Quaestiones Disputatae de Veritate (page 49)

Thomas d'Aquin · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : corpusthomisticum.org — De Veritate (qq. 1-20) · 138 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

[53088] De veritate, q. 7 a. 7 co. Responsio. Dicendum, quod liber vitae significat quamdam conscriptionem alicuius ad vitam obtinendam quasi quoddam praemium, et quasi possessionem quamdam, ad huiusmodi enim homines conscribi consueverunt. Illud autem proprie dicitur haberi ut possessio quod habetur ad nutum; et hoc est illud in quo nullum defectum patitur. Unde philosophus dicit in principio metaphysicorum, quod scientia quae est de Deo, non est humana possessio, sed divina, quia solus Deus perfecte seipsum cognoscit; homo autem ad cognoscendum ipsum deficiens invenitur. Et ideo tunc vita habetur ut possessio, quando per vitam omnis defectus vitae oppositus excluditur. Hoc autem facit vita gloriae, in qua mors omnis et corporalis et spiritualis penitus absorbebitur, ut nec etiam remaneat potentia moriendi; non autem vita gratiae. Et ideo liber vitae non respicit simpliciter vitam gratiae, sed vitam gloriae tantum.

[53089] De veritate, q. 7 a. 7 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod quaedam causae sunt nobiliores his quorum sunt causae, sicut efficiens, forma et finis; et ideo quod est in talibus causis, nobilius est in eis quam in his quorum sunt causae. Sed materia est imperfectior eo cuius est causa; et ideo aliquid est in materia minus nobiliter quam in materiato; in materia enim est incomplete et in potentia, et in materiato est actu. Omnis autem dispositio, quae praeparat subiectum ad aliquam perfectionem recipiendam, reducitur ad causam materialem; et hoc modo gratia est causa gloriae; et ideo vita est in gloria nobilius quam in gratia.

[53090] De veritate, q. 7 a. 7 ad 2 Ad secundum dicendum, quod praedestinatio non respicit gratiam nisi secundum quod ordinatur ad gloriam; unde esse praedestinatum non convenit nisi his qui habent finalem gratiam, quam sequitur gloria.

[53091] De veritate, q. 7 a. 7 ad 3 Ad tertium dicendum, quod quamvis illi qui habent vitam gratiae, sint cives Ecclesiae militantis, tamen status Ecclesiae militantis non est status in quo vita plene habeatur, cum adhuc remaneat potentia ad mortem; et ideo respectu huius non dicitur liber vitae.

[53092] De veritate, q. 7 a. 7 ad 4 Ad quartum dicendum, quod quamvis vita gratiae sit prior in via generationis quam vita gloriae; tamen vita gloriae est prior secundum viam perfectionis, ut finis his quae sunt ad finem.

Articulus 8

[53093] De veritate, q. 7 a. 8 tit. 1 Octavo quaeritur utrum possit dici liber mortis, sicut dicitur liber vitae

[53094] De veritate, q. 7 a. 8 tit. 2 Et videtur quod sic.

[53095] De veritate, q. 7 a. 8 arg. 1 Luc. X, 20, super illud: gaudete, quia nomina vestra etc., dicit Glossa: si quis caelestia sive terrestria opera gesserit, per haec quasi litteris annotatus apud Dei memoriam aeternaliter est affixus. Sed sicut per opera caelestia, quae sunt opera iustitiae, aliquis ordinatur ad vitam; ita per opera terrestria, quae sunt opera peccati, aliquis ordinatur ad mortem. Ergo sicut in Deo est conscriptio ordinata ad vitam, ita est ibi conscriptio ordinata ad mortem; ergo sicut in Deo dicitur liber vitae, ita debet ibi dici liber mortis.

[53096] De veritate, q. 7 a. 8 arg. 2 Praeterea, liber vitae ideo ponitur inquantum ipse (Deus) apud se conscriptos habet quos ad aeterna praemia praeparavit, ad similitudinem eius quod princeps terrenus conscriptos habet illos quos ad aliquas dignitates determinavit. Sed sicut princeps civitatis habet descriptas dignitates et praemia, ita etiam poenas et supplicia. Ergo et similiter apud Deum debet poni liber mortis.

[53097] De veritate, q. 7 a. 8 arg. 3 Praeterea, sicut Deus cognoscit praedestinationem suam, qua aliquos praeparavit ad vitam; ita cognoscit reprobationem suam, qua aliquos praeparat ad mortem. Sed ipsa notitia quam Deus habet de sua praedestinatione, dicitur liber vitae, ut dictum est art. 1 huius quaest. Ergo et notitia reprobationis debet dici liber mortis.

[53098] De veritate, q. 7 a. 8 s. c. Sed contra. Secundum Dionysium in libro de divinis nominibus in principio, de divinis non est audendum aliquid dicere nisi quod est per auctoritatem sacrae Scripturae introductum. Sed liber mortis non invenitur in Scriptura dici sicut liber vitae. Ergo non debemus ponere librum mortis.

[53099] De veritate, q. 7 a. 8 co. Responsio. Dicendum, quod de eo quod in libro scriptum habetur, habet quis aliquam notitiam prae aliis privilegiatam; unde et respectu illorum a Deo scitorum liber dici debet de quibus aliquam specialem notitiam habet prae aliis. Est autem in Deo duplex cognitio: scilicet scientia simplicis notitiae, et scientia approbationis. Scientia simplicis notitiae omnibus communis est et bonis et malis; scientia autem approbationis est bonorum tantum: et ideo bona habent in Deo aliquam privilegiatam cognitionem prae aliis, ratione cuius in libro conscribi dicuntur; non autem mala. Et ideo non dicitur liber mortis, sicut dicitur liber vitae.

[53100] De veritate, q. 7 a. 8 ad 1 Ad primum igitur dicendum, quod quidam exponunt opera caelestia de operibus contemplativae vitae, opera autem terrestria de operibus vitae activae. Per utraque autem aliquis conscribitur ad vitam, non ad mortem; et ita utraque conscriptio ad librum vitae pertinet, et neutra ad librum mortis. Quidam vero per opera terrestria intelligunt opera peccati, per quae quamvis aliquis, per se loquendo, ordinetur ad mortem, tamen per accidens aliquis ordinatur ad vitam, inquantum aliquis post peccatum resurgit cautior et humilior. Vel potest dici, et melius, quod cum dicitur aliquid per alterum cognosci, hoc potest intelligi dupliciter. Uno modo ut praepositio designet causam cognitionis ex parte cognoscentis; et sic non potest intelligi in proposito, quia opera quae quis facit, bona vel mala, non sunt causa neque divinae praescientiae vel praedestinationis, neque reprobationis aeternae. Alio modo ut designet causam ex parte cogniti; et sic intelligitur in proposito. Dicitur enim aliquis esse annotatus apud Dei memoriam per opera quae gessit, non quia huiusmodi opera sint causa quare Deus cognoscat, sed quia Deus cognoscit quod propter huiusmodi opera aliquis habiturus est mortem vel vitam. Unde patet quod Glossa illa non loquitur de conscriptione quae pertinet ad librum vitae, quae est ex parte Dei.

[53101] De veritate, q. 7 a. 8 ad 2 Ad secundum dicendum, quod aliqua conscribuntur in libro, ut perpetuo in notitia maneant. Illi autem qui puniuntur, per poenas ipsas exterminantur a notitia hominum; et ideo non conscribuntur, nisi forte ad tempus, quousque eis poena infligatur. Sed illi qui deputantur ad dignitates et praemia, conscribuntur simpliciter, ut quasi in perpetua memoria habeantur.

[53102] De veritate, q. 7 a. 8 ad 3 Ad tertium dicendum, quod de reprobis Deus non habet aliquam notitiam privilegiatam, sicut de praedestinatis; et ideo non est simile.

Iura omnia asservantur OCLC nr. 49644264

CORPUS THOMISTICUM

Sancti Thomae de Aquino

Quaestiones disputatae de veritate

a quaestione VIII ad quaestionem IX

Textum adaequatum Leonino 1972 edito ex plagulis de prelo emendatum ac translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit

Quaestio 8

Prooemium

[53103] De veritate, q. 8 pr. 1 Primo utrum Angeli videant Deum per essentiam.

[53104] De veritate, q. 8 pr. 2 Secundo utrum intellectus Angeli vel hominis beati essentiam divinam comprehendat.

[53105] De veritate, q. 8 pr. 3 Tertio utrum Angelus ex propriis naturalibus potuerit pertingere ad videndum Deum per essentiam.

[53106] De veritate, q. 8 pr. 4 Quarto utrum Angelus videns Deum per essentiam, omnia cognoscat.

[53107] De veritate, q. 8 pr. 5 Quinto utrum visio rerum in verbo sit per aliquas similitudines rerum in intellectu angelico existentes.

[53108] De veritate, q. 8 pr. 6 Sexto utrum Angelus cognoscat seipsum.

[53109] De veritate, q. 8 pr. 7 Septimo utrum Angelus unus intelligat alium.

[53110] De veritate, q. 8 pr. 8 Octavo utrum Angelus res materiales cognoscat per formas aliquas, an per essentiam sui cognoscentis.

[53111] De veritate, q. 8 pr. 9 Nono utrum formae per quas Angeli cognoscunt res materiales, sint innatae, vel a rebus acceptae.

[53112] De veritate, q. 8 pr. 10 Decimo utrum Angeli superiores habeant cognitionem per formas magis universales quam inferiores.

[53113] De veritate, q. 8 pr. 11 Undecimo utrum Angelus cognoscat singularia.

[53114] De veritate, q. 8 pr. 12 Duodecimo utrum Angeli cognoscant futura.

[53115] De veritate, q. 8 pr. 13 Tertiodecimo utrum Angeli scire possint occulta cordium.

[53116] De veritate, q. 8 pr. 14 Quartodecimo utrum Angeli simul multa cognoscant.

[53117] De veritate, q. 8 pr. 15 Quintodecimo utrum Angeli cognoscant res discurrendo de uno in aliud.

[53118] De veritate, q. 8 pr. 16 Sextodecimo utrum in Angelis distingui debeat cognitio matutina et vespertina.

[53119] De veritate, q. 8 pr. 17 Decimoseptimo utrum cognitio angelica sufficienter per matutinam et vespertinam dividatur.

Articulus 1

[53120] De veritate, q. 8 a. 1 tit. 1 Quaestio est de cognitione Angelorum.

Et primo quaeritur utrum Angeli videant Deum per essentiam

[53121] De veritate, q. 8 a. 1 tit. 2 Et videtur quod non.

[53122] De veritate, q. 8 a. 1 arg. 1 Dicitur enim Ioan. cap. I, 18: Deum nemo vidit unquam; super quo dicit Chrysostomus: sed nec ipsae caelestes essentiae, ipsa dico Cherubim et Seraphim, ipsum ut est unquam videre potuerunt. Sed quicumque videt Deum per essentiam, videt ipsum ut est. Ergo Angelus non videt Deum per essentiam.

Tous les livres