Chronica (Sulpice Sévère) (page 4)

Sulpice Sévère · Histoire

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com — sulpiciusseveruschron1.html + sulpiciusseveruschron2.html · 4 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

LIBER SECUNDUS (suite)

37 (1) Interiecto deinde tempore Athanasius, cum Marcellum parum sanae fidei penitus comperisset, a communione suspendit. habuitque ille hanc verecundiam, ut tanti viri iudicio notatus sponte concederet. (2) ceterum antea innocens, postea depravatus, videri poterat iam tum nocens fuisse, cum de eo fuerat iudicatum. nacti ergo Arriani istius modi occasionem conspirant penitus Sardicensis synodi decreta subvertere. (3) etenim eis color quidam suppetere videbatur, ut tam iniuste fuisset pro Athanasio iudicatum, quam Marcellus fuerat absolutus, qui nunc etiam Athanasii iudicio esse haereticus probaretur. (4) namque Marcellus Sabellianae haeresis assertor exstiterat; Photinus vero novam haeresim iam ante protulerat, a Sabellio quidem in unione dissentiens, sed initium Christi ex Maria praedicabat. (5) igitur Arriani astuto consilio miscent innoxium criminosis, damnationemque Photini et Marcelli et Athanasii eadem sententia comprehendunt, illud nimirum apud imperitorum animos praestruentes, ut non putarentur de Athanasio perperam iudicasse, qui de Marcello atque Photino vera sensissent. (6) verumtamen ea tempestate Arriani perfidiam so suam occultabant; non ausi palam erroris sui dogmata praedicare catholicos se gerebant, nihil sibi prius agendum rati quam ut Athanasium ecclesia submoverent, qui semper eis velut murus obstiterat; quo remoto reliquos in libidinem suam cessuros sperabant. (7) sed pars episcoporum, quae Arrios sequebatur, damnationem Athanasii cupitam accepit; pars coacti metu et factione in studia partium concesserant; pauci, quibus fides cara et veritas potior erat, iniustum iudicium non receperunt; inter quos Paulinus , episcopus Treverorum, oblata sibi epistola ita subscripsisse traditur, se in Photini atque Marcelli damnationem praebere consensum, de Athanasio non probare.

38 (1) Tum vero Arriani, ubi doli parum processerant , vi agere decernunt. nam quidlibet audere atque agere facile erat regis amicitia subnixis, quem sibi pravis adulationibus devinxerant. (2) quin etiam ex consensione multorum inexpugnabiles erant; nam omnes fere duarum Pannoniarum episcopi multique Orientalium ac tota Asia in perfidia eorum coniuraverant. (3) sed principes mali istius habebantur a Singiduno Ursatius, Valens a Mursa, Heraclia Theodorus, Stephanus Antiochenus, Acatius a Caesarea, Menofantus Epheso, Georgius Laodicia, Narcissus a Neronopoli. (4) hi ita palatium occupaverant, ut nihil sine eorum nutu ageret imperator, obnoxius quidem omnibus, sed praecipue Valenti deditus. (5) nam eo tempore, quo apud Mursam contra Magnentium armis certatum, Constantius descendere in conspectum pugnae non ausus in basilica martyrum extra oppidum sita, Valente tum eius loci episcopo in solatium assumpto, diversatus est. ceterum Valens callide per ** suos disposuerat, ut quis proelii fuisset eventus primus cognosceret, vel gratiam regis captans, si prior bonum nuntium detulisset, vel vitae consulens, ante capturus fugiendi spatium, si quid contra accidisset. (6) itaque paucis, qui circa regem erant, metu trepidis, imperatore anxio, primus nuntiat hostes fugere. cum ille indicem ipsum intromitti posceret, Valens ut reverentiam sui adderet, angelum sibi fuisse nuntium respondit. (7) facilis ad credendum imperator palam postea dicere solitus, se Valentis meritis, non virtute exercitus vicisse.

39 (1) Ab hoc initio illecti principis extulere animos Arriani, potestate regis usuri, ubi auctoritate sua parum valuissent. igitur cum sententiam eorum, quam de Athanasio dederant, nostri non reciperent, edictum ab imperatore proponitur, ut qui in damnationem Athanasii non subscriberent, in exsilium pellerentur. (2) ceterum a nostris tum apud Arelatem ac Bitteras, oppida Galliarum, episcoporum concilia fuere. petebatur, ut priusquam in Athanasium subscribere cogerentur, de fide potius disceptarent, ac tum demum de re cognoscendum, cum de persona iudicum constitisset. (3) sed Valens sociique eius prius Athanasii damnationem extorquere cupiebant, de fide certare non ausi. ab hoc partium conflictu agitur in exsilium Paulinus. interea Mediolanum convenitur, ubi tum aderat imperator; eadem illa contentio nihil invicem relaxabat. (4) tum Eusebius Vercellensium et Lucifer a Carali Sardiniae episcopi relegati. ceterum Dionysius, Mediolanensium sacerdos, in Athanasii damnationem se consentire subscripsit, dummodo de fide inter episcopos quaereretur. sed Valens et Ursatius ceterique metu plebis, quae catholicam fidem egregio studio conservabat, non ausi piacula profiteri intra palatium congregantur. (5) illinc epistolam sub imperatoris nomine mittunt, omni pravitate infectam, eo nimirum consilio, ut, si eam aequis auribus populus recepisset, publica auctoritate cupita proferrent; sin aliter fuisset excepta, omnis invidia esset in rege, et ipsa venialis, quia etiam tum catechumenus sacramentum fidei merito videretur potuisse nescire. (6) igitur lecta in ecclesia epistola populus aversatus. Dionysius, quia non esset assensus, urbe pellitur, statimque eius in locum Auxentius episcopus subrogatur. (7) Liberius quoque urbis Romae et Hilarius Pictavorum episcopi dantur exsilio. Rhodanium quoque, Tolosanum antistitem, qui natura lenior non tam suis viribus quam Hilarii societate non cesserat Arrianis, eadem conditio implicuit, cum tamen hi omnes parati essent Athanasium a communione suspendere, modo ut de fide inter episcopos quaereretur. (8) sed Arrianis optimum visum praestantissimos viros a certamine submovere. ita pulsi in exsilium, quos supra memoravimus, abhinc annos quinque et XL, Arbitione et Lolliano consulibus. sed Liberias paulo post urbi redditus ob seditiones Romanas. (9) ceterum exules satis constat totius orbis studiis celebratos, pecuniasque eis in sumptum affatim congestas, legationibusque eos plebis catholicae ex omnibus fere provinciis frequentatos.

40 (1) Interea Arriani non occulte, ut antea, sed palam ac publico haeresis piacula praedicabant; quin etiam synodum Nicaenam pro se interpretantes, quam unius litterae adiectione corruperant, caliginem quandam iniecerant veritati. (2) nam ubi �homoousion� erat scriptum, quod est unius substantiae, illi �homoiousion�, quod est similis substantiae, scriptum esse dicebant, concedentes similitudinem. dum adimerent unitatem, quia multum ab unitate similitudo distaret; ut verbi gratia pictura humani corporis esset homini similis, nec tamen haberet hominis veritatem. (3) sed quidam ex his ultra processerant, �anomoiousian�, id est dissimilem substantiam, confirmantes. eoque his certaminibus processum, ut istius modi piaculis orbis terrarum implicaretur. (4) nam Italiam, Illyricum atque Orientem Valens et Ursatius ceterique, quorum nomina edidimus, infecerant. Gallias nostras Saturninus Arelatensium episcopus, homo impotens et factiosus, premebat. Osium quoque ab Hispania in eandem perfidiam concessisse opinio fuit; quod eo mirum atque incredibile videtur, quia omni fere aetatis suae tempore constantissimus nostrarum partium, et Nicaena synodus auctore illo confecta habebatur; nisi fatiscente aevo - etenim maior centenario fuit, ut sanctus Hilarius in epistolis refert - deliraverat. (6) quis rebus perturbato orbe terrarum et morbo quodam ecclesiis languentibus, segnior quidem, sed non minus gravis cura principem exercebat, quod licet Arriani, quibus favebat, superiores viderentur, necdum tamen de fide inter episcopos conveniret.

41 (1) Igitur apud Ariminum, urbem Italiae, synodum congregari iubet; idque Tauro praefecto imperat, ut collectos in unum non ante dimitteret, quam in unam fidem consentirent, promisso eidem consulatu, si rem effectui tradidisset. (2) ita missis per Illyricum, Italiam, Africam, Hispanias Galliasque magistri officialibus, acciti aut coacti quadringenti et aliquanto amplius occidentales episcopi Ariminum convenire; quibus omnibus annonas et cellaria dari imperator praeceperat. (3) sed id nostris, id est Aquitanis, Gallis ac Britannis, indecens visum; repudiatis fiscalibus propriis cum sumptibus vivere maluerunt. tres tantum ex Britannia inopia proprii publico usi sunt, cum oblatam a ceteris collationem respuissent, sanctius putantes fiscum gravare quam singulos. (4) hoc ego Gavidium episcopum nostrum quasi obtrectantem referre solitum audivi, sed longe aliter senserim laudique attribuo, episcopos tam pauperes fuisse, ut nihil proprium haberent neque ab aliis potius quam a fisco sumerent, ubi neminem gravabant; ita in utrisque egregium exemplum. de reliquis nihil memoria dignum traditur, sed redeo ad ordinem. (5) posteaquam omnes, ut supra diximus, in unum collecti sunt, fit partium secessio. ecclesiam nostri optinent, Arriani autem aedem, tum de industria vacantem, orationis loco capiunt, sed hi non amplius quam LXXX, reliqui nostrarum partium erant. (6) igitur frequentibus conciliis nihil actum, nostris in fide manentibus, illis de perfidia non cedentibus. ad postremum placuit decem legatos mitti ad imperatorem, ut quae esset partium fides vel sententia, cognosceret sciretque pacem cum haereticis esse non posse. (7) idem Arriani faciunt mittuntque numero pari legatos, qui adversum nostros coram imperatore confligerent. sed ex parte nostrorum leguntur homines adulescentes, parum docti et parum cauti; ab Arrianis autem missi senes, callidi et ingenio valentes, veterno perfidiae imbuti, qui apud regem facile superiores exstiterunt. (8) sed nostris mandatum, ne quo modo cum Arrianis communionem inirent omniaque integra synodo reservarent.

42 (1) Interim in Oriente exemplo Occidentalium imperator iubet cunctos fere episcopos apud Seleuciam Isauriae oppidum congregari. (2) qua tempestate Hilarius, quartum iam exsilii annum in Phrygia agens, inter reliquos episcopos, per vicarium ac praesidem data evectionis copia, adesse compellitur, (3) cum tamen nihil de eo specialiter mandasset imperator, iudices tantum generalem iussionem secuti, qua omnes episcopos ad concilium cogere iubebantur, hunc quoque inter reliquos volentes misere. ut ego conicio, Dei nutu ita gestum, ut vir divinarum rerum instructissimus, cum de fide disceptandum erat, interesset. (4) is ubi Seleuciam venit, magno cum favore exceptus omnium in se animos et studia converterat. ac primum quaesitum ab eo, quae esset Gallorum fides; quia tum, Arrianis prava de nobis vulgantibus, suspecti ab Orientalibus habebamur trionymam solitarii Dei unionem secundum Sabellium credidisse. sed exposita fide sua iuxta ea, quae Nicaeae erant a patribus conscripta, Occidentalibus perhibuit testimonium. (5) ita absolutis omnium animis, intra conscientiam communionis nec non etiam in societatem receptus concilioque ascitus est. agi deinde coeptum, repertique pravae haeresis auctores atque ab ecclesiae corpore avulsi. (6) in eo numero fuere Georgius ab Alexandria, Acatius, Eudoxius, Uranius, Leontius, Theodosius, Euagrius, Theodulus. sed confecta synodo decreta ad imperatorem legatio, quae gesta insinuaret. damnati quoque ad regem profecti, satis freti sociorum viribus et principis societate.

43 (1) Interea legatos Ariminensis concilii ex parte nostrorum compellit imperator uniri haereticorum communioni; eisdemque conscriptam ab improbis fidem tradit, verbis fallentibus involutam, quae catholicam disciplinam perfidia latente loqueretur. (2) namque usiae verbum tamquam ambiguum et temere a patribus usurpatum, neque ex auctoritate scripturarum profectum, sub specie falsae rationis abolebat, ne unius cum patre substantiae filius crederetur. eadem fides similem patri filium fatebatur. sed interius aderat fraus parata, ut esset similis, non esset aequalis. (3) ita dimissis legatis praefecto mandatum, ut synodum non ante laxaret, quam conscriptae fidei consentire se omnes subscriptionibus profiterentur; ac si qui pertinacius obsisterent, dummodo is numerus intra quindecim esset, in exsilium pellerentur. (4) sed regressis legatis, licet vim regiam deprecantibus, negata communio. enimvero compertis quae decreta erant maior rerum et consiliorum perturbatio; dein paulatim plerique nostrorum, partim imbecillitate ingenii, partim taedio peregrinationis evicti, dedere se adversariis, iam post reditum legatorum superioribus et ecclesiam nostris inde detrusis optinentibus; factaque semel inclinatione animorum catervatim in partem alteram concessum, donec ad viginti usque nostrorum numerus imminutus est.

44 (1) Sed hi quanto pauciores, tanto validiores erant. constantissimus inter eos habebatur noster Foegadius et Servatio Tungrorum episcopus. hos, quia minis et terriculis non cesserant, Taurus precibus aggreditur ac lacrimans obtestatur, mitiora uti consulerent. clausos intra unam urbem episcopos iam septimum mensem agere, iniuria hiemis et inopia confectis nullam spem reversionis dari; quis tandem esset finis? (2) sequerentur plurium exemplum, auctoritatem saltem ex numero sumerent. enimvero Foegadius paratum se exsilio atque ad omne supplicium, in quod deposceretur, profiteri; se ab Arrianis conceptam fidem non recepturum. (3) ita in hoc certamine aliquot dies tracti; ubi parum ad pacem proficiebant, paulatim et ipse infractior, ad extremum proposita conditione evincitur. (4) namque Valens et Ursatius affirmantes, praesentem fidem catholica ratione conceptam, ab Orientalibus imperatore auctore prolatam cum piaculo repudiari; et quis discordiarum finis foret, si, quae Orientalibus placuisset, Occidentalibus displiceret? (5) postremo si quid minus plene praesenti fide editum videretur, ipsi adderent, quae addenda putarent; praebituros se in his quae essent adiecta consensum. favorabilis professio pronis omnium animis excepta, nec ultra nostri repugnare ausi, iam quoquo modo finem rebus imponere cupientes. (6) dein conceptae a Foegadio et Servatione professiones edi coepere; in quis primum damnatus Arrius totaque eius perfidia ceterum etiam patri aequalis et sine initio, sine tempore Dei filius pronuntiatur. (7) tum Valens tamquam nostros adiuvans subiecit sententiam, cui inerat occultus dolus, filium Dei non esse creaturam sicut ceteras creaturas; fefellitque audientes fraus professionis. etenim his verbis, quibus similis esse ceteris creaturis filius negabatur, creatura tamen, potior tantum ceteris pronuntiabatur. (8) ita neutra pars vicisse se penitus aut victam putare poterat, quia fides ipsa pro Arrianis, professiones vero postea adiectae pro nostris erant, praeter illam, quam Valens subiunxerat, quae tum non intellecta sero demum animadversa est. hoc vero modo concilium dimissum, bono initio foedo exitu consummatum.

45 (1) Igitur Arriani rebus nimium prospere et secundum vota fluentibus Constantinopolim ad imperatorem concurrunt; ibi repertos Seleuciensis synodi legatos vi regia compellunt, exemplo Occidentalium pravam illam fidem recipere. (2) plerique abnuentes iniuriosa custodia ac fame etiam vexati captivam conscientiam dedere. multi constantius renitentes adempto episcopatu in exsilium detrusi atque in eorum locum alii dati. ita optimis sacerdotibus aut metu territis aut exsilio deductis perfidiae paucorum cuncti concesserant. (3) aderat ibi tum Hilarius, a Seleucia legatos secutus, nullis certis de se mandatis opperiens imperatoris voluntatem, si forsitan redire ad exsilium iuberetur. is ubi extremum fidei periculum animadvertit, Occidentalibus deceptis Orientales per scelus vinci, tribus libellis publice datis audientiam regis poposcit, ut de fide coram adversariis disceptaret. (4) id vero Arriani maximo opere abnuere. postremo quasi discordiae seminarium et perturbator Orientis redire ad Gallias iubetur, absque exsilii indulgentia. (5) verum ubi permensus est orbem paene terrarum, male perfidiae infectum, dubius animi et magna curarum mole aestuans, cum plerisque videretur non ineundam cum his communionem, qui Ariminensem synodum recepissent, optimum factu arbitratus revocare cunctos ad emendationem et paenitentiam, frequentibus intra Gallias conciliis, atque omnibus fere episcopis de errore profitentibus, apud Ariminum gesta condemnat et in statum pristinum ecclesiarum fidem reformat. (6) resistebat sanis consiliis Saturninus Arelatensium episcopus, vir sane pessimus et ingenio malo pravoque. verum is praeter haeresis infamiam multis atque infandis criminibus convictus ecclesia eiectus est. (7) ita partium vires amisso duce infractae. Paternus etiam a Petrocoriis, aeque vecors nec detrectans perfidiam profiteri, sacerdotio pulsus; ceteris venia data. illud apud omnes constitit unius Hilarii beneficio Gallias nostras piaculo haeresis liberatas. (8) ceterum Lucifer tum Antiochiae longe diversa sententia fuit. nam in tantum eos, qui Arimini fuerant, condemnavit, ut se etiam ab eorum communione secreverit, qui eos vel sub satisfactione vel paenitentia recepissent. (9) id recte an perperam constituerit dicere non ausim. Paulinus et Rhodanius in Phrygia defuncti; Hilarius sexto anno, postquam redierat, in patria obiit.

46 (1) Sequuntur tempora aetatis nostrae gravia et periculosa, quibus non usitato malo pollutae ecclesiae et perturbata omnia. namque tum primum infamis illa Gnosticorum haeresis intra Hispanias deprehensa, superstitio exitiabilis arcanis occultata secretis. (2) origo istius mali Oriens atque Aegyptus, sed quibus ibi initiis coaluerit haud facile est disserere; primus eam intra Hispanias Marcus intulit, Aegypto profectus, Memphi ortus. huius auditores fuere Agape quaedam, neu ignobilis mulier, et rhetor Helpidius. (3) ab his Priscillianus est institutus, familia nobilis, praedives opibus, acer, inquies, facundus, multa lectione eruditus, disserendi ac disputandi promptissimus, (4) felix profecto, si non pravo studio corrupisset optimum ingenium; prorsus multa in eo animi et corporis bona cerneres. vigilare multum, famem ac sitim ferre poterat, habendi minime cupidus, utendi parcissimus. (5) sed idem vanissimus et plus iusto inflatior profanarum rerum scientia; quin et magicas artes ab adolescentia eum exercuisse creditum est. is ubi doctrinam exitiabilem aggressus est, multos nobilium pluresque populares auctoritate persuadendi et arte blandiendi allicuit in societatem. (6) ad hoc mulieres novarum rerum cupidae, fluxa fide et ad omnia curioso ingenio, catervatim ad eum confluebant; quippe humilitatis speciem ore et habitu praetendens honorem sui et reverentiam cunctis iniecerat. (7) iamque paulatim perfidiae istius tabes pleraque Hispaniae pervaserat, quin et nonnulli episcoporum depravati, inter quos Instantius et Salvianus Priscillianum non solum consensione, sed sub quadam etiam coniuratione susceperant, (8) quoad Hyginus, episcopus Cordubensis, ex vicino agens, comperta ad Ydacium Emeritae sacerdotem referret. (9) is vero sine modo et ultra quam oportuit Instantium sociosque eius lacessens, facem quandam nascenti incendio subdidit, ut exasperaverit malos potius quam compresserit.

47 (1) Igitur post multa inter eos nec digna memoratu certamina apud Caesaraugustam synodus congregatur, cui tum etiam Aquitani episcopi interfuere. (2) verum haeretici committere se iudicio non ausi; in absentes tamen lata sententia damnatique Instantius et Salvianus episcopi, Helpidius et Priscillanus laici. (3) additum etiam ut, si qui damnatos in communionem recepisset, sciret in se eandem sententiam promendam. atque id Ithacio � Sossubensi episcopo negotium datum, ut decretum episcoporum in omnium notitiam deferret et maxime Hyginum extra communionem faceret, qui, cum primus omnium insectari palam haereticos coepisset, postea turpiter depravatus in communionem eos recepisset. (4) interim Instantius et Salvianus damnati iudicio sacerdotum Priscillianum etiam laicum, sed principem malorum omnium, una secum Caesaraugustana synodo notatum, ad confirmandas vires suas episcopum in Abilensi oppido constituunt, rati nimirum, si hominem acrem et callidum sacerdotali auctoritate armassent, tutiores fore sese. (5) tum vero Ydacius atque Ithacius acrius instare, arbitrantes posse inter initia malum comprimi; sed parum sanis consiliis saeculares iudices adeunt, ut eorum decretis atque executionibus haeretici urbibus pellerentur. (6) igitur post multa et foeda certamina Ydacio supplicante elicitur a Gratiano tum imperatore rescriptum, quo universi haeretici excedere non ecclesiis tantum aut urbibus, sed extra omnes terras propelli iubebantur. quo comperto Gnostici diffisi rebus suis, non ausi iudicio certare, sponte cessere, qui episcopi videbantur; ceteros metus dispersit.

48 (1) Ac tum Instantius, Salvianus et Priscillianus Romam profecti, ut apud Damasum, urbis ea tempestate episcopum, obiecta purgarent. (2) sed iter eis praeter interiorem Aquitanicam fuit, ubi tum ab imperitis magnifice suscepti sparsere perfidiae semina. maximeque Elusanam plebem, sane tum bonam et religioni studentem, pravis praedicationibus pervertere. a Burdigala per Delfinum repulsi, tamen in agro Euchrotiae aliquantisper morati, infecere nonnullos suis erroribus. (3) inde iter coeptum ingressi, turpi sane pudibundoque comitatu, cum uxoribus atque alienis etiam feminis, in quis erat Euchrotia ac filia eius Procula, de qua fuit in sermone hominum Priscilliani stupro gravidam partum sibi graminibus abegisse. (4) hi ubi Romam pervenere, Damaso se purgare cupientes, ne in conspectum quidem eius admissi sunt. regressi Mediolanum aeque adversantem sibi Ambrosium reppererunt. (5) tum vertere consilia, ut, quia duobus episcopis, quorum ea tempestate summa auctoritas erat, non illuserant, largiendo et ambiendo ab imperatore cupita extorquerent. ita corrupto Macedonio, tum magistro officiorum, rescriptum eliciunt, quo calcatis, quae prius decreta erant, restitui ecclesiis iubebantur. (6) hoc freti Instantius et Priscillianus repetivere Hispanias; nam Salvianus in urbe obierat; ac tum sine ullo certamine ecclesias, quibus praefuerant, recepere.

49 (1) Verum Ithacio ad resistendum non animus, sed facultas defuit, quia haeretici corrupto Volventio proconsule vires suas confirmaverant. (2) quin etiam Ithacius ab his quasi perturbator ecclesiarum reus postulatus, iussusque per atrocem exsecutionem deduci trepidus profugit ad Gallias; ibi Gregorium praefectum adiit. qui compertis quae gesta erant, rapi ad se turbarum auctores iubet ac de omnibus ad imperatorem refert, ut haereticis viam ambiendi praecluderet. (3) sed id frustra fuit, quia per libidinem et potentiam paucorum cuncta ibi venalia erant. igitur haeretici suis artibus, grandi pecunia Macedonio data, optinent, ut imperiali auctoritate praefecto erepta cognitio Hispaniarum vicario deferretur; (4) nam iam proconsulem habere desierant; missique a magistro officiales, qui Ithacium tum in Treveris agentem ad Hispanias retraherent. quos ille callide frustratus, ac postea per Britannium episcopum defensus illusit. (5) iam tum rumor incesserat clemens, Maximum intra Britannias sumpsisse imperium ac brevi in Gallias erupturum. ita tum Ithacius statuit, licet rebus dubiis, novi imperatoris adventum exspectare; interim sibi nihil agitandum. (6) igitur ubi Maximus oppidum Treverorum victor ingressus est, ingerit preces plenas in Priscillianum ac socios eius invidiae atque criminum. (7) quibus permotus imperator, datis ad praefectum Galliarum atque ad vicarium Hispaniarum litteris, omnes omnino, quos labes illa involverat, deduci ad synodum Burdigalensem iubet. (8) ita deducti Instantius et Priscillianus quorum Instantius prior iussus causam dicere, postquam se parum expurgabat, indignus esse episcopatu pronuntiatus est. (9) Priscillianus vero, ne ab episcopis audiretur, ad principem provocavit. permissumque id nostrorum inconstantia, qui aut sententiam vel in refragantem ferre debuerant aut, si ipsi suspecti habebantur, aliis episcopis audientiam reservare, non causam imperatori de tam manifestis criminibus permittere.

50 (1) Ita omnes, quos causa involverat, ad regem deducti. secuti etiam accusatores Ydacius et Ithacius episcopi, quorum studium super expugnandis haereticis non reprehenderem, si non studio vincendi plus quam oportuit certassent. (2) ac mea quidem sententia est, mihi tam reos quam accusatores displicere, certe Ithacium nihil pensi, nihil sancti habuisse definio; fuit enim audax, loquax, impudens, sumptuosus, ventri et gulae plurimum impertiens. (3) hic stultitiae eo usque processerat, ut omnes etiam sanctos viros, quibus aut studium inerat lectionis aut propositum erat certare ieiuniis, tamquam Priscilliani socios aut discipulos in crimen arcesseret. (4) ausus etiam miser est ea tempestate Martino episcopo, viro plane Apostolis conferendo, palam obiectare haeresis infamiam. (5) namque tum Martinus apud Treveros constitutus non desinebat increpare Ithacium, ut ab accusatione desisteret, Maximum orare, ut sanguine infelicium abstineret; satis superque sufficere, ut episcopali sententia haeretici iudicati ecclesiis pellerentur; saevum esse et inauditum nefas, ut causam ecclesiae iudex saeculi iudicaret. (6) denique quoad usque Martinus Treveris fuit, dilata cognitio est; et mox discessurus egregia auctoritate a Maximo elicuit sponsionem, nihil cruentum in reos constituendum. (7) sed postea imperator per Magnum et Rufum episcopos depravatus et a mitioribus consiliis deflexus causam praefecto Euodio permisit, viro acri et severo. (8) is Priscillianum gemino iudicio auditum convictumque maleficii nec diffitientem obscenis se studuisse doctrinis, nocturnos etiam turpium feminarum egisse conventus nudumque orare solitum, nocentem pronuntiavit redegitque in custodiam, donec ad principem referret. gesta ad palatium delata censuitque imperator, Priscillianum sociosque eius capite damnari oportere.

51 (1) Ceterum Ithacius videns, quam invidiosum sibi apud episcopos foret, si accusator etiam postremis rerum capitalium iudiciis adstitisset - etenim iterari iudicium necesse erat - subtrahit se cognitioni, frustra callidus iam scelere perfecto. (2) ac tum per Maximum accusator apponitur Patricius quidam, fisci patronus. ita eo insistente Priscillianus capitis damnatus est, unaque cum eo Felicissimus et Armenius, qui nuper a catholicis, cum essent clerici, Priscillianum secuti desciverant. (3) Latronianus quoque et Euchrotia gladio perempti. Instantius, quem superius ab episcopis damnatum diximus, in Sylinancim insulam, quae ultra Britannias sita est, deportatus. (4) itum deinde in reliquos sequentibus iudiciis, damnatique Asarivus et Aurelius diaconus gladio, Tiberianus ademptis bonis in Sylinancim insulam datus. Tertullus, Potamius et Iohannes, tamquam viliores personae et digni misericordia, quia ante quaestionem se ac socios prodidissent, temporario exsilio intra Gallias relegati. (5) hoc fere modo homines luce indignissimi pessimo exemplo necati aut exsiliis multati; quod initio iure iudiciorum et egregio publico defensum postea Ithacius iurgiis sollicitatus, ad postremum convictus, in eos retorquebat, quorum id mandato et consiliis effecerat; solus tamen omnium episcopatu detrusus. (6) nam Ydacius, licet minus nocens, sponte se episcopatu abdicaverat; sapienter id et verecunde, nisi postea amissum locum repetere temptasset. (7) ceterum Priscilliano occiso, non solum non repressa est haeresis, quae illo auctore proruperat, sed confirmata latius propagata est. namque sectatores eius, qui eum prius ut sanctum honoraverant, postea ut martyrem colere coeperunt. (8) peremptorum corpora ad Hispanias relata magnisque obsequiis celebrata eorum funera; quin et iurare per Priscillianum summa religio putabatur. at inter nostros perpetuum discordiarum bellum exarserat, quod iam per quindecim annos foedis dissensionibus agitatum nullo modo sopiri poterat. (9) et nunc, cum maxime discordiis episcoporum omnia turbari ac misceri cernerentur cunctaque per eos odio aut gratia, metu, inconstantia, invidia, factione, libidine, avaritia, arrogantia, somno, desidia depravata, (10) postremo plures adversum paucos bene consulentes insanis consiliis et pertinacibus studiis certabant; inter haec plebs Dei et optimus unus quisque probro atque ludibrio habebatur.

Christian Latin The Latin Library The Classics Page

Tous les livres