Chronica (Sulpice Sévère) (page 2)
31 (1) Victores secundo proelio Allophyli arcam Dei, quas in potestatem venerat eorum, oppido Azoto in templum Dagon intulerunt. (2) sed simulacrum daemoni dicatum, ubi arca illata est, corruit; cumque idolum loco restituissent, nocte insecuta discerptum est. inde mures per omnem regionem exorti noxiis morsibus multa hominum milia leto dabant. (3) quo malo compulsi Azotii ad declinandam calamitatem arcam Dei ad Gethaeos transtulerunt. qui cum simili clade afficerentur, in oppidum Ascalonensium arcam transvexerunt. his vero, advocatis gentis eius primoribus, consilium fuit, arcam Domini Hebraeis reddere. ita ex sententia principum augurumque et sacerdotum imposita vehiculo multis cum muneribus remittitur. (4) illud mirabile, quod, cum oneri boves feminas subiecissent vitulosque earum domi retinuissent, iter nullo duce in Iudaeam pecudes direxerunt, non revocante affectu foetus relicti. cuius rei miraculo reguli Allophylorum usque in fines Hebraeorum arcam secuti religiosum officium praestiterunt. (5) Iudaei autem, ubi referri arcam viderunt, certatim ex oppido Betsamis cum gaudio obviam ruere, festinare, exsultare, grates Deo referre. mox Levitae, quorum hoc negotium erat, sacrificium Deo celebrant, bovesque eas, quae arcam adduxerant, immolant. (6) sed in oppido, quod supra diximus, teneri arca non potuit. itaque passim Dei nutu per totam urbem saevitum, arca in Cariathiarim oppidum translata est ibique per viginti annos fuit.
32 (1) Ea tempestate Samuel sacerdos Hebraeis praeerat; quietis a bello rebus populus in otio degebat. pax deinde Allophylorum irruptione turbata, trepidantibus cunctis ob conscientiam peccati. (2) Samuel caesa prius hostia Deo fretus suos in proelium eduxit, primoque impetu fusis hostibus victoria penes Hebraeos stetit. (3) sed hostili metu remoto secundis tranquillisque rebus, corruptis consiliis, more vulgi, cui praesentia fastidio, insueta desiderio sunt, regium nomen, cunctis fere liberis gentibus perinvisum, populus desiderabat; plane insigni exemplo amentiae praeoptabat libertatem servitio mutare. (4) igitur frequentes Samuelem circumsistunt, ut, quia iam ipse senuisset, regem eis constitueret. (5) at ille placide salubri oratione ab insana voluntate detorquere plebem; dominationem regiam et superba imperia exponere, libertatem extollere, servitutem detestari, postremo divinam eis iram denuntiare, siquidem homines mente corrupti. Deum regem habentes, regem sibi ex hominibus flagitarent. (6) his atque aliis istius modi frustra dictis, cum populus in sententia perseveraret, Deum consulit. qui permotus vecordia insanae gentis nihil adversum se petentibus negandum respondit.
33 (1) Ita Saul, sacerdotali prius a Samuele unguento perfusus, rex constitutus est. hic ex tribu Beniamin, Cis patre ortus, modestus animi, forma excellenti, ut merito dignitas corporis dignitati regiae conveniret. (2) sed principio regni huius aliquanta ab eo pars populi desciverat, parere imperio abnuens, seque Ammonitis coniunxerat. sed hos Saul impigre ultus est; victi hostes, venia Hebraeis data tum Saul iterato a Samuele unctus traditur. (3) inde Allophylorum irruptione atrox bellum exortum; locum exercitui ad conveniendum Saul in Galgalis constituerat. (4) et cum per septem dies Samuelem opperitur, ut sacrificium Deo fieret, tardante illo cum populus dilaberetur, illicita praesumptione rex ad vicem sacerdotis holocaustum obtulit; multumque a Samuele increpitus sera peccatum paenitentia fatebatur. (5) igitur ex peccato regis metus omnem exercitum pervaserat. castra hostium haud longe sita praesens periculum ostendebant, neque cuiquam exeundi in proelium animus; plures lamas petiverant. nam praeter imbecillitatem animorum, qui alienum a se Deum delicto regis arbitrabantur, in maxima ferramentorum inopia exercitus erat, adeo ut praeter Saul et Ionathan filium eius nemo gladium aut lanceam habuisse tradatur. nam Allophyli, superiore bello victores, cotis usum Hebraeis ademerant, neque cuiquam conficiendi teli bellici aut rustici ferramenti potestas fuerat. (6) igitur Ionatha audaci consilio, solo armigero suo comite, castra hostium ingressus viginti fere ex hostibus interemptis, universum exercitum terrore perculerat. (7) tum vero nutu Dei in fugam versi non imperia exsequi, non ordines obseruare, omne praesidium in pedibus habere. quod ubi Saul animadvertit, suis propere eductis fugientes persecutus victoria potitus est. (8) eo die rex edixisse traditur, ne quis nisi confectis hostibus cibum caperet. sed Ionatha interdicti nescius favo reperto, tincto spiculo, mel degustaverat. id ubi regi ex Dei ira compertum est, morte affici filium iussit. sed populi auxilio ab exitio vindicatus est. (9) ea tempestate Samuel a Deo monitus regem adiit, verbis Dei nuntians, uti genti Amalech, quae olim Hebraeos ex Aegypto venientes transitu prohibuerat, bellum inferret, addito interdicto, ne quid ex spoliis devictorum concupisceret. (10) ita in fines hostium ductus exercitus, rex captus, gens subacta. Saul victus praedae magnitudine, praecepti divini immemor, capta servari et ferri iubet.
34 (1) quo facto offensus Deus Samuelem alloquitur; paenitere se, quod Saul regem constituerit. (2) dictum sacerdos regi refert. mox a Deo monitus David regali unguento perlinit, parvum etiamnum puerum sub patre agentem, pastorem ovium, assuetum saepius cithara canere; ob quod postea a Saule assumptus inter ministros regios habebatur. (3) qua tempestate Allophylis atque Hebraeis bello flagrantibus, cum ex adverso acies constitissent, Goliath quidam ex Allophylis, vir mirae magnitudinis et roboris, suorum ordines praetergressus, ferocibus verbis probra in hostes iaciens singularem pugnam ciebat. (4) tum rex magna praemia et filiae nuptias despondit, si quis provocantis spolia retulisset; sed nemo ex tanto agmine aggredi audebat. (5) igitur David etiamnum puer pugnae se obtulit reiectisque armis, quibus infirma aetas gravabatur, virga tantum et quinque lapidibus sumptis in proelium processit. primoque ictu, misso funda lapide, Allophylum perculit, caput victi et spolia abstulit, gladium postea in templum posuit; Allophyli autem omnes in fugam versi victoriam concessere. (6) sed e proelio reversis multus circa David favor invidiam regis accenderat. timens autem tam carum omnibus cum invidia et pernicie necare, sub specie honoris obiectare eum periculis statuit. (7) ac primum tribunum eum fecerat, ut rem bellicam curaret; inde, cum ei filiam spopondisset, fidem fregit eamque alteri tradidit. mox filia regis natu minor, Melchol nomine, amore David flagrare occeperat. igitur nuptiarum eius istius modi conditionem proponit; si centum praeputia David ex hostibus retulisset, regiam virginem matrimonio illius cessuram; sperabat enim iuvenem periculosa audentem facile periturum. (8) sed longe aliter ac ratus erat evenit; nam, ut proposuerat, impigre David centum praeputia ex Allophylis retulit; atque ita regis filiam in matrimonio accepit.
35 (1) Crescebat in dies in eum regis odium stimulante invidia, quia bonos semper mali insectantur. igitur ministris et Ionathae filio imperavit, vitae eius ut insidias pararent. (2) sed Ionathae carus acceptusque iam inde a principio David fuerat; itaque rex increpitus a filio cruentum imperium repressit. (3) sed non diu mali boni sunt. nam cum spiritu erroris Saul affligeretur, eique David assisteret, cithara laborantem deliniens, lancea eum ferire conatus est, nisi ille letalem ictum propere declinasset. (4) exinde iam non occulte, sed palam ei necem parabat; nec ultra se David regi credidit. ac primum fugiens ad Samuelem se contulit, inde ad Abimelech, postremo ad regem Moab confugit. mox per Gad prophetam monitus in terram Iudae regressus, vitae periculum adiit. (5) ea tempestate Saul Abimelech sacerdotem interemit, cur David recepisset; et cum ex ministris regiis nemo in sacerdotem manus inferre auderet, Doec Syrus cruentum ministerium exsecutus est. (6) post id David desertum petiit. illuc quoque eum Saul persecutus est, sed inani opera eius exitium moliebatur, quem Deus protegebat. erat in deserto spelunca, vasto recessu patens. in huius interiora David se coniecerat. (7) Saul nesciens in primo speluncae aditu reficiendi corporis gratia successerat, ibique somno captus requiescebat. quod ubi David animadvertit, hortantibus cunctis, ut oportunitate uteretur, abstinuit regis exitio, diploidem tamen eius abstulit. (8) mox egressus tuto eminus loco a tergo allocutus est, sua in illum commemorans beneficia, ut saepe pro regno eius caput periculis obiectasset, ut postremo praesenti tempore a Deo sibi traditum interimere noluisset. ad haec Saul culpam fateri, veniam precari, lacrimas fundere, pietatem David extollere, malitiam suam incusare, regem eum et filium appellans. (9) tantum ex feroci illo animo mutatum; crederes nihil ultra adversum generum ausurum. sed David, qui pensius ingenium mali spectatum haberet et cognitum, nihil regi credendum ratus intra eremum se continebat. (10) Saul vecors animi, quia comprehendendi generum potestas non erat, filiam suam Melchol David, ut supra retulimus, nuptam Faltim cuidam in matrimonium dedit. David ad Allophylos confugit.
36 (1) Ea tempestate Samuel diem functus est. Saul Allophylis bellum inferentibus Deum consulit nullumque ei responsum redditum. tum per mulierem, cuius viscera spiritus erroris impleverat, Samuelem evocatum consulit. dictum ei ab eo est, postero illum die cum filiis victum ab Allophylis in proelio casurum. (2) igitur Allophyli castris in hostili solo positis postero die aciem instruunt, David tamen ex castris remisso, quia parum crediderunt sibi illum adversum suos fidum fore. sed conserto proelio Hebraei fusi, filii regis cadunt; Saul equo delapsus, ne vivus in potestatem hostium veniret, gladio suo incubuit. (3) de aetate imperii eius parum certa comperimus, nisi quod in actibus Apostolorum XL annos regnasse dictus est. quamquam ego arbitrer, tum a Paulo, cuius illa praedicatio refertur, etiam Samuelis annos sub regis istius aetate numeratos. (4) plerique tamen, qui de temporibus scripserunt, XXX eum annos regnasse annotaverunt, cui opinioni nequaquam accedimus, nam ea tempestate, qua Dei arca in Cariathiarim oppidum translata est, necdum regnare Saul coeperat; refertur autem per David regem ex illo oppido arcam sublatam, cum per XX annos ibi constitisset. ergo, cum intra id tempus Saul regnaverit atque decesserit, parvo admodum spatio tenuit imperium. (5) eadem nobis de temporibus Samuelis caligo, qui sub Heli sacerdote natus, admodum senex sacerdotio functus referatur. a nonnullis tamen, qui de temporibus scripsere, quia fere nihil de eius annis sacra historia signavit ... a plerisque autem LXX annis praefuisse populo refertur; sed unde haec auctoritas fuerit assumpta non repperi. (6) nos in tanta erroris copia Chronicorum annotationem secuti, quia eam ex Apostolorum actibus, sicut superius memoravimus, profectam arbitremur, Samuelem et Saulem XL annos principatum egisse referimus.
37 (1) Saul perempto David in terra Allophylorum, perlato ad se mortis eius nuntio, miro pietatis exemplo flevisse traditur. tum Chebron Iudaeae oppidum petiit; ibi rursum regali unguento illitus rex appellatus est. (2) sed Abenner, qui magister militiae Saul regis fuerat, spreto David, Isbaal regis Saul filium regem constituit. crebris deinde proeliis inter duces regum concursum; pulsus Abenner saepius, fratrem tamen Ioab, qui ex parte David exercitui praeerat, fugiens peremit. quo dolore postea Ioab, cum se Abenner David regi dedidisset, iugulari eum praecepit, non sine dolore regis, cuius fidem cruentaverat. (3) per idem tempus omnes fere natu maiores Hebraeorum publico consensu regnum ei totius gentis detulerunt; nam per septem annos in Chebron tantum regnaverat. ita tertio rex unguitur, annorum circiter XXX. (4) Allophylos in regnum irruentes secundis proeliis reppulit. ea tempestate arcam Dei, quae in Cariathiarim oppido, ut supra retulimus, erat, in Sion transtulit. cumque aedificare Deo templum in animo haberet, divinum ei responsum redditum, semini illius id reservari. (5) bello deinde Allophylos domuit, Moabitas subiugavit, Syriam subegit stipendiumque ei imposuit. auri atque aeris ex praeda immensum modum retulit. (6) bellum deinde adversum Ammonitas ex iniuria Annon regis eorum exortum. Syris denuo rebellantibus, qui cum Ammonitis in bellum coniuraverant, David summam rerum Ioab principi militiae permiserat, ipse a bello remotus intra Hierusalem commorabatur.
38 (1) Qua tempestate Bersaben quandam, mirae feminam pulchritudinis, stupro compertam habuit. haec Uri cuiusdam uxor, qui tum in castris erat, fuisse traditur. hunc David iniquo pugnae loco obiectum hostibus interficiendum curavit. ita mulierem matrimonio vacuam, sed iam ex stupro gravidem, numero uxorum aggregavit. (2) tum per Nathan prophetam graviter increpitus, licet agnito errore, castigationem Dei non effugit. namque filium ex furtivo illo concubitu editum paucos post dies amisit, multaque in domum familiamque eius exsecranda acciderunt. (3) ad extremum Abessalon filius eius arma impia adversus patrem sustulit, regno eum depellere cupiens. adversus hunc Ioab acie conflixit, admonitus a rege, ut victo parceret; sed ille spreto imperio parricidales conatus ferro ultus est. flebilis ea victoria fuisse regi traditur; tanta in eo pietas erat, ut etiam parricidae filio ignosci voluerit. (4) vix hoc bellum exstinctum videbatur, aliud rursum exortum, Sabaea quodam duce, qui pessimum quemque ad arma incitaverat. sed propere motus omnis morte ducis repressus. (5) crebra deinde adversus Allophylos David proelia secundo eventu habuit cunctisque bello domitis et tam exteris quam domesticis motibus compressis florentissimum regnum in pace habebat. (6) tum eum subita cupido incessit ad metiendas imperii vires populum censere; ita a Ioab militiae magistro decies centena et trecenta civium milia dinumerata. huius eum facti mox piguit paenituitque, veniam a Deo petens, cur in id animos extulisset, ut regni sui potentiam ex suorum potius multitudine quam ex favore divino aestimaret. (7) itaque missus ad eum angelus trinam ei poenam denuntiat datque arbitrium unam eligendi. sed proposita triennii fame, trium mensium fuga, morte tridui, fugam et famem detestatus mortem elegit, momentoque temporis LXX milia virorum interiere. (8) tum David videns angelum, cuius dextera populus prosternebatur, veniam precari seque unum pro omnibus poenae obicere; se dignum exitio, quia ipse peccasset. ita aversum plebis supplicium; David in loco, in quo angelum viderat, aram Deo statuit. (9) mox annis et morbo infractior Salomonem filium, ex Bersabee Uri uxore susceptum, successorem regni constituit. is regali unguento per Sadoc sacerdotem unctus, patre adhuc incolumi, rex appellatus. David, cum regnasset annos XL, defunctus est.
39 (1) Salomon initio regni urbem muro circumdedit. huic per soporem astare Deus visus est, petendi quae vellet tribuens optionem. (2) sed ille non aliud sibi quam sapientiam dari poposcit, reliqua omnia parvi aestimans. ita somno excitatus, cum ante sacrarium Dei constitisset, indultae sibi a Deo sapientiae documentum dedit. (3) namque duae mulieres una in domo diversantes, cum eodem tempore pueros edidissent atque ex his alter post diem tertium nocte obisset, mater defuncti somno alterius insidiata mortuum suum supposuit, viventem abstulit. inde inter eas de puero altercatio, postremo res ad regem delata; difficilis iudicii absolutio inter negantis, ubi testis deerat. (4) tum Salomon divinae sapientiae munere perimi puerum corpusque eius dividi inter ambigentes iubet. cumque una earum iudicio adquievisset, alia vero cedere potius puero quam discerpi eum mallet, Salomon ex affectu feminae hanc vere matrem esse coniectans, puerum illi adiudicavit, non sine circumstantium admiratione, siquidem latentem veritatem prudentia protulisset. (5) ita in admirationem ingenii prudentiaeque eius reges vicinarum gentium amicitiam ab eo foedusque petiere, parati imperata facere.
40 (1) Quis opibus confisus templum Deo immensi operis facere aggressus, paratis per triennium impendiis, quarto fere imperii anno primum fundamentum iecit, a profectione Hebraeorum ex Aegypto anno fere octavo et octogesimo et quingentesimo, licet libro Regnorum tertio CCCCXL fuisse referantur, quod nequaquam convenit, siquidem per seriem superius comprehensam facilius fuerit, ut minus fortassis annorum quam amplius annotarim. (2) sed non dubito librariorum potius neglegentia, praesertim tot iam saeculis intercedentibus, veritatem fuisse corruptam, quam ut propheta erraverit. sicut in hoc ipso nostro opusculo futurum credimus, ut describentium incuria, quae non incuriose a nobis sunt digesta, vitientur. igitur Salomon coeptum templi opus vigesimo anno explicuit. (3) celebrato deinde ibidem sacrificio dictaque oratione, qua populum templumque benedixit, Deus ad eum locutus est, denuntians fore, si quando peccassent ac Deum reliquissent, templum illud solo aequandum. quod iam pridem impletum videmus, et mox conexum rerum ordinem exponemus. (4) interea Salomon florens opibus, omnium qui umquam fuerant regum ditissimus, quique semper ordo rerum est, ab opibus in luxum et vitia delapsus, cum adversum interdictum Dei ex alienigenis coniugia sumpsisset et iam septingentas uxores et trecentas concubinas haberet, idola eis ritu gentium suarum, quibus litarent, constituit. (5) quis rebus aversus Deus graviter increpito poenam denuntiavit, fore ut regnum ex parte maiore ademptum filio servo illius traderetur. idque ita accidit.
41 (1) Nam defuncto Salomone anno imperii quadragesimo, cum Roboam filius anno aetatis sexto et decimo regnum patrium tenere coepisset, pars populi ab eo offensa discedit. etenim cum laxari sibi stipendium poposcisset, quod Salomon gravissimus imposuerat, repudiatis precibus supplicum favorem universae plebis averterat. (2) itaque consensu omnium imperium ad Ieroboam defertur. is medio genere ortus aliquamdiu Salomoni servitutem pependerat. sed cum ei responso Achiae prophetae regnum Hebraeorum annuntiatum comperisset, necare eum clam destinaverat. (3) quo ille metu in Aegyptum confugit, ibique uxore accepta ex stirpe regia, cognita demum Salomonis morte in solum patrium regressus voluntate populi, ut supra retulimus, sumpsit imperium. (4) penes Roboam tamen duae tribus, Iudae et Beniamin, resederant; ex his ad trecenta milia paravit exercitum. cumque acies promoverentur, verbis Dei populus admonetur, proelio abstineret; ex suo nutu Ieroboam regnum accepisse. (5) ita spreto regis imperio exercitus dilapsus; Ieroboam imperium invaluerat. sed cum Hierosolymam Roboam optineret, ubi templo a Salomone facto populus sacrificare Deo consueverat, veritus Ieroboam, ne ab eo plebem religio averteret, statuit animos eius superstitione occupare. (6) itaque vaccam auream in Bethel, alteram apud Dan constituit, quibus populus litaret, sacerdotesque omissa Levi tribu ex plebe instituit. invisum Deo flagitium postulatio consecuta. crebra deinde inter reges proelia dubio eventu regnum optinebant. Roboam septimo et decimo imperii anno exacto vita functus est.
42 (1) In huius locum Abiud filius eius regnum Hierosolymae sex annos tenuit, quamvis in Chronicis triennio regnasse referatur. (2) huic Asab filius successit, a David quintus fere, quippe abnepos eius. fuit religiosus Dei cultor; namque deletis aris lucisque idolorum vestigia paternae perfidiae sustulit. foedus cum rege Syriae firmavit; eius auxilio Ieroboae regnum, quod tum a filio tenebatur, multa clade affecit, ac saepe victis hostibus praedam ex victoria retulit. post unum et quadragesimum annum aeger pedibus decessit. (3) huic triplex peccatum ascribitur; unum quod societate regis Syriae nimie confisus sit, alterum quod prophetam Dei hoc ipsum increpantem in vincula coniecerit, tertium quia in pedum dolore remedium non a Deo, sed a medicis speraverit. (4) sed initio regni huius Ieroboam rex decem tribuum defunctus est, regnum Nabath filio reliquit. is malis operibus et tam suis quam paternis meritis invisus Deo non ultra biennium regno potitus est, privataque imperio indigna progenies. (5) Baasam Achiae filium successorem habuit, aeque a Deo alienissimum. isque sexto et vigesimo imperii anno defunctus est; regnum ad Elam filium devolutum nec ultra biennium retentum. namque eum Zambri, princeps equitum, epulantem interfecit regnumque occupavit, vir perinde in Deum atque homines impius. (6) ab hoc pars populi secessit; Thamni cuidam regium nomen delatum. sed Zambri ante hunc septem annos, et cum eodem duodecim regnavit. (7) at in parte tribus Iudae Asab mortuo Iosaphat filius eius regnare coepit, vir religiosis virtutibus merito clarus. is cum Zambri pacem habuit. defunctus est autem, cum regnasset annos V et XX.
43 (1) Huius imperii tempore Achab, Ambri filius, rex decem tribuum fuit, ultra omnes in Deum impius. namque Iezabel filia Basae regis ex Sidone in matrimonio accepta Bahali idolo aram lucosque constituit, prophetas Dei interemit. (2) quo tempore Elias propheta caelum oratione conclusit, ne pluviam terrae daret, idque regi denuntiavit, ut se impius causam mali esse cognosceret. igitur suspensis caelo aquis, cum loca omnia adusta solis ardoribus non victum hominibus, neu pabulum iumentis darent, ipse se intra periculum famis propheta concluserat. (3) ea tempestate cum eremum petisset, corvis cibum ministrantibus vixit; aquam torrens proximus, donec aruit, dedit. (4) inde admonitus a Deo Saraptae oppidum petiit, ad mulierem viduam divertit. cumque ab ea esuriens cibum peteret, illa causari, neu esse sibi nisi pugillum farris et pusillum olei, quo absumpto una cum filiis mortem exspectaret. (5) sed cum Elias verbis Dei polliceretur, nec hydriam farre nec vas oleo esse minuendum, mulier poscenti fidem neu cunctata prophetae credere, promissorum fidem consecuta est, siquidem diurnis incrementis tantum accresceret, quantum cotidie detrahebat. eodem tempore eiusdem viduae filium mortuum Elias in vitam reduxit. (6) tum iussu Dei regem adiit exprobratoque ei sacrilegio poposcit ad se omnem populum congregari. qui cum propere convenisset, accitis idolorum ac lucorum sacerdotibus CCCC fere et L, inter eos inde altercatio; (7) Elia Deum praedicante illi superstitiones suas asserebant. postremo placuit fieri periculum, ut, si cuius caesam hostiam missus caelo ignis absumeret, rata esset religio quae virtutem edidisset. ita sacerdotes occiso vitulo Bahal idolum invocare coeperunt, frustraque consumptis invocationibus imbecillitatem dei sui taciti fatebantur. tum Elias irridens eos �ne forte' inquit �dormiat, clamate vehementius, ut somno quo tenetur evigilet�. enimvero miseri trepidantes mussare, et tamen, quidnam Elias facturus esset, exspectare. (8) at ille caesum vitulum imposuit, cum prius sacrarium aqua opplesset, invocatoque Domino spectantibus cunctis ignis caelo delapsus aquam cum hostia absumpsit. tum vero populus solo stratus Deum fateri, idola exsecrari; postremo Eliae iussu profani sacerdotes comprehensi deductique ad torrentem necati sunt. (9) redeuntem inde regem propheta prosecutus est; sed cum ei Iezabel regis uxor vitae periculum pararet, ad remotiora secessit. ibi eum Deus allocutus est, VII milia virorum adhuc esse pronuntians, qui se idolis non dedissent. mirum id Eliae fuit, qui solum se a sacrilegio immunem esse crediderat.
44 (1) Ea tempestate Achab rex Samariae vineam Nabuthei, adhaerentem sibi, concipivit. quam cum ille ei vendere noluisset, dolis Iezabel interfectus est. ita Achab vinea potitus est, cum tamen Nabuthei mortem doluisse referatur. (2) mox per Eliam verbis Dei increpitus, agnito crimine cilicio indutus egisse paenitentiam traditur; quo facto imminentem poenam avertit. (3) namque rex Syriae magno cum exercitu, duobus et triginta regibus in societatem belli ascitis, fines Samariae ingressus urbem cum rege obsidere coepit. artis deinde obsessorum rebus dat belli conditiones, si aurum argentumque et feminas tradidissent, fore uti vitae eorum parceret. (4) sed tam iniustis conditionibus extrema perpeti satius visum. et cum iam omnium desperata esset salus, propheta a Deo missus regem adit, hortatur, ut in proelium exeat, cunctantem multis confirmat. ita eruptione facta fusi hostes copiosaque praeda reperta. (5) sed post annum reparatis viribus Syrus in Samariam regressus, acceptam cladem ultum ire cupiens, rursum victus est. eo proelio CXX milia Syrorum interiere; regi venia data, regnum ei et pristinus status concessus. (6) tum Achab verbis Dei a propheta increpitus, cur abusus divino munere hosti sibi tradito pepercisset. igitur Syrus post triennium bellum Hebraeis intulit. adversum hunc Achab pseudoprophetarum impulsu in proelium descendit, spreto Michea propheta et in vincula coniecto, cur ei exitiabilem fore pugnam denuntiasset. ita eo proelio Achab interfectus, Ochoziae filio imperium reliquit.
45 (1) Is aeger corpore cum ex ministris , qui idolum pro salute eius consulerent, misisset, Elias a Deo monitus obviam se eis optulit increpitosque renuntiare regi iubet, mortem eius consecuturam. (2) tum rex comprehendi eum ac deduci ad se iubet, sed missi caelesti igne absumpti. rex, ut propheta praedixerat, obiit. successit autem Ioram ei frater eius; isque duodecim annis imperium potitus est. at in parte duarum tribuum Iosaphat rege defuncto Ioram filius regnum tenuit annos duodeviginti. is Achab filiam uxorem habuit, socero quam patri propior. (3) post hunc Ochozias filius imperium adeptus est. hoc regnante Elias translatus refertur. eodem tempore Helisaeus, discipulus eius, multis signis potens exstitit; quae omnia notiora sunt quam ut solo egeant. (4) ab eo viduae filius resuscitatus, vel Syrus lepra purgatus, vel famis tempore omnium rerum copia fugatis hostibus invecta, vel in usum trium exercituum aquae praebitae, vel de exiguo olei immodicis incrementis solutum mulieris debitum et ipsi sufficiens vivendi substantia data. (5) huius temporibus, ut diximus, Ochozias duarum tribuum erat rex, decem vero Ioram, ut supra retulimus, imperabat; interque eos foedus ictum. nam et adversum Syros iunctis viribus bellatum, et adversum Ieu, qui per prophetam in regem decem tribuum unctus fuerat, pariter in proelium egressi eadem pugna interiere.
46 (1) Sed regnum Ioram Ieu tenuit. post Ochoziam in Iudaea regem, qui uno anno regnavit, mater eius Gotholia imperium occupavit, adempto nepoti imperio, etiam tum parvo puero, cui Ioas nomen fuit. sed huic ab avia praereptum imperium post octo fere annos per sacerdotes et populum depulsa avia redditum. (2) hic initio regni observantissimus divini cultus fuit magnisque sumptibus templum exornavit; post adulatione principum depravatus adoratusque ab eis iram meruit. namque ei Azahel rex Syriae bellum intulit; inclinatisque rebus suis auro templi pacem redemit. nec tamen ea potitus est, facti invidia a suis interfectus anno imperii quadragesimo. (3) huic Amassia filius successit. at in parte decem tribuum defuncto Ieu Ioachas filius eius regnavit, invisus Deo malis operibus, ob quae regnum eius Syris praedae fuit, donec Dei misericordia depulsis hostibus pristinum habere statum coeperunt. (4) Ioachas diem functus Ioae filio reliquit regnum. is Amassiae regi duarum tribuum civile bellum intulit; victoriam potitus multam praedam in regnum suum convertit. id Amassiae ob delictum accidisse traditur, siquidem Idumaeorum fines victor ingressus idola gentis eius assumpserat. (5) hic novem annos regnasse scribitur, quantum in libris Regnorum repperi. Sed in Paralipomenis atque etiam in Chronicis novem et viginti annos imperium tenuisse annotatus est, ea nimirum id persuadente ratione, quae in his [Regnorum] libris facile perspici potest. Ieroboam enim rex decem tribuum octavo anno imperii Amassiae traditur regnare coepisse unumque et quadraginta annos imperium tenuisse; regnante demum Ozia, Amassiae filio, quarto imperii eius anno esse defunctus. (6) qua ratione XX et VIIII annos regi Amassiae effecit. itaque nos hoc ipsum secuti, quia rationem temporum persequi placet, Chronicorum auctoritati accessimus.
47 (1) Igitur Amassiae Ozias filius successit. nam in parte decem tribuum Ioas diem functus Ieroboae filio locum fecerat, postque hunc Zacharias filius eius regnavit. (2) horum nos regum omniumque, qui in parte decem tribuum Samariae praefuerunt, annotanda esse tempora non putavimus, quia brevitati studentes superflua omisimus, et ad cognitionem temporum eius potissimum partis annos credidimus persequendos, quae in captivitatem posterius abducta prolixius tempus in regno habuit. (3) igitur Ozias regnum Iudae adeptus praecipuam curam Domini cognoscendi habuit, Zacharia propheta plurimum usus; (Iasias etiam sub hoc primum prophetasse traditur) quo merito prosperis eventibus adversum finitimos bella gessit, Arabas etiam devicit. (4) iamque Aegyptum terrore nominis sui concusserat, elatusque secundis rebus, illicita praesumens, incensum Deo obtulit, quod solis facere sacerdotibus mos erat. itaque per Azariam sacerdotem increpitus cum loco decedere cogeretur atque in iram exarsisset, lepra oppletus decessit. quo morbo affectus vita functus est, cum regnasset annos duo et quinquaginta. (5) regnum inde Ioathae filio datum; isque admodum sanctus fuisse traditur prospereque imperium administravit; gentem Ammonitarum bello victam stipendium praestare coegit. regnavit autem annis XVI eidemque Achaz filius successit.
48 (1) Celebris circa haec tempora Ninivitarum fides traditur. id oppidum olim ab Assure, Sem filio, conditum caput regni Assyriorum fuit, frequens tum incolentium multitudine, alens virorum milia C et XX atque ut in magno populo abundans vitiis. (2) quis Deus motus Ionam prophetam ex Iudaea ire praecepit ac denuntiare urbi excidium, sicut olim Sodoma et Gomorra divinis ignibus conflagrassent. (3) verum propheta praedicationis istius ministerium detrectans, non contumacia, sed praescientia, qua videbat Deum paenitentia populi placandum, navim, quae longe diversa regione Tharsos petebat, conscendit. (4) sed ubi in altum processum, nautae saevitia maris compulsi, quisnam esset mali causa, sorte exploravere. cum super Ionam sors decidisset, tamquam piaculum tempestatis in profundum proiectus est; exceptusque a ceto [marino monstro] ac devoratus, post triduum fere Ninivitarum litoribus eiectus iussa praedicat, urbem scilicet ob peccata populi triduo perituram. (5) igitur non dissimulanter, ut olim Sodomis, audita est vox prophetae; ac statim iussu regis exemploque populus universus, quin et recens nati cibo potuque abstinentur; iumenta itidem et diversi generis animalia compulsa fame ac siti lamentantium speciem cum hominibus praebebant. (6) ita imminens malum aversum. Ionae apud Deum conquerenti, quod fides dictis non adfuisset, responsum, paenitentibus veniam negari non posse.
49 (1) At in Samaria Zachariam regem admodum impium, quem superius regnasse memoravimus, Sella quidam interemit regnumque occupavit; idemque Mane insidiis exemplo facti sui periit. (2) Mane ereptum Sellae imperium tenuit filioque Pachae reliquit. eundem vero Pache quidam eiusdem nominis interemit regnumque occupavit. mox ab Osee peremptus eodem scelere quo assumpserat imperium amisit. (3) hic ultra omnes reges superiores impius poenam sibi perpetuamque genti captivitatem a Deo meruit. namque ei Salmanassar rex Assyriorum intulit bellum victumque tributarium sibi effecit. (4) sed cum occultis consiliis rebellionem pararet regemque Aethiopum, qui tum Aegyptum optinebat, in auxilium arcesseret idque Salmanassar comperisset, perpetuis eum vinculis in carcerem coniecit urbemque excidit, populum universum in regnum suum abduxit, Assyriis in hostili solo ad custodiam positis. exinde ea pars Samaria appellata, quod lingua Assyriorum custodes Samaritas vocant. ex quibus plerique divinas caeremonias receperunt, reliquis in errore gentilitatis perseverantibus. (5) hoc bello Tobias in captivitatem ductus est. at in parte duarum tribuum rex Achaz ob impietatem invisus Deo, cum finitimorum bellis saepe premeretur, deos gentium colere decrevit, nimirum quia eorum auxilio victores frequentibus proeliis exstitissent. ita in hoc nefariae mentis piaculo diem functus est, cum XVI annis in regno fuisset.
50 (1) Huic Ezechias filius successit. multum paterni dissimilis ingenii. namque initio regni populum sacerdotesque ad Dei cultum cohortatus multis disseruit, ut frequenter castigati a Domino saepius essent misericordiam consecuti, ut postremum decem tribus in captivitatem nuper abductae sacrilegii poenas dissolverent; curandum eis sedulo ne eadem pati mererentur. (2) ita conversis ad religionem omnium animis Levitas sacerdotesque omnes ad celebranda secundum legem sacrificia ordinavit celebrarique Pascha instituit, quod iam pridem fuerat omissum. (3) cumque dies festus adesset, dimissis per omnem terram nuntiis conventus diem edixit, ut, si qui post abductionem decem tribuum in Samaria resedissent, ad sollemne sacrum convenirent. ita frequentissimo conventu dies sacer publica laetitia exactus, longo post intervallo religione legitima per Ezechiam restituta. (4) pari deinde industria, qua divina curaverat, rem bellicam administravit, Allophylosque frequentibus proeliis contudit; donec ei Sennacherim rex Assyriorum bellum intulit, magno cum exercitu fines eius ingressus, lateque agris vastatis nullo obsistente urbis obsidionem urgebat; Ezechias enim multitudine inferior, non ausus manum conserere, muris se tuebatur. (5) rex Assyrius portis assultans minitari excidium, deditionem imperare; Ezechiam frustra Deo confidere, se Dei nutu potius arma sumpsisse; victorem omnium gentium, eversorem Samariae efugi non posse, ni matura deditione sibimet consuluissent. (6) in hoc rerum statu Ezechias Deo fretus Isaiam prophetam consulit, eiusque responso edocetur, nihil ex hoste periculi fore; divinum autem auxilium non defuturum. nec multo post Tarraca rex Aethiopum regnum Assyriorum invadit.
51 (1) Quo nuntio Sennacherim ad sua tuenda conversus, fremens et clamitans victori sibi victoriam eripi, bellum omisit, missis ad Ezechiam litteris cum verborum contumeliis denuntians, se paulo post rebus domi compositis ad excidium Iudaeae mature rediturum. (2) sed nihil his Ezechias motus orasse Deum traditur, ne hanc tantam hominis insolentiam inultam sineret. ita eadem nocte angelus castra Assyriorum aggressus multa hominum milia leto dedit. rex trepidus in oppidum Ninivem confugit ibique a filiis interfectus dignum se exitum tulit. (3) per idem tempus Ezechias aeger corpore morbo incubuerat. cumque Isaias ei verbis Domini annuntiasset vitae eius finem adesse, flesse rex traditur; ita XV annos prorogari sibi ad vitam meruit. (4) quibus peractis nono et vigesimo imperii anno decessit; regnum Manasse filio reliquit. is a patre multum degenerans relicto Deo culturas impias exercuit; ob quod in potestatem Assyriorum traditus malo coactus agnovit errorem, populumque adhortatus est, ut relictis idolis Deum colerent. nihil sane dignum memoria gessit, regnavit autem annos V et L. (5) Amos deinde filius eius regnum indeptus est, nec ultra biennium eo potitus est; paternae impietatis heres, Dei neglegens, suorum insidiis circumventus periit.
52 (1) Ad Iosiam filium imperium devolutum. is admodum religiosus fuisse traditur summaque cura divina administrasse, Helchia sacerdote usus bene. (2) is cum in templo librum, verbis Dei scriptum, repertum a sacerdote legisset, quo continebatur Hebraeam gentem ob crebras impietates et sacrilegia delendam, piis ad Deum precibus fletuque iugi imminentem cladem avertit. (3) quod ubi indultum sibi per Oldam prophetissam comperit, maiore cura, utpote obligatus divinis beneficiis, cultum Dei exercuit. igitur vasa omnia, anteriorum regum superstitionibus idolis consecrata, cremavit. namque eo profani ritus invaluerant, ut soli ac lunae divinos honores darent eisdemque etiam ex metallis sacraria aedificarent. (4) quibus Iosias in pulverem redactis sacerdotes quoque profanarum aedium interfecit. sed ne sepulchris quidem impiorum pepercit, quod olim praedictum a propheta, impletum animadversum est. (5) huius octavo et decimo imperii anno Pascha celebratum. post triennium fere adversus Nechao regem Aegypti, qui bellum Assyriis inferebat, in proelium egressus, priusquam inter se acies concurrerent, sagitta ictus est. exque eo vulnere in urbem relatus decessit, cum regnasset annos unum et viginti.
53 (1) Ioachas inde filius eius regnum indeptus tribus mensibus tenuit, captivitati ob impietatem destinatus. namque eum Nechao rex Aegypti vinctum captumque duxit, nec multo post in vinculis diem functus est. (2) Iudaeis stipendium annuum imperatum, rex eis Eliacim arbitrio victoris datus, qui postea immutato nomine Ioachim vocitatus est. hic Ioachae frater, Iosiae filius fuit, fratri quam patri propior, sacrilegio invisus Deo. (3) igitur cum regi Aegyptio pareret, quippe cui tributum penderet, Nabuchodonosor rex Babylonius Iudaeam terram occupavit armis et per triennium iure belli victor possedit. etenim cedente iam rege Aegypti determinatisque inter eos imperii finibus convenerat Iudaeos ad Babylonam pertinere. ita cum Ioachim, exactis in regno annis undecim, filio eiusdem nominis locum fecisset isque regis Babylonii in se iram concitasset, Deo nimirum agente, cui constitutum erat Iudaeam gentem captivitati et internecioni dare, Nabuchodonosor Hierosolymam cum exercitu ingressus urbem murosque ac templum solo stravit; auri immensum modum et sacra ornamenta vel publica vel privata, puberesque omnes virilis ac muliebris sexus transtulit, relictis, quorum imbecillitas aut aetas fastidio victoribus fuit. quae turba inutilis servitio exercendis colendisque agris, ne incultum esset solum, deputata. (5) eisdemque rex Sedechias praepositus, ademptis viribus inani tantum umbra regii nominis concessa. sed Ioachim tribus mensibus tempus imperii habuit. (6) is cum populo Babylonam translatus et in carcerem coniectus; trigesimum post annum emissus atque a rege in amicitiam receptus mensaque et consiliis participatus, non sine solacio depulsae calamitatis decessit.
54 (1) Interea Sedechias rex turbae inutilis, quamquam sine viribus, infido ingenio et Dei immemor, qui non intellegeret captivitatem ob delicta gentis illatam, postremis denique malis debitus, regis animum offendit. ita ei post novem annos Nabuchodonosor bellum intulit, compulsumque intra muros confugere triennio obsedit. (2) qua tempestate Hieremiam prophetam, qui iam saepius imminere urbi captivitatem pronuntiaverat, consulit, si quid spei forsitan superesset. sed ille caelestis irae non ignarus, eadem saepius interrogatus, respondit, ipsi regi specialem poenam denuntians. (3) tum vero Sedechias in iram excitatus trudi prophetam in carcerem iubet; moxque eum crudelis facti piguit, sed obsistentibus Iudaeorum principibus, quibus iam inde a principio moris fuerat bonos premere, absolvere innocentem non ausus. (4) isdem cogentibus in lacum immensi profundi caenoque ac sordibus atque ex eo exitiabili foetore horridum demissus est, ut ne simplici quidem morte exspiraret. sed rex licet impius, aliquanto tamen sacerdotibus mitior, educi prophetam de lacu et carceris custodiae reddi iubet. (5) interea obsessos vis hostium et penuria urgebat, consumptisque omnibus, quae mandi poterant, fames invaluerat; ita defessis inedia defensoribus oppidum captum incensumque. rex, ut propheta dixerat, effossis oculis Babylonam translatus, Hieremias misericordia hostili carcere exemptus. (6) cum eum Nabuzardan, princeps regius, captivum cum ceteris duceret, delata sibi optione ab eo, utrum in solo patrio deserto desolatoque subsistere an secum abire in summis honoribus vellet, residere in patria maluit. (7) Nabuchodonosor abducto populo, residuis quos belli conditio vel praedae fastidium relinqui a victoribus fecerat, Godoliam eiusdem gentis praeposuit absque ullo insigni regio aut imperii nomine, quia praeesse paucis et calamitosis nulla dignitas erat.
Christian Latin The Latin Library The Classics Page
Sulpicius Severus: Chronicles II
LIBER SECUNDUS
1 (1) Captivitatis tempora prophetarum vaticiniis atque actibus illustrata sunt, maximeque Danielis egregia ad conservandam legem perseverantia et in absolutione Susannae divino consilio ceterisque ab eo gestis, quae iam ordine persequemur. (2) hic sub rege Ioachim captus deductusque Babylonam parvus admodum puer; postea ob elegantiam vultus inter ministros regios assumptus, unaque cum eo Annanias, Misael et Azarias. (3) sed cum eos rex delicatioribus cibis curari praecepisset idque Asphanae eunucho negotii dedisset, Daniel paternarum traditionum memor, ne ex mensa regis gentilium cibis participaret, poposcit ab eunucho, ut leguminibus tantum uterentur. (4) causante Asphane, ne dissimulatum imperium regis consecutura macies proderet, Daniel Deo fretus pollicetur maioris decoris sibi vultus ex leguminibus quam ex cibis regiis fore. fidesque dictis adfuit, ita ut minime eorum vultus comparabiles haberentur, qui imperialibus impendiis procurabantur. igitur a rege in honorem et gratiam adhibiti prudentia et disciplina brevi omnibus regis proximis antelati. (5) per idem tempus Susanna, cuidam Ioachi nupta, spectatae femina pulchritudinis, a duobus presbyteris appetita, cum impudicis non adquievisset, falso crimine incessitur, isdem presbyteris deferentibus, in remotis locis adulescentem cum ea deprehensum, sed illum iuvenili alacritate senum manus effugisse. ita presbyteris fides habita; iudicio populi Susanna damnatur. (6) quae cum secundum legem ad supplicium duceretur, Daniel, tum annos natus XII, increpitis Iudaeis, cur innocenter morti dedissent, reduci eam in iudicium causamque denuo audiri postulat. (7) enimvero multitudo Iudaeorum, quae tum aderat, non sine Deo existimans puerum contemptae aetatulae in hanc constantiam prorupisse, favore accommodato in consilium revertitur. (8) initur denuo iudicium; Danielo, ut inter maiores natu resideret, delatum. igitur separari accusatores iubet; unumquemque ex eis interrogat, sub cuius generis arbore adulteram deprehendisset. ex varietate responsi falsitas deprehensa; Susanna absoluta, presbyteri, qui innocenti periculum creaverant, capite damnati.
2 (1) Ea tempestate Nabuchodonosor somnium vidit, mysterio futurorum mirabile. cuius interpretationem cum per se non posset evolvere, ascitis ad interpretandum Chaldaeis quique magicis artibus extisque hostiarum scire occulta et futura praecinere videbantur, mox veritus, ne more hominum non vera, sed placita regi ex somnio coniectarent, visa supprimit poscitque ab eis, ut, si vera in iis divinatio esset, somnium ipsum sibi dicerent; tum demum interpretationi eorum crediturum, si prius enuntiando somnium artis periculum fecissent. (2) illi vero tantam molem abnuentes, non esse id humanae opis confitebantur. rex motus, cur falsa divinandi professione homines erroribus illuderent, cum astricti praesenti negotio nihil scire se confiterentur; ita edicto regis in eos animadversum palamque omnes huius artis interficiebantur. (3) quod ubi Danielo compertum, regis proximum appellat; enuntiationem somnii interpretationemque eius pollicetur. (4) res ad regem defertur Daniel arcessitur. iam revelato sibi per Deum mysterio visa regis refert absolvitque. sed res postulat, uti regis somnium et interpretationem prophetae et consequentium fidem exponamus. (5) viderat rex per soporem imaginem capite aureo, pectore brachiisque argenteis, ventre et femoribus aereis, cruribus ferreis, quae in pedes partim ferreos, partim fictiles desinebat; sed ferrum atque testum inter se confusum coire non poterat. ad extremum imaginem lapis sine manibus abscissus proterebat, redactaque omnia in pulverem vento ablata.
3 (1) Igitur secundum prophetae interpretationem imago visa figuram mundi gerit. (2) caput aureum Chaldaeorum imperium est, siquidem id primum et opulentissimum fuisse accepimus. (3) pectus et brachia argentea secundum regnum annuntiant; Cyrus enim victis Chaldaeis atque Medis imperium ad Persas contulit. (4) in ventre aereo tertium regnum portendi pronuntiatur, atque impletum videmus, siquidem Alexander ereptum Persis imperium Macedoniae vindicavit. (5) crura ferrea imperium quartum, idque Romanum intellegitur, omnibus ante regnis validissimum. pedes vero partim ferrei, partim fictiles dividendum esse Romanum regnum, ita ut numquam inter se coeat, praefigurant; quod aeque impletum est, siquidem cum non ab uno imperatore, sed etiam a pluribus semperque inter se armis aut studiis dissentientibus res Romana administretur. (6) denique commisceri testum atque ferrum numquam inter se coeunte materie commixtiones humani generis futurae a se invicem dissidentes significantur, siquidem Romanum solum ab exteris gentibus aut rebellibus occupatum aut dedentibus se per pacis speciem traditum constet, exercitibusque nostris, urbibus atque provinciis permixtas barbaras nationes, et praecipue Iudaeos, inter nos degere nec tamen in mores nostros transire videamus. (7) atque haec esse postrema prophetae annuntiant. in lapide vero sine manibus abscisso, qui aurum, argentum, aes, ferrum testumque comminuit, Christi figura est. is enim non conditione humana editus, siquidem non ex voluntate viri, sed ex Deo natus est, mundum istum, in quo sunt regna terrarum, in nihilum rediget regnumque aliud incorruptum atque perpetuum, id est futurum saeculum, quod sanctis paratum est, confirmabit. (8) de quo uno adhuc quorundam fides in ambiguo est, non credentium de futuris, cum de praeteritis convincantur. igitur Daniel multis a rege muneribus donatus, praefectus Babyloniae atque omni imperio, in summis honoribus habebatur. eius suffragio Annanias, Azarias et Misael ad summam aeque dignitatem et potestatem provecti. (9) eodem fere tempore praeclara Ezechielis prophetia exstitit, revelato ei futurorum et resurrectionis mysterio. exstat liber magni operis et cum cura legendus.
4 (1) At in Iudaea, cui post excidium Hierosolymae Godoliam praepositum supra memoravimus, aegre ferentes Iudaei principem sibi ex stirpe non regia arbitrio victoris datum, Ismael quodam duce et concitatore nefandae coniurationis, dispositis eum in convivio insidiis peremerunt. (2) at hi, qui extra noxiam fuerant, ultum ire facinus cupientes propere adversum Ismael arma capiunt. sed ut ille cognovit exitium sibi imminere, relicto exercitu, quem contraxerat, non amplius octo comitantibus ad Ammonitas confugit. (3) igitur populum universum metus pervaserat, ne paucorum scelus omnium exitio rex Babylonius ultum iret; nam praeter Godoliam multos ex Chaldaeis cum eo interfecerant. (4) itaque consilium ineunt fugiendi in Aegyptum, sed prius Hieremiam frequentes adeunt, sciscitantes divinum responsum. (5) at ille verbis Dei universos hortari, in solo patrio manerent; si id fecissent, Dei praesidio tuendos nullumque a Babyloniis periculum fore; sin Aegyptum peterent, omnes ibi ferro ac fame diversoque mortis genere perituros. (6) sed plebs assueto malo insolens parendi salubribus consiliis et divino imperio profecta in Aegyptum. quid de ea postea actum, sacris litteris siletur; nobis nihil compertum.
5 (1) Hoc tractu temporum Nabuchodonosor elatus rebus secundis statuam sibi auream immensae magnitudinis posuit adorarique eam, ut sacram effigiem praecepit. (2) quod cum certatim ab omnibus, depravatis adulatione omnium animis, fieret, Annanias, Azarias et Misael profano officio abstinuerunt, non ignorantes honorem hunc soli Deo debitum. igitur rei ex edicto regis constituuntur, propositaque eis conditio poenarum, ardens caminus, ut praesenti metu adorare statuam cogerentur. verum illi devorari ignibus quam piaculum committere maluerunt. (3) itaque vincti compedibus in medias flammas coniciuntur. sed ministros infandi operis, dum promptius damnatos in ignem propellunt, flamma absorbuit; Hebraeos - mirum dictu et incredibile non visentibus - ignis non attigit, cum a spectantibus deambulantes in camino psalinum Deo dicere cernerentur, visusque cum his inter ignes quartus specie angeli, quem Nabuchodonosor propius intuitus filium Dei se vidisse confessus est. (4) tum rex haud dubius divinam in re praesenti fuisse virtutem, missis per omne regnum suum edictis facti miraculum provulgavit, confessus soli Deo honorem deferendum. (5) nec multo post obiecto sibi somnio, mox voce etiam caelo emissa admonitus, potestate regia abiecta atque ab omni conversatione humana remotus, herbis tantum vitam sustinens, egisse paenitentiam traditur; servatum ei nutu Dei imperium, donec impleto tempore, agnito demum Deo, post VII annos et regno et statui pristino restitutus est. (6) hic post devictum, ut supra diximus, Sedechiam, quem captivum Babylonam transtulit, regnasse traditur annos VI et XX, quamquam id non in sacra historia scriptum invenerim. (7) sed forte accidit, ut dum multa evolverem, annotationem hanc iam interpolato per aetatem libello sine auctoris nomine reperirem, in quo regem Babyloniorum tempora continebantur; quam praetereundam non putavi, siquidem et Chronicis consentiret, et ita illius nobis ratio quadraret, ut per ordinem regum, quorum tempora continebat, usque in primum Cyri regis annum, LXX annos - tot enim per sacram historiam a captivitate usque ad Cyrum fuisse referuntur - impleret.
6 (1) Post Nabuchodonosor filius eius regnum indeptus, quem in Chronicis Evilmarodac fuisse vocitatum repperi. hic duodecimo imperii anno diem functus, fratri minori, qui Balthasar dictus est, locum fecit. (2) is cum quarto et decimo anno publicum epulum principibus ac praefectis suis daret, sacra vasa, quae per Nabuchodonosor de templo Hierosolymae ablata nec in regales usus usurpata, sed recondita in thesauris habebantur, proferri imperavit. (3) cumque his per luxum ac licentiam regalis convivii promiscue omnes virilis ac muliebris sexus, uxores concubinaeque eius uterentur, subito rex in pariete conspicatur digitos scribentes cernebanturque in versum ductae literae; sed qui posset scripta legere, non reperiebatur. (4) igitur rex perterritus magos et Chaldaeos advocat. quibus mussantibus nec quicquam respondentibus, regina regem admonet, esse quendam Hebraeum Daniel nomine, qui olim Nabuchodonosor occulti mysterii somnium revelasset, iam tum ob illustrem sapientiam summis honoribus donatum. (5) itaque accitus perlegit interpretatusque, ob delictum regis, qui sacra Deo vasa temerasset, ipsi exitium imminere regnumque eius Medis ac Persis datum. (6) quod mox consecutum est. nam eadem nocte Balthasar interiit, regnum eius Darius natione Medus occupavit; Danielum illustri opinione compertum universo imperio praeposuit, secutus superiorum regum iudicium. nam et Nabuchodonosor eum regno praefecerat et Balthasar veste purpurea et torque aureo donatum tertium regni principem constituerat.