Spiritus Paraclitus (page 2)
VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM (suite)
(135). Ita, qui Christum ubique pie quaereret, eum Scripturarum commentatione ad amorem et scientiam Domini Iesu mirifice efferri cernimus, in qua margaritam illam Evangelii pretiosam invenit : « Unum autem est pretiosissimum margaritam, scientia Salvatoris et sacramentum passionis illius et resurrectionis arcanum » (136). Qua Christi caritate cum flagraret, nimirum fiebat ut, pauper et humilis cum Christo, animo ab omnibus terrenis curis libero ac soluto, unice Christum quaereret, eius spiritu ageretur, cum eo coniunctissime viveret, eum patientem in se, imitando, effingeret, nihil haberet antiquius quam ut cum Christo et pro Christo pateretur. Quare, cum, iniuriis odiisque improborum hominum lacessitus, Damaso vita functo, Roma discessisset, in eoque esset ut navem conscenderet, haec scribebat : « Et licet me sceleratum quidam putent et omnibus flagitiis obrutum, et pro peccatis meis etiam haec parva sint, tamen tu bene facis, quod ex tua mente etiam malos bonos putas... Gratias ago Deo meo quod dignus sum quem mundus oderit... Quotam partem angustiarum perpessus sum qui cruci milito? Infamiam falsi criminis importarunt : sed scio per malam et bonam famam perveniri ad regna caelorum » (137). Et sanctam virginem Eustochium ad eiusmodi vitae labores pro Christo fortiter ferendos sic hortabatur : « Grandis labor, sed grande praemium, esse quod Martyres, esse quod Apostolos, esse quod Christus est... Haec omnia, quae digessimus, dura videbuntur ei qui non amat Christum. Qui autem omnem saeculi pompam pro purgamento habuerit et vana duxerit universa sub sole, ut Christum lucrifaciat, qui commortuus est Domino suo et conresurrexit et crucifixit carnem cum vitiis et concupiscentiis, libere proclamabit : Quis nos separabit a caritate Christi? » (138). Fructus igitur e sacrorum voluminum lectione Hieronymus capiebat uberrimos : inde interiora illa lumina, quibus ad Christum magis magisque cognoscendum adamandumque trahebatur; inde spiritúzn illum orationis, de quo tam pulchra conscripsit; inde mirabilem illam cum Christo consuetudinem, cuius incitatus deliciis, per arduam crucis semitam, ad adipiscendam victoriae palmam sine intermissione procurrit. Idem continuo animi ardore in Sanctissimam Eucharistiam ferebatur, cum « nihil illo ditius qui Corpus Domini canistro vimineo, sanguinem portat vitro » (139) ; nec minore reverentia et pietate Deiparam colebat cuius perpetuam virginitatem pro viribus defendit; eandemque Dei Matrem, nobilissimum virtutum omnium exemplar, Christi sponsis proponere ad imitandum consueverat (140). Quamobrem nemo mirabitur, tam vehemeiiter Hieronymum allectum atque attractum esse iis Palaestinae locis quae Redemptor Noster et Sanctissima eius Mater consecravissent; ipsius profecto sententiam in iis licet agnoscere, quae Paula et Eustochium, eius discipulae, ex urbe .Bethlehem ad Marcellam conscripserunt : « Quo sermone, qua voce speluncam tibi possumus Salvatoris exponere? Et illud praesepe, in quo infantulus vagiit, silentio magis quam infirmo sermone honorandum est... Ergone erit illa dies, quando nobis liceat speluncam Salvatoris intrare, in sepulcro Domini fiere cum sorore, fiere cum matre? Crucis deinde lignum lambere et in Oliveti monte cum ascendente Domino, voto et animo sublevari? » (141). Has igitur recolens sacras memorias, Hieronymus, Roma procul, corpori quidem duriorem sed tam suavem animo vitam agebat, ut exclamaret : « Habeat Roma, quod angustior Urbe Romana possidet Bethlehem » (142).
Sanctissimi viri optatum, alia ratione atque ipse intellegebat, perfectum esse, est cur Nos gaudeamus et Romani cives
Nobiscum gaudeant; quas enim Doctoris Maximi reliquias, in illo ipso specu conditas, quem tamdiu incoluerat, Davidica nobilissima civitas se olim possidele gloliabatwr, eas iam felix Roma habet, in maiore Deiparae Basilica d.epositas, apud ipsum Praesepe Domini. Silet quidem vox illa, cuius sonum e solitudine olim prodeuntem totus audivit catholicus orbis; sed scriptis suis, quae « per universum mundum quasi divinae lampades rutilant » (143), Hieronymus adhuc clamat. Clamat, quae sit Scripturarum praestantia, quae integritas et historica fides, quam dulces fructus earuni lectio pariat ac meditatio. Clamat, ut ad institutum vitae christiano nomine dignum omnes Ecclesiae filii redeant, et ab ethnicorum moribus, qui hac nostra aetate paene revixisse videntur, se immunes atque incolumes servent. Clamat, ut Petri Cathedra, Italorum praesertim pietate et studio, quorum in finibus divinitus constituta est, eo sit in honore, ea fruatur libertate, quam apostolici muneris dignitas atque ipsa perfunctio omnino postulant. Clamat, ut christianae illae gentes, quae ab Ecclesia Matre misere desciverunt, ad eam denuo confugiant, in qua spes omnis posita est salutis aeternae. Atque utinam his monitis obsequantur orientales in primis Ecclesiae, quae iam nimium diu a Petri Cathedra averso sunt animo. Hieronymus enim, cum in iis regionibus viveret et Gregorio Nazianzeno Didymoque Alexandrino usus esset magistris, orientalium aetatis suae populorum doctrinam ea complexus est pervulgata sententia : « Si quis in Noe arca non fuerit, periet regnante diluvio » (144). Cuius diluvii fluctus nonne hodie impendent ad omnia, nisi eos Deus avertat, hominum instituta destruenda ? Ecquid enim, sublato, universarum rerum auctore et conservatore, Deo, non corruat? Ecquid non pereat, quod ab se Christum, qui vita est, segregarit? Sed qui olim, discipulis comprecantibus, mare turbatum tranquillavit, potest idem pulcherrima pacis munera exagitatae hominum consortioni restituere. In quo opituletur Hieronymus Ecclesiae Dei, quam cum peramanter coluit, tum a quavis adversariorum oppugnatione strenue defendit; idque patrocinio suo impetret, ut, discidiis secundum Iesu Christi optata compositis, « fiat unum ovile et unus pastor ».
Iam quae, Venerabiles Fratres, quinto decimo a Doctoris Maximi obitu exeunte saeculo, vobiscum communicavimus, ea vos ad clerum populumque vestrum perferre ne cunctemini, ut omnes, Hieronymo duce ac patrono, non modo catholicam de divina Scripturarum inspiratione doctrinam retineant ac tueantur, sed etiam principiis studiosissime inhaereant, quae Litteris Encyclicis « Providentissimus Deus » et bisce Nostris praescripta sunt. Universis interea Ecclesiae filiis optamus, ut, sacrarum Litterarum dulcedine perfusi et roborati, supereminentem Iesu Christi scientiam assequantur : cuius auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, vobis, Venerabiles Fratres, cunctoque clero et populo vobis concredito, apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die XV mensis Septembris anno MDCCCCXX, Pontificatus Nostri septimo.
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 10, pp. 385-422.
(1) Conc. Trid. s. V. decr. de reform. e. L.
(2) Sulp. Sev., Dial. 1, 7.
(3) Cass., De inc. 7, 26.
(4) S. Prosper, Carmen de ingratis, v. 57.
(5) De viris 111. 13.5.
(6) Ep. 82, 2, 2.
(7) Ep. 15, 1, 1; 10, 2, 1.
(8) In Abd. Praef.
(9) In Matth. 13, 41.
(10) Ep. 22, 30, 1. 2
(11) Ep. 84, 3, 1.
(12) Ep. 125, 12.
(13) Ep. 193, 9 al. 10; Ep. 127, 7, 1.
(14) Ep. 127, 7, 1 s.
(15) Ep. 36. 1; Ep. 32, 1.
(16) Ep. 45, 2; 126, 3; 127, 7.
(17) Ep. 84, 3, 1 s.
(18) Ad Domnionem et Fogationum in I Farai. Praef.
(19) Conc. Vat. s. III const. de fide cath. cap. 2.
(20) Tract. de Ps. 83.
(21) In Matth. 13, 44; tract. de Ps. 77.
(22) In Matth. 13, 45 ss.
(23) Quaest. in Gen., Praef.
(24) In Agg. 2, 1 ss.; cf. in Gai. 2, 10 etc.
(25) Adv. Helv. 19.
(26) Adv. Iovin. 1. 4.
(27) Ep. 49, al. 48, 14, 1.
(28) In Ier. 9, 12 ss.
(29) Ep. 78, 30, al. 28. mnnsio.
(30) Ep.27,1, 1s.
(31) In Ex. 1, 15 ss.
(32) In Mich. 2, 11 s.; 3, 5 ss.
(33) In Mich. 4, 1 ss.
(34) In Ier. 31, 35 SS.
(35) In Nah. 1, 9.
(36) Ep. 57, 7, 4.
(37) Ep. 82, 7, 2.
(38) Ep. 72, 2, 2.
(39) Ep. 18, 7, 4; cf. Ep. 46, 6, 2
(40) Ep. 36, 11, 2.
(41) Ep. 57, 9, 1.
(42) S. Aug. ad S. Hieron., inter epist. S. Hier. 1.16, 3.
(43) Litt. Enc. Providentissimus Deus.
(44) In Ier. 23, 15 ss.; in Matth. 14,8; adv. Hebr. 4.
(45) In Philem. 4.
(46) S. Ang.. Contra Faustum 26, 2 s. 6 s.
(47) Ioh. 19, :13.
(48) In Matth. Prol.
(49) Ep. 78, 1, 1; cf. in Marc. 1, 13-31
(50) S. Ang., C. Faustum 26, 8.
(51) Cf. Matth. 12, 3. 39-42; Luc. 17, 26-29. 32 etc..
(52) Matth. 5, 18.
(53) Ioh. 10, 35.
(54) Matth. 5, 19.
(55) Luc. 24. 43 s.
(56) Ep. 130, 20.
(57) Ep. 58, 9, 2; 11, 2.
(58) Matth. 13, 44.
(59) C. Aug. Conf. 3, 5; cf. 3, 12.
(60) Ep. 22, 30, 2.
(61) In Mich. 1, 10, 15.
(62) In Gal. 5, 19 ss.
(63) Ep. 108, 26, 2.
(64) Ad Domnionem et Rogatianum in 1. Par. Praef.
(65) Ep. 63, 2.
(66) Ep. 15, 1. 2. 4.
(67) Ep. 16, 2, 2.
(68) In Dan. 3, 37.
(69) Adv. Vigil. 6.
(70) Dial. c. Pelag., Prolog. 2.
(71) Contra Ruf. 3, 43.
(72) In Mich. 1, 10 ss.
(73) In Is. 1. 6 cap. 16, 1-5. 403
(74) In Tit. 3, 9.
(75) In Eph. 4, 31.
(76) Ep. 107, 9. 12.
(77) Ep. 22, 17, 2; cf. ib. 29, 2.
(78) Ep. 108, 26.
(79) Ep. 127, 7.
(80) Ps. 50, 8.
(81) Imit. Chr. 4, 11. 4.
(82) Imit. Chr. 4, 11. 4.
(83) Ep. 125, 7, 3; 11, 1.
(84) Ep. 52, 7, 1.
(85) Ep. 53, 3 ss.
(86) Ep. 27, 1, 2.
(87) Mal. 2, 7.
(88) Pius X in Litt. Ap. Vinca electa, 7 Maii 1909.
(89) Cf. 2 Tira. 3, 17.
(90) Tract. de Ps. 147.
(91) Rom. 2, 19 S.
(92) Thren. 4, 4.
(93) Ier. 12, 11.
(94) Ep. 52, 8, 1.
(95) In Amos 3, 3 ss.
(96) In Zach. 9, 15 s.
(97) Ep. 29, 1, 3.
(98) In Matth. 25, 13.
BENEDICTUS PP. XV
(99) Cf. in Ez. 38, 1 ss.; 41, 23 ss.; 42, 13 s.; in Marc. 1, 13-31; Ep. 129, 6, 1 etc.
(100) In Hab. 3, 14 ss.
(101) In Marc. 9, 1-7; ef. in Ez. 40. 24-27.
(102) In Eccle. 12, 9 R.
(103) Ep. 58, 9, 1.
(104) In Eccle. 2, 24 ss.
(105) In Amos 9. 6.
(106) In Is. 6, 1-7.
(107) 2 Tim. 3, 16.
(108) Ep. 49 al. 48, 17, 7.
(109) Io Gal. 1, 11 ss.
(110) In Amos, Praef. in 1. 3.
(111) In Gal. Praef. in 1. 3.
(112) Ep. 36, 14, 2; cf. Ep. 140, 1, 2
(113) Ep. 52, 8, 1.
(114) Dial. e. Lucif. 11.
(115) Ep. 53, 7, 2.
(116) In Tit. 1, 10 s.
(117) In Matth. 13, 32.
(118) Ep. 36, 14, 2.
(119) Ep. 48 al. 49, 4, 3.
(120) Ep. 53, 10, 1.
(121) Ep. 30, 13.
(122) In Eph., Prol.
(123) Ep. 141, 2; cf. Ep. 134, 1.
(124) Postumianus apud Sulp. Sev., Dial. 1, 9.
(125) Ep. 139.
(126) Eph. 5, 27.
(127) Ep. 58, 7, 1.
(128) Postumiauus npud Sulp. Sov., Dial. 1, 9,
(129) In agg. 2, 1 ss.
(130) In Mich, 4, 1 ss.
(131) In Matth., Prol.
(132) In Is., Prol.; cf. tract. de Ps. 77.
(133) Ep 80, 7.
(134) Tract de Ps. 1.
(135) Tract. in Marc. 9, 1-7.
(136) In Matth. 13, 45 s.
(137) Ep. 45, 1. 6.
(138) Ep. 22, 38 s.
(139) Ep. 125, 20, 4.
(140) Cf. Ep. 22, 38, 3.
(141) Ep. 46, 11. 13.
(142) Ep. 54, 13, 6.
(143) Cassian., De incarn. 7, 26.
(144) Ep. 15, 2, 1.