Quaestiones Disputatae de Veritate (page 30)

Thomas d'Aquin · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : corpusthomisticum.org — De Veritate (qq. 1-20) · 138 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

[52488] De veritate, q. 4 a. 5 ad 7 Ad septimum dicendum, quod filius importat tantum relationem alicuius ad principium a quo oritur; sed verbum importat relationem et ad principium a quo dicitur, et ad id quod est quasi terminus, scilicet id quod per verbum manifestatur; quod quidem principaliter est pater, sed ex consequenti est creatura, quae nullo modo potest esse divinae personae principium; et ideo filius nullo modo importat respectum ad creaturam, sicut verbum.

[52489] De veritate, q. 4 a. 5 ad 8 Ad octavum dicendum, quod ratio illa procedit de illis nominibus quae imponuntur ad significandum ipsos respectus. Non enim potest esse quod unus respectus terminetur ad multa, nisi secundum quod illa multa aliquo modo uniuntur.

[52490] De veritate, q. 4 a. 5 ad 9 Et similiter etiam est dicendum ad nonum.

[52491] De veritate, q. 4 a. 5 ad s. c. Rationes autem quae sunt ad oppositum, concludunt quod aliquo modo ad creaturam referatur verbum; non autem quod hanc relationem per se importet, et quasi principaliter; et in hoc sensu concedendae sunt.

Articulus 6

[52492] De veritate, q. 4 a. 6 tit. 1 Sexto quaeritur utrum res verius sint in verbo vel in seipsis

[52493] De veritate, q. 4 a. 6 tit. 2 Et videtur quod non sint verius in verbo.

[52494] De veritate, q. 4 a. 6 arg. 1 Verius enim est aliquid ubi est per essentiam suam, quam ubi per suam similitudinem tantum. Sed in verbo res non sunt nisi per suam similitudinem, in se autem sunt per suam essentiam. Ergo verius sunt in seipsis quam in verbo.

[52495] De veritate, q. 4 a. 6 arg. 2 Sed dicebat, quod pro tanto sunt nobilius in verbo, quia ibi habent nobilius esse.- Contra, res materialis nobilius esse habet in anima nostra quam in seipsa, ut etiam Augustinus dicit in Lib. de Trin., et tamen verius est in seipsa quam in anima nostra. Ergo eadem ratione verius est in se quam sit in verbo.

[52496] De veritate, q. 4 a. 6 arg. 3 Praeterea, verius est id quod est in actu, quam id quod est in potentia. Sed res in seipsa est in actu, in verbo autem est tantum in potentia, sicut artificiatum in artifice. Ergo verius est res in se quam in verbo.

[52497] De veritate, q. 4 a. 6 arg. 4 Praeterea, ultima rei perfectio est sua operatio. Sed res in seipsis existentes habent proprias operationes, quas non habent ut sunt in verbo. Ergo verius sunt in seipsis quam in verbo.

[52498] De veritate, q. 4 a. 6 arg. 5 Praeterea, illa solum sunt comparabilia quae sunt unius rationis. Sed esse rei in seipsa, non est unius rationis cum esse quod habet in verbo. Ergo, ad minus, non potest dici quod verius sit in verbo quam in seipsa.

[52499] De veritate, q. 4 a. 6 s. c. 1 Sed contra. Creatura in creatore est creatrix essentia, ut Anselmus dicit. Sed esse increatum est verius quam creatum. Ergo res verius esse habet in verbo quam in seipsa.

[52500] De veritate, q. 4 a. 6 s. c. 2 Praeterea, sicut ponebat Plato ideas rerum esse extra mentem divinam, ita nos in mente divina ponimus eas. Sed secundum Platonem, verius erat homo separatus, homo, quam materialis; unde hominem separatum per se hominem nominabat. Ergo et secundum positionem fidei verius sunt res in verbo quam sint in seipsis.

[52501] De veritate, q. 4 a. 6 s. c. 3 Praeterea, illud quod est verissimum in unoquoque genere, est mensura totius generis. Sed similitudines rerum in verbo existentes, sunt mensurae veritatis in rebus omnibus, quia secundum hoc res aliqua dicitur vera, secundum quod imitatur exemplar suum, quod est in verbo. Ergo res verius sunt in verbo quam in seipsis.

[52502] De veritate, q. 4 a. 6 co. Responsio. Dicendum, quod, sicut dicit Dionysius II cap. de divinis nominibus, causata deficiunt ab imitatione suarum causarum, quae eis supercollocantur. Et propter istam distantiam causae a causato, aliquid vere praedicatur de causato quod non praedicatur de causa, sicut patet quod delectationes non dicuntur proprie delectari, quamvis sint nobis causae delectandi: quod quidem non contingit nisi quia modus causarum est sublimior quam ea quae de effectibus praedicantur. Et hoc invenimus in omnibus causis aequivoce agentibus; sicut sol non potest dici calidus, quamvis ab eo alia calefiant; quod est propter ipsius solis supereminentiam ad ea quae calida dicuntur. Cum ergo quaeritur utrum res verius sint in seipsis quam in verbo, distinguendum est: quia ly verius potest designare vel veritatem rei, vel veritatem praedicationis. Si designet veritatem rei, sic proculdubio maior est veritas rerum in verbo quam in seipsis. Si autem designetur veritas praedicationis, sic est e converso: verius enim praedicatur homo de re quae est in propria natura, quam de ea secundum quod est in verbo. Nec hoc est propter defectum verbi, sed propter supereminentiam ipsius, ut dictum est.

[52503] De veritate, q. 4 a. 6 ad 1 Ad primum igitur dicendum, quod si intelligatur de veritate praedicationis, simpliciter verum est quod verius est aliquid ubi est per essentiam quam ubi est per similitudinem. Sed si intelligatur de veritate rei, tunc verius est ubi est per similitudinem quae est causa rei; minus autem vere ubi est per similitudinem causatam a re.

[52504] De veritate, q. 4 a. 6 ad 2 Ad secundum dicendum, quod similitudo rei quae est in anima nostra, non est causa rei sicut similitudo rerum in verbo; et ideo non est simile.

[52505] De veritate, q. 4 a. 6 ad 3 Ad tertium dicendum, quod potentia activa est perfectior quam sit actus, qui est eius effectus; et hoc modo creaturae dicuntur esse in potentia in verbo.

[52506] De veritate, q. 4 a. 6 ad 4 Ad quartum dicendum, quod quamvis creaturae in verbo non habeant proprias operationes, habent tamen operationes nobiliores, inquantum sunt effectivae rerum, et operationum ipsarum.

[52507] De veritate, q. 4 a. 6 ad 5 Ad quintum dicendum, quod quamvis non sint unius rationis, esse creaturarum in verbo et in seipsis secundum univocationem, sunt tamen aliquo modo unius rationis, secundum analogiam.

[52508] De veritate, q. 4 a. 6 ad s. c. 1 Ad id vero quod primo in contrarium obiicitur, dicendum, quod ratio illa procedit de veritate rei, non autem de veritate praedicationis.

[52509] De veritate, q. 4 a. 6 ad s. c. 2 Ad secundum dicendum, quod Plato in hoc reprehenditur quod posuit formas naturales secundum propriam rationem esse praeter materiam, ac si materia accidentaliter se haberet ad species naturales; et secundum hoc res naturales vere praedicari possent de his quae sunt sine materia. Nos autem hoc non ponimus; et ideo non est simile.

[52510] De veritate, q. 4 a. 6 ad s. c. 3 Ad tertium dicendum sicut ad primum.

Articulus 7

[52511] De veritate, q. 4 a. 7 tit. 1 Septimo quaeritur utrum verbum sit eorum quae nec sunt, nec erunt, nec fuerunt

[52512] De veritate, q. 4 a. 7 tit. 2 Et videtur quod sic.

[52513] De veritate, q. 4 a. 7 arg. 1 Verbum enim importat aliquid progrediens ab intellectu. Sed intellectus divinus est etiam de his quae nec sunt, nec erunt, nec fuerunt, ut in quaestione de scientia Dei, dictum est. Ergo verbum etiam de his esse potest.

[52514] De veritate, q. 4 a. 7 arg. 2 Praeterea, secundum Augustinum, Lib. VI de Trinit., filius est ars patris plena rationum viventium. Sed, sicut dicit August. in Lib. LXXXIII quaestionum, ratio, etsi nihil per illam fiat, recte ratio dicitur. Ergo verbum est etiam eorum quae nec fient, nec facta sunt.

[52515] De veritate, q. 4 a. 7 arg. 3 Praeterea, verbum non esset perfectum nisi contineret in se omnia quae sunt in scientia dicentis. Sed in scientia patris dicentis sunt ea quae nunquam erunt, nec facta sunt. Ergo et ista erunt in verbo.

[52516] De veritate, q. 4 a. 7 s. c. 1 Sed contra. Est quod Anselmus dicit in Monologio: eius quod nec est, nec fuit nec futurum est, nullum verbum esse potest.

[52517] De veritate, q. 4 a. 7 s. c. 2 Praeterea, hoc ad virtutem dicentis pertinet, ut quidquid dicit, fiat. Sed Deus est potentissimus. Ergo verbum eius non est de aliquo quod non aliquando fiat.

[52518] De veritate, q. 4 a. 7 co. Responsio. Dicendum, quod aliquid potest esse in verbo dupliciter. Uno modo sicut id quod verbum cognoscit, vel quod in verbo cognosci potest, et sic in verbo est etiam illud quod nec est, nec erit, nec factum est, quia hoc cognoscit verbum sicut et pater; et in verbo etiam cognosci potest sicut et in patre. Alio modo dicitur aliquid esse in verbo sicut id quod per verbum dicitur. Omne autem quod aliquo verbo dicitur, ordinatur quodammodo ad executionem, quia verbo instigamus alios ad agendum, et ordinamus aliquos ad exequendum id quod mente concepimus; unde etiam dicere Dei, disponere ipsius est, ut patet per Glossam super illud Psalm. LXI, 12: semel locutus est Deus, et cetera. Unde, sicut Deus non disponit nisi quae sunt, vel erunt, vel fuerunt, ita nec dicit; unde verbum est horum tantum, sicut per ipsum dictorum. Scientia autem et ars et idea, vel ratio, non important ordinem ad aliquam executionem, et ideo non est simile de eis et de verbo.

[52519] De veritate, q. 4 a. 7 ad arg. Et per hoc patet responsio ad obiecta.

Articulus 8

[52520] De veritate, q. 4 a. 8 tit. 1 Octavo quaeritur utrum omne quod factum est, sit vita in verbo

[52521] De veritate, q. 4 a. 8 tit. 2 Et videtur quod non.

[52522] De veritate, q. 4 a. 8 arg. 1 Quia secundum hoc verbum est causa rerum, quod res sunt in ipso. Si ergo res in verbo sunt vita, verbum causat res per modum vitae. Sed ex hoc quod causat res per modum bonitatis, sequitur quod omnia sunt bona. Ergo ex hoc quod causat res per modum vitae, sequetur quod omnia sint viva: quod falsum est; ergo et primum.

[52523] De veritate, q. 4 a. 8 arg. 2 Praeterea, res sunt in verbo sicut artificiata apud artificem. Sed artificiata in artifice non sunt vita: nec enim ipsius artificis vita sunt, qui vivebat etiam antequam artificiata in ipso essent; neque artificiatorum, quae vita carent. Ergo nec creaturae in verbo sunt vita.

Tous les livres