De l'âme (De anima, extrait)
Chapitre XX (extrait)
Et hic itaque concludimus omnia naturalia animae ut substantiua eius ipsi inesse et cum ipsa procedere atque proficere, ex quo ipsa censetur. Sicut et Seneca saepe noster: « insita sunt nobis omnium artium et aetatum semina, magisterque ex occulto deus producit ingenia, ex seminibus scilicet insitis et occultis per infantiam, quae sunt et intellectus. » Ex his enim producuntur ingenia. Porro et frugum seminibus una generis cuiusque forma est, processus tamen uarii: alia integro statu euadunt, alia etiam meliora respondent, alia degenerant pro condicione caeli et soli, pro ratione operis et curae, pro temporum euentu, pro licentia casuum; ita et animam licebit semine uniformem, fetu multiformem.