Studiorum Ducem (page 2)
VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM (suite)
Itaque, quoniam universi nominis christiani refert sacra haec saecularia digne celebrari – siquidem in Thoma honorando maius quiddam quam Thomae ipsius existimatio vertitur, id est Ecclesiae docentis auctoritas – placet Nobis admodum ut huiusmodi celebratio anno vertente, a die XVIII mensis Iulii ad exitum anni proximi, toto orbe terrarum fiat, ubieumque adolescentes clerici rite instituuntur; videlicet non solum apud Fratres Praedicatores, cui quidem Ordini, ut verbis utamur Benedicti XV « laudi dandum est non tam quod Angelicum Doctorem aluerit, quam quod numquam postea, ne latum quidem unguem, ab eius disciplina discesserit » (26), sed etiam apud ceteras familias religiosorum, atque in omnibus Clericorum Collegiis, magnis Lyceis scholisque Catholicis, quibus ipse datus est Patronus caelestis. Par erit autem hanc almam Urbem, in qua Magisterium Sacri Palatii aliquandiu gessit Aquinas, ad haec agenda solemnia principem exsistere: sanctaeque laetitiae significationibus ante omnia Pontificium Collegium Angelicum, ubi Thomam tamquam domi suae habitare dixeris, tum quae praeterea Romae adsunt Clericorum Athenaea ceteris sacrorum studiorum domiciliis praestare.
Nos vero ad eiusdem solemnitatis vel splendorem vel fructum augendum haec pro Apostolica Nostra potestate tribuimus:
1) ut in omnibus Ordinis Praedicatorum ecclesiis itemque in quavis alla sacra aede aut sacello quod populo pateat vel patere possit, praesertim apud Seminaria, Collegia vel domus sacrae iuventuti educandae, supplicationes in triduum vel in octavum vel in nonum diem habeantur, propositis iisdem pontificalis indulgentiae muneribus, quae in usitatis sanctorum beatorumque caelitum supplicationibus lucranda proponuntur;
2) ut in ecclesiis tum Fratrum tum Sororum ex Ordine Sancti Dominici semel per solemnia saecularia, quolibet ex iis diebus, liceat omnibus rite peccata confessis et Eucharistico epulo refectis plenariam peccatorum veniam consegui toties, quoties ad altare Sancti Thomae pias preces fuderint;
3) ut item in ecclesiis Ordinis Dominiciani possint sacerdotes sodales vel tertiarii, anno saeculari vertente, quavis feria quarta aut primo quoque die per hebdomadam libero, Missam in honorem Sancti Thomae, ut in eius festo celebrare, cum Gloria tamen et Credo, vel sine iis, pro diei ritu, et plenariam peccatorum remissionem lucrari; cuius indulgentiae etiam qui eidem Missae adfuerint, usitatis quidem condicionibus, compotes sint.
Praeterea faciendum est, ut apud sacra Seminaria ceterasque domos clericis instituendis hoc toto temporis spatio aliqua celebris de philosophia aliisve gravioribus disciplinis disputatio in honorem Angelici Doctoris habeatur. Atque ad agendum posthac ita festum diem Sancti Thomae, quemadmodum patrono omnium scholarum catholicarum dignum est, volumus eum diem studiosis esse feriatum, eumque non tantum solemni sacro, sed etiam – saltem in Seminariis et apud Religiosorum familias – eiusmodi disputatione celebrari, quam modo diximus.
Ad extremum, quo nostrorum studia, Aquinate Magistro, in Dei gloriam Ecclesiaeque fructum cedant quotidie maiorem, his Litteris precandi formulam, qua ipse utebatur, adiungimus, l,rosque obsecramus ut evulgandam curetis. Eam autem quotiescumque quis rite recitaverit, sciat, auctoritate Nostra, septem annorum totidemque quadragenarum poenam sibi esse remissam.
Auspicem vero divinorum munerum ac testem paternae benevolentiae Nostrae, Vobis, Venerabiles Fratres, et clero populoque unicuique vestrum credito apostolicam benedictionem amantissime impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Iunii, in festo Principum Apostolorum, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus nostri secundo.
___________________________________
ORATIO
PIUS PP. XI
Creator ineffabilis, qui de thesauris sapientiae tuae tres Angelorum hierarchias designasti, et eas super caelum empyreum miro ordine collocasti, atgne universi partes elegantissime distribuisti: Tu, inquam, qui verus Fons Luminis et Sapientiae diceris, ac supereminens Principium, infundere digneris super intellectus mei tenebras, tuae radium claritatis, duplices, in quibus natus sum, a me removens tenebras, peccatum scilicet, et ignorantiam. Tu, qui linguas infantium facis disertas, linguam meam erudias atque in labiis meis gratiam tuae benedictionis infundas. Da mihi intelligendi acumen, retinendi capacitatem, addiscendi modum et facilitatem, interpretandi subtilitatem, loquendi gratiam copiosam. Ingressum instruas, progressum dirigas, egressum compleas: Tu qui es verus Deus et homo, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 309-326.
(1) Comment. in Matth., c. V.
(2) II—II, q. XXIII, a. 8; I–II, q. LXV.
(3) I, Cor., XII, 8.
(4) Leo XIII, ex Card. Caietano, litt. Encscl. Aeterni Patris, d. IV Aug. a. MDCCCLXXIX.
(5) II—II,q. XLV, a. 1, ad 2 et a. 2, c.
(6) I, Tim., t, 5.
(7) II-II, q. CLXXXIV, a. 3.
(8) II-II, q. XVII, a. 6, ad 3.
(9) I, q. XX, a. 2.
(10) III, q. I, a. 1.
(11) Cfr. can. 1366 § 2.
(12) Ethic., lect. 1.
(13) Contra Gentes, II, c. 56 et IV, c. 1.
(14) Contra Gentes, II, c. 83.
(15) Motu proprio Sacrorum Antistitum, diei I Septembris MDCCCCX.
(16) Litt. Encycl. Pascendi, diei VIII Septembris MDCCCVII.
(17) Contra Gentes, I, e. 6.
(18) II–II, q. I, a. 4.
(19) Quodlib., VII, a. 14
(20) Qq. disp. de Verit., q. XIV, a. 2.
(21) II-II, q. CLVII, a. 2.
(22) Sap., I, 4.
(23) Litt. Encycl. Aeterni Patris.
(24) Motu proprio Doctoris Angelici, diei XXIX Iunii MDCCCCXIV
(25) Can. 1366 § 2.
(26) Acta Apostolicae Sedis, vol. VIII, (1916), p. 397.