Quaestiones Disputatae de Veritate (page 125)

Thomas d'Aquin · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : corpusthomisticum.org — De Veritate (qq. 1-20) · 138 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

[55436] De veritate, q. 17 a. 4 ad 5 Ad quintum dicendum, quod ex illo argumento non concluditur quod conscientia erronea non liget ad peccatum si non impleatur; sed quod si impleatur, excusat a peccato. Unde non est ad propositum. Concludit autem verum, quando ipse error non est peccatum: utpote cum contingit ex ignorantia facti. Si autem ex ignorantia iuris, sic non concludit, quia ipsa ignorantia peccatum est; sic enim etiam apud saecularem iudicem non excusatur qui ignorantiam legis quam scire debet, allegat.

[55437] De veritate, q. 17 a. 4 ad 6 Ad sextum dicendum, quod licet in ratione naturali sit unde possit procedi ad contrarium eius quod erronea conscientia dictat, sive sit error circa indifferentia, sive circa per se mala; tamen actu naturalis ratio non dictat; si enim dictaret contrarium, non erraret conscientia.

[55438] De veritate, q. 17 a. 4 ad 7 Ad septimum dicendum, quod quamvis opus indifferens, quantum in se est, ad utrumlibet se habeat; tamen huic qui exstimat hoc opus cadere sub praecepto, efficitur non indifferens propter suam aestimationem.

[55439] De veritate, q. 17 a. 4 ad 8 Ad octavum dicendum, quod ille qui habet conscientiam faciendi fornicationem, non est simpliciter perplexus, quia potest aliquid facere quo facto non incidet in peccatum, scilicet conscientiam erroneam deponere; sed est perplexus secundum quid, scilicet conscientia erronea manente. Et hoc non est inconveniens, ut aliquo supposito, homo peccatum vitare non possit; sicut supposita intentione inanis gloriae, ille qui tenetur eleemosynam dare, peccatum evitare non potest: si enim dat ex tali intentione, peccat; si vero non dat, transgressor est.

[55440] De veritate, q. 17 a. 4 ad 9 Ad nonum dicendum, quod quando conscientia erronea dictat aliquid faciendum, dictat illud sub aliqua ratione boni, vel quasi opus iustitiae, vel quasi temperantiae, et sic de aliis; et ideo transgressor incurrit in vitium contrarium illi virtuti sub cuius specie conscientia illud dictat. Vel si dictat illud sub specie divini praecepti, vel alicuius praelati tantum, incurret peccatum inobedientiae conscientiam transgrediens.

Articulus 5

[55441] De veritate, q. 17 a. 5 tit. 1 Quinto quaeritur utrum conscientia erronea in indifferentibus plus liget quam praeceptum praelati, vel minus

[55442] De veritate, q. 17 a. 5 tit. 2 Et videtur quod minus.

[55443] De veritate, q. 17 a. 5 arg. 1 Subditus enim religiosus vovit oboedire praelato suo. Sed tenetur votum reddere ut in Psalm. dicitur: vovete et reddite. Ergo videtur quod tenetur praelato obedire contra conscientiam; et ita magis praelato quam conscientiae.

[55444] De veritate, q. 17 a. 5 arg. 2 Praeterea, praelato semper est obediendum in his quae non sunt contra Deum. Sed indifferentia non sunt contra Deum. Ergo in his tenetur obedire praelato; et sic idem quod prius.

[55445] De veritate, q. 17 a. 5 arg. 3 Praeterea, potestati superiori magis est obediendum quam inferiori, ut habetur in Glossa, Rom. XIII, 2. Sed anima praelati est superior quam anima subditi. Ergo magis ligatur subditus ex imperio praelati quam ex conscientia propria.

[55446] De veritate, q. 17 a. 5 arg. 4 Praeterea, subditus non debet iudicare de praecepto praelati, sed magis praelatus de actibus subditi. Iudicaret autem subditus de praelati praecepto, si propter suam conscientiam ab eius praecepto recederet. Ergo quantumcumque conscientia contrarium dictet in indifferentibus, magis est praelati praecepto standum.

[55447] De veritate, q. 17 a. 5 s. c. Sed contra. Vinculum spirituale fortius est quam corporale, et intrinsecum quam extrinsecum. Sed conscientia est vinculum spirituale intrinsecum, praelatio autem est vinculum extrinsecum et corporale, ut videtur, quia secundum temporalem dispensationem omnis praelatio agitur; unde, cum ad aeternitatem ventum fuerit, evacuabitur, ut habetur ex Glossa, I Corinth. XV, 24. Ergo, videtur quod magis est obediendum conscientiae quam praelato.

[55448] De veritate, q. 17 a. 5 co. Responsio. Dicendum, quod huius quaestionis solutio satis ex his quae dicta sunt, potest apparere. Dictum est enim supra, quod conscientia non ligat nisi in vi praecepti divini, vel secundum legem scriptam, vel secundum legem naturae inditi. Comparare igitur ligamen conscientiae ad ligamen quod est ex praecepto praelati, nihil est aliud quam comparare ligamen praecepti divini ad ligamen praecepti praelati. Unde, cum praeceptum divinum obliget contra praeceptum praelati, et magis obliget quam praeceptum praelati: etiam conscientiae ligamen erit maius quam ligamen praecepti praelati, et conscientia ligabit, etiam praecepto praelati in contrarium existente. Tamen hoc diversimode se habet in conscientia recta et erronea. Conscientia enim recta simpliciter et perfecte contra praeceptum praelati obligat. Simpliciter quidem, quia eius obligatio auferri non potest, cum talis conscientia sine peccato deponi non possit. Perfecte autem, quia conscientia recta non solum hoc modo ligat, ut ille qui eam non sequitur peccatum incurrat, sed etiam ut ille qui eam sequitur sit immunis a peccato quantumcumque praeceptum praelati sit in contrarium. Sed conscientia erronea ligat contra praeceptum praelati etiam in indifferentibus secundum quid et imperfecte. Secundum quid quidem, quia non obligat in omnem eventum, sed sub conditione suae durationis: potest enim aliquis et debet talem conscientiam deponere. Imperfecte autem, quia ligat quantum ad hoc quod ille qui eam non sequitur, peccatum incurrit; non autem quantum ad hoc quod ille qui eam sequitur, peccatum evitet, cum praeceptum praelati est in contrarium, si tamen ad illud indifferens praeceptum praelati obliget: in tali enim casu peccat, sive non faciat, quia contra conscientiam agit, sive faciat, quia praelato inobediens est. Magis autem peccat si non faciat, conscientia durante, quod conscientia dictat; cum plus liget quam praeceptum praelati.

[55449] De veritate, q. 17 a. 5 ad 1 Ad primum igitur dicendum, quod ille qui vovit obedientiam, tenetur obedire in his ad quae bonum obedientiae se extendit; nec ab ista obligatione absolvitur per errorem conscientiae, nec iterum a conscientiae absolvitur ligamine per istam obligationem: et ita manet in eo duplex contraria obligatio. Quarum una, scilicet quae est ex conscientia, est maior, quia intensior; minor vero quia solubilior; alia vero e contrario. Obligatio enim illa quae est ad praelatum, solvi non potest, sicut conscientia erronea potest deponi.

[55450] De veritate, q. 17 a. 5 ad 2 Ad secundum dicendum, quod quamvis opus illud per se sit indifferens, tamen ex dictamine conscientiae fit non indifferens.

[55451] De veritate, q. 17 a. 5 ad 3 Ad tertium dicendum, quod quamvis praelatus sit superior subdito, tamen Deus, sub cuius praecepti specie conscientia ligat, est maior quam praelatus.

[55452] De veritate, q. 17 a. 5 ad 4 Ad quartum dicendum, quod subditus, non habet iudicare de praecepto praelati, sed de impletione praecepti, quae ad ipsum spectat. Unusquisque enim tenetur actus suos examinare ad scientiam quam a Deo habet, sive sit naturalis, sive acquisita, sive infusa: omnis enim homo debet secundum rationem agere.

Iura omnia asservantur OCLC nr. 49644264

CORPUS THOMISTICUM

Sancti Thomae de Aquino

Quaestiones disputatae de veritate

a quaestione XVIII ad quaestionem XIX

Textum adaequatum Leonino 1972 edito ex plagulis de prelo emendatum ac translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit

Quaestio 18

Prooemium

[55453] De veritate, q. 18 pr. 1 Primo utrum homo in statu innocentiae cognoverit Deum per essentiam.

[55454] De veritate, q. 18 pr. 2 Secundo utrum homo in statu innocentiae Deum per creaturas viderit.

[55455] De veritate, q. 18 pr. 3 Tertio utrum Adam in statu innocentiae fidem de Deo habuerit.

[55456] De veritate, q. 18 pr. 4 Quarto utrum Adam in statu innocentiae habuerit omnium creaturarum notitiam.

[55457] De veritate, q. 18 pr. 5 Quinto utrum Adam in statu innocentiae Angelos per essentiam viderit.

[55458] De veritate, q. 18 pr. 6 Sexto utrum Adam in statu innocentiae errare sive decipi potuerit.

[55459] De veritate, q. 18 pr. 7 Septimo utrum pueri qui ex Adam in statu innocentiae nascerentur, plenam rerum omnium scientiam haberent, sicut et Adam habuit.

[55460] De veritate, q. 18 pr. 8 Octavo utrum pueri mox nati in statu innocentiae usum rationis plenarie habuissent.

Articulus 1

[55461] De veritate, q. 18 a. 1 tit. 1 Quaestio est de cognitione primi hominis in statu innocentiae. Et primo quaeritur utrum in statu illo cognoverit Deum per essentiam

[55462] De veritate, q. 18 a. 1 tit. 2 Et videtur quod sic.

[55463] De veritate, q. 18 a. 1 arg. 1 Dicit enim Magister in IV Sentent. dist. 1, quod homo ante peccatum Deum sine medio vidit. Sed videre Deum sine medio, est videre per essentiam. Ergo in statu innocentiae vidit Deum per essentiam.

[55464] De veritate, q. 18 a. 1 arg. 2 Sed dicebat, quod Magister intelligit quod vidit Deum sine medio quoad nubilum culpae, non autem sine medio creaturae.- Sed contra est quod Magister ibidem dicit, quod quia nos per medium Deum videmus, oportet quod ex visibilibus creaturis in ipsum deveniamus. Ergo videtur quod intelligat de medio creaturae. Sed videre sine medio creaturae, est videre per essentiam. Ergo et cetera.

[55465] De veritate, q. 18 a. 1 arg. 3 Praeterea, Phil. IV, 7 dicitur: pax Dei quae exsuperat omnem sensum, hoc - secundum quod intelligitur de pace quam Deus facit in beatis in patria - Glosa ibid. sic exponit: omnem sensum, idest intellectum nostrum, non eorum qui semper vident faciem patris. Ex quo haberi potest quod pax sive gaudium beatorum excedit intellectum omnis illius qui gaudio illo non perfruitur. Sed Adam in statu innocentiae gaudia beatorum vidit: unde dicit Gregorius, IV dialogorum: homo peccando extra semet ipsum fusus iam illa caelestis patriae gaudia quae prius contemplari solebat, videre non poterat. Ergo Adam in illo statu gaudio caelestis patriae fruebatur.

Tous les livres