisque animalibus datur, sed illis quoque quorum conversatio aquis mersa velut a conspectu solis exulat: tanta est vis solis, ut abstrusa quoque penetrando vivificet.

XXII.

1 Et, ut ad solis multiplicem potestatem revolvatur oratio, Nemesis quae contra superbiam colitur quid aliud est quam solis potestas, cuius ista natura est ut fulgentia obscuret et conspectui auferat quaeque sunt in obscuro inluminet offerat conspectui?

2 Pan ipse, quem vocant Inuum, sub hoc habitu quo cernitur solem se esse prudentioribus permittit intellegi. 3  Hunc deum Arcades colunt appellantes τὸν τῆς ὕλης κύριον , non silvarum dominum sed universae substantiae materialis dominatorem significari volentes, cuius materiae vis universorum corporum, seu illa divina sive terrena sint, conponit essentiam. 4  Ergo Inui cornua

p201  barbaeque prolixa demissio naturam lucis ostendunt, qua sol et ambitum caeli superioris inluminat et inferiora conlustrat: unde Homerus de eo ait:

Ὤρνυθ’ ἵν’ ἀθανάτοισι φόως φέροι, ἠδὲ βροτοῖσιν .

Quid fistula vel virga significent superius in habitu Attinis expressimus. 5  Quod in caprae pedes desinit, haec argumenti ratio est, quia materia, quae in omnem substantiam sole dispensante porrigitur, divinis de se corporibus effectis in terrae finitur elementum. 6  Ad huius igitur extremitatis signum pedes huius animalis electi sunt, quod et terrenum esset et tamen semper peteret alta pascendo, sicut sol, vel cum radios superne demittit in terras vel cum se recolligit, in montibus visitur. 7  Huius Inui amor et deliciae  Ἠχὼ creditur nullius oculis obnoxia: quod significat harmoniam caeli, quae soli amica est quasi sphaerarum omnium de quibus nascitur moderatori, nec tamen potest nostris umquam sensibus deprehendi.

8 Saturnus ipse, qui auctor est temporum et ideo a Graecis inmutata littera Κρόνος quasi χρόνος vocatur, quid aliud nisi sol intellegendus est, cum tradatur ordo elementorum temporum numerositate

p202  distinctus, luce patefactus, nexus aeternitate conductus, visione discretus, quae omnia actum solis ostendunt?

XXIII.

1 Nec ipse Iuppiter, rex deorum, naturam solis videtur excedere: sed eundem esse Iovem ac solem claris docetur indiciis. Nam cum ait Homerus:

Ζεὺς γὰρ ἐς ὠκεανὸν μετ’ ἀμύμονας Αἰθιοπῆας

χθιζὸς ἔβη μετὰ δαῖτα, θεοὶ δ’ ἅμα πάντες ἕποντο,

δωδεκάτῆ δέ τοι αὖθις ἐλεύσεται Οὐλυμπόνδε,

2 Iovis appellatione solem intellegi Cornificius scribit, cui unda oceani velut dapes ministrat. Ideo enim, sicut et Posidonius et Cleanthes adfirmant, solis meatus a plaga quae usta dicitur non recedit, quia sub ipsa currit oceanus qui terram et ambit et dividit, omnium autem physicorum adsertione constat calorem humore nutriri. 3  Nam quod ait: θεοὶ δ’ ἅμα πάντες ἕποντο , sidera intelleguntur, quae cum eo ad occasus ortusque c otidiano impetu caeli feruntur eodemque aluntur humore. Θεοὺς enim dicunt sidera et stellas, ἀπὸ τοῦ θέειν , id est τρέχειν , quod semper in cursu sint, ἢ ἀπὸ τοῦ θεωρεῖσθαι . 4  Addit poeta: δωδεκάτῆ δέ τοι αὖθις , non dierum sed horarum significans numerum, quibus referuntur ad hemisphaerii superioris exortum. 5  Intellectum nostrum in eandem sententiam ducunt, etiam de etymo, Platonis

p203  haec verba:  Ὁ μὲν δὴ μέγας ἡγεμὼν ἐν οὐρανῷ Ζεὺς ἐλαύνων πτηνὸν ἅρμα πρῶτος πορεύεται διακοσμῶν πάντα καὶ ἐπιμελούμενος· τῷ δὲ ἕπεται στρατιὰ θεὼν καὶ δαιμόνων κατὰ ἕνδεκα μέρη κεκοσμημένη, μένει δὲ Ἑστία ἐν θεῶν οἴκῳ μόνη . His enim verbis magnum in caelo ducem solem vult sub appellatione Iovis intellegi, alato curru velocitatem sideris monstrans. 6  Nam quia, in quocunque signo fuerit, praestat omnia signa et sidera signorumque praestites deos, videtur cunctos deos ducatu praeire ordinando cuncta ornandoque, atque ideo velut exercitum eius ceteros deos haberi per XI signorum partes distributos, quia ipse duodecimi signi, in quocunque signo fuerit, locum occupat. 7  Nomen autem daemonum cum deorum appellatione coniungit, aut quia di sunt δαήμονες , id est scientes futuri, aut, ut Posidonius scribit in libris quibus titulus est περὶ ἡρώων καὶ

p204  δαιμόνων , quia ex aetheria substantia parta atque divisa qualitas illis est, sive ἀπὸ τοῦ δαιομένου , id est καιομέου , seu ἀπὸ τοῦ δαιομένου , hoc est μεριζομένου . 8  Quod autem addit: μένει δὲ Ἑστία ἐν θεῶν οἴκῳ μόνη , significat quia haec sola, quam terram esse accipimus, manet inmobilis intra domum deorum, id est intra mundum, ut ait Euripides:

Καὶ Γαῖα μῆτερ, Ἑστίαν δέ σ’ οἱ σοφοὶ

Βροτῶν καλοῦσιν ἡμένην ἐν αἰθέρι.

p205  9 Hinc quoque ostenditur quid de sole et Iove sit sentiendum, cum alibi dicatur:

Πάντα ἰδὼν Διὸς ὀφθαλμὸς καὶ πάντα νοήσας,

et alibi:

Ἠέλιος θ’ ὃς πάντ’ ἐφορᾷς καὶ πάντ’ ἐπακούεις,

unde utrumque constat una potestate censendum. 10  Assyrii quoque solem sub nomine Iovis, quem Δία Ἡλιουπολίτην cognominant, maximis cerimoniis celebrant in civitate quae Heliopolis nuncupatur. Eius dei simulachrum sumptum est de oppido Aegypti quod et ipsum Heliopolis appellatur, regnante apud Aegyptios Senemure, seu idem Senepos nomine fuit: perlatumque est primum in eam per Opiam legatum Deleboris regis Assyriorum sacerdotesque Aegyptios quorum princeps fuit Partemetis, diuque habitum apud Assyrios postea Heliopolim commigravit. 11  Cur ita factum quaque ratione Aegypto profectum in haec loca ubi nunc est postea venerit, rituque Assyrio magis quam Aegyptio colatur, dicere supersedi, quia ad praesentem non attinet causam. 12  Hunc vero eundem Iovem solemque esse cum ex ipso sacrorum ritu tum ex habitu dinoscitur: simulachrum enim aureum specie inberbi instat dextera elevata cum flagro in aurigae modum, laeva tenet

p206  fulmen et spicas, quae cuncta Iovis solisque consociatam potentiam monstrant. 13  Huius templi religio etiam divinatione praepollet, quae ad Apollinis potestatem refertur, qui idem atque sol est. Vehitur enim simulachrum dei Heliopolitani

ferculo , uti vehuntur in pompa ludorum Circensium deorum simulachra: et subeunt plerumque provinciae proceres, raso capite, longi temporis castimonia puri, ferunturque divino spiritu, non suo arbitrio sed quo deus propellit vehentes: ut videmus apud Antium promoveri simulachra Fortunarum ad danda responsa. 14  Consulunt hunc deum et absentes missis diplomatibus consignatis: rescribitque ordine ad ea quae consultatione addita continentur. Sic et imperator Traianus initurus ex ea provincia Parthiam cum exercitu constantissimae religionis hortantibus amicis, qui maxima huiusce numinis ceperant experimenta, ut de eventu consuleret rei coeptae, egit Romano consilio prius explorando fidem religionis, ne forte fraus subesset humana: et primum misit signatos codicillos ad quos sibi rescribi vellet. 15  Deus iussit afferri chartam eamque signari puram et mitti, stupentibus sacerdotibus ad eiusmodi factum: ignorabant quippe conditionem codicillorum. Hos cum maxima admiratione Traianus excepit, quod ipse quoque puris

p207  tabellis cum deo egisset. 16  Tunc aliis codicillis conscriptis signatisque consuluit, an Romam perpetuo bello rediturus esset? Vitem centurialem deus ex muneribus in aede dedicatis deferri iussit, divisamque in partes sudario condi ac proinde ferri. Exitus rei obitu Traiana apparuit ossibus Romam relatis. Nam fragmentis species reliquiarum, vitis argumento casus futuri tempus ostensum est. 17  Et, ne sermo per singulorum nomina deorum vagetur, accipe, quid Assyrii de potentia solis opinentur. Deo enim, quem summum maximumque venerantur, Adad nomen dederunt. Eius nominis interpretatio significat unus unus . 18  Hunc ergo ut potentissimum adorant deum: sed subiungunt eidem deam nomine Adargatin, omnemque potestatem cunctarum rerum

p208  his duobus attribuunt solem terramque intellegentes, nec multitudine nominum enuntiantes divisam eorum per omnes species potestatem, sed argumentis quibus ornantur significantes multiplicem praestantiam duplicis numinis. 19  Ipsa autem argumenta solis rationem locuntur. Namque simulachrum Adad insigne cernitur radiis inclinatis, quibus monstratur vim caeli in radiis esse solis qui demittuntur in terram. Adargatidis simulachrum sursum versum reclinatis radiis insigne est monstrando radiorum vi superne missorum enasci quaecunque terra progenerat. 20  Sub eodem simulachro species leonum sunt, eadem ratione terram esse monstrantes qua Phryges finxere Matrem Deum, id est terram, leonibus vehi. 21  Postremo potentiam solis ad omnium potestatum summitatem referri indicant theologi, qui in sacris hoc brevissima precatione demonstrant dicentes:  Ἥλιε παντοκράτορ, κόσμου πνεῦμα, κόσμου δύναμις, κόσμου φῶς . 22  Solem esse omnia et Orpheus testatur his versibus:

Κέκλυθι τηλεπόρου δίνης ἑλικαύγεα κύκλον

οὐρανίαις στροφάλιγξι περίδρομον αἰὲν ἑλίσσων,

ἄγλαε Ζεῦ Διόνυσε, πάτερ ποντου, πάτερ αἴης,

ἥλιε παγγενέτορ πανταίολε χρυσεοφεγγές .

XXIV.

1 Hic cum Praetextatus fecisset loquendi finem, omnes in eum adfixis vultibus ammirationem stupore prodebant: dein laudare hic memoriam, ille doctrinam, cuncti religionem, adfirmantes, hunc esse unum archanae deorum naturae conscium, qui

p209  solus divina et adsequi animo et eloqui posset ingenio. 2  Inter haec Evangelus: Equidem, inquit, miror potuisse tantorum potestatem numinum conprehendi: verum, quod Mantuanum nostrum ad singula, cum de divinis sermo est, testem citatis, gratiosius est quam ut iudicio fieri putetur. 3  An ego credam, quod ille, cum diceret: Liber et alma Ceres pro sole ac luna, non hoc in alterius poetae imitationem posuit, ita dici audiens, cur tamen diceretur ignorans? 4  Nisi forte, ut Graeci omnia sua in inmensum tollunt, nos quoque etiam poetas nostros volumus philosophari: cum ipse Tullius, qui non minus professus est philosophandi studium quam loquendi, quotiens aut de natura deorum aut de fato aut de divinatione disputat, gloriam quam oratione conflavit incondita rerum relatione minuat. 5  Tum Symmachus: De Cicerone, Evangele, qui conviciis inpenetrabilis est, post videbimus: nunc, quia cum Marone nobis negotium est, respondeas volo, utrum poetae huius opera instituendis tantum pueris idonea iudices an alia illis altiora inesse fatearis? Videris enim mihi ita adhuc Virgilianos habere versus qualiter eos pueri magistris praelegentibus canebamus. 6  Immo pueri cum essemus, Symmache, sine iudicio mirabamur, inspicere autem vitia nec per magistros nec per aetatem licebat: quae tamen non pudenter quisquam negabit, cum ipse confessus sit. Qui enim moriens poema suum legavit igni quid nisi famae suae posteritati subtrahendo curavit? 7    p210  Nec inmerito: eruuit quippe de se futura iudicia, si legeretur petitio deae precantis filio arma a marito cui soli nupserat nec ex eo prolem suscepisse se noverat, vel si mille alia multum pudenda seu in verbis modo Graecis modo barbaris seu in ipsa dispositione operis deprehenderentur. 8  Cumque adhuc dicentem omnes exhorruissent, subtexuit Symmachus: Haec est quidem, Evangele, Maronis gloria, ut nullius laudibus crescat, nullius vituperatione minuatur: verum ista quae proscindis defendere quilibet potest ex plebeia grammaticorum cohorte, ne Servio nostro, qui priscos, ut mea fert opinio, praeceptores doctrina praestat, in excusandis talibus quaeratur iniuria: sed quaero, utrum, cum poetica tibi in tanto poeta displicuerit, nervi tamen oratorii, qui in eodem validissimi sunt, placere videantur? 9  Haec verba primum Evangeli risus excepit. Deinde subiecit: Id hercle restat denique, ut et oratorem Virgilium renuntietis: nec mirum, cum et ad philosophos ambitus vester paulo ante provexerit. 10  Si in hac opinione es, inquit Symmachus, ut Maro tibi nihil nisi poeticum sensisse aestimetur, licet hoc quoque eidem nomen invideris: audi, quid de operis sui multiplici doctrina ipse pronuntiet. Ipsius enim Maronis epistola, qua conpellat Augustum, ita incipit: 11   Ego vero frequentes a te litteras accipio , et infra: De Aenea quidem meo, si mehercle iam dignum auribus haberem tuis, libenter mitterem: sed tanta inchoata res est, ut paene vitio mentis tantum opus ingressus mihi videar, cum praesertim, ut scis, alia quoque studia ad id opus multoque potiora inpertiar. 12  Nec his Virgilii verbis copia rerum dissonat, quam plerique omnes litteratores

p211  pedibus inlotis praetereunt, tamquam nihil ultra verborum explanationem liceat nosse grammatico. Ita sibi belli isti homines certos scientiae fines et velut quaedam pomeria et effata posuerunt, ultra quae si quis egredi audeat, introspexisse in aedem deae a qua mares absterrentur existimandus sit. 13  Sed nos, quos crassa Minerva dedecet, non patiamur abstrusa esse adyta sacri poematis, sed archanorum sensuum investigato aditu doctorum cultu celebranda praebeamus reclusa penetralia. 14  Et ne videar velle omnia unus amplecti, spondeo violentissima inventa vel sensa rhetoricae in Virgiliano me opere demonstraturum: Eusebio autem, oratorum eloquentissimo, non praeripio de oratoria apud Maronem arte tractatum, quem et doctrina et docendi usu melius exequetur: reliquos omnes qui adestis impense precatus sim, ut quid vestrum quisque praecipuum sibi annotaverit de Maronis ingenio velut ex symbola conferamus. 15  Mirum in modum alacritatem omnibus qui aderant haec verba pepererunt, et adsurgens quisque in desiderium alios audiendi non vidit et se in idem munus vocandum. Itaque hortatu mutuo concitati in adsensum facile

p212  ac libenter animati sunt, intuentesque omnes Praetextatum orabant ut iudicium suum primus aperiret, ceteris per ordinem quem casus sedendi fecerat secuturis. 16  Et Vettius: Equidem inter omnia quibus eminet laus Maronis hoc assiduus lector ammiror, quia doctissime ius pontificium, tamquam hoc professus, in multa et varia operis sui parte servavit: et, si tantae dissertationi sermo non cesserit, promitto fore ut Virgilius noster pontifex maximus adseratur. 17  Post hunc Flavianus: Apud poetam nostrum, inquit, tantam scientiam iuris auguralis invenio, ut, si aliarum disciplinarum doctrina destitueretur, haec illum vel sola professio sublimaret. 18  Eustathius deinde: Maxime, inquit, praedicarem, quanta de Graecis cautus et tamquam aliud agens modo artifici dissimulatione modo professa imitatione transtulerit, ni me maior ammiratio de astrologia totaque philosophia teneret, quam parcus et sobrius operi suo nusquam reprehendendus aspersit. 19  Furius Albinus alterum fovens Praetextati latus, iuxtaque eum Caecina Albinus, ambo vetustatis adfectationem in Virgilio praedicabant, alter

p213  in versibus, Caecina in verbis. 20  Avienus: Non adsumam mihi, ait, ut unam aliquam de Virgilianis virtutibus audeam praedicare, sed audiendo quaecunque dicetis, si quid vel de his mihi videbitur vel iamdudum legenti annotandum visum est, oportunius proferam: modo memineritis a Servio nostro exigendum ut quicquid obscurum videbitur quasi litteratorum omnium longe maximus palam faciat. 21  His dictis et universo coetui conplacitis Praetextatus, cum in se conversa omnium ora vidisset: Philosophia, inquit, quod unicum est munus deorum et disciplina disciplinarum, honoranda est anteloquio: unde meminerit Eustathius primum sibi locum ad disserendum omni alia professione cedente concessum. Huic tu, mi Flaviane, succedes, ut et auditu vestro recreer et aliquanto silentio instaurem vires loquendi.

22 Inter haec servilis moderator obsequii, cui cura vel adolendi Penates vel struendi penum et domesticorum actuum ministros regendi, ammonet dominum familiam pro sollemnitate annui moris epulatam. 23  Hoc enim festo religiosae domus prius famulos instructis tamquam ad usum domini dapibus honorant: et ita demum

p214  patribus familias mensae apparatus novatur. Insinuat igitur praesul famulitii coenae tempus et dominos iam vocare. 24  Tum Praetextatus: Reservandus igitur est Virgilius noster ad meliorem partem diei, ut mane novum inspiciendo per ordinem carmini destinemus. Nunc hora nos ammonet ut honore vestro haec mensa dignetur. Sed et Eustathius et post hunc Nicomachus meminerint crastina dissertatione servari sibi anteloquii functionem. 25  Et Flavianus: Ex placita iam vos lege convenio, ut sequenti die Penates mei beari se tanti coetus hospitio glorientur. His cum omnes assensi esent, ad coenam, alio aliud de his quae inter se contulerant reminiscente adprobanteque, cum magna alacritate animi concesserunt.

Images with borders lead to more information.

The thicker the border, the more information.

(Details here.)

ALTIVS:

Saturnalia:

ostium

(🇺🇸)

Textus

Aevi Classici

(🇺🇸)

LacusCurtius

(🇺🇸)

(🇮🇹)

Ostium

(🇺🇸)

(🇮🇹)

A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one * asterisk. If the URL has two ** asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is ©  Bill Thayer.

See

my copyright page

for details and contact information.

Pagina recensita: XIII  Kal. Oct. 06

Accessibility

-->

Macrobius • Saturnalia — Liber Secundus

Brevis URL huic paginae:

bit.ly/MacrSat2

ad litteras

mittendas

Bill Thayer

Français

Adjutorium

Sursum

Ostium

antecedens:

Liber I

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —

sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

Liber III

Pagina tota depicta, ite ad capita recte:

I

•

II

•

III

•

IV

•

V

•

VI

•

VII

•

VIII

Macrobii

Saturnalia

Liber II

p215

I.

1  Hic ubi modestus edendi modus cessare fecit castimoniam ferculorum et convivalis laetitia minusculis poculis oriebatur, Avienus ait: Bene ac sapienter Maro noster tumultuosum et sobrium uno eodemque versu descripsit sub paucorum verborum inmutatione convivium. Nam ubi sub adparatu regio procedere solet luxus ad strepitum,

Postquam prima, inquit, quies epulis

at, cum heroes castigatis dapibus adsidunt, non reducit quietem, quia nec praecessit tumultus, sed:  p216

Postquam exempta fames epulis.

2  Nostrum hoc convivium, quod et heroici seculi pudicitiam et nostri conduxit elegantiam, in quo splendor sobrius et diligens parsimonia, Agathonis convivio vel post magniloquentiam Platonis non conponere tantum sed nec praeferre dubitaverim. 3  Nam ipse rex mensae nec in moribus Socrate minor et in re publica philosopho efficacior: ceteri qui adestis eminentiores estis ad studia virtutum quam ut poetis comicis et Alcibiadi, qui tantum fuit fortis ad crimina, aliisque quibus frequens illud convivium fuit vos quisquam aestimet conparandos. 4  Bona verba quaeso, Praetextatus ait, circa reverentiam tantum Socraticae maiestatis: nam reliquis qui in illo fuere symposio haec lumina quis non praeponenda consentiat? Sed quorsum tibi, Aviene, hoc tendit exemplum? 5  Quia sub illorum, inquit, supercilio non defuit qui psaltriam intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior canora dulcedine et saltationis lubrico exerceret inlecebris philosophantes. 6  Illic hoc fieri temptatum est, ut Agathonis victoria celebraretur: nos honorem dei cuius hoc festum est nullo admixtu voluptatis augemus. Neque ego sum nescius vos nec tristitiam

p217  nec nubilum vultum in bonis ducere, nec Crassum illum quem Cicero auctore Lucilio semel in vita risisse scribit magnopere mirari. 7  Ad haec cum Praetextatus diceret ludicras voluptates nec suis Penatibus adsuetas nec ante coetum tam serium producendas, excepit Symmachus: 8  Quia

Saturnalibus optimo dierum,

ut ait Veronensis poeta, nec voluptas nobis ut Stoicis tamquam hostis repudianda est, nec ut Epicureis summum bonum in voluptate ponendum, excogitemus alacritatem lascivia carentem: et, ni fallor, inveni, ut iocos veterum ac nobilium virorum edecumatos ex multiiugis libris relatione mutua proferamus. 9  Haec nobis sit litterata laetitia et docta cavillatio vicem planipedis et sabulonis

p218  inpudica et praetextata verba iacientis ad pudorem ac modestiam versus imitata. 10  Haec res et cura et studio digna veteribus visa est: et iam primum animadverto duos quos eloquentissimos antiqua aetas tulit, comicum Plautum et oratorem Tullium, eos ambos etiam ad iocorum venustatem ceteris praestitisse. 11  Plautus quidem ea re clarus fuit, ut post mortem eius comoediae, quae incertae ferebantur, Plautinae tamen esse de iocorum copia noscerentur. 12  Cicero autem quantum in ea re valuerit quis ignorat qui vel liberti eius libros quos is de iocis patroni conposuit, quos

p219  quidam ipsius putant esse, legere curavit? Quis item nescit consularem eum scurram ab inimicis appellari solitum? quod in oratione etiam sua Vatinius posuit. 13  Atque ego, ni longum esset, referrem, in quibus causis, cum nocentissimos reos tueretur, victoriam iocis adeptus sit: ut ecce pro L. Flacco, quem repetundarum reum ioci oportunitate de manifestissimis criminibus exemit. Is iocus in oratione non extat: mihi ex libro Fusii Vivaculi notus est, et inter alia eius dicta celebratur. 14  Sed in hoc verbum non casu incidi: volens feci. Iocos enim hoc genus veteres nostri dicta dicebant. Testis idem Cicero, qui in libro epistolarum ad Cornelium Nepotem secundo sic ait: Itaque nostri, cum omnia quae dixissemus dicta essent, quae facete et breviter et acute locuti essemus, ea proprio nomine appellari dicta voluerunt. Haec Cicero. Novius vero Pomponiusque iocos non raro dicteria

p220  nominant. 15  Marcus etiam Cato ille Censorius argute iocari solitus est. Horum nos ab invidia muniret auctoritas, etiamsi nostris cavillaremur: at cum veteribus dicta referamus, ipsa utique auctorum dignitate defendimur. Si ergo probatis inventum, agite quod cuique de dictis talibus in mentem veniet vicissim memoriam nostram excitando referamus. 16  Placuit universis laetitiae excogitata sobrietas: et ut Praetextatus incipiendo auctoritatem de exemplo praeberet hortati sunt.

II.

1  Tum ille: Dictum volo hostis referre, sed victi et cuius memoria instaurat Romanorum triumphos. Hannibal Carthaginiensis apud regem Antiochum profugus facetissime cavillatus est. 2  Ea cavillatio huiuscemodi fuit. Ostendebat Antiochus in campo copias ingentes quas bellum populo Romano facturus conparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem: inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis et ephippiis, monilibus ac faleris praefulgentem. Atque ibi rex contemplatione tanti et tam ornati exercitus gloriabundus Hannibalem aspicit et: Putasne , inquit, satis esse Romanis haec omnia? 3  Tunc Poenus eludens ignaviam inbelliamque militum eius pretiose armatorum: Plane , inquit, satis

p221  esse credo Romanis haec, etsi avarissimi sunt. Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest. Rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiverat: respondit Hannibal de praeda. 4  Flavianus subiecit: Sacrificium apud veteres fuit quod vocabatur propter viam . In eo mos erat ut, si quid ex epulis superfuisset, igne consumeretur. Hinc Catonis iocus est. Namque Albidium quendam, qui bona sua comedisset et novissime domum quae ei reliqua erat incendio perdidisset, propter viam fecisse dicebat: quod comesse non potuerit, id combussisse. 5  Symmachus deinde: Mater M. Bruti, Servilia, cum pretiosum aere parvo fundum abstulisset a Caesare subiciente hastae bona civium, non effugit dictum tale Ciceronis: Equidem, quo melius emptum sciatis, conparavit Servilia hunc fundum tertia deducta.

p222  Filia autem Serviliae erat Iunia Tertia eademque C. Cassii uxor, lasciviente dictatore tam in matrem quam in puellam. Tunc luxuriam senis adulteri civitas subinde rumoribus iocisque carpebat, ut mala non tantum seria forent. 6  Post hunc Caecina Albinus: Plancus in iudicio forte amici cum molestum testem destruere vellet, interrogavit, quia sutorem sciebat, quo artificio se tueretur. Ille urbane respondit: Gallam subigo . Sutorium hoc habetur instrumentum, quod non infacete in adulterii exprobrationem ambiguitate convertit. Nam Plancus in Maevia Galla nupta male audiebat. 7  Secutus est Furius Albinus: Post Mutinensem fugam quaerentibus, quid ageret Antonius, respondisse familiaris eius ferebatur: Quod canis in Aegypto: bibit et fugit : quando in illis regionibus constat canes raptu crocodilorum exterritos currere et bibere. 8  Eustathius deinde: Publius Mucium inprimis malivolum cum vidisset solito tristiorem: Aut Mucio , inquit, nescio quid incommodi accessit, aut nescio cui aliquid boni . 9  Inde Avienus:

p223  Faustus Syllae filius, cum soror eius eodem tempore duos moechos haberet, Fulvium fullonis filium et Pompeium cognomine Maculam: Miror , inquit, sororem meam habere maculam, cum fullonem habeat. 10  Hic Evangelus: Apud L. Mallium, qui optimus pictor Romae habebatur, Servilius Geminus forte coenabat: cumque filios eius deformes vidisset: Non similiter , inquit, Malli, fingis et pingis. Et Mallius: In tenebris enim fingo , inquit, luce pingo. 11  Eusebius deinde: Demosthenes, inquit, excitatus ad Laidis famam, cuius formam tunc Graecia mirabatur, accessit, ut et ipse famoso amore potiretur. Qui ubi dimidium talentum unius pretium noctis audivit, discessit hoc dicto: Οὐκ ἀγοράζω τοσούτου μετανοῆσαι . 12  Inter haec cum Servius ordine se vocante per verecundiam sileret: Omnes nos, inquit Evangelus, inpudentes grammatice pronuntias, si tacere talia vis videri tuitionem pudoris: unde neque tuum nec Disarii aut Hori supercilium liberum erit a superbiae nota, ni Praetextatum et nos velitis imitari. 13  Tunc Servius, postquam magis silentium erubescendum vidit, ad libertatem se similis relationis animavit. Marcus, inquit,

p224  Otacilius Pitholaus, cum Caninius Revilus uno tantum die consul fuisset, dixit: Ante flamines, nunc consules diales fiunt. 14  Nec Disarius ultra exprobrationem taciturnitatis expectans ait: *****

15  Post hunc Horus quoque: Adfero ad vos, inquit, δίστιχον Platonis, quo ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eadem aetate praeluderet:

p225  Τὴν ψυχὴν Ἀγάθωνα φιλῶν ἐπὶ χείλεσιν ἔσχον·

ἦλθε γὰρ ἡ τλήμων ὡς διαβησομύνη.

16  Orta ex his laetitia et omnibus in censorium risum remissis ac retractantibus quae a singulis antiquae festivitatis sapore prolata sunt, Symmachus ait: Hos Platonis versiculos, quorum magis venustatem an brevitatem mireris incertum est, legisse me memini in Latinum tanto latius versos quanto solet nostra quam Graecorum lingua brevior et angustior aestimari: 17  et, ut opinor, haec verba sunt:

Dum semiulco savio  p226  Meum puellum savior,

Dulcemque florem spiritus

Duco ex aperto tramite:

Anima aegra et saucia

Cucurrit ad labias mihi

Rictumque in oris pervium,

Et labra pueri mollia

Rimata itiner transitus

Ut transire nititur!

Tum si morae quid plusculae

Fuisset in coetu osculi,

Amoris igne percita

Transisset et me linqueret:

Et mira prosum res fieret,

Ut ad me fierem mortuus,

Ad puerum intus viverem.

p227

III.

1  Sed miror omnes vos ioca tacuisse Ciceronis, in quibus facundissimus, ut in omnibus, fuit: et, si videtur, ut aedituus responsa numinis sui praedicat ita ego quae memoria suggesserit refero dicta Ciceronis. Tum omnibus ad audiendum erectis ille sic incipit: 2  M. Cicero, cum apud Damasippum coenaret et ille mediocri vino posito diceret: Bibite Falernum hoc, annorum quadraginta est: Bene , inquit, aetatem fert . 3  Idem cum Lentulum generum suum, exiguae naturae hominem, longo gladio adcinctum vidisset: Quis , inquit, generum meum ad gladium alligavit? 4  Nec Q. Ciceroni fratri circa similem mordacitatem pepercit. Nam cum in ea provincia quam ille rexerat vidisset clypeatam imaginem eius ingentibus lineamentis usque ad pectus ex more pictam (erat autem Quintus ipse staturae parvae), ait: Frater meus dimidius maior est quam totus. 5  In consulatu Vatinii, quem paucis diebus gessit, notabilis Ciceronis urbanitas circumferebatur. Magnum ostentum , inquit, anno Vatinii factum est, quod illo consule nec bruma nec ver nec aestas nec autumnus fuit. Querenti deinde Vatinio, quod gravatus esset domum ad se infirmatum venire,

p228  respondit: Volui in consulatu tuo venire, sed nox me conprehendit. Ulcisci autem se Cicero videbatur, ut qui respondisse sibi Vatinium meminerat, cum humeris se rei publicae de exilio reportatum gloriaretur: Unde ergo tibi varices? 6  Caninius quoque Revilus, qui uno die, ut iam Servius retulit, consul fuit, rostra cum ascendisset, pariter honorem iniit consulatus et eieravit: quod Cicero omni gaudens occasione urbanitatis increpuit: Λογοθεώρητος est Caninius consul , et deinde: Hoc consecutus est Revilus, ut quaereretur quibus consulibus consul fuerit. Dicere praeterea non destitit: Vigilantem habemus consulem Caninium, qui in

p229  consulatu suo somnum non vidit. 7  Pompeius Ciceronis facetiarum inpatiens fuit: cuius haec dicta ferebantur: Ego vero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo. Sed et cum ad Pompeium venisset, dicentibus sero eum venisse respondit: Minime sero veni: nam nihil hic paratum video. 8  Deinde interroganti Pompeio, ubi gener eius Dolabella esset, respondit: Cum socero tuo. Et cum donasset Pompeius transfugam civitate Romana: Hominem bellum , inquit; Gallis civitatem promittit alienam, qui nobis nostram non potest reddere. Propter quae merito videbatur dixisse Pompeius: Cupio ad hostes Cicero transeat, ut nos timeat. 9  In Caesarem quoque mordacitas Ciceronis dentes suos strinxit. Nam primum post victoriam Caesaris interrogatus, cur in electione partis errasset, respondit: Praecinctura me decepit , iocatus in Caesarem, qui ita toga praecingebatur ut trahendo laciniam velut mollis incederet, adeo ut Sylla tamquam providus dixerit Pompeio: Cave tibi illum puerum male praecinctum. 10  Deinde cum

p230  Laberius in fine ludorum anulo aureo honoratus a Caesare e vestigio in quattuordecim ad spectandum transiit violato ordine, et cum detrectatus est eques Romanus et comminus remensus, ait Cicero praetereunti Laberio et sedile quaerenti: Recepissem te, nisi anguste sederem , simul et illum respuens et in novum senatum iocatus, cuius numerum Caesar supra fas auxerat. Nec inpune. Respondit enim Laberius: Mirum, si anguste sedes, qui soles duabus sellis sedere , exprobrata levitate Ciceronis qua inmerito optimus civis male audiebat. 11  Idem Cicero alias facilitatem Caesaris in adlegendo senatu inrisit palam. Nam, cum ab hospite

p231  suo P. Mallio rogaretur ut decurionatum privigno eius expediret, adsistente frequentia disict: Romae, si vis, habebit: Pompeis difficile est. 12  Nec intra haec eius mordacitas stetit: quippe ab Androne quodam Laodiceno salutatus cum causam adventus requisisset comperissetque, nam ille se legatum de libertate patriae ad Caesarem venisse respondit, ita expressit publicam servitutem: Ἐὰν ἐπιτύχῃς, καὶ περὶ ἡμῶν πρέσβευσον . 13  Vigebat in eo excedens iocos et seria mordacitas, ut hoc est ex epistola ad C. Cassium dictatoris violatorem: Vellem Idibus Martiis me ad coenam invitasses, profecto reliquiarum nihil fuisset: nunc me reliquiae vestrae exercent. Idem Cicero de Pisone genero et M. Lepido lepidissime cavillatus est.

p232  14  Dicente adhuc Symmacho et, ut videbatur, plura dicturo intercedens Avienus, ut fieri in sermonibus convivalibus solet: Nec Augustus, inquit, Caesar in huiusmodi dicacitate quoquam minor, et fortasse nec Tullio: et, si volentibus vobis erit, aliqua eius quae memoria suggesserit relaturus sum. 15  Et Horus: Permitte, Aviene, Symmachus explicet de his quos iam nominaverat dicta Ciceronis: et oportunius quae de Augusto vis referre succedent. 16  Reticente Avieno Symmachus: Cicero, inquam, cum Piso gener eius mollius incederet, filia autem concitatius, ait filiae: Ambula tamquam vir. Et cum M. Lepidus in senatu dixisset, patribus conscriptis Tullius ait: Ego non tanti fecissem ὁμοιοποίητον . Sed perge, Aviene: ne ultra te dicturientem retardem.

p233

IV.

1  Et ille: Augustus, inquam, Caesar adfectavit iocos, salvo tamen maiestatis pudorisque respectu, nec ut caderet in scurram. 2  Aiacem tragoediam scripserat, eandemque, quod sibi displicuisset, deleverat. Postea L. Varius tragoediarum scriptor interrogabat eum, quid ageret Aiax suus. Et ille: In spongiam , inquit, incubuit . 3  Idem Augustus, cum ei quidam libellum trepidus

p234  offerret, et modo proferret manum modo retraheret: Putas , inquit, te assem elephanto dare? 4  Idem cum ab eo Pacubius Taurus congiarium peteret, diceretque iam hoc homines vulgo loqui, non parvam sibi ab illo pecuniam datam: Sed tu , inquit, noli credere. 5  Alium praefectura equitum submotum et insuper salarium postulantem dicentemque: Non lucri causa dari hoc mihi rogo, sed ut iudicio tuo munus videar impetrasse, et ita officium deposuisse , hoc dicto repercussit: Tu te accepisse apud omnes affirma, et ego dedisse me non negabo. 6  Urbanitas eiusdem innotuit circa Herennium deditum vitiis iuvenem. Quem cum castris excedere iussisset, et ille supplex hac deprecatione uteretur: Quomodo ad patrias sedes revertar? quid patri meo dicam? respondit: Dic me tibi displicuisse. 7  Saxo in expeditione percussum ac notabili cicatrice in fronte deformem, nimium tamen sua opera iactantem, sic leniter castigavit: At tu, cum fugies , inquit, numquam post te respexeris. 8  Galbae, cuius informe gibbo erat corpus, agenti apud se cauam et frequenter dicenti: Corrige, in me si quid reprehendis , respondit: Ego te monere possum, corrigere non possum. 9  Cum multi Severo Cassio accusante absolverentur, et architectus fori Augusti expectationem operis diu traheret, ita iocatus est: Vellem Cassius et meum forum accuset. 10  Vettius cum monumentum

p235  patris exarasset, ait Augustus: Hoc est vere monumentum patris colere. 11  Cum audisset inter pueros quos in Syria Herodes rex Iudaeorum intra bimatum iussit interfici filium quoque eius occisum, ait: Melius est Herodis porcum esse quam filium. 12  Idem Augustus, quia Maecenatem suum noverat stilo esse remisso molli et dissoluto, talem se in epistolis quas ad eum scribebat saepius exhibebat, et contra castigationem loquendi quam alias ille scribendo servabat in epistola ad Maecenatem familiari plura in iocos effusa subtexuit: Vale, mel gentium * meculle, ebur ex

p236  Etruria, lasar Arretinum, adamas supernas, Tiberinum margaritum,

p237  Cilniorum smaragde, iaspi figulorum, berylle Porsenae, carbunculum

p238  * habeas, ἵνα συντέμω πάντα , μάλαγμα moecharum.

p239  13  Exceptus est a quodam coena satis parca et quasi cotidiana. Nam paene nulli se invitanti negabat. Post epulum igitur inops ac sine ullo apparatu discedens vale dicenti hoc tantum insusurravit: Non putabam me tibi tam familiarem. 14  Cum de Tyriae purpurae quam emi iusserat obscuritate quereretur, dicente venditore: Erige altius et suspice , his usus est salibus: Quid? ego, ut me populus Romanus dicat bene cultum, in solario ambulaturus

p240  sum? 15  Nomenculatori suo, de cuius oblivione querebatur, dicenti: Numquid ad forum mandas? Accipe , inquit, commendatitias, quia illic neminem nosti. 16  Vatinio in prima sua aetate eleganter insultavit. Contusus ille podagra volebat tamen videri discussisse iam vitium, et mille passus ambulare se gloriabatur. Cui Caesar: Non miror , inquit: dies aliquanto sunt longiores. 17  Relata ad se magnitudine aeris alieni, quam quidam eques Romanus dum vixit excedentem ducenties celaverat, culcitam emi cubicularem in eius auctione sibi iussit, et praeceptum mirantibus hanc rationem reddidit: Habenda est ad somnum culcita in qua ille, cum tantum deberet, dormire potuit. 18  Non est intermittendus sermo eius quem Catonis honori dedit. Venit forte in domum in qua Cato habitaverat. Dein Strabone in adulationem Caesaris male existimante de pervicacia Catonis, ait: Quisquis praesentem statum civitatis conmutari non volet, et civis et vir bonus est. Satis serio et Catonem laudavit et sibi, ne quis adfectaret res novare, consuluit.

p241  19  Soleo in Augusto magis mirari quos pertulit iocos quam ipse quos protulit, qui maior est patientiae quam facundiae laus, maxime cum aequanimiter aliqua etiam iocis mordaciora pertulerit. 20  Cuiusdam provincialis iocus asper innotuit. Intraverat Romam simillimus Caesari et in se omnium ora converterat. Augustus perduci ad se hominem iussit, visumque hoc modo interrogavit: Dic mihi, adolescens, fuit aliquando mater tua Romae? Negavit ille, nec contentus adiecit: Sed pater meus saepe. 21  Temporibus triumviralibus Pollio, cum Fescenninos in eum Augustus scripsisset, ait: At ego taceo. Non est enim facile in eum scribere qui potest proscribere. 22  Curtius eques Romanus deliciis diffluens, cum macrum turdum sumpsisset in convivio Caesaris, interrogavit, an mittere licet . Responderat princeps: Quidni liceat? Ille per fenestram statim missit. 23  Aes alienum Augustus cuiusdam senator is

p242  cari sibi non rogatus exolverat numerato quadragies. At ille pro gratiarum actione hoc solum ei scripsit: Mihi nihil. 24  Solebat Licinius libertus eius inchoanti opera patrono magnas pecunias conferre: quem morem secutus centum promisit per libellum in quo virgulae superductae pars ultra pecuniae defectionem protendebatur vacante infra loco. Caesar occasione usus priori alterum centies sua manu iunxit spatio diligenter expleto et adfectata litterae similitudine: geminatamque accepit summam dissimulante liberto, qui postea coepto alio opere leniter factum suum Caesari obiecit libello tali dato: Confero tibi, domine, ad novi operis impensam quod videbitur. 25  Mira etiam censoris Augusti et laudata patientia. Corripiebatur eques Romanus a principe, tamquam minuisset facultates suas. At ille se multiplicasse coram probavit. Mox eidem obiecit quod ad contrahendum matrimonium legibus non paruisset. Ille uxorem sibi et tres esse liberos dixit. Tum adiecit: Posthac, Caesar, cum de honestis hominibus inquiris, honestis mandato. 26  Etiam militis non libertatem tantum sed et temeritatem tulit. In quadam villa inquietas noctes agebat rumpente somnum eius crebro noctuae cantu. Prendendam curavit noctuam. Miles aucupii peritus et spe ingentis praemii pertulit. Laudato imperator mille nummos dari iussit. Ille ausus est dicere: Malo vivat , avemque dimisit. Quis non miratus est non offenso Caesare abisse militem contumacem? 27  Veteranus, cum die sibi dicto periclitaretur, accessit in publico ad Caesarem, rogavitque ut sibi adesset. Ille advocatum quem ex comitatu suo elegerat sine mora dedit, commendavitque ei litigatorem. Exclamavit ingenti

p243  voce veteranus: At non ego, Caesar, periclitante te Actiaco bello vicarium quaesivi, sed pro te ipse pugnavi , detexitque inpressas cicatrices. Erubuit Caesar, venitque in advocationem, ut qui vereretur non superbus tantum sed etiam ingratus videri. 28  Delectatus inter coenam erat symphoniacis Toronii Flacci mangonis, atque eos frumento donaverat, cum in alia acroamata fuisset nummis liberalis: eosdemque postea Toronius aeque inter coenam quaerenti Caesari sic excusavit: Ad molas sunt . 29  Sublimis Actiaca victoria revertebatur. Occurrit ei inter gratulantes corvum tenens, quem instituerat haec dicere: Ave, Caesar victor imperator. Miratus Caesar officiosam avem viginti milibus nummum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, adfirmavit Caesari habere illum et alium corvum, quem ut adferre cogeretur rogavit. Adlatus verba quae didicerat expressit: Ave, victor imperator Antoni. Nihil exasperatus satis duxit iubere illum dividere donativum cum contubernali. 30  Salutatus similiter a psittaco emi eum iussit. Idem miratus in pica hanc quoque redemit. Exemplum sutorem pauperem sollicitavit ut corvum insititueret ad parem salutationem: qui impendio exhaustus saepe ad avem non respondentem dicere solebat: Opera et impensa periit. Aliquando tamen corvus coepit dicere dictatam salutationem. Hac audita dum transit Augustus, respondit: Satis domi salutatorum talium habeo. Superfuit corvo memoria, ut et illa quibus dominum querentem solebat audire subtexeret: Opera et impensa periit. Ad quod Caesar risit, emique avem iussit quanti nullam adhuc emerat. 31  Solebat descendenti a Palatio Caesari honorificum

p244  aliquod epigramma porrigere Graeculus. Id cum frustra saepe fecisset, rursumque cum idem facturum vidisset Augustus, breve sua manu in charta exaravit Graecum epigramma: pergenti deinde ad se obviam misit. Ille legendo laudare, mirari tam voce quam vultu: cumque accessisset ad sellam, demissa in fundam pauperem manu paucos denarios protulit quos principi daret: adiectus hic sermo: Ηὴ τὴν σὴν τύχην, Σεβαστέ· εἰ πλέον εἶχον, πλέον ἐδίδουν . Secuto omnium risu dispensatorem Caesar vocavit et sestertia centum milia numerare Graeculo iussit.

p245

V.

1  Vultis aliqua et filiae eius Iuliae dicta referamus? Sed si garrulus non putabor, volo de moribus feminae pauca praemittere, ni quisquam vestrum habeat seria et discenda quae proferat. Hortantibusque omnibus, ut coepto insisteret, ita de Iulia orsus est. 2  Annum agebat tricesimum et octavum, tempus aetatis, si mens sana superesset, vergentis in senium: sed indulgentia tam fortunae quam patris abutebatur, cum alioquin litterarum amor multaque eruditio, quod in illa domo facile erat, praeterea mitis humanitas minimeque saevus animus ingentem feminae gratiam conciliarent, mirantibus qui vitia noscebant tantam pariter diversitatem. 3  Non semel praeceperat pater, temperato tamen inter indulgentiam gravitatemque sermone, moderaretur profusos cultus perspicuosque comitatus. Idem cum ad nepotum turbam similitudinemque respexerat qua repraesentabatur Agrippa, dubitare de pudicitia filiae erubescebat. 4  Inde blandiebatur sibi Augustus laetum

p246  in filia animum usque ad speciem procacitatis, sed reatu liberum: et talem fuisse apud maiores Claudiam credere audebat. Itaque inter amicos dixit duas habere se filias delicatas, quas necesse haberet ferre, rem publicam et Iuliam. 5  Venerat ad eum licentiore vestitu, et oculos offenderat patris tacentis. Mutavit cultus sui postera die morem, et laetum patrem adfectata severitate conplexa est. At ille, qui pridie dolorem suum continuerat, gaudium continere non potuit, et Quantum hic , ait, in filia Augusti probabilior est cultus? Non defuit patrocinio suo Iulia his verbis: Hodie enim me patris oculis ornavi, heri viri. 6  Notum et illud. Adverterant in se populum in spectaculo gladiatorum Livia et Iulia comitatus dissimilitudine, quippe cingentibus Liviam gravibus viris, haec iuventutis et quidem luxuriosae grege circumsidebatur.

p247  Ammonuit pater scripto: Videret, quantum inter duas principes feminas interesset. Eleganter illa rescripsit: Et hi mecum senes fient. 7  Eadem Iulia mature habere coeperat canos, quos legere secrete solebat. Subitus interventus patris aliquando oppressit ornatrices. Dissimulavit Augustus deprehensis super vestem earum canis: et aliis sermonibus tempore extracto induxit aetatis mentionem, interrogavitque filiam, utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva: et cum illa respondisset: Ego, pater, cana esse malo , sic illi mendacium obiecit: Quid ergo istae te calvam tam cito faciunt? 8  Item cum gravem amicum audisset Iulia suadentem melius facturam si se conposuisset ad exemplar paternae frugalitatis, ait: Ille obliviscitur Caesarem se esse: ego memini me Caesaris filiam. 9  Cumque conscii flagitiorum mirarentur quomodo similes Agrippae filios pareret quae tam vulgo potestatem corporis sui faceret, ait: Numquam enim nisi navi plena tollo vectorem. 10  Simile dictum Populiae Marci filiae, quae miranti cuidam, quid esset quapropter aliae bestiae numquam marem desiderabant nisi cum praegnantes vellent fieri, respondit: Bestiae enim sunt.

p248

VI.

1  Sed, ut a feminis ad viros et a lascivis iocis ad honestos revertar, Cascellius iuris consultus urbanitatis mirae libertatisque habebatur, praecipue tamen is iocus eius innotuit. Lapidatus a populo Vatinius, cum gladiatorium munus ederet, optinuerat ut aediles edicerent, ne quis in arenam nisi pomum misisse vellet. Forte his diebus Cascellius consultus a quodam, an nux pinea pomum esset, respondit: Si in Vatinium missurus es, pomum est. 2  Mercatori deinde, quemadmodum cum socio navem divideret, interroganti, respondisse traditur: Navem si dividis, nec tu nec socius habebitis. 3  In Galbam eloquentia clarum, sed quem habitus, ut supra dixi, corporis destruebat, M. Lollii vox circumferebatur:

p249  Ingenium Galbae male habitat. 4  In eundem Galbam Orbilius grammaticus acerbius inrisit. Prodierat Orbilius in reum testis. Quem Galba ut confunderet, dissimulata professione eius interrogavit: Quid artium facis? Respondit: In sole gibbos soleo fricare. 5  L. Caecilius, cum C. Caesar aliis qui secum pila lusitabant centena sestertia, illi uni quinquaginta dari iussisset: Quid? ego , inquit, una manu ludo? 6  Cum iratus esse P. Clodius D. Laberio diceretur, quod ei mimum petenti non dedisset: Quid amplius , inquit, mihi facturus es, nisi ut Dyrrhachium eam et redeam? ludens ad Ciceronis exilium.

VII.

1  Sed quia et paulo ante Aurelius Symmachus et ego nunc Laberii fecimus mentionem, si aliqua huius atque Publii dicta referemus, videbimur et adhibendi convivio mimos vitasse lasciviam et tamen celebritatem, quam, cum adsunt, illi excitare pollicentur, imitari. 2  Laberium asperae libertatis equitem Romanum Caesar quingentis milibus invitavit ut prodiret in scenam et

p250  ipse ageret mimos quos scriptitabat. Sed potestas non solum si invitet, sed etiam si supplicet, cogit: unde se et Laberius a Caesare coactum in prologo testatur his versibus:

3  Necessitas, cuius cursus transversi impetum

Voluerunt multi effugere, pauci potuerunt,

Quo me detrusit paene extremis sensibus?

Quem nulla ambitio, nulla umquam largitio,

Nullus timor, vis nulla, nulla auctoritas,

Movere potuit in iuventa de statu,

Ecce in senecta ut facile labefecit loco

Viri excellentis mente clemente edita

Summissa placide blandiloquens oratio?

Etenim ipsi di negare cui nihil potuerunt,

Hominem me denegare quis posset pati?

Ego bis tricenis annis actis sine nota

Eques Romanus e Lare egressus meo

Domum revertar mimus: nimirum hoc die

Uno plus vixi mihi quam vivendum fuit.

Fortuna inmoderata in bono aeque atque in malo

p251  Si tibi erat libitum litterarum laudibus

Floris cacumen nostrae famae frangere,

Cur, cum vigebam membris praeviridantibus,

Satisfacere populo et tali cum poteram viro,

Non flexibilem me concurvasti ut carperes?

Nuncine me deiecis? quo? Quid ad scenam adfero?

Decorem formae an dignitatem corporis,

Animi virtutem an vocis iocundae sonum?

Ut hedera serpens vires arboreas necat,

Ita me vetustas amplexu annorum enecat.

Sepulchri similis nihil nisi nomen retineo.

4  In ipsa quoque actione subinde se, qua poterat, ulciscebatur inducto

p252  habitu Syri, qui velut flagris caesus praeripientique se similis exclamabat:

Porro Quirites! libertatem perdimus

et paulo post adiecit:

Necesse est multos timeat quem multi timent.

5  Quo dicto universitas populi ad solum Caesarem oculos et ora convertit, notantes inpotentiam eius hac dicacitate lapidatam. Ob haec in Publium vertit favorem. 6  Is Publius, natione Syrus, cum puer ad patronum domini esset adductus, promeruit eum non minus salibus et ingenio quam forma. Nam forte cum ille servum suum hydropicum iacentem in area vidisset increpuissetque, quid in sole faceret , respondit: Aquam calefacit. Ioculari deinde super coena exorta quaestione, quodnam esset molestum otium , aliud alio opinante ille: Podagrici pedes , dixit. 7  Ob haec et alia manu missus et maiore cura eruditus, cum mimos conponeret ingentique adsensu in Italiae oppidis agere coepisset, productus Romae per Caesaris ludos, omnes qui tunc scripta et operas suas in scenam locaverant provocavit, ut singuli secum posita invicem materia pro tempore contenderent. Nec ullo recusante superavit omnes, in quis et Laberium. 8  Unde Caesar adridens hoc modo pronuntiavit:

p253  Favente tibi me victus es, Laberi, a Syro

statimque Publico palmam et Laberio anulum aureum cum quingentis sestertiis dedit. Tunc Publius ad Laberium recedentem ait:

Quicum contendisti scriptor, hunc spectator subleva.

9  Sed et Laberius sequenti statim commissione mimo novo interiecit hos versus:

Non possunt primi esse omnes omni in tempore.

Summum ad gradum cum claritatis veneris,

Consistes aegre, *ne me citius decidas.

Cecidi ego, cadet qui sequitur: laus est publica.

10  Publii autem sententiae feruntur lepidae et ad communem usum adcommodatissimae, ex quibus has fere memini singulis versibus circumscriptas:

p254

11  Beneficium dando accepit qui digno dedit.

Feras, non culpes, quod mutari non potest.

Cui plus licet quam par est plus vult quam licet.

Comes facundus in via pro vehiculo est.

Frugalitas miseria est rumoris boni.

Heredis fletus sub persona risus est.

Furor fit laesa saepius patientia.

Inprobe Neptunum accusat qui iterum naufragium facit.

Nimium altercando veritas amittitur.

Pars beneficii est, quod petitur si cito neges.

Ita amicum habeas, posse ut fieri hunc inimicum putes.

Veterem ferendo iniuriam invites novam.

Numquam periclum sine periclo vincitur.

12  Sed quia semel ingressus sum scenam loquendo, non Pylades histrio

p255  nobis omittendus est, qui clarus in opere suo fuit temporibus Augusti et Hylam discipulum usque ad aequalitatis contentionem eruditione provexit. 13  Populus deinde inter utriusque suffragia divisus est, et cum canticum quoddam saltaret Hylas cuius clausula erat: Τὸν μέγαν Ἀγαμέμνονα , sublimem ingentemque Hylas velut metiebatur. Non tulit Pylades, et exclamavit e cavea: Σὺ μακρὸν οὐ μέγαν ποιεῖς. 14  Tunc eum populus coegit idem saltare canticum: cumque ad locum venisset quem reprehenderat, expressit cogitantem, nihil magis ratus magno duci convenire quam pro omnibus cogitare. 15  Saltabat Hylas Oedipodem, et Pylades hac voce securitatem saltantis castigavit: Σὺ βλέπεις . 16  Cum in Herculem furentem prodisset et nonnullis incessum histrioni convenientem non servare videretur, deposita persona ridentes increpuit: Μωροὶ, μαινόμενον ὀρχοῦμαι . 17  Hac fabula et sagittas iecit in populum. Eandem personam cum iussu Augusti in triclinio ageret, et intendit arcum et spicula inmisit. Nec indignatus est Caesar eodem se loco Pyladi quo populum Romanum fuisse. 18  Hic, quia ferebatur mutasse rudis illius saltationis ritum,

p256  quae apud maiores viguit, et venustam induxisse novitatem, interrogatus ab Augusto, quae saltationi contulisset, respondit:

Αὐλῶν συρίγγων τ’ ἑνοπὴν, ὁμαδόν τ’ ἀνθρώπων.

19  Idem cum propter populi seditionem pro contentione inter se Hylamque habita concitatam indignationem excepisset Augusti, respondit: Καὶ ἀχαριστεῖς βασιλεῦ· ἔασον αὐτοὺς περὶ ἡμᾶς ἀσχολεῖσθαι.

VIII.

1  His dictis et excitata laetitia cum in Avieno memoria florida et amoenitas laudaretur ingenii, mensas secundas minister admovit. 2  Et Flavianus: Multi, ut aestimo, in hoc a Varrone dissentiunt, qui in illa lepidissima satira Menippea, quae inscribitur Nescis quid vesper vehat , de secunda mensa placentas removit: sed quaeso dicas, Caecina, verba ipsa Varronis, si tibi beneficio memoriae tenacioris haeserunt. 3  Et Albinus: Locus, inquit, Varronis quem referri a me imperas in his fere verbis est: Bellaria ea maxime sunt mellita quae mellita non sunt: dulcibus enim

p257  cum πέψει societas infida. Significant autem bellaria omne mensae secundae genus. Nam quae πέμματα Graeci, vel τραγήματα dixerunt, ea veteres nostri appellavere bellaria : vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc vocabulo, dictaque ea Liberi bellaria . 4  Et Evangelus: Agite, antequam surgendum nobis sit, vino indulgeamus: quod decreti Platonici auctoritate faciemus, qui aestimavit fomitem esse quendam et ignitabulum ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagret. 5  Tunc Eustathius: Quid agis, inquit, Evangele? an Platonem aestimas haurienda passim vina suasisse, et non magis inter minuta

p258  pocula iucundiorum liberalioremque invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non inprobasse? Et hoc est quod in primo et secundo de legibus non inutile viris esse decernit. 6  Nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existimavit, redditosque sensim laetiores ad intentiones rursus capessendas fieri habiliores; et simul, si qui penitus in his affectionum cupiditatumque errores inessent quos celaret alioquin pudor reverens, ea omnia sine gravi periculo libertate per vinum data detegi et ad corrigendum medendumque fieri oportuniora. 7  Atque hoc etiam Pato ibidem dicit, non diffugiendas esse huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam, neque ullum umquam continentem prorsum aut temperantem satis fideliter visum esse cui vita non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatem inlecebris explorata sit. 8  Nam cui libentiae gratiaeque omnes conviviorum incognitae sint, quique illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas huiusmodi voluptates aut voluntas tulerit aut casus induxerit aut necessitas inpulerit, mox deleniri et capi, neque mentem eius animumque

p259  consistere. 9  Congrediendum igitur et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur, et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, diluamus.

10  Sed, quia voluptatum fecimus mentionem, docet Aristoteles a quibus voluptatibus sit cavendum. Quinque enim sunt hominum sensus, quos Graeci αἰσθήσεις appellant, per quos voluptas animo aut corpori quaeri videtur, tactus gustus odoratus visus auditus. 11  Ex his omnibus voluptas, quae inmodice capitur, ea turpis atque inproba est. Sed enim quae nimia ex gustu atque tactu est, ea igitur gemina voluptas, sicut sapientes viri censuerunt, omnium rerum foedissima est: eosque maxime qui sese duabus istis voluptatibus dediderunt gravissimi vitii vocabulis Graeci appellaverunt, vel ἀκρατεῖς vel ἀκολάστους : nos eos vel incontinentes dicimus vel intemperantes. 12  Istas autem voluptates duas, gustus atque tactus, id est cibi et Veneris, solas hominibus communes videmus esse cum beluis, et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur quisquis est his ferarum voluptatibus occupatus: ceterae ex tribus aliis sensibus proficiscentes hominum tantum propriae sunt. 13  Verba super hac re Aristotelis philosophi in medium proferam, ut quid de his infamibus voluptatibus tam clarus atque inclytus vir sentiat publicetur: 14   Διό τοι κατὰ τὴν τῆς ἁφῆς ἢ γεύσεως ἡδονὴν ἐγγινομένην ἐὰν ὑπερβάλλωσιν,

p260  ἀκρατεῖς λέγονται· οἵ τε γὰρ περὶ τὰ ἀφροδίσια ἀκόλαστοι τοιοῦτοι, οἵ τε περὶ τὰς τῆς τροφῆς ἀπολαύσεις, τῶν δὲ κατὰ τὴν τροφὴν ἀπ’ ἐνίων μὲν ἐν τῇ γλώττῃ τὸ ἡδὺ, ἀπ’ ἐνίων δὲ ἐν τῷ λάρυγγι, διὸ καὶ Φιλόξενος γεράνου λάρυγγα εὔχετο ἔχειν·  οἱ δὲ κατὰ τὴν ὄψιν καὶ τὴν ἀκοὴν οὑκέτι. Ἢ διὰ τὸ τὰς ἀπὸ τούτων γινομένας ἡδονὰς κοινὰς εἶναι ἡμῖν καὶ τοῖς ἄλλοις ζώοις, ἅτε δὲ οὐσῶν κοινῶν αἰσχρὰν εἶναι τὴν ὑποταγὴν, αὐτίκα τὸν ὑπὸ τούτων ἡττώμενον ψέγομεν καὶ ἀκρατῆ καὶ ἀκόλαστον λέγομεν διὰ τὸ ὑπὸ τῶν χειρίστων ἡδονῶν ἡττᾶσθαι;

p261  Οὐσῶν δὲ τῶν αἰσθήσεων πέντε τὰ ἄλλα ζῶα ἀπὸ δύο μόνων ἥδεται, κατὰ δὲ τὰς ἄλλας ἢ ὅλως οὐχ ἥδεται ἢ κατὰ συμβεβηκὸς τοῦτο πάσχει. 15  Quis igitur habens aliquid humani pudoris voluptatibus istis duabus, coeundi atque comedendi, quae homini cum sue atque asino communes sunt, gratuletur? 16  Socrates quidem dicebat multos homines propterea velle vivere ut ederent et biberent, se bibere atque esse ut viveret. Hippocrates autem, divina vir scientia, de coitu Venerio ita existimabat, partem esse quandam morbi taeterrimi quem nostri comitialem dixerunt. Namque ipsius verba haec traduntur: τὴν συνουσίαν εἶναι μικρὰν ἐπιληψίαν .

* * *

Images with borders lead to more information.

The thicker the border, the more information.

(Details here.)

ALTIVS:

Saturnalia:

ostium

(🇺🇸)

Textus

Aevi Classici

(🇺🇸)

LacusCurtius

(🇺🇸)

(🇮🇹)

Ostium

(🇺🇸)

(🇮🇹)

A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one * asterisk. If the URL has two ** asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is ©  Bill Thayer.

See

my copyright page

for details and contact information.

Pagina recensita: 1 Feb 06

Accessibility

-->

Macrobius • Saturnalia — Liber Tertius

Brevis URL huic paginae:

bit.ly/MacrSat3

ad litteras

mittendas

Bill Thayer

Français

Adjutorium

Sursum

Ostium

antecedens:

Liber II

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —

sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

Liber IV

Pagina tota depicta, ite ad capita recte:

I

•

II

•

III

•

IV

•

V

•

VI

•

VII

•

VIII

•

IX

•

X

•

XI

•

XII

•

XIII

•

XIV

•

XV

•

XVI

•

XVII

•

XVIII

•

XIX

•

XX

Macrobii

Saturnalia

Liber III

p263  Caput I

--> *** violatum cum se nosset multa caede pollutum:  p264

Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penates.

Me bello e tanto digressum et caede recenti

Attrectare nefas, donec me flumine vivo

Abluero.

2 Post Caietae quoque nutricis sepulturam, quo potissimum navigans adpellitur quam ad eam partem per quam

—  fluvio Tiberinus amoeno

In mare prorumpit ,

ut confestim in ipso Italiae limine fluviali unda ablutus possit quam purissime

—  Iovem Phrygiamque ex ordine Matrem

invocare? 3  Quid quod Evandrum aditurus per Tiberim navigat, quod eum esset reperturus Herculi sacra celebrantem, ut sic purificatus sacris possit hospitalibus interesse? 4  Hinc et Iuno ipsa conqueritur non magis quod Aeneam contigisset contra suam velle in Italiam pervenire quam quod optato potiretur Tibridis alveo , quia sciret eum hoc amne purificatum posse sacra etiam sibi

p265  rite perficere: nam ne supplicare quidem sibi ab eo vellet. 5  Nunc, quoniam purificationem ad sacra superorum pertinentem deorum in Virgiliana observatione monstravimus, videamus utrum et circa inferorum deorum cultum proprietatem moris idem poeta servaverit. 6  Constat dis superis sacra facturum corporis ablutione purgari: cum vero inferis litandum est, satis actum videtur si aspersio sola contingat. De sacris igitur superorum ait Aeneas:

—  donec me flumine vivo

Abluero.

7 At Dido, cum sacra dis inferis instituit, ait:

Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem:

Dic corpus properet fluviali spargere lympha.

et alibi:

Sparserat et latices simulatos fontis Averni.

8 Nec non, cum Misenum sepulturae mandari refert:

Idem ter socios pura circumtulit unda,

Spargens rore levi.

Sic et, cum facit Aeneam apud inferos ramum Proserpinae consecraturum, ita infert:

Occupat Aeneas aditum corpusque recenti

Spargit aqua.

II.

1 Verborum autem proprietas tam poetae huic familiaris est, ut talis observatio in Virgilio laus esse iam desinat: nullis tamen magis proprie usus est quam sacris vel sacrificalibus verbis. 2  Et primum illud non omiserim, in quo plerique falluntur:

—  Extaque salsos

Porriciam in fluctus ,

non, ut quidam, proiciam , aestimantes dixisse Virgilium proicienda exta, quia adiecit in fluctus . 3  Sed non ita est. Nam et ex disciplina

p266  haruspicum et ex praecepto pontificum verbum hoc sollemne sacrificantibus est, sicut Veranius ex primo libro Pictoris ita dissertationem huius verbi executus est: Exta porriciunto, dis danto, in altaria aramve focumve eove quo exta dari debebunt . 4   Porricere ergo, non proicere , proprium sacrificii verbum est: et quia dixit Veranius: in aram focumve eove quo exta dari debebunt , nunc pro ara et foco mare accipiendum est, cum sacrificium dis maris dicatur. 5  Ait enim:

Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro,

Vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum

Constituam ante aras voti reus, extaque salsos

Porriciam in fluctus, et vina liquentia fundam.

Ex his docetur in mare rite potuisse porrici exta , non proici .

6 Constituam ante aras voti reus .

Haec vox propria sacrorum est, ut reus vocetur qui suscepto voto se numinibus obligat, damnatus autem qui promissa vota iam solvit. Sed de hoc non opus est a me plura proferri, cum vir doctissimus Eustathius paulo ante hanc partem plenius executus sit.

p267  7 Est profundam scientiam huius poetae in uno saepe reperire verbo, quod fortuito dictum vulgus putaret. Multifariam enim legimus, quod litare sola non possit oratio nisi ut is qui deos precatur etiam aram manibus adprehendat. 8  Inde Varro Divinarum libro quinto dicit aras primum asas dictas, quod esset necessarium a sacrificantibus eas teneri: ansis autem teneri solere vasa quis dubitet? Conumtatione ergo litterarum aras dici coeptas, ut Valesios et Fusios dictos prius nunc Valerios et Furios dici. 9  Haec omnia illo versu poeta executus est:

Talibus orantem dictis arasque tenentem

Audiit omnipotens.

Nonne eo additum credideris, non quia orabat tantum, sed quia et aras tenebat, auditum? Nec non cum ait:

Talibus orabat dictis arasque tenebat.

item: Tango aras, medios ignes ac numina testor , eandem vim nominis ex adprehensione significat.

10 Idem poeta tam scientia profundus quam amoenus ingenio nonnulla de veteribus verbis quae ad proprietatem sacrorum noverat pertinere ita interpretatus est ut mutato verbi sono integer tellectus maneret. 11  Nam primo pontificii iuris libro apud Pictorem verbum hoc positum est, vitulari , de cuius verbi significatu Titius ita retulit: Vitulari est voce laetari. Varro etiam in libro

p268  quinto decimo Rerum divinarum ita refert, quod pontifex in sacris quibusdam vitulari soleat, quod Graeci παιανίζειν vocant. 12  Has tot interpretationes ambages quam paucis verbis docta elegantia Maronis expressit:

—  Laetumque choro paeana canentes!

Nam si vitulari est voce laetari , quod est παιανίζειν , nonne in cantu laeti παιᾶνος enarratio verbi perfecta servata est? 13  Et, ut huic vocabulo diutius immoremur, Hyllus libro quem de dis conposuit ait Vitulam vocari deam quae laetitiae praeest. 14  Piso ait vitulam victoriam nominari. Cuius rei hoc argumentum profert, quod postridie Nonas Iulias re bene gesta, cum pridie populus a Tuscis in fugam versus sit (unde

Populifugia

vocantur) post victoriam certis sacrificiis fiat vitulatio. 15  Quidam nomen eius animadversum putant, quod potens sit vitae tolerandae: ideo huic deae

p269  pro frugibus fieri sacra dicuntur, quia frugibus vita humana toleratur. Unde hoc esse animadvertimus? quod ait Virgilius:

Cum faciam vitulam pro frugibus, ipse venito

ut vitulam dixerit pro vitulatione, quod nomen esse sacrificii ob laetitiam facti superius expressimus? 16  Meminerimus tamen sic legendum per ablativum:

Cum faciam vitula pro frugibus

id est: cum faciam rem divinam non ove, non capra, sed vitula, tamquam dicat: cum vitulam pro frugibus sacrificavero, quod est: cum vitula rem divinam fecero. 17  Pontificem Aeneam vel ex nomine referendorum laborum eius ostendit. Pontificibus enim permissa est potestas memoriam rerum gestarum in tabulas conferendi, et hos annales appellant equidem maximos, quasi a pontificibus maximis factos. Unde ex persona Aeneae ait:

Et vacet annales tantorum audire laborum.

III.

1 Et quia inter decreta pontificum hoc maxime quaeritur, quid sacrum , [quid profanum ,] quid sanctum , quid religiosum ,

p270  quaerendum, utrum his secundum definitionem suam Virgilius usus sit, et singulis vocabuli sui proprietatem more suo servarit.

2 Sacrum est , ut Trebatius libro primo de religionibus refert, quicquid est quod deorum habetur . Huius definitionis poeta memor, ubi sacrum nominavit, ammonitionem deorum paene semper adiecit:

Sacra Dionaeae matri divisque ferebam

Item:

Sacra Iovi Stygio quae rite incepta parabam.

Item:

—  Tibi enim, tibi, maxima Iuno,

Mactat sacra ferens.

3 Profanum omnes paene consentiunt id esse quod extra fanaticam causam sit, quasi porro a fano et a religione secretum. Cuius significatus exemplum executus est, cum de luco et aditu inferorum sacro utroque loqueretur:

—  Procul, o procul este profani,

Conclamat vates, totoque absistite luco.

4 Eo accedit quod Trebatius profanum id proprie dici ait quod ex religioso vel sacro in hominum usum proprietatemque conversum est , quod apertissime poeta servavit, cum ait:

Faune, precor, miserere, inquit, tuque optima ferrum

Terra tene, colui vestros si semper honores:

Quos contra Aeneadae bello fecere profanos.

Dixerat enim:

Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum

Sustulerant ,

unde ostendit proprie profanatum, quod ex sacro promiscuum humanis actibus commodatum est.

5 Sanctum est , ut idem Trebatius libro decimo Religionum refert, interdum idem quod sacrum idemque quod religiosum, interdum

p271  aliud, hoc est nec sacrum nec religiosum, est . 6  Quod ad secundam speciem pertinet:

Sancta ad vos anima, atque istius inscia culpae,

Descendam.

Non enim sacro aut religioso eius anima tenebatur, quam sanctam, hoc est incorruptam, voluit ostendere, ut in illo quoque:

—  Tuque, o sanctissima coniunx,

Felix morte tua.

In quo castitatis honorem incorruptae uxoris amplexus est: unde et sanctae leges , quae non debeant poenae sanctione corrumpi. 7  Quod autem ad priorem speciei definitionem de sancto attinet, id est ut non aliud sit quam sacrum aut religiosum:

Ecce levis summo de vertice visus Iuli

Fundere lumen apex ,

et paulo post:

Nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem

Excutere et sanctos restinguere fontibus ignes.

Hic enim sanctos ac si sacros accipiemus, quia divinitus contigerunt. Item:

—  Tuque, o sanctissima vates

Praescia venturi ,

non aliud nisi sacram vocat, quam videlicet vatem , et deo plenam et sacerdotem.

p272  8 Superest ut quid sit religiosum cum Virgilio communicemus. Servius Sulpicius religionem esse dictam tradidit quae propter sanctitatem aliquam remota ac seposita a nobis sit, quasi a relinquendo dicta ut a carendo cerimonia . 9  Hoc Virgilius servans ait:

Est ingens gelidum lucus prope Caeretis amnem

Religione patrum late sacer ,

et adiecit, quo proprietatem religionis exprimeret:

undique colles

Inclusere cavi, et nigra nemus abiete cingit ,

quae res utique faciebat lucum a populi communione secretum. Et ut relictum locum ostenderet non sola adeundi difficultate, adiecit et sanctitatem:

Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos

Agrorum pecorisque deo .

10 Secundum Pompeium Festum religiosi sunt qui facienda et vitanda discernunt. Hinc Maro ait:

—  Rivos deducere nulla

Religio vetuit.

Quod autem ait deducere , nihil aliud est quam detergere. Nam festis diebus rivos veteres sordidatos detergere licet, novos fodere non licet. 11  In transcursu et hoc notandum est quod et ipse velut

p273  praeteriens sub unius verbi significatione proiecit. Cavetur enim in iure pontificio ut, quoniam oves duabus ex causis lavari solent, aut ut curetur scabies aut ut lana purgetur, festis diebus purgandae lanae gratia oves lavare non liceat, liceat autem, si curatione scabies abluenda sit. 12  Ideo hoc quoque inter concessa numeravit:

Balantumque gregem fluvio mersare —,

quod si hucusque dixisset, licita et vetita confunderet: sed adiciendo salubri causam concessae ablutionis expressit.

IV.

1 Nomina etiam sacrorum locorum sub congrua proprietate proferre pontificalis observatio est. Ergo delubrum quid pontifices proprie vocent, et qualiter hoc nomine Virgilius usus sit, requiramus. 2  Varro libro octavo Rerum divinarum: Delubrum ait alios aestimare in quo praeter aedem sit area adsumpta deum causa, ut est in Circo Flaminio Iovis Statoris: alios in quo loco dei simulachrum dedicatum sit , et adiecit: sicut locum in quo figerent candelam candelabrum appellatum, ita in quo deum ponerent nominatum delubrum . 3  His a Varrone praescriptis intellegere possumus

p274  id potissimum ab eo probatum quod ex sua consuetudine in ultimo posuit, ut a dei dedicato simulachro delubrum coeperit nuncupari. 4  Virgilius tamen utramque rationem diligenter est executus. Ut enim a postrema incipiamus, observavit delubrum nominaturus aut proprie deorum nomina aut ea quae dis accommodarentur inserere:

At gemini lapsu delubra ad summa dracones

Effugiunt ,

et, ut mox simulachrum nominaret, subtexuit:

saevaeque petunt Tritonidis arcem,

Sub pedibusque deae clypeique sub orbe teguntur ,

item:

Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset

Ille dies .

5 Illam vero opinionem de area, quam Varro praedixerat, non omisit:

Principio delubra adeunt, pacemque per aras

Exquirunt ,

et mox:

Aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras

Quid enim est spatiatur quam spatio lati itineris obambulat? Quod adiciendo ante aras ostendit aream adsumptam deorum causa. Ita suo more velut aliud agendo inplet archana.

6 De dis quoque Romanorum propriis, id est Penatibus,

p275  aspersa est huic operi non incuriosa subtilitas. Nigidius enim de dis libro nono decimo requirit, num di Penates sint Troianorum Apollo et Neptunus, qui muros eis fecisse dicuntur, et num eos in Italiam Aeneas advexerit. Cornelius quoque Labeo de dis Penatibus eadem existimat. Hanc opinionem sequitur Maro, cum dicit:

Sic fatus meritos aris mactabat honores,

Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.

7 Varro Humanarum secundo Dardanum refert deos Penates ex Samothrace in Phrygiam, et Aeneam ex Phrygia in Italiam detulisse. Qui sint autem di Penates, in libro quidem memorato Varro non exprimit: 8  sed qui diligentius eruunt veritatem Penates esse dixerunt per quos penitus spiramus, per quos habemus corpus, per quos rationem animi possidemus: esse autem medium aethera Iovem, Iunonem

p276  vero imum aera cum terra, et Minervam summum aetheris cacumen: et argumento utuntur quod Tarquinius, Demarati Corinthii filius Samothracicis religionibus mystice imbutus, uno templo ac sub eodem tecto numina memorata coniunxit. 9  Cassius vero Hemina dicit Samothracas deos eosdemque Romanorum Penates, proprie dici θεοὺς μεγάλους, θεοὺς χρηστοὺς, θεοὺς δυνατούς . Noster haec sciens ait:

Cum sociis natoque, Penatibus et magnis dis

quod exprimit θεοὺς μεγάλους . 10  Sed et omnia haec nomina cum in uno de supradictis numinibus servat, doctrinam procul dubio suam de omni hac opinione confirmat. Cum enim ait:  p277

Iunonis magnae primum prece numen adora

τὴν μεγάλην nominavit:

Adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno

τὴν χρηστήν ; dominamque potentem , τὴν δυνατήν . 11  Eodem nomine appellavit et Vestam, quam de numero Penatium aut certe comitem eorum esse manifestum est, adeo ut et consules et praetores seu dictatores, cum adeunt magistratum, Lavinii rem divinam faciant Penatibus pariter et Vestae. 12  Sed et Virgilius, ubi ex persona Hectoris dixit:

Sacra suosque tibi commendat Troia Penates

mox adiecit:

Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem,

Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.

13 Addidit Hyginus in libro quem de dis Penatibus scripsit vocari eos θεοὺς πατρῷους . Sed nec hoc Virgilius ignoratum reliquit:  p278

Di patrii, servate domum, servate nepotem

et alibi:

—  patriique Penates .

V.

1 Nec minus de sacrificiorum usu quam de deorum scientia diligentiam suam pandit. Cum enim Trebatius libro primo de Religionibus doceat hostiarum genera esse duo, unum in quo voluntas dei per exta disquiritur, alterum in quo sola anima deo sacratur , unde etiam haruspices animales has hostias vocant; utrumque hostiarum genus in carmine suo Virgilius ostendit. 2  Et primo quidem illud quo voluntas numinum per exta monstratur:

—  Mactat lectas de more bidentes,

et mox:

—  Pecudumque reclusis

Pectoribus inhians spirantia consulit exta.

3 Alterum illud in quo hostia animalis dicitur, quod eius tantum anima sacratur, ostendit, cum facit Entellum victorem Eryci mactare taurum. Nam ut expleret animalis hostiae causas, ipso usus est nomine:

Hanc tibi Eryx meliorem animam pro morte Daretis

et ut nuncupata vota signaret, ait persolvo , quod de voto proprie dicitur; utque ostenderet persolutum dis, signavit dicens:

Sternitur, exanimisque tremens procumbit humi bos

4 Videndum etiam ne et illam hostiam ostendat animalem:

Sanguine placastis ventos et virgine caesa,

Cum primum Iliacas Danai venistis ad oras:

Sanguine quaerendi reditus, animaque litandum

Argolica.

Nam et animam , id est hostiae nomen, posuit, et litare , quod significat sacrificio facto placasse numen.

p279  5 In his ipsis hostiis, vel animalibus vel consultatoriis, quaedam sunt quae iniuges vocantur, id est quae numquam domitae aut iugo subditae sunt. Harum quoque noster poeta sic meminit:

Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos

Praestiterit, totidem lectas de more bidentes ,

et ut iniuges evidentius exprimeret, adiecit:

—  Et intacta totidem cervice iuvencos .

6 Eximii quoque in sacrificiis vocabulum non poeticum ἐπίθετον sed sacerdotale nomen est. Veranius enim in Pontificalibus quaestionibus docet eximias dictas hostias quae ad sacrificium destinatae eximantur e grege, vel quod eximia specie quasi offerendae numinibus eligantur. Hinc ait:

Quattuor eximios praestanti corpore tauros

7 ubi quod eximuntur eximios , quod eliguntur praestanti corpore dicendo monstravit. Ambarvalis hostia est , ut ait Pompeius Festus, quae rei divinae causa circum arva ducitur ab his qui pro frugibus faciunt . Huius sacrificii mentionem in Bucolicis habet ubi de apotheosi Daphnidis loquitur:

Haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota

Reddemus nymphis, et cum lustrabimus agros ,

ubi lustrare significat circumire: hinc enim videlicet et nomen hostiae acquisitum est, ab ambiendis arvis; sed et in Georgicorum libro primo:  p280

Terque novas circum felix eat hostia fruges

8 Observatum est a sacrificantibus ut, si hostia quae ad aras duceretur fuisset vehementius reluctata ostendissetque se invitam altaribus admoveri, amoveretur, quia invito deo offerri eam putabant. Quae autem stetisset oblata, hanc volenti numini dari aestimabant. Hinc noster:

Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aras

et alibi:

Et statuam ante aras aurata fronte iuvencum

9 Adeo autem omnem pietatem in sacrificiis quae dis exhibenda sunt ponit, ut propter contrariam causam Mezentium vocaverit contemptorem deorum. Neque enim, ut Aspro videtur, ideo contemptor divum dictus est, quod sine respectu deorum in homines inpius fuerit: alioquin multo magis hoc de Busiride dixisset, quem longe crudeliorem inlaudatum vocasse contentus est. 10  Sed verum huius contumacissimi nominis causam in primo libro Originum Catonis diligens lector inveniet. Ait enim Mezentium Rutulis imperasse ut sibi offerrent quas dis primitias offerebant, et Latinos omnes similis imperii metu ita vovisse: IUPPITER, SI TIBI MAGIS CORDI EST NOS EA TIBI DARE POTIUS QUAM MEZENTIO, UTI NOS VICTORES FACIAS. 11  Ergo quod divinos honores sibi exegerat, merito dictus est a Virgilio contemptor deorum. Hinc pia illa insultatio sacerdotis:

—  Haec sunt spolia et de rege superbo

Primitiae ,

ut nomine contumaciae cui poenas luit raptas de eo notaret exuvias.

p281

VI.

1 Mirandum est huius poetae et circa nostra et circa externa sacra doctrinam. Neque enim de nihilo est quod, cum Delon venit Aeneas, nulla ab eo caesa est hostia, nisi, cum proficisceretur, Apollini et Neptuno res facta divina est. 2  Constat enim, sicut Cloatius Verus Ordinatorum libro secundo docet, esse Deli aram apud quem hostia non caeditur, sed tantum sollemni deum prece venerantur. Verba Cloatii haec sunt: Deli ara est Apollinis Γενέτορος in qua nullum animal sacrificatur, quam Pythagoram velut inviolatum adoravisse produnt . 3  Hanc ergo esse, quae adoratur ab Aenea, Γενέτορος aram poeta demonstrat, siquidem templum ingressus pontifex nullo acto sacrificio statim inchoat precem, et ut Γενέτορα expressus nominaret:

Da, pater, augurium

4 At vero cum taurum mox immolat Apollini et Neptuno, apud aliam utique aram factum intellegimus: et bene supra tantummodo patrem , quod ibi proprium est, et infra, quod commune est, Apollinem nominat. 5  Meminit huius arae et Varro Cato de liberis educandis

p282  in haec verba: Nutrix haec omnia faciebat in verbenis ac tubis since hostia, ut Deli ad Apollinis Genitivi aram. 6  Eodem versu non omittendum puto cur saxo vetusto dixerit exstructum templum. Velius Longus: Inmutatio est , inquit, epitheti: vult enim dicere vetustatem templi . Hunc multi alii commentatores secuti sunt: sed frigidum est aedificii aetatem notare. 7  Epaphus autem, vir plurimae lectionis, libro septimo decimo ait Delphis quodam tempore evenisse ut templum religiosum antea et intactum spoliatum incensumque sit , et adicit: multas circa Corinthum urbes insulasque proximas terrae motu haustas, Delon neque antea neque postea hoc incommodo vexatam, sed semper eodem manere saxo. 8  Thucydides etiam Historiarum libro tertio idem docet. Non mirum

p283  ergo, si praesidio religionis tutam insulam semper ostendens ad reverentiam sibi locorum accessisse dicit continuam saxi eiusdem, id est insulae, firmitatem. 9  Ut servavit Apollinis Genitoris proprietatem patrem vocando, idem curavit Herculem vocando victorem :

Haec, inquit, limina victor

Alcides subiit.

10 Varro Divinarum libro quarto victorem Herculem putat dictum, quod omne genus animalium vicerit . Romae autem

Victoris Herculis aedes duae sunt , una ad

portam Trigeminam , altera in

foro Boario . 11  Huius commenti causam Masurius Sabinus Memorabilium libro secundo aliter exponit. Marcus , inquit, Octavius Herrenus, prima adolescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, instituit mercaturam, et bene re gesta decimam Herculi profanavit.

p284  Postea, cum navigans hoc idem ageret, a praedonibus circumventus fortissime repugnavit et victor recessit. Hunc in somnis Hercules docuit sua opera servatum. Cui Octavius impetrato a magistratibus loco aedem sacravit et signum, Victoremque incisis litteris appellavit. Dedit ergo epitheton deo quo et argumentum veterum victoriarum Herculis et commemoratio novae historiae quae recenti Romano sacro causam dedit contineretur. 12  Nec frustra in eodem loco dixit:

Et domus Herculei custos Pinaria sacri

Quidam enim aram Maximam, cum vicino conflagraret incendio, liberatam a Pinariis ferunt, et ideo sacri custodem domum Pinariam dixisse Virgilium. 13  Asper: Κατὰ διαστολὴν , inquit, Potitiorum, qui ab Appio Claudio praemio corrupti sacra servis publicis prodiderunt. 14  Sed Veranius Pontificalium eo libro quem fecit de

p285  supplicationibus ita ait: Pinariis, qui novissimi comeso prandio venissent, cum iam manus pransores lavarent, praecepisse Herculem, ne quid postea ipsi aut progenies ipsorum ex decima gustarent sacranda sibi, sed ministrandi tantummodo causa, non ad epulas, convenirent: quasi ministros eorum sacri custodes vocari. 15  Ut ipse Virgilius alibi:

At Triviae custos iamdudum in montibus Opis

id est ministra; nisi forte custodem dixit eam quae se prohibuerit et continuerit a sacris, ut ipse alibi:

Et custos furum atque avium cum falce saligna

Hellespontiaci servet tutela Priapi.

Hic utique custodem prohibitorem avium furumque significat.

16 Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi

Pocula, gramineoque viros locat ipse sedili.

Non vacat quod dixit sedili . Nam propria observatio est in Herculis sacris epulari sedentes: et Cornelius Balbus Ἐξηγητικῶν libro octavo decimo ait apud aram Maximam observatum ne lectisternium fiat . 17  Custoditur in eodem loco ut omnes aperto capite

p286  sacra faciant. Hoc fit, ne quis in aede dei habitum eius imitetur: nam ipse ibi operto est capite. Varro ait Graecum hunc esse morem, quia sive ipse sive qui ab eo relicti aram Maximam statuerunt Graeco ritu sacrificaverunt. Hoc amplius addit Gavius Bassus. Idcirco enim hoc fieri dicit, quia ara Maxima ante adventum Aeneae in Italia constituta est, qui hunc ritum velandi capitis invenit.

VII.

1 Ea quoque quae incuriose transmittuntur a legentium plebe non carent profunditate. Nam cum loqueretur de filio Pollionis, id quod ad principem suum spectaret, adiecit:

Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti

Murice, iam croceo mutabit vellera luto.

2 Traditur autem in libro Etruscorum, si hoc animal insolito colore fuerit inductum, portendi imperatori rerum omnium felicitatem.

p287  Est super hoc liber Tarquitii transcriptus ex Ostentario Tusco. Ibi reperitur: Purpureo aureove colore ovis ariesve si aspergetur, principi ordinis et generis summa cum felicitate largitatem auget, genus progeniem propagat in claritate laetioremque efficit. Huiusmodi igitur statum imperatori in transitu vaticinatur.

3 Verbis etiam singulis de sacro ritu quam ex alto petita significet, vel hinc licebit advertere:

Iniecere manum Parcae, telisque sacrarunt

Evandri.

Nam quicquid destinatum est dis sacrum vocatur: pervenire autem ad deos non potest, nisi libera ab onere corporis fuerit, anima, quod nisi morte fieri non potest. Ita ergo oportune sacratum Halesum facit, quia erat oppetiturus. 4  Et hic proprietatem et humani et divini iuris secutus est. Nam ex manus iniectione paene mancipium designavit, et sacrationis vocaulo observantiam divini iuris inplevit. 5  Hoc loco non alienum videtur de conditione eorum hominum referre quos leges sacros esse certis dis iubent, quia non ignoro quibusdam mirum videri quod, cum cetera sacra violari nefas sit, hominem sacrum ius fuerit occidi. Cuius rei

p288  causa haec est. 6  Veteres nullum animal sacrum in finibus suis esse patiebantur, sed abigebant ad fines deorum quibus sacrum esset: animas vero sacratorum hominum, quos * zanas Graeci vocant, dis debitas aestimabant. 7  Quemadmodum igitur quod sacrum ad deos ipsos mitti non poterat a se tamen dimittere non dubitabant, sic animas, quas sacras in caelum mitti posse arbitrati sunt, viduatas corpore quam primum ire illo voluerunt. 8  Disputat de hoc more etiam Trebatius Religionum libro nono, cuius exemplum, ne sim prolixus, omisi. Cui cordi est legere, satis habeat et auctorem et voluminis ordinem esse monstratum.

VIII.

1 Nonnullorum quae scientissime prolata sunt male enuntiando corrumpimus dignitatem, ut quidam legunt:

Discedo ac ducente dea flammam inter et hostes

Expedior ,

2 cum ille doctissime dixerit: ducente deo , non dea . Nam et apud Calvum Aterianus adfirmat legendum:

p289

Pollentemque deum Venerem

non deam . Signum etiam eius est Cypri barbatum corpore, sed veste muliebri, cum sceptro ac natura virili: et putant eandem marem ac feminam esse. 3  Aristophanes eam Ἀφρόδιτον appellat. Laevinus etiam sic ait: Venerem igitur almum adorans, sive femina sive mas est, ita uti alma Noctiluca est . Philochorus quoque in Atthide eandem adfirmat esse lunam, et ei sacrificium facere viros cum veste muliebri, mulieres cum virili, quod eadem et mas aestimatur et femina .

p290  4 Hoc quoque de prudentia religionis a Virgilio dictum est:

Decidet exanimis, vitamque reliquit in astris

Aereis .

Hyginus enim de proprietatibus deorum, cum de astris ac de stellis loqueretur, ait oportere his volucres immolari . Docte ergo Virgilius dixit apud ea numina animam volucris remansisse quibus ad litandum data est.

5 Nec nomen apud se, quod fortuitum esse poterat, vacare permittit:

—  Matrisque vocavit

Nomine Casmillae mutate parte Camillam .

6 Nam Statius Tullianus de vocabulis rerum libro primo ait dixisse Callimachum Tuscos Camillum appellare Mercurium , quo vocabulo significant praeministrum deorum. Unde Virgilium ait Metabum Camillam appellasse filiam, Dianae scilicet praeministram. 7  Nam et Pacubius, cum de Medea loqueretur:  p291

Caelitum camilla, expectata advenis, salve hospita

Romani quoque pueros et puellas nobiles et investes camillos et camillas appellant, flaminicarum et flaminum praeministros. 8  Hanc quoque observationem eius non convenit praeterire.

Mos erat , inquit, Hesperio in Latio, quem protinus urbes

Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum

Roma colit.

9 Varro de moribus morem dicit esse in iudicio animi, quem sequi debeat consuetudo . *Iulius Festus de verborum significationibus

p292  libro tertio decimo: Mos est , inquit, institutum patrium, pertinens ad religiones cerimoniasque maiorum . 10  Ergo Virgilius utrumque auctorem secutus, et primo quidem Varronem, quoniam ille dixerat morem praecedere, sequi consuetudinem, postquam dixit: Mos erat , subiunxit: Quem protinus urbes Albanae coluere , et: Nunc maxima rerum Roma colit , 11  quo perseverantiam consuetudinis monstrat. Et quoniam Festus pertinere ad cerimonias ait, hoc idem docuit Maro adiciendo sacrum :

—  Quem protinus urbes

Albanae coluere sacrum .

12 Mos ergo praecessit et cultus moris secutus est, quod est consuetudo: et hic definitionem Varronis inplevit. Adiciendo deinde sacrum ostendit morem cerimoniis dicatum, quod Festus adseruit. 13  Idem observavit et in duodecimo libro, cum ait:

—  Morem ritusque sacrorum

Adiciam ,

14 in quo ostendit aperte morem esse ritus sacrorum. Sed historiae quoque fidem in his versibus secutus est:

Mos erat Hesperio in Latio , et reliqua.

Servavit enim regnorum successionem: quippe primi regnaverunt Latini, deinde Albani, et inde Romani. Ideo: Mos erat , primum dixit, Hesperio in Latio , et postea: Quem protinus urbes Albanae coluere sacrum ; deinde subiecit: Nunc maxima rerum Roma colit .

IX.

1 Excessere omnes adytis arisque relictis

Di quibus imperium hoc steterat.

Et de vetustissimo Romanorum more et de occultissimis sacris

p293  vox ista prolata est. 2  Constat enim omnes urbes in alicuius dei esse tutela, moremque Romanorum archanum et multis ignotum fuisse ut, cum obsiderent urbem hostium eamque iam capi posse confiderent, certo carmine evocarent tutelares deos: quod aut aliter urbem capi posse non crederent, aut etiam, si posset, nefas aestimarent deos habere captivos. 3  Nam propterea ipsi Romani et deum in cuius tutela urbs Roma est et ipsius urbis Latinum nomen ignotum esse voluerunt. 4  Sed dei quidem nomen nonnullis antiquorum, licet inter se dissidentium, libris insitum: et ideo vetusta

p294  persequentibus quicquid de hoc putatur innotuit. Alii enim Iovem crediderunt, alii Lunam: sunt qui Angeronam, quae digito ad os admoto silentium denuntiat: alii autem, quorum fides mihi videtur firmior, Opem Consiviam esse dixerunt. 5  Ipsius vero urbis nomen etiam doctissimis ignoratum est, caventibus Romanis ne quod saepe adversus urbes hostium fecisse se noverant idem ipsi quoque hostili evocatione paterentur, si tutelae suae nomen divulgaretur. 6  Sed videndum ne quod nonnulli male aestimaverunt nos quoque confundat, opinantes uno carmine et evocari ex urbe aliqua deos et ipse devotam fieri civitatem. Nam repperi in libro quinto Rerum reconditarum Sammonici Sereni utrumque carmen, quod ille se in cuiusdam Furii vetustissimo libro repperisse professus est. 7  Est autem carmen huiusmodi quo di evocantur, cum oppugnatione civitas cingitur: SI DEUS SI DEA EST CUI POPULUS CIVITASQUE CARTHAGINIENSIS EST IN TUTELA, TEQUE MAXIME, ILLE QUI URBIS HUIUS POPULIQUE TUTELAM RECEPISTI, PRECOR VENERORQUE VENIAMQUE A VOBIS PETO UT VOS POPULUM CIVITATEMQUE CARTHAGINIENSEM DESERATIS, LOCA TEMPLA SACRA URBEMQUE

p295  EORUM RELINQUATIS ABSQUE HIS ABEATIS, 8  EIQUE POPULO CIVITATI METUM FORMIDINEM OBLIVIONEM INICIATIS, PRODITIQUE ROMAM AD ME MEOSQUE VENIATIS, NOSTRAQUE VOBIS LOCA TEMPLA SACRA URBS ACCEPTIOR PROBATIORQUE SIT, MIHIQUE POPULOQUE ROMANO MILITIBUSQUE MEIS PRAEPOSITI SITIS UT SCIAMUS INTELLIGAMUSQUE. SI ITA FECERITIS, VOVEO VOBIS TEMPLA LUDOSQUE FACTURUM. 9  In eadem verba hostias fieri oportet auctoritatemque videri extorum, ut ea promittant futura. Urbes vero exercitusque sic devoventur iam numinibus evocatis, sed dictatores imperatoresque soli possunt devovere his verbis: 10   DIS PATER VEIOVIS MANES, SIVE QUO ALIO NOMINE FAS EST NOMINARE, UT OMNES ILLAM URBEM CARTHAGINEM EXERCITUMQUE QUEM EGO ME SENTIO DICERE FUGA FORMIDINE TERRORE CONPLEATIS, QUIQUE ADVERSUM LEGIONES EXERCITUMQUE NOSTRUM ARMA TELAQUE FERENT, UTI VOS EUM EXERCITUM EOS HOSTES EOSQUE HOMINES URBES AGROSQUE EORUM ET QUI IN HIS LOCIS REGIONIBUSQUE AGRIS URBIBUSVE HABITANT

p296  ABDUCATIS LUMINE SUPERO PRIVETIS EXERCITUMQUE HOSTIUM URBES AGROSQUE EORUM QUOS ME, SENTIO DICERE, UTI VOS EAS URBES AGROSQUE CAPITA AETATESQUE EORUM DEVOTAS CONSECRATASQUE HABEATIS OLLIS LEGIBUS QUIBUS QUANDOQUE SUNT MAXIME HOSTES DEVOTI. 11  EOSQUE EGO VICARIOS PRO ME FIDE MAGISTRATUQUE MEO PRO POPULO ROMANO EXERCITIBUS LEGIONIBUSQUE NOSTRIS DO DEVOVEO, UT ME MEAMQUE FIDEM IMPERIUMQUE LEGIONES EXERCITUMQUE NOSTRUM QUI IN HIS REBUS GERUNDIS SUNT BENE SALVOS SIRITIS ESSE. SI HAEC ITA FAXITIS UT EGO SCIAM SENTIAM INTELLEGAMQUE, TUNC QUISQUIS HOC VOTUM FAXIT UBI FAXIT RECTE FACTUM ESTO OVIBUS ATRIS TRIBUS. TELLUS MATER TEQUE IUPPITER OBTESTOR. 12  Cum Tellurem dicit, manibus terram tangit: cum Iovem dicit, manus ad caelum tollit: cum votum recipere dicit, manibus pectus tangit. 13  In antiquitatibus autem haec oppida inveni devota; * Stonios Fregellas Gavios Veios Fidenas, haec intra Italiam, praeterea Carthaginem et Corinthum; sed et multos exercitus oppidaque hostium Gallorum Hispanorum Afrorum Maurorum aliarumque gentium quas prisci locuntur annales. 14  Hinc ergo est quod propter huiusmodi evocationem numinum discessionemque ait Virgilius:  p297  Excessere omnes adytis arisque relictis

Di ,

et ut tutelares designaret, adiecit:

quibus imperium hoc steterat

15 Utque praeter evocationem etiam vim devotionis ostenderet, in qua praecipue Iuppiter, ut diximus, invocatur, ait:

—  Ferus omnia Iuppiter Argos

Transtulit .

16 Videturne vobis probatum sine divini et humani iuris scientia non posse profunditatem Maronis intellegi?

X.

1 Hic cum omnes concordi testimonio doctrinam et poetae et enarrantis aequarent, exclamavit Evangelus diu se succubuisse patientiae, nec ultra dissimulandum, quin in medium detegat inscientiae Virgilianae vulnera. 2   Et nos , inquit, manum ferulae aliquando subduximus , et nos cepimus pontificii iuris auditum: et ex his quae nobis nota sunt Maronem huius disciplinam iuris nescisse constabit. 3  Quando enim diceret,

Caelicolum regi mactabam in litore taurum

p298  si sciret taurum immolari huic deo vetitum, aut si didicisset quod Atteius Capito conprehendit? Cuius verba ex libro primo de iure sacrificiorum haec sunt: Itaque Iovi tauro verre ariete immolari non licet . 4  Labeo vero sexagesimo et octavo libro intulit nisi Neptuno Apollini et Marti taurum non immolari . Ecce pontifex tuus quid apud quas aras mactetur ignorat, cum vel aedituis haec nota sint et veterum non tacuerit industria. 5  Ad haec Praetextatus renidens: Quibus deorum tauro immoletur, si vis cum Virgilio communicare, ipse te docebit:

Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo

6 Vides in opere poetae verba Labeonis? Igitur ut hoc docte ita illud argute. Nam ostendit deo non litatum ideo secutum

Horrendum dictu et visu mirabile monstrum

7 Ergo respiciens ad futura hostium contrariam fecit. Sed et noverat hunc errorem non esse inexpiabilem. Atteius enim Capito, quem in acie contra Maronem locasti, adiecit haec verba: Si quis forte tauro Iovi fecerit, piaculum dato . Committitur ergo res non quidem inpianda, insolita tamen: et committitur non ignorantia, sed ut locum monstro faceret secuturo.

p299

XI.

1 Subiecit Evangelus: Si eventu excusantur inlicita, dic, quaeso, quod erat monstrum secuturum et cum Cereri libari vino iuberet, quod omnibus sacris vetatur?

Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho

2 Vinum autem Cereri non libari debuit illum vel Plautus docere, qui in Aulularia ait:

Cererin', Strobile, hi sunt facturi nuptias?

[ Qui? ] Quia temeti nihil adlatum video.

3 At hic vester, flamen et pontifex et omnia, tam quid immoletur quam quid libetur ignorat, et, ne non ubique in libando pari errore sit devius, in octavo ait:

In mensam laeti libant, divosque precantur

cum non in mensam sed in aram secundum morem libare debuerint. 4  Ut prius tibi, Praetextatus inquit, de posteriore quaestione respondeam, fateor te non inmerito de usurpata in mensam libatione quaesisse; ampliusque speciem difficultatis auxeras, si magis Didonem in mensam similiter libantem notasses:

Dixit, et in mensam laticum libavit honorem

5 Nam et Tertius, cum de ritu sacrorum multa dissereret, ait sibi hunc locum in quaestionem venire, nec tamen haesitationem suam requisita ratione dissolvit. Ego autem quod mihi magistra lectione compertum est publicabo. In Papiriano enim iure evidenter relatum est arae vicem praestare posse mensam dicatam.

p300  6   Ut in templo , inquit, Iunonis Populoniae augusta mensa est. Namque in fanis alia vasorum sunt et sacrae supellectilis, alia ornamentorum: quae vasorum sunt instrumenti instar habent, quibus semper sacrificia conficiuntur, quarum rerum principem locum optinet mensa in qua epulae libationisque et stipes reponuntur: ornamenta vero sunt clypei coronae et huiuscemodi

donaria . Neque

p301  enim dedicantur eo tempore quo delubra sacrantur, at vero mensa arulaeque eodem die quo aedes ipsae dedicari solent, unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem optinet pulvinaris. 7  Ergo apud Evandrum quidem fit iusta libatio, quippe apud eam mensam quae cum ara Maxima more utique religionis fuerat dedicata et in luco sacrato et inter ipsa sacra in quibus epulabantur: in convivio vero Didonis, quod tantum regium constat, non etiam sacrum, fuisse, apud humanam mensam in triclinio, non in templo, quia non erat religiosa sed usurpata libatio, solam fecit libasse reginam, in cuius persona nulla observationis necessitas et multa ad usurpandum in potestate permissio. 8  At vero hic

—  omnes

In mensam laeti libant, divosque precantur ,

quia quod recte fieri noverat ab omnibus simul in templo epulantibus et uni sacratae adsidentibus mensae factum esse memoravit. 9  De illo autem versu:

Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho

paucis, quod male accusatur, absolvam. Poeta enim aeque in

p302  rebus doctrinae et in verbis sectator elegantiae, sciens Cereri mulso libari, adiecit: miti Baccho favos dilue , scilicet mitescere vinum dicens, cum mulsum coeperit fieri. 10  Nam ita hic mite vinum dixit, ut alibi ait domitum :

—  Et durum Bacchi domitura saporem .

Notum autem esse non diffitebere, quod a. d. duodecimum Kalendas Ianuarias Herculi et Cereri faciunt sue praegnate panibus mulso.

XII.

1 Oportune mehercle, Praetextate, fecisti Herculis mentionem, in cuius sacra hic vester gemino errore commisit:

Tum Salii ad cantus incensa altaria circum

Populeis adsunt evincti tempora ramis.

Nam et Salios Herculi dedit, quos tantum Marti dicavit antiquitas, et populeas coronas nominat, cum ad aram Maximam sola

p303  lauro capita et alia fronde non vinciant. 2  Videmus et in capite praetoris urbani lauream coronam, cum rem divinam Herculi facit. Testatur enim Terentius Varro in ea satura quae inscribitur περὶ κεραυνοῦ maiores solitos decimam Herculi vovere, nec decem dies intermittere quin pollucerent, populum ἀσύμβολον cum corona laurea dimitterent cubitum. 3  Hiccine est, Vettius ait, error geminus? At ego in neutro dico errasse Virgilium. Nam, ut primum de frondis genere dicamus, constat quidem nunc lauro sacrificantes apud aram Maximam coronari, sed multo post Romam conditam haec consuetudo sumpsit exordium, postquam in Aventino Lauretum coepit virere, quam rem docet Varro Humanarum libro secundo. 4  E monte ergo proximo decerpta laurus

p304  sumebatur operantibus, quam vicina offerebat occasio. Unde recte Maro noster ad ea tempora respexit quibus Evander ante urbem conditam apud aram Maximam sacra celebrabat et utebatur populo utique Alcidae gratissima . 5  Salios autem Herculi ubertate doctrinae altioris adisgnat, quia is deus et apud pontifices idem qui et Mars habetur. 6  Et sane ita Menippea Varronis adfirmat quae inscribitur Ἄλλος οὗτος Ἡρακλῆς , in qua, cum de multo Hercule loqueretur, eundem esse ac Martem probavit. Chaldaei quoque stellam Herculis vocant quam reliqui omnes Martis appellant. 7  Est praeterea Octavii Hersennii liber qui inscribitur de sacris Saliaribus Tiburtium, in quo Salios Herculi institutos operari diebus certis et auspicato docet. 8  Item Antonius Gnipho, vir doctus cuius scholam Cicero post laborem fori frequentabat,

p305  Salios Herculi datos probat in eo volumine quo disputat quid sit festra , quod est ostium minusculum in sacrario, quo verbo etiam Ennius usus est. 9  Idoneis, ut credo, auctoribus certisque rationibus error qui putabatur uterque defensus est. Si qua sunt alia quae nos commovent, in medium proferamus, ut ipsa collatio nostrum, non Maronis, absolvat errorem.

10 Tunc Evangelus: Numquamne tibi, Praetextate, venit in mentem toto, ut aiunt, caelo errasse Virgilium, cum Dido sua rem divinam pro nuptiis faceret?

—  Mactat (enim inquit) lectas de more bidentes

Legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo ,

et quasi expergefactus adiecit:

Iunoni ante omnes cui vincla iugalia curae

***

p306

XIII.

1 Accipite et M. Varronis verba de agricultura libro tertio, qui cum de pavonibus in villa nutriendis loqueretur, sic ait: Primus hos Q. Hortensius augurali coena posuisse dicitur, quod potius factum tum luxuriose quam severe boni viri laudabant.

p307  Quem cito secuti multi extulerunt eorum pretia, ut ova eorum denariis veneant quinis, ipsi facile quinquagenis. 2  Ecce res non ammiranda solum sed etiam pudenda, ut ova pavonum quinis denariis veneant, quae hodie non dicam vilius, sed omnino nec veneunt. 3  Is Hortensius platanos suas vino irrigare consuevit: adeo ut in quadam actione quam habuit cum Cicerone susceptam precario a Tullio postulasset ut locum dicendi permutaret secum: abire enim in villam necessario se velle, ut vinum platano, quam in Tusculano posuerat, ipse suffunderet. 4  Sed forte ad notam seculi sui non sufficit Hortensius, vir alioquin ex professo mollis et in praecinctu ponens omnem decorum. Fuit enim vestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat, ubi se intuens togam corpori sic applicabat, ut

p308  rugas non forte sed industria locatas artifex nodus astringeret et sinus ex conposito defluens modum lateris ambiret. 5  Is quondam cum incederet elaboratus ad speciem, collegae de iniuriis diem dixit, quod sibi in angustiis obvius offensu fortuito structuram togae destruxerat: et capital putavit, quod in humero suo locum

p309  ruga mutasset. 6  Ergo hoc praetermisso ad viros venio triumphales quos victores gentium luxuria vicit, et, ut taceam Gurgitem a devorato patrimonio cognominatum, quia insignibus virtutis secutae vitia prioris conpensavit aetatis, Metellus Pius in quam foveam luxus et superbiae successuum continuatione pervenit? Et, ne multis morer, ipsa de eo Salustii verba subieci: 7   Ac Metellus in ulteriorem Hispaniam post annum regressus magna gloria, concurrentibus undique virile et muliebre secus, per vias et tecta omnium visebitur. Eum quaestor C. Urbinus aliique cognita voluntate cum ad coenam invitaverunt, ultra Romanum ac mortalium etiam morem curabant exornatis aedibus per aulaea et insignia scenisque

p310  ad ostentationem histrionum fabricatis. 8  Simul croco sparsa humus et alia in modum templi celeberrimi. Praeterea tum sedenti in transenna demissum Victoriae simulachrum cum machinato strepitu tonitruum coronam ei inponebat, tum venienti ture quasi deo supplicabatur. 9  Toga picta plerumque amiculo erat accumbenti, epulae vero quaesitissimae, neque per omnem modo provinciam sed trans maria, ex Mauritania volucrum et ferarum incognita antea plura genera. Quis rebus aliquantam partem gloriae dempserat, maximeque apud veteres et sanctos viros superba illa gravia indigna

p311  Romano imperio aestimantes. Haec Salustius, gravissimus alienae luxuriae obiurgator et censor.

10 Accipite inter gravissimas personas non defuisse luxuriam. Refero enim pontificis vetustissimam coenam quae scripta est in indice quarto Metelli illius pontificis maximi in haec verba: 11   Ante diem nonum Kalendas Septembres, quo die Lentulus flamen Martialis inauguratus est, domus ornata fuit: triclinia lectis eburneis strata fuerunt: duobus tricliniis pontifices cubuerunt, Q. Catulus,

p312  M. Aemilius Lepidus, D. Silanus, C. Caesar, rex sacrorum, P. Scaevola Sextus, Q. Cornelius, P. Volumnius, P. Albinovanus, et L. Iulius Caesar augur qui eum inauguravit: in tertio triclinio Popilia Perpennia Licinia Arruntia virgines Vestales et ipsius uxor Publicia flaminica et Sempronia socrus eius. 12

Coena haec fuit: Ante coenam echinos, ostreas crudas quantum vellent, peloridas

p313  sphondylos, turdum asparagos subtus, gallinam altilem, patinam

p314  ostrearum peloridum, balanos nigros, balanos albos: iterum sphondylos glycomaridas urticas ficedulas, lumbos capraginos aprugnos,

p315  altilia ex farina involuta, ficedulas murices et purpuras. In coena sumina, sinciput aprugnum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querquedulas elixas, lepores, altilia assa, amulum, panes Picentes. 13  Ubi iam luxuria tunc accusaretur, quando tot rebus farta fuit coena pontificum? Ipsa vero edulium genera quam dictu turpia? Nam Titius in suasione

legis Fanniae

obicit seculo suo

p316  quod porcum Troianum mensis inferant, quem illi ideo sic vocabant, quasi aliis inclusis animalibus gravidum, ut ille Troianus equus gravidus armatis fuit. 14  Exigebat hoc quoque illa gulae intemperantia, ut et lepores saginarentur teste Varrone, qui de agricultura libro tertio, cum de leporibus loqueretur, sic ait: Hoc quoque nuper institutum, ut saginarentur, cum exceptos e leporario condant in caveis, et loco clauso faciant pingues. 15  Si cui hoc mirum videtur, quod ait Varro lepores aetate illa solitos saginari, accipiat, aliud quod maiore ammiratione sit dignum, cochleas saginatas, quod idem Varro in eodem libro refert. Verba ipsa qui volet legere, ubi quaerere debeat indicavi. 16  Neque ego nunc antiquitati nos praeferendos vel conparandos dico, sed respondi obiurganti Horo, adserens, uti res habet, maiorem illis seculis deliciarum curam fuisse quam nostro.

XIV.

1 Subiecit Furius Albinus, antiquitatis non minus quam Caecina peritus: Miror te, inquit, Albine, non retulisse quanta illa affluentia marinarum procurari solita fuerit copiarum, cuius relatu

p317  maximam conviviorum nostrorum sobrietatem doceres. Et Caecina: Profer, inquit, in medium quae de hac quoque parte lectu comperisti: ultra omnes enim polles memoria vetustatis. 2  Et Furius sic ingressus est: Vetustas quidem nobis semper, si sapimus, adoranda est. Illa quippe secula sunt quae hoc imperium vel sanguine vel sudore pepererunt, quod non nisi virtutum faceret ubertas: sed, quod fatendum est, in illa virtutum abundantia vitiis quoque aetas illa non caruit, e quibus nonnulla nostro seculo morum sobrietate correcta sunt. 3  Et de luxu quidem illius temporis circa marinas copias dicere institueram: sed quia in adsertionem nostrae emendationis alia ex aliis proferenda se suggerunt, de piscibus non omitto, sed differo dum de alia lascivia qua nunc caremus ammoneo. 4  Dic enim, Hore qui antiquitatem nobis obicis, ante cuius triclinium modo saltatricem vel saltatorem te vidisse meministi? At inter illos saltatio certatim vel ab honestis adpetebatur. Ecce enim, ut ab illo ordiar tempore quod fuit optimis moribus, inter duo bella Punica ingenui, quid dicam ingenui, filii senatorum in ludum saltatorium commeabant et illic crotalia gestantes saltare discebant. 5  Taceo quod matronae etiam saltationem non inhonestam putabant: sed inter probas quoque earum erat saltandi cura, dummodo non curiosa usque ad artis perfectionem. Quid enim ait Salustius: Psallere saltare elegantius

p318  quam necesse est probae? adeo et ipse Semproniam reprehendit, non quod saltare sed quod optime scierit. 6  Nobilium vero filios et, quod dictu nefas est, filias quoque virgines inter studiosa numerasse saltandi meditationem testis est Scipio Africanus Aemilianus, qui in oratione contra legem iudiciariam Tib. Gracchi sic ait: 7   Docentur praestigias inhonestas: cum cinaedulis et sambuca

p319  psalterioque eunt in ludum histrionum, discunt cantare, quae maiores nostri ingenuis probro ducier voluerunt: eunt, inquam, in

p320  ludum saltatorium inter cinaedos virgines puerique ingenui. Haec cum mihi quisquam narrabat, non poteram animum inducere ea liberos suos homines nobiles docere: sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris virginibusque quinquaginta, in his unum (quod me reipublicae maxime miseritum est) puerum bullatum, petitoris filium non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare quam saltationem inpudicus servulus honeste saltare non posset. 8  Vides quemadmodum ingemuerit Africanus, quod vidisset cum crotalis saltantem filium petitoris, id est candidati, quem ne tum quidem spes et ratio adipiscendi magistratus, quo tempore se suosque ab omni probro debuit vindicare, potuerit coercere, quo minus faceret quod scilicet turpe non habebatur. Ceterum superius pleramque nobilitatem haec propudia celebrare conquestus est. 9  Sic nimirum M. Cato senatorem

p321  non ignobilem Caecilium spatiatorem et Fescenninum vocat, eumque staticulos dare his verbis ait: Descendit de cantherio, inde staticulos dare, ridcularia fundere , et alibi in eundem: Praeterea cantat, ubi collibuit, interdum Graecos versus agit, iocos dicit, voces demutat, staticulos dat . 10  Haec Cato, cui, ut videtis, etiam cantare non serii hominis videtur: quod apud alios adeo non inter turpia numeratum est, ut L. Sylla, vir tanti nominis, optime cantasse dicatur. 11  Ceterum histriones non inter turpes habitos Cicero testimonio est, quem nullus ignorat Roscio et Aesopo histrionibus tam familiariter usum, ut res rationesque eorum sua sollertia

p322  tueretur: quod cum aliis multis tum ex epistolis quoque eius declaratur. 12  Nam illam orationem quis est qui non legerit, in qua populum Romanum obiurgat quod Roscio gestum agente tumultuarit? Et certe satis constat contendere eum cum ipso histrione solitum, utrum ille saepius eandem sententiam variis gestibus efficeret an ipse per eloquentiae copiam sermone diverso pronuntiaret. Quae res ad hanc artis suae fiduciam Roscium abstraxit, ut librum conscriberet quo eloquentiam cum histrionia conpararet. 13  Is est Roscius qui etiam L. Syllae carissimus fuit et anulo aureo ab eodem dictatore donatus est. Tanta autem fuit gratia et gloria, ut mercedem diurnam de publico mille denarios sine

p323  gregalibus solus acceperit. 14  Aesopum vero ex pari arte ducenties sestertium reliquisse filio constat. Sed quid loquor de histrionibus, cum Appius Claudius, vir triumphalis qui Salius ad usque senectutem fuit, pro gloria optinuerit quod inter collegas optime saltitabat? 15  Ac priusquam a saltatione discedo illud adiciam, uno eodemque tempore tribus nobilissimis civibus non modo studium saltandi sed etiam, si dis placet, peritiam qua gloriarentur fuisse, Gavinio consulari, Ciceronis inimico, quod ei etiam Cicero non dissimulanter obiecit, et M. Caelio, noto in turbas viro, quem

p324  idem Cicero defendit, et Licinio Crasso, Crassi eius qui apud Parthos extinctus est filio.

XV.

1 Sed de saltatione veterum ad praedae marinae transire luxum Liciniorum me nomen ammonuit: quos Murenas c ognominatos, quod hoc pisce effusissime delectati sint, satis constat. 2  Huic opinioni M. Varro consentit adserens eodem modo Licinios appellatos Murenas quo Sergius Orata cognominatus est, quod ei pisces qui auratae vocantur carissimi fuerint. 3  Hic est Sergius Orata qui primus balneas pensiles habuit, primus ostrearia in Baiano locavit, primus optimum saporem ostreis Lucrinis adiudicavit. Fuit autem aetate L. Crassi illius diserti, qui quam gravis

p325  et serius habitus sit etiam Cicero docet. 4  Is tamen Crassus, vir censorius, nam cum Cn. Domitio censor fuit, cum supra ceteros disertus haberetur essetque inter clarissimos cives princeps, tamen murenam in piscina domus suae mortuam atratus tamquam filiam luxit. 5  Neque id obscurum fuit, quippe collega Domitius in senatu hoc ei quasi deforme crimen obiecit: neque id confiteri Crassus erubuit, sed ultro etiam, si dis placet, gloriatus est censor, piam affectuosamque rem fecisse se iactitans. 6  Piscinas autem quam refertas habuerint pretiosissimis piscibus Romani illi nobilissimi principes, Lucullus Philippus et Hortensius, quos Cicero piscinarios appellat, etiam illud indicium est, quod M. Varro in libro de agricultura refert M. Catonem qui post Uticae periit, cum heres testamento Luculli esset relictus, pisces de piscina eius quadraginta

p326  milibus vendidisse. 7  Accersebantur autem murenae ad piscinas nostrae urbis ab usque freto Siculo, quod Rhegium a Messana dispescit. Illic enim optimae a prodigis esse creduntur tam, Hercules, quam anguillae, et utraeque ex illo loco Graece πλωταὶ

p327  vocantur, Latine flutae, quod in summo supernantes sole torrefactae curvare se posse et in aquam mergere desinunt atque ita faciles captu fiunt. 8  Et si enumerare velim quam multi magnique auctores murenas e freto Siculo nobilitarint, longum fiat: sed dicam quid M. Varro in libro qui inscribitur Gallus de admirandis dixerit his verbis: In Sicilia quoque , inquit, manu capi murenas flutas, quod eae in summa aqua prae pinguedine flutentur. Haec Varro. 9  Sed quis neget indomitam apud illos et, ut ait Caecilius, vallatam gulam fuisse, qui ex tam longinquo mari instrumenta luxuriae conpararent? 10  Nec rarus hic Romae piscis, ut peregre accitus, erat. Auctor est

Plinius

C. Caesarem dictatorem, cum triumphales coenas populo daret, sex milia murenarum a Gavio Hirro ad pondus accepisse. Huius Hirri villam, quamvis

p328  non amplam aut latam, constat propter vivaria quae habuit quadragies HS. venumdatam.

XVI.

1 Nec accipenser, quem maria prodigis nutriunt, illius seculi delicias evasit: et, ut liqueat secundo Punico bello celebre nomen huius piscis fuisse, accipite ut meminerit eius Plautus in fabula quae inscribitur Baccharia ex persona parasiti:

2 Quis est mortalis tanta fortuna adfectus umquam

Qua ego nunc sum, cuius haec ventri portatur pompa?

* Vel nunc, qui mihi in mari accipenser latuit antehac,

* Cuius ego latus in latebras reddam meis dentibus et manibus.

3 Et, ne vilior sit testis poeta, accipite adsertore Cicerone in quo

p329  honore fuit hic piscis apud P. Scipionem Africanum illum et Numantinum. Haec sunt in dialogo de fato verba Ciceronis: 4   Nam cum esset apud se ad Lavernium Scipio unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni accipenser, qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt, inprimis nobilis. Cum autem Scipio unum et alterum ex his qui eum salutatum venerant invitavisset, pluresque etiam invitaturus videretur, in aurem Pontius: Scipio, inquit, vide quid agas, accipenser iste paucorum hominum est. 5  Nec infitias eo temporibus Traiani hunc piscem in magno pretio non fuisse, teste Plinio Secundo qui in Naturali historia, cum de hoc pisce loqueretur, sic ait: Nullo nunc in honore est, quod equidem miror, cum sit perrarus inventu. 6  Sed non diu stetit haec parsimonia. Nam temporibus Severi principis, qui ostendabat duritiam morum, Sammonicus Serenus, vir seculo suo doctus, cum ad principem suum scriberet faceretque de hoc pisce sermonem, verba Plinii quae superius posui praemisit et ita subiecit: 7   Plinius, ut scitis, ad usque Traiani imperatoris venit aetatem. Nec dubium est, quod ait nullo honore hunc piscem temporibus suis fuisse, verum ab eo dici. Apud antiquos autem in pretio fuisse ego testimoniis palam facio vel eo

p330  magis quod gratiam eius video ad epulas quasi postliminio redisse, quippe qui, dignatione vestra cum intersum convivio sacro, animadvertam hunc piscem a coronatis ministris cum tibicine introferri. Sed quod ait Plinius de accipenseris squamis, id verum esse maximus rerum naturalium indagator Nigidius Figulus ostendit, in cuius libro de animalibus quarto ita positum sit: Cur alii pisces squama secunda, accipenser adversa sit. 8  Haec Sammonicus, qui turpitudinem convivii principis sui laudando notat, prodens venerationem qua piscis habebatur, ut a coronatis inferretur cum tibicinis cantu quasi quaedam non deliciarum sed numinis pompa. 9  Sed, ut minus miremur accipenserem gravi pretio taxari solitum, Asinius Celer, vir consularis, ut idem Sammonicus refert, mullum unum septem milibus nummum mercatus est. In qua re luxuriam

p331  illius seculi eo magis licet aestimare, quod Plinius Secundus temporibus suis negat facile mullum repertum qui duas pondo libras excederet. At nunc et maioris ponderis passim videmus et pretia haec insana nescimus. 10  Nec contenta illa ingluvies fuit maris sui copiis. Nam Optanus praefectus classis, sciens scarum adeo Italicis litoribus ignotum ut nec nomen Latinum eius piscis habeamus, incredibilem scarorum multitudinem vivariis navibus huc advectam inter Hostiam et Campaniae litus in mare sparsit,

p332  miroque ac novo exemplo pisces in mari tamquam in terra fruges aliquas seminavit: idemque, tamquam summa in hoc utilitatis publicae verteretur, quinquennio dedit operam ut, si quis inter alios pisces scarum forte cepisset, incolumem confestim et inviolatum mari redderet.

11 Quid stupemus captivam illius seculi gulam servisse mari, cum in magno vel dicam maximo apud prodigos honore fuerit etiam Tiberinus lupus et omnino omnes ex hoc amni pisces? 12  Quod equidem cur ita illis visum sit ignoro: fuisse autem etiam M. Varro ostendit, qui enumerans, quae in quibus Italiae partibus optima ad victum gignantur, pisci Tiberino palmam tribuit his verbis in libro Rerum humanarum undecimo: Ad victum optima fert ager Campanus frumentum, Falernus vinum, Cassinas oleum, Tusculanus ficum, mel Tarentinus, piscem Tiberis. 13  Haec Varro de omnibus scilicet huius fluminis piscibus: sed inter eos, ut supra dixi, praecipuum locum lupus tenuit, et quidem is qui inter duos pontes captus esset. 14  Id ostendunt cum multi alii tum etiam C. Titius, vir aetatis Lucilianae, in oratione qua legem

p333  Fanniam suasit. Cuius verba ideo pono, quia non solum de lupo inter duos pontes capto erunt testimonio, sed etiam mores quibus plerique tunc vivebant facile publicabunt. Describens enim homines prodigos in forum ad iudicandum ebrios commeantes, quaeque soleant inter se sermocinari, sic ait: 15   Ludunt alea studiose, delibuti unguentis, scortis stipati. Ubi horae decem sunt, iubent puerum vocari, ut

comitium

eat percontatum, quid in foro gestum sit, qui suaserint, qui dissuaserint, quot tribus iusserint, quot vetuerint. Inde ad comitium vadunt, ne litem suam faciant. Dum eunt, nulla est in angiporto amphora quam non inpleant, quippe qui vesicam plenam vini habeant. 16  Veniunt in comitium: tristes iubent dicere: quorum negotium est narrant: iudex testes poscit:

p334  ipsus it minctum: ubi redit, ait se omnia audivisse: tabulas poscit, litteras inspicit: vix prae vino sustinet palpebras. Eunt in consilium: ibi haec oratio: Quid mihi negotii est cum istis nugatoribus potius quam potamus mulsum mixtum vino Graeco, edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum germanum qui inter duos pontes captus fuit? 17  Haec Titius. Sed et Lucilius, acer et violentus poeta, ostendit scire se hunc piscem egregii saporis qui inter duos pontes captus esset, eumque quasi ligurritorem catillonem appellat, scilicet qui proxime ripas stercus insectaretur. Proprie autem catillones dicebantur qui, ad polluctum Herculis ultimi cum venirent, catillos ligurribant. 18  Lucilii versus hi sunt:

p335  Fingere praeterea adferri quod quisque volebat.

Illum sumina ducebant atque altilium lanx:

Hunc pontes Tiberinos duo inter captus catillo.

XVII.

1 Longum fiat, si enumerare velim quot instrumenta gulae inter illos vel ingenio excogitata sint vel studio confecta. Et hae nimirum causae fuerunt propter quas tot numero leges de coenis et sumptibus ad populum ferebantur, et imperari coepit, ut patentibus ianuis pransitaretur et coenitaretur, sic oculis civium testibus factis luxuriae modus fieret. 2  Prima autem omnium de coenis lex ad populum Orchia pervenit, quam tulit C. Orchius tribunus plebi de senatus sententia tertio anno quam Cato censor fuerat. Cuius verba, quia sunt prolixa, praetereo: summa autem eius praescribebat numerum convivarum. 3  Et haec est lex Orchia de qua Cato mox orationibus suis vociferabatur, quod plures quam praescripto eius cavebatur ad coenam vocarentur. Cumque auctoritatem novae legis aucta necessitas imploraret, post

p336  annum vicesimum secundum legis Orchiae Fannia lex data est, anno post Romam conditam secundum Gelli opinionem quingentesimo nonagesimo secundo. 4  De hac lege Sammonicus Serenus ita refert: Lex Fannia, sanctissimi Augusti, ingenti omnium ordinum consensu pervenit ad populum: neque eam praetores aut tribuni, ut plerasque alias, sed ex omnium bonorum consilio et sententia ipsi consules pertulerunt, cum res publica ex luxuria conviviorum maiora quam credi potest detrimenta pateretur, siquidem eo res redierat, ut gula inlecti plerique ingenui pueri pudicitiam et

p337  libertatem suam venditarent, plerique ex plebe Romana vino madidi in comitium venirent, et ebrii de rei publicae salute consulerent. 5  Haec Sammonicus. Fanniae autem legis severitas in eo superabat Orchiam legem, quod in superiore numerus tantummodo coenantium cohibebatur, licebatque secundum eam unicuique bona sua inter paucos consumere, Fannia autem etiam sumptibus modum fecit assibus centum: unde a Lucilio poeta festivitatis suae more centussis vocatur. 6  Fanniam legem post annos decem et octo lex Didia consecuta est. Eius ferundae duplex fuit causa: prima et potissima, ut universa Italia, non sola urbs, lege sumptuaria teneretur, Italicis existimantibus Fanniam legem non in se sed in solos urbanos cives esse conscriptam: deinde ut non soli qui prandia coenasve maiore sumptu fecissent, sed etiam qui ad ea vocitati essent atque omnino interfuissent, poenis legis tenerentur. 7  Post Didiam Licinia lex lata est a P. Licinio Crasso Divite, cuius ferundae probandaeque tantum studium ab optimatibus inpensum est, ut consulto senatus iuberetur, ut ea tantummodo promulgata, priusquam trinundino confirmaretur, ita ab omnibus observaretur quasi iam populi sententia conprobata. 8  Lex vero haec paucis mutatis in plerisque cum Fannia

p338  congruit. In ea enim ferenda quaesita est novae legis auctoritas exolescente metu legis antiquioris ita, Hercules, ut de ipsis duodecim tabulis factum est: quarum ubi contemni antiquitas coepit, eadem illa quae illius legibus cavebantur in alia latorum nomina transierunt. 9  Sed legis Liciniae summa: ut Kalendis Nonis nundinis Romanis cuique in dies singulos triginta dumtaxat asses edundi causa consumere liceret, ceteris vero diebus, qui excepti non essent, ne amplius daretur adponeretur quam carnis aridae pondo tria et salsamentorum pondo libra et quod ex terra vite arboreve sit natum. 10  Video quid remordeat. Ergo indicium sobrii seculi est ubi tali praescripto legum coercetur expensa coenarum? Non ita est. Nam leges sumptuariae a singulis ferebantur quae civitatis totius vitia corrigerent: ac nisi pessimis effusissimisque moribus viveretur, profecto opus ferundis legibus non fuisset. Vetus verbum est: Leges , inquit, bonae ex malis moribus procreantur . 11  Has sequitur lex Cornelia et ipsa sumptuaria, quam tulit Cornelius Sylla dictator: in qua non conviviorum magnificentia prohibita est nec gulae modus factus, verum minora pretia

p339  rebus inposita, et quibus rebus, di boni, quamque exquisitis et paene incognitis generibus deliciarum! quos ille pisces, quasque offulas nominat, et tamen pretia illis minora constituit! Ausim dicere, ut vilitas edulium animos hominum ad parandas obsoniorum copias incitaret, et gulae servire etiam qui parvis essent facultatibus possent. 12  Dicam plane quod sentio. Adprime luxuriosus mihi videtur et prodigus cui haec tanta in epulis vel gratuita ponantur. Itaque tanto hoc seculum ad omnem continentiam promptius, ut pleraque harum rerum quae Syllana lege ut vulgo nota conprehenduntur nemo nostrum vel fando compererit. 13  Sylla mortuo Lepidus consul legem tulit et ipse cibariam: Cato enim sumptuarias leges cibarias appellat. Dein paucis interiectis annis alia lex pervenit ad populum ferente Antio Restione: quam legem, quamvis esset optima, obstinatio tamen luxuriae et vitiorum firma concordia nullo abrogante inritam fecit. Illud tamen memorabile de Restione latore ipsius legis fertur, eum quoad vixit foris postea non recoenasse, ne testis fieret contemptae

p340  legis quam ipse bono publico pertulisset. 14  His legibus annumerarem edictum de sumptibus ab Antonio propositum qui postea triumvir fuit, ni indignum crederem inter cohibentes sumptum Antonio locum facere, cuius expensae in coenam solitae conferri sola unionis a Cleopatra uxore consumpti aestimatione superatae sunt. 15  Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluviem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet, eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam coenam sestertium centies. 16  Id mirum Antonio visum, nec moratus sponsione contendit, dignus sculna Munatio Planco qui tam honesti certaminis arbiter electus est. Altera die Cleopatra pertemptans Antonium pollucibilem

p341  sane coenam paravit, sed quam non miraretur Antonius, quippe qui omnia quae adponebantur ex cotidianis opibus agnosceret. 17  Tunc regina adridens fialam poposcit, cui aceti nonnihil acris infudit atque illuc unionem demptum ex aure altera festinabunda demisit, eumque mature dissolutum, uti natura est eius lapidis, absorbuit: et quamvis eo facto sponsione vicisset, quippe cum ipsa margarita centies sestertium sine contentione evaluisset, manum tamen et ad alterius unionem auris similiter admovit, nisi Munatius Plancus iudex severissimus superatum Antonium mature pronuntiasset. 18  Ipse autem unio cuius fuerit magnitudinis inde colligi poterat, quod qui superfuit postea victa regina et capta Aegypto Romam delatus dissectusque est, et factae ex una margarita duae, inpositaeque simulachro Veneris, ut monstruosae magnitudinis, in templo quod

Pantheum

dicitur.

p342

XVIII.

1 Adhuc dicente Furio secundae mensae inlata bellaria novo sermoni principium dederunt. Symmachus enim adtrectans manu nuces: Vellem, inquit, ex te audire, Servi, tanta nucibus nomina quae causa vel origo variaverit, aut unde, tot mala cum hac una appellatione vocitentur, fiunt tamen seorsum diversa tam vocabulo quam sapore. Ac prius de nucibus absolvas volo quae tibi memoria crebrae lectionis occurrunt. 2  Et Servius: Nux ista iuglans secundum nonnullorum opinionem a iuvando et a glande dicta existimatur. Gavius vero Bassus in libro de significatione verborum hoc refert: 3   Iuglans arbor proinde dicta est ac Iovis glans. Nam quia id arboris genus nuces habet quae sunt suaviore sapore quam glans est, hunc fructum antiqui illi, qui egregium glandique similem ipsamque arborem deo dignam existimabant, Iovis glandem appellaverunt, quae nunc litteris interlisis iuglans nominatur. 4  Cloatius autem Verus in libro a Graecis tractorum ita memorat: Iuglans, D praetermissum est, quasi Diuglans, id est Διὸς βάλανος , sicut Theophrastus ait: Ἴδια δὲ τῶν

p343  ὀρινῶν ἃ ἐν τοῖς πεδίοις οὐ φύεται, τερέβινθος πρῖνος φιλῦρη ἀφάρκη καρύα, ἣ καὶ Διὸς βάλανος. Hanc Graeci etiam basilicam vocant. 5  Nux haec Abellana seu Praenestina, quae est eadem, ex arbore est quae dicitur corylus, de qua Virgilius dicit: Corylum sere . Est autem natio hominum iuxta agrum Praenestinum qui Carsitani vocantur ἀπὸ τῶν καρύων , cuius rei meminit Varro in logistorico qui inscribitur Marius de fortuna : inde scilicet Praenestinae nuces. 6  Est et illud apud Naevium in fabula Ariolo:

—  Quis heri

Apud te? Praenestini et Lanuvini hospites.

Suopte utrosque decuit acceptos cibo,

Alteris inanem bulbam madidam dari,  p344  Alteris nuces in proclivi profundere.

Hanc autem nucem Graeci Ponticam vocant, dum unaquaeque natio indit huic nuci nomen ex loco in quo nascitur copiosior. 7  Nux castanea, de qua Virgilius: Castaneasque nuces , vocatur et Heracleotica. Nam vir doctus Oppius in libro quem fecit de silvestribus

p345  arboribus sic ait: Heracleotica haec nux, quam quidam cataneam nominant, itemque Pontica nux atque etiam quae dicuntur basilicae iuglandes germina atque flores agunt similiter isdem temporibus quibus Graecae nuces. 8  Nunc dicendum est quae sit Graeca nux. Ac simul hoc dicens amygdalam de lance tulit et ostendit. Nux Graeca haec est quae et amygdale dicitur, sed et Thasia eadem nux vocatur. Testis est Cloatius in Ordinatorum Graecorum libro quarto, cum sic ait: Nux Graeca amygdale . Atta vero in Supplicatione:

Nucem Graecam , ait, favumque adde quantum libet.

9 Nucem molluscam licet hiemis nobis tempus invideat, tamen, quia de nucibus loquimur, indictam non relinquemus. Plautus in Calceolo sic eius meminit:

—  Molluscam nucem

Super eius dixit inpendere tegulas.

10 Ecce Plautus nominat quidem, sed quae sit nux mollusca non exprimit. Est autem Persicum quod vulgo vocatur: et mollusca nux dicitur scilicet, quod ceteris omnibus nucibus mollior sit. 11  Huius rei idoneus adsertor est Suevius, vir longe doctissimus, in

p346  idyllio quod inscribitur Moretum . Nam cum loquitur de hortulano faciente moretum, inter cetera quae eo mittit et hoc pomum mitti ait his verbis:

12 Admiscet * missa in cava silicis haec nunc partim,

Partim Persica: quod nomen sic denique fertur

Propterea quod qui quondam cum rege potenti,

Nomine Alexandro Magno, fera praelia bello

In Persas tetulere, suo post inde reventu

Hoc genus arboris in praelatis finibus Graiis

Disseruere novos fructus mortalibus dantes.  p347  Mollusca haec nux est, ne quis forte inscius erret.

13 Nux terentina dicitur quae ita mollis est ut vix adtrectata frangatur. De qua in libro Favorini sic reperitur: Item quod quidam Tarentinas oves vel nuces dicunt, quae sunt terentinae a tereno, quod est Sabinorum lingua molle: unde Terentios quoque dictos putat Varro ad Libonem primo. Quam in culpam etiam Horatius potest videri incidere, qui ait et:

—  molle Tarentum .

14 Nux pinea hos nobis qui adpositi sunt nucleos dedit. Plautus in Cistellaria:

Qui e nuce nucleos esse vult frangit nucem.

XIX.

1 Et, quia mala videmus admixta bellariis, post nuces de malorum generibus disserendum est. Sunt de agricultura scriptores qui nuces et mala sic dividunt ut nuces dicant omne

p348  pomum quod foris duro tegatur et intus habeat quod esui est, malum vero quod foris habeat quod est esui et durum intus includat. Secundum hanc definitionem Persicum, quod Suevius poeta superius inter nuces numerat, magis erit inter mala numerandum.

2 His praemissis malorum enumeranda sunt genera, quae Cloatius in Ordinatorum Graecorum libro quarto ita diligenter enumerat: Sunt autem genera malorum: Amerinum cotonium citreum coccymelum conditivum ἐπιμηλὶς musteum Mattianum orbiculatum

p349  ogratianum praecox pannuceum Punicum Persicum Quirianum

p350  prosivum rubrum Scaudianum silvestre struthium Scantianum tibur Verianum. 3  Vides Persicum a Cloatio inter mala numeratum, quod nomen originis suae tenuit, licet iam dudum nostri soli germen

p351  sit. Quod autem ait idem Cloatius citreum , et ipsum Persicum malum est secundum Virgilium:

Felicis mali quo non praestantius ullum

et reliqua. 4  Et ut nemo dubitet haec de citreo dixisse Virgilium, accipite quae Oppius in libro de silvestribus arboribus dicat: Citrea item malus et Persica: altera generatur in Italia, et in Media altera. Et paulo post de citreo loquens ait: Est autem odoratissimum: ex quo interiectum vesti tineas necat. Fertur etiam venenis contrarium, quod tritum cum vino purgatione virium suarum bibentes servat. Generantur autem in Perside omni tempore mala citrea: alia enim praecarpuntur, alia interim maturescunt. 5  Vides

p352  hic et citreum nominari et omnia signa poni quae de eo Virgilius dixit, licet nomen citrei ille non dixerit. Nam et Homerus, qui citreum θύον appellat, ostendit esse odoratum pomum:

Θύου δ’ ἀπὸ καλὸν ὀδώδει ,

et, quod ait Oppius inter vestem poni citreum, idem significat Homerus, cum dicit:

Εἵματα δ’ ἀμφιέσασα θυώδεα σιγαλόεντα .

Hinc et Naevius poeta in bello Punico ait citrosam vestem .

6 Pira haec quae vidimus varietas nominum numerosa discernit. Nam idem Cloatius sic eorum vocabula describit: Anicianum cucurbitivum cirritum cervisca calculosum Crustuminum decimanum

p353  Graeculum Lollianum Lanuvinum laureum Lateresianum myrapium Milesium murteum Naevianum orbiculatum Praecianum rubile Signinum Tullianum Titianum timosum Turranianum praecox volemum, mespilum serum, sementivum serum, Sextilianum serum, Tarentinum serum, Valerianum serum .

p354

XX.

1 Ammonent nos et fici aridae ut enumeremus genera ficorum eodem Cloatio nos de his ut de aliis instruente. Sic enim diversas ficos diligentiae suae more dinumerat: Africa albula harundinea asinastra, atra palusca, Augusta bifera Carica, caldica

p355  alba nigra, Chia alba nigra, Calpurniana alba nigra, cucurbitiva duricoria Herculanea Liviana ludia leptoludia Marsica Numidica

p356  pulla Pompeiana praecox, Tellana atra. 2  Sciendum quod ficus alba ex felicibus sit arboribus, contra nigra ex infelicibus. Docent nos utrumque pontifices. Ait enim Veranius de verbis pontificalibus: Felices arbores putantur esse quercus aesculus ilex suberies fagus corylus sorbus, ficus alba, pirus malus vitis prunus cornus lotus. 3  Tarquitius autem Priscus in Ostentario arborario sic ait: Arbores quae inferum deorum avertentiumque in tutela sunt, eas infelices nominant: alternum sanguinem filicem, ficum

p357  atram, quaeque bacam nigram nigrosque fructus ferunt, itemque acrifolium, pirum silvaticum, pruscum rubum sentesque quibus portenta prodigiaque mala comburi iubere oportet. 4  Quid quod

p358  ficum tamquam non pomum secerni a pomis apud idoneos repperimus? Afranius in Sella: Pomum holus ficum uvam. Sed et Cicero Œconomicon libro tertio: Neque serit vitem neque quae sata est diligenter colit: oleum ficos poma non habet. 5  Nec hoc ignorandum est, ficum solam ex omnibus arboribus non florere. Lacte proprie ficorum dicitur. Grossi appellantur fici quae non maturescunt. Hos Graeci dicunt ὀλύνθους . Mattius:  p359

In milibus tot (ficorum) non videbitis grossum

et paulo post:

Sumas ab alio lacte diffluos grossos

Et Postumius Albinus Annali primo de Bruto: Ea causa sese stultum brutumque faciebat, grossulos ex melle edebat .

6 Olearum genera haec enumerantur: Africana albigerus Aquilia Alexandrina Aegyptia culminea conditiva Liciniana orchas

p360  oleaster pausia paulia radius Sallentina Sergiana Termutia ; sicut uvarum ista sunt genera: 7   Aminea , scilicet a regione, nam Aminei fuerunt ubi nunc Falernum est, asinusca atrusca albiverus

p361  albena apiana Apicia bumamma (aut, ut Graeci dicunt, βούμασθος ) duracina labrusca melampsithia Maronia Mareotis Numentana precia pramnia psithia pilleolata Rhodia stephanitis venucula

p362  variola lagea. 8  Inter haec Praetextatus: Vellem Servium nostrum diutius audire, sed hora nos quietis ammonet, ut exorto iubare eloquio Symmachi domi suae fruamur. Atque ita facta discessio est.

Images with borders lead to more information.

The thicker the border, the more information.

(Details here.)

ALTIVS:

Saturnalia:

ostium

(🇺🇸)

Textus

Aevi Classici

(🇺🇸)

LacusCurtius

(🇺🇸)

(🇮🇹)

Ostium

(🇺🇸)

(🇮🇹)

A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one * asterisk. If the URL has two ** asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is ©  Bill Thayer.

See

my copyright page

for details and contact information.

Pagina recensita: 8 Dec 16

Accessibility

-->

Macrobius • Saturnalia — Liber Quartus

Brevis URL huic paginae:

bit.ly/MacrSat4

ad litteras

mittendas

Bill Thayer

Français

Adjutorium

Sursum

Ostium

antecedens:

Liber III

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —

sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

Liber V

Pagina tota depicta, ite ad capita recte:

I

•

II

•

III

•

IV

•

V

•

VI

Macrobii

Saturnalia

Liber IV

p363

I.

1  *** sermone movetur,

p364  Quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.

Tandem corripuit sese atque inimica refugit.

Idem pathos est et in hoc versu:

Obstupui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.

2  Sed et tota Daretis fatigatio habitu depingitur:

Ast illum fidi aequales genua aegra trahentem

Quassantemque utroque caput crassumque cruorem

Ore eiectantem. Sociorum quoque eius trepidationem breviter ostendit: — Galeamque ensemque vocati

Accipiunt, quasi non sponte accepturi munus, quod erat damnum verecundiae. Ex eodem genere est illud: — Totoque loquentis ab ore

Scintillae absistunt, oculis micat acribus ingis.

3  Est et in descriptione languoris habitus, ut est tota descriptio pestilentiae apud Thucydidem, et:

Labitur infelix studiorum atque immemor herbae

Victor equus, et: — Demissae aures, incertus ibidem

Sudor, et ille quidem morituris frigidus.

4  Est inter pathe et pudor, ut circa Deiphobum

p365  — pavitantem et dira tegentem

Supplicia.

5  Et luctus habitu proditur, ut in Euryali matre:

Expulsi manibus radii revolutaque pensa:

Evolat infelix. Et Latinus, quia miratur, — Defixa.

Obtutu tenet ora: et Venus, quia rogatura, est

Tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes: et, Sibylla quia insanit, — Subito non vultus, non color unus,

Non comptae mansere comae.

II.

1  Nunc videamus pathos quo tenore orationis exprimitur. Ac primum quaeramus quid de tali oratione rhetorica arte praecipitur. Oportet enim ut oratio pathetica aut ad indignationem aut ad misericordiam dirigatur, quae a Graecis οἶκτος καὶ δείνωσις appellantur. Horum alterum accusatori necessarium est, alterum reo: et necesse est initium abruptum habeat, quoniam satis

p366  indignantibus leniter incipere non convenit. 2  Ideo apud Virgilium Iuno sic incipit: — Quid me alta silentia cogis

Rumpere? et alibi: — Mene incepto desistere victam? et alibi:

Heu stirpem invisam et fatis contraria nostris

Fata Phrygum. Et Dido: — Moriemur inultae?

Sed moriamur, ait, et eadem: — Pro Iuppiter! ibit

Hic, ait. Et Priamus:

At tibi pro scelere, exclamat, pro talibus ausis.

3  Nec initium solum tale esse debet, sed omnis, si fieri potest, oratio videri pathetica, et brevibus sententiis et crebris figuratum mutationibus debet velut inter aestus iracundiae fluctuare. 4  Una ergo nobis Virgiliana oratio pro exemplo sit.

Heu stirpem invisam: initium ab ecphonesi. Deinde secuntur breves interrogatiunculae: — Num Sigeis occumbere campis,

Num capti potuere capi? num incensa cremavit

Troia viros? Deinde sequitur hyperbole:

Medias acies mediosque per ignes

Invenere viam. Deinde ironia:

At credo mea numina tandem

Fessa iacent odiis aut exsaturata quievi.

5  Deinde ausus suos inefficaces queritur:

p367  — Per undas

Ausa sequi et profugis toto me opponere ponto. Secunda post haec hyperbole:

Absumptae in Teucros vires caelique marisque. Inde dispersae querelae:

Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis

Profuit?

6  Iungitur deinde argumentum a minore, ut pathos augeatur: — Mars perdere gentem

Inmanem Lapithum valuit. Minor scilicet persona: ideo illud sequitur:

Ast ego magna Iovis coniunx.

Deinde, cum causas quoque contulisset, quanto impetu dea dixit: — Infelix quae memet in omnia verti! Nec dixit: Non possum perdere Aeneam, sed:

Vincor ab Aenea.

7  Deinde confirmat se ad nocendum, et, quod proprium est irascentis, etsi desperat perfici posse, tamen impedire contenta est:

Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.

Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,

At trahere, atque moras tantis licet addere rebus.

At licet amborum populos excindere regum.

8  Post haec in novissimo, quod irati libenter faciunt, maledicit:

Sanguine Troiano et Rutulo dotabere virgo,

et protinus argumentum a simili conveniens ex praecedentibus: — Nec face tantum

Cisseis praegnas ignes enixa iugales.

9  Vides quam saepe orationem mutaverit ac frequentibus figuris variaverit, qui ira, quae brevis furor est, non potest unum continuare sensum in loquendo. 10  Nec desunt apud eundem orationes misericordiam commoventes. Turnus ad Iuturnam:

An miseri fratris letum ut crudele videres?

p368  et idem, cum auget invidiam occisorum pro se amicorum:

Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem

Murranum.

11  Et idem, cum miserabilem fortunam suam faceret, ut victo sibi parceretur: — Vicisti, et victum tendere palmas

Ausonii videre, id est quos minime vellem: et aliorum preces orantium vitam:

Per te, per qui te talem genuere parentes, et similia.

III.

1  Nunc dicamus de habitu pathus quod est vel in aetate vel in debilitate et ceteris quae secuntur. Eleganter hoc servavit, ut ex omni aetate pathos misericordiae moveret. 2  Ab infantia:

Infantumque animae flentes in limine primo. 3  A pueritia:

Infelix puer atque impar congressus Achilli, et: — Parvumque patri tendebat Iulum, ut non minus miserabile sit periculum in parvo quam in filio, et: — Superet coniunxne Creusa?

Ascaniusque puer? et alibi: — et parvi casus Iuli. 4  A iuventa vero:

Inpositique rogis iuvenes ante ora parentum, 5  A senecta: — Dauni miserere senectae,

p369  et:

Ducitur infelix aevo confectus Aletes, et:

Canitiem multo deformat pulvere.

6  Movit et a fortuna modo misericordiam modo indignationem. Misericordiam: — Tot quondam populis terrisque superbum

Regnatorem Asiae, et Sinon: — Et nos aliquod nomenque decusque

Gessimus , et: — Ausoniisque olim ditissimus arvis.

7  Indignationem vero ex verbis Didonis: — Et nostris inluserit advena regnis? Eleganter enim ex contemptu Aeneae auget iniuriam suam. Et Amata:

Exulibusne datur ducenda Lavinia Teucris? et Numanus:

Bis capti Phryges.

8  Movit pathos misericordiae et ex debilitate: — Ex quo me divum pater atque hominum rex

Fulminis adflavit ventis et contigit igne , et alibi: — Et truncas inhonesto vulnere nares , et de Mezentio: — Attollit in agrum

Se femur , et:

Huc caput atque illuc humero ex utroque pependit , et:

Te decisa suum, Laride, dextera quaerit , et: — Aterque cruento

Pulvere perque pedes traiectus lora tumentes .

9  Movit pathos misericordiae frequenter et a loco:

Cum vitam in silvis inter deserta ferarum

Lustra domosque traho. et: — Libyae deserta peragro , et:

At nos hinc alii sitientes ibimus Afros,

Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxem .

10  Et illud egregie et breviter:

Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros .

p370  Iliacos , id est patriae muros, quos ipse defenderat, pro quibus efficaciter per decem annorum spatia pugnaverat. 11  Et illud:

Nos patriam fugimus , et:

Litora cum patriae lacrimans portusque relinquo , et: — Dulces moriens reminiscitur Argos , et: — Ignarum Laurens habet ora Mimanta , [et:]

Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum.

12  Et ut Agamemnonem indigne ostenderet occisum, adsumpsit locum: — Prima inter limina dextra

Oppetiit , et illud:

Moenibus in patriis atque inter tuta domorum .

13  Sacer vero locus praecipue pathos movet. Occisum inducit Orphea, et miserabiliorem interitum eius a loco facit:

Inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi. Et in eversione Troiae: — Perque domos et religiosa deorum

Limina.

14  Cassandrae quoque raptum vel deminutionem quam miserabilem fecit sacer locus:

Ecce trahebatur a templo adytisque Minervae? Et alibi: — Divae armipotentis ad aram

Procubuit.

15  Et Andromache cum de Pyrrhi nece diceret, ut invidiam occidentis exprimeret:

Excipit incautum, patriasque obtruncat ad aras.

p371  Et Venus, quod Aeneas in mari vexatur ira Iunonis, quam invidiose de loco queritur Neptuno:

In regnis hoc ausa tuis?

16  Fecit sibi pathos et ex tempore: — Priusquam

Pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent . Et Orpheus miserabilis ex longo dolore:

Septem illum totos perhibent ex ordine menses , et Palinurus: — Vix lumine quarto

Prospexi Italiam. et Achemenides:

Tertia iam lunae se cornua lumine conplent . Et:

Septima post Troiae excidium iam vertitur aestas .

IV.

1  Frequens apud illum pathos a causa. Revera enim plerumque efficit causa ut res aut atrox aut miserabilis videatur, ut Cicero in Verrem, qui ob sepulturam in carcere necatorum a parentibus rogabatur. Hic enim non tam rogari aut pecuniam exigere, quam ob hanc causam, indignum erat. 2  Et Demosthenes, cum queritur quendam a Midia circumventum, ex causa auget invidiam. Circumvenit , inquit, arbitrum, qui inter me atque se integre iudicaverat. 3  Ergo et Virgilius egregie saepe ex hoc loco traxit affectum. Occiditur , inquit, in acie Galesus . Hoc per se non est dignum misericordia belli tempore, sed admovit causam:  p372

Dum paci medium se offert. 4  Idem alio loco:

Sternitur infelix , deinde subicit causam miserabilem:

alieno vulnere :

5  id est, cum in alium telum esset emissum. Et cum Palamedem indigne occisum vellet: — Quem falsa sub proditione Pelasgi

Insontem infando indicio, quia bella vetabat,

Demisere neci.

6  Et Aeneas, ut ostenderet magnitudinem timoris sui, bene causam posuit: — Et pariter comitique onerique timentem.

7  Quid? Iapix ut contemptis ceteris artificiis inglorius , quemadmodum poeta ait, viveret, qualis causa proponitur?

Ille ut depositi proferret fata parentis.

8  Ex eodem genere est:

Fallit te incautum pietas tua.

9  Haec enim causa illum hostibus etiam miserabilem fecit. Sed Aeneas, cum hortatur ut sepeliantur occisi, quam causam proponit? — Qui sanguine nobis

Hanc patriam peperere suo.

10  Nec non et indignatio demonstratur a causa, ut illic:

Multa gemens, ignominiam plagasque superbi

Victoris, tum quos amisit inultus amores.

11  Et illud a causa est ex affectu indignantis: — An solos tangit Atridas

Iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis

et illud: — At tu dictis, Albane, maneres.

p373  et illa omnia:

Vendidit hic auro patriam , —

Quique ob adulterium caesi , —

Nec partem posuere suis .

12  Ad pathos movendum nec duos illos praetermisit locos quos rhetores appellant a modo et a materia. Modus est, cum dico: Occidit manifeste vel occulte . 13  Materia est, cum dico, ferro an veneno. Demosthenes de modo invidiam Midiae facit, se pulsatum cothurno; Cicero Verri, cum nudum quendam dicit ab eo statuae inpositum. 14  Virgilius non minus evidenter: — Altaria ad ipsa trementem

Traxit, et in multo lapsantem sanguine nati , et: — Capulo tenus abdidit ensem .

15  Et illa omnia a modo sunt: — Rostroque inmanis vultur adunco

Inmortale iecur tondens , et reliqua,

et:

Quos super atra silex iam iam lapsura cadentique

Inminet adsimilis .

p374  16  Sed et misericordiam a modo saepe commovet, ut de Orpheo: — Latos iuvenem sparsere per agros , et illud:

Obruit auster aqua involvens navemque virosque , et:

Saxum ingens volvunt alii , et:

Mortua quin etiam iungebat corpora vivis , et in Georgicis:

Nec via mortis erat simplex ,

17  et cetera in descriptione morbi. Sed et materia apud rhetoras pathos movet, ut dum queritur Cicero flammam ex lignis viridibus factam atque ibi inclusum fumo necatum. Hoc enim a materia est, quoniam hic usus est fumo materia ad occidendum, ut alius gladio alius veneno: et ideo acerrimum pathos ex hoc motum est. Idem facit et cum flagellis caesum queritur civem Romanum. 18  Invenies idem apud Virgilium:

At pater omnipotens densa inter nubila telum

Contorsit: non ille faces nec fumea taedis

19  et reliqua. Eleganter autem illius quidem materiam elusit, ex huius autem vera et vehementi materia expressit iracundiam. Et singula quidem enumeravimus, ex quibus apud rhetoras pathos nascitur, quibus ostendimus usum Maronem. Sed nonnumquam Virgilius in una re ad augendum pathos duobus aut pluribus locis coniunctis utitur: 20  ut in Turno ab aetate:

— Miserere parentis

Longaevi ,

a loco:

quem nunc maestum patria Ardea longe

Dividit ;

21  et circa Cassandram ex modo:

Ecce trahebatur , ex habitu corporis:

passis Priameia virgo

Crinibus ,

p375  ex loco:

a templo . . . adytisque Minervae:

22  et circa Agamemnonem a patria:

Ipse Mycenaeus , a fortuna:

magnorum ductor Achivum , a necessitudine:

Coniugis , a loco:

prima inter limina , a causa: — possedit adulter.

23  Tacite quoque et quasi per definitionem pathos movere solet, cum res quae miserationem movet non dilucide dicitur, sed datur intellegi, ut cum dicit Mezentius: — Nunc alte vulnus adactum .

Quid enim aliud ex hoc intellegendum est quam hoc, altum vulnus esse amittere filium? 24  Et rursus idem: — Haec via sola fuit qua perdere posses .

Sed et hic scilicet accipiendum est perire esse amittere filium. 25  Et Iuturna, cum queritur quod adiuvare fratrem prohibeatur:

Inmortalis ego? Quid enim sequitur? Non est inmortalitas in luctu vivere. Haec, ut dixi, vim definitionis habent, et a poeta eleganter introducta sunt.

V.

1  Sunt in arte rhetorica ad pathos movendum etiam hi loci qui dicuntur circa rem, et movendis affectibus peroportuni sunt. Ex quibus primus est a simili. Huius species sunt tres, exemplum parabola imago, Graece παράδειγμα παραβολὴ εἰκών . 2  Ab exemplo Virgilius:

Si potuit Manes accersere coniugis Orpheus,

p376  Threicia fretus cithara, fidibusque canoris:

Si fratrem Pollux alterna morte redemit.

. . . . Quid Thesea magnum,

Quid memorem Alciden?

Antenor potuit mediis elapsus Achivis.

Haec enim omnia misericordiam movent, quoniam indignum videtur negari sibi quod aliis indultum sit. 3  Deinde vide unde auget invidiam:

Si potuit Manes accersere coniugis Orpheus. Habes causam disparem: Manes illic coniugis , hic patris; illic accersere , hic videre.

Threicia fretus cithara .

Hic materiam eius inrisit. 4   Si fratrem Pollux alterna morte redemit,

Itque reditque viam toties .

Hoc iam a modo, plus est enim saepe ire quam semel.

Quid Thesea magnum,

Quid memorem Alciden?

Hic propter egregias personas non habuit quod minueret vel augeret, verum quod in illis elucebat hoc sibi iactat cum his esse commune:

Et mi genus ab Iove summo.

5  Simile est et illud ab indignatione: Quid enim? ait Iuno: — Pallasne exurere classem

Argivum? Iam hoc plus est, classem victricem, quam reliquias fugientium. Deinde causam minuit:

Unius ob noxam et furias Aiacis Oilei ,

p377  quam minuit, ut noxam diceret, quod levis culpae nomen est, et unius , quod facile possit ignosci, et furentis , ut nec culpa sit. 6  Et alibi: — Mars perdere gentem

Inmanem Lapithum valuit. Vides easdem observationes, gentem et inmanem : deinde aliud exemplum:

Concessit in iras

Ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae , antiquam , ut plus honoris accederet ex vetustate: deinde in utroque causam minuit:

Quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydone merente?

7  A parabola vero, quoniam magis hoc poetae convenit, saepissime pathos movet, cum aut miserabilem aut iracundum vellet inducere. Miserabilem sic:

Qualis populea maerens Philomela sub umbra ,

—  Qualis commotis excita sacris

Thyas , —

Qualem virgineo demessum pollice florem , et aliae plurimae patheticae parabolae in quibus miseratus est.

8  Quid de ira?

Ac veluti pleno lupus insidiatus ovili

Cum fremit ad caulas , et:

Mugitus veluti, fugit cum saucius aram

Taurus.

9  Et alia plura similia qui quaerit inveniet. Et imago, quae est a simili pars tertia, idonea est movendis affectibus. Ea fit, cum aut forma corporis absentis describitur, aut omnino quae nulla est fingitur. 10  Utrumque Virgilius eleganter fecit. Illud prius circa Ascanium:

O mihi sola mei super Astyanactis imago,  p378  Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat .

Fingit vero, cum dicit: — Quam fama secuta est,

Candida succinctam latrantibus inguina monstris .

11  Sed prior forma οἶκτον praestat, haec δείνωσιν , id est, prior misericordiam commovet, horrorem secunda, sicut alibi:

Et scissa gaudens vadit Discordia palla,

Quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello ,

12  et omnia illa quae de Fama dixit. Sed et illud nimium pathetice: — Furor inpius intus

Saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis

Post tergum nodis fremit horridus ore cruento .

VI.

1  Diximus a simili: nunc dicamus a minore pathos a poeta positum. Nempe cum aliquid proponitur quod per se magnum sit, deinde minus esse ostenditur quam illud quod volumus augeri, sine dubio infinita miseratio movetur. 2  Ut est illud: O felix una ante alias Priameia virgo,

Hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis

Iussa mori. Primum quod ait felix , conparationem sui fecit, deinde posuit a loco: Hostilem ad tumulum , et a modo, quod non minus acerbum est: Iussa mori . Sic ergo haec accipienda sunt: Quamvis hoistilem ad tumulum , quamvis iussa mori , felicior tamen quam ego, quia sortitus non pertulit ullos . 3  Simile est et illud: — O terque quaterque beati , et quod de Pasiphae dicit:

Proetides inplerunt falsis mugitibus agros , deinde, ut minus hoc esse monstraret:

At non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est

Concubitus .

4  Quid illud? nonne vehementer patheticum est a minore:

Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret,  p379  Hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno?

Quid hic intellegimus, nisi omnia quae passus erat minora illi visa quam patris mortem? 5  A maiore negaverunt quidam augeri rem posse: sed eleganter hoc circa Didonem Virgilius induxit:

Non aliter, quam si inmissis ruat hostibus omnis

Carthago, aut antiqua Tyros .

Dixit enim non minorem luctum fuisse ex unius morte quam si tota urbs, quod sine dubio esset maius, ruisset. Et Homerus idem fecit:

—  Ὡς εἰ ἅπασα

Ἵλιος ὀφρυόεσσα πυρὶ σμήχοιτο κατ’ ἄκρας.

6  Est apud oratores et ille locus idoneus ad pathos movendum qui dicitur praeter spem. Hunc Virgilius frequenter exercuit:

Nos tua progenies, caeli quibus annuis arcem , et cetera.

Et Dido:

Hunc ego si potui tantum sperare dolorem,

Et perferre, soror, potero.

7  Aeneas de Evandro:

Et nunc ille quidem spe multum captus inani

Fors et vota facit . Et illud: — Advena nostri,

Quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli

Diceret: Haec mea sunt, veteres migrate coloni .

8  Invenio tamen posse aliquem et ex eo quod iam speraverit movere pathos, ut Evander:

Haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis,

Et praedulce decus.

9  Oratores ὁμοιοπάθειαν vocant quoties de similitudine passionis pathos nascitur, ut apud Virgilium: — Fuit et tibi talis

Anchises genitor ,

p380  et: — Patriae strinxit pietatis imago , et: — Subiit cari genitoris imago , et Dido:

Me quoque per multos similis fortuna labores .

10  Est et ille locus ad permovendum pathos in quo sermo dirigitur vel ad inanimalia vel ad muta, quo loco oratores frequenter utuntur. Utrumque Virgilius bene pathetice tractavit, vel cum ait Dido:

Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant , vel cum Turnus: — Tuque optima ferrum

Terra tene , et idem alibi: — Nunc, o numquam frustrata vocatus

Hasta meos , et:

Rhoebe, diu, res si qua diu mortalibus ulla est,

Viximus.

11  Facit apud oratores pathos etiam addubitatio, quam Graeci ἀπόρησιν vocant. Est enim vel dolentis vel irascentis dubitare quid agas:

En, quid ago? rursusne procos inrisa priores

Experiar?

12  Et illud de Orpheo:

Quid faceret? quo se rapta bis coniuge ferret? et de Niso:

Quid faciat? qua vi iuvenem, quibus audeat armis

Eripere? Et Anna permovetur:

Quid primum deserta querar? comitemne sororem  . . .

13  Et attestatio rei visae apud rhetoras pathos movet. Hoc Virgilius sic exequitur:

Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora

Ut vidit levique patens in pectore vulnus .

14  Et illud:

Inplevitque sinum sanguis ,

p381  et: — Moriensque suo se in sanguine versat , et:

Crudelis nati monstrantem vulnera cernit , et:

Ora virum tristi pendebant pallida tabo , et:

Volvitur Euryalus . . ., pulchrosque per artus

It cruor , et:

Vidi egomet duo de numero cum corpora nostro  . . .

15  Facit hyperbole, id est nimietas, pathos: per quam exprimitur vel ira vel misericordia. Ira, ut cum forte dicimus: milies ille perire debuerat , quod est apud Virgilium:

Omnes per mortes animam sontem ipse dedissem ;

miseratio, cum dicit:

Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones

Interitum.

16  Nascitur praeter haec de nimietate vel amatorium vel alterius generis pathos:

Si mihi non haec lux toto iam longior anno est , et illud seorsum: — Maria ante exurere Turno

Quam sacras dabitur pinus , et: — Non si tellurem effundat in undas.

17  Exclamatio, quae apud Graecos ἐκφώνησις dicitur, movet pathos. Haec fit interdum ex persona poetae, nonnumquam ex ipsius quem inducit loquentem. 18  Ex poetae quidem persona est:

Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae!

Infelix! utcumque ferent ea facta nepotes, —  p382  Crimen amor vestrum!

et alia similia; 19  ex persona vero alterius: — Di capiti ipsius generique reservent! et: — Di talia Graiis

Instaurate, pio si poenas ore reposco! et: — Di talem terris avertite pestem!

20  Contraria huic figurae ἀποσιώπησις , quod est taciturnitas. Nam ut illic aliqua exclamando dicimus, ita hic aliqua tacendo subducimus, quae tamen intellegere possit auditor. 21  Hoc autem praecipue irascentibus convenit, ut Neptunus:

Quos ego! — sed motos praestat conponere fluctus , et Mnestheus: — Nec vincere certo.

Quamquam, o! — sed superent quibus hoc, Neptune, dedisti , et Turnus:

Quamquam, o, si solitae quicquam virtutis adesset! et in Bucolicis:

Novimus et qui te transversa tuentibus hircis,

Et quo — sed faciles Nymphae risere — sacello.

22  Sed et miseratio ex hac figura mota est a Sinone: — Donec Calchante ministro —

Sed quid ego haec autem nequidquam ingrata revolvo?

23  Nascitur pathos et de repetitione, quam Graeci ἐπαναφορὰν vocant, cum sententiae ab isdem nominibus incipiunt. Hinc Virgilius: — Eurydicen vox ipsa et frigida lingua,

Ah miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat.

Eurydicen toto referebant flumine ripae , et illud:

Te dulcis coniunx, te solo in litore secum,

Te veniente die, te decedente canebat,

et illud:

Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,

Te liquidi flevere lacus.

24   Ἐπιτίμησις , quae est obiurgatio, habet et ipsa pathos, id est, cum obiecta isdem verbis refutamus:

Aeneas ignarus abest, ignarus et absit.

* * *

Images with borders lead to more information.

The thicker the border, the more information.

(Details here.)

ALTIVS:

Saturnalia:

ostium

(🇺🇸)

Textus

Aevi Classici

(🇺🇸)

LacusCurtius

(🇺🇸)

(🇮🇹)

Ostium

(🇺🇸)

(🇮🇹)

A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one * asterisk. If the URL has two ** asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is ©  Bill Thayer.

See

my copyright page

for details and contact information.

Pagina recensita: 1 Feb 06

Accessibility

-->

Macrobius • Saturnalia — Liber Quintus

Brevis URL huic paginae:

bit.ly/MacrSat5

ad litteras

mittendas

Bill Thayer

Français

Adjutorium

Sursum

Ostium

antecedens:

Liber IV

HUNC LIBRUM NON PLENE RECENSUI —

SI QUEMLIBET ERROREM INVENIES, MIHI, QUAESO, SCRIBE.

insequens:

Liber VI

Pagina tota depicta, ite ad capita recte:

I

•

II

•

III

•

IV

•

V

•

VI

•

VII

•

VIII

•

IX

•

X

•

XI

•

XII

•

XIII

•

XIV

•

XV

•

XVI

•

XVII

•

XVIII

•

XIX

•

XX

•

XXI

•

XXII

Macrobii

Saturnalia

Liber V

p383

I.

1  Post haec cum paulisper Eusebius quievisset, omnes inter se consono murmure Virgilium non minus oratorem quam poetam habendum pronuntiabant, in quo et tanta orandi disciplina et tam diligens observatio rhetoricae artis ostenderetur. 2  Et Avienus: Dicas mihi, inquit, volo, doctorum optime, si concedimus, sicuti necesse est, oratorem fuisse Virgilium, si quis nunc velit orandi artem consequi, utrum magis ex Virgilio an ex Cicerone proficiat? 3  Video quid agas, inquit Eusebius, quid intendas,

p384  quo me trahere coneris: eo scilicet, quo minime volo, ad conparationem Maronis et Tullii. Verecunde enim interrogasti, uter eorum praestantior, quandoquidem necessario is plurimum conlaturus sit qui ipse plurimum praestat. 4  Sed istam mihi necessitatem altam et profundam remittas volo: quia non nostrum inter illos tantas conponere lites , nec ausim in utramvis partem talis sententiae auctor videri. Hoc solum audebo dixisse, quia facundia Mantuani multiplex et multiformis est et dicendi genus omne conplectitur. Ecce enim in Cicerone vestro unus eloquentiae tenor est, ille abundans et torrens et copiosus. 5  Oratorum autem non simplex nec una natura est: sed hic fluit et redundat, contra ille breviter et circumcise dicere adfectat: tenuis quidam et siccus et sobrius amat quandam dicendi frugalitatem, aliud pingui et luculenta et florida oratione lascivit. In qua tanta omnium dissimilitudine unus omnino Virgilius invenitur qui eloquentiam ex omni genere conflaverit. 6  Respondit Avienus: Apertius vellem me has diversitates sub personarum exemplis doceres. 7  Quattuor sunt, inquit Eusebius, genera dicendi: copiosum, in quo Cicero dominatur: breve, in quo Salustius regnat: siccum, quod Frontoni ascribitur: pingue et floridum in quo Plinius Secundus quondam et nunc nullo veterum minor noster Symmachus luxuriatur. Sed apud unum Maronem haec quattuor genera repperies. 8  Vis audire illum tanta brevitate dicentem, ut artari magis et contrahi brevitas ipsa non possit?

p385

Et campos ubi Troia fuit.

Ecce paucissimis verbis maximam civitatem hausit et absorpsit: non reliquit ille nec ruinam. 9  Vis hoc ipsum copiosissime dicat?

Venit summa dies et ineluctabile tempus

Dardaniae: fuimus Troes, fuit Ilium et ingens

Gloria Teucrorum. Ferus omnia Iuppiter Argos

Transtulit: incensa Danai dominantur in urbe.

10 O patria, o divum domus Ilium, et inclyta bello

Moenia Dardanidum!

Quis cladem illius noctis, quis funera fando

Explicet, aut possit lacrimas aequare dolorem?

Urbs antiqua ruit multos dominata per annos.

Quis fons, quis torrens, quod mare tot fluctibus quot hic verbis inundavit? 11  Cedo nunc siccum illud genus elocutionis:

Turnus, ut ante volans tardum praecesserat agmen,

Viginti lectis equitum comitatus, et urbi

Inprovisus adest: maculis quem Thracius albis

Portat equus cristaque tegit galea aurea rubra.

12 Hoc idem quo cultu, quam florida oratione, cum libuerit, profertur?

Forte sacer Cybelae Choreus olimque sacerdos

Insignis longe Phrygiis fulgebat in armis,

Spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis

In plumam squamis auro conserta tegebat.

Ipse peregrina ferrugine clarus et ostro

Spicula torquebat Lycio Cortynia cornu . . .

Pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.

13 Sed haec quidem inter se separata sunt. Vis autem videre,

p386  quemadmodum haec quattuor genera dicendi Virgilius ipse permisceat, et faciat unum quoddam ex omni diversitate pulcherrimum temperamentum? 14 Saepe etiam steriles incendere profuit agros

Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:

Sive inde occultas vires et pabula terrae

Pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem

Excoquitur vitium atque exudat inutilis humor,

Seu plures calor ille vias et caeca relaxat

Spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas,

Seu durat magis et venas astringit hiantes,

Ne tenues pluviae rapidive potentia solis

Acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.

15 Ecce dicendi genus quod nusquam alibi deprehendes, in quo nec praeceps brevitas nec infrunita copia, nec ieiuna siccitas nec laetitia pinguis.

16 Sunt praeterea stili dicendi duo dispari moralitate diversi. Unus est maturus et gravis, qualis Crasso adsignatur. Hoc Virgilius utitur, cum Latinus praecipit Turno:

O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci

Virtute exuperas, tanto me inpensius aequum est

Consulere , et reliqua.

17 Alter huic contrarius, ardens et erectus et infensus, quali est usus Antonius. Nec hunc apud Virgilium frustra desideraveris:  p387  — Haud talia dudum

Dicta dabas. Morere, et fratrem ne desere frater.

Tous les livres