Quaestiones Disputatae de Veritate (page 53)

Thomas d'Aquin · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : corpusthomisticum.org — De Veritate (qq. 1-20) · 138 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

[53214] De veritate, q. 8 a. 3 ad 15 Ad decimumquintum dicendum, quod ad cognoscendum Deum per similitudinem eius Angelus ex propriis naturalibus potest, sed haec non est visio Dei per essentiam.

[53215] De veritate, q. 8 a. 3 ad 16 Ad decimumsextum dicendum, quod conformitas naturalis ad Deum quae est in intellectu Angeli, non est ut intellectus Angeli proportionetur ad essentiam divinam sicut ad formam intelligibilem; sed in hoc quod non accipit cognitionem sensibilium a sensu, sicut nos accipimus; et quantum ad alia in quibus intellectus Angeli convenit cum Deo, et differt ab intellectu humano.

[53216] De veritate, q. 8 a. 3 ad 17 Ad decimumseptimum dicendum, quod tripliciter aliquid videtur. Uno modo per essentiam suam; sicut quando ipsa essentia visibilis coniungitur visui, sicut oculus videt lucem. Alio modo per speciem; quando scilicet similitudo ipsius rei ab ipsa re imprimitur in visum, sicut cum video lapidem. Tertio modo per speculum; et hoc est quando similitudo rei per quam cognoscitur, non fit in visu immediate ab ipsa re, sed ab eo in quo similitudo rei repraesentatur; sicut in speculo resultant species sensibilium. Primo igitur modo videre Deum est naturale soli Deo, supra naturam vero hominis et Angeli; sed secundo modo videre Deum est naturale Angelo; tertio autem modo videre Deum est naturale ipsi homini, qui venit in cognitionem Dei ex creaturis, utcumque Deum repraesentantibus. Unde quod dicitur quod omnis cognitio est vel per essentiam vel in speculo, intelligendum est de cognitione humana; cognitio autem Angeli quam de Deo naturaliter habet, est media inter istas duas.

[53217] De veritate, q. 8 a. 3 ad 18 Ad decimumoctavum dicendum, quod imago rei dupliciter potest considerari. Uno modo inquantum est res quaedam; et cum sit res distincta ab eo cuius est imago, propter modum istum alius erit motus virtutis cognitivae in imaginem, et in id cuius est imago. Alio modo consideratur prout est imago; et sic idem est motus in imaginem, et in id cuius est imago; et sic quando aliquid cognoscitur per similitudinem in effectu suo existentem, potest motus cognitionis transire ad causam immediate, sine hoc quod cogitetur de aliqua alia re. Et hoc modo intellectus viatoris potest cogitare de Deo, non cogitando de aliqua creatura.

[53218] De veritate, q. 8 a. 3 ad 19 Ad decimumnonum dicendum, quod ea quae sunt essentialiter in anima et coniunguntur ei ut formae intelligibiles, intelliguntur ab anima per essentiam suam; sic autem essentia divina non est in anima viatoris; et ideo ratio non sequitur.

[53219] De veritate, q. 8 a. 3 ad 20 Ad vicesimum dicendum, quod ratio illa procedit de specie abstracta a re, quam oportet esse simpliciorem re ipsa. Talis autem similitudo non est per quam intellectus creatus cognoscit naturaliter Deum, sed est similitudo impressa ab ipso; et ideo ratio non sequitur.

Articulus 4

[53220] De veritate, q. 8 a. 4 tit. 1 Quarto quaeritur utrum Angelus videns Deum per essentiam, omnia cognoscat

[53221] De veritate, q. 8 a. 4 tit. 2 Et videtur quod sic.

[53222] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 1 Quia, sicut dicit Isidorus, Angeli in verbo Dei omnia vident antequam fiant.

[53223] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 2 Praeterea, uniuscuiusque visus videt illud cuius similitudo est apud ipsum. Sed essentia divina, quae est similitudo omnium, intellectui angelico coniungitur ut forma intelligibilis. Ergo Angelus videns Deum per essentiam, videt omnia.

[53224] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 3 Praeterea, si Angelus non cognoscit omnia, oportet quod hoc accidat vel ex defectu intellectus angelici, vel ex defectu rerum cognoscibilium, vel ex defectu medii. Sed non ex defectu intellectus angelici, cum Angelus sit speculum purum et incontaminatum, ut Dionysius dicit; nec etiam ex defectu intelligibilium, quia omnia sunt in divina essentia cognoscibilia; nec etiam ex defectu medii quo cognoscunt, quia divina essentia perfecte omnia repraesentat. Ergo Angelus videns Deum omnia videt.

[53225] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 4 Praeterea, intellectus Angeli est perfectior quam intellectus animae humanae. Sed anima habet potentiam ad omnia cognoscendum; ipsa enim est quodammodo omnia, ut in III de anima dicitur, secundum quod est nata omnia cognoscere. Ergo et intellectus angelicus potest omnia cognoscere. Sed nihil est efficacius ad educendum intellectum angelicum in actum cognitionis quam divina essentia. Ergo Angelus videns essentiam divinam, omnia cognoscit.

[53226] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 5 Praeterea, sicut dicit Gregorius, amor in patria cognitioni aequatur: quia tantum quisque ibi diliget, quantum cognoscet. Sed amans Deum amabit in ipso omnia diligibilia. Ergo videns ipsum videbit omnia intelligibilia.

[53227] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 6 Praeterea, si Angelus videns Deum non videt omnia, hoc non est nisi quia omnia intelligibilia sunt infinita. Sed ipse non impeditur ab intelligendo propter intelligibilis infinitatem, quia essentia divina distat ab eo sicut infinitum a finito. Ergo videtur quod Angelus videns Deum, omnia videre possit.

[53228] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 7 Praeterea, cognitio comprehensoris excedit cognitionem viatoris, quantumcumque elevetur. Sed viatori alicui possunt omnia revelari: quod quidem de praesentibus patet, quia beato Benedicto totus mundus simul ostensus est, ut dicitur in II dialogorum; de futuris etiam patere potest, quia Deus alicui prophetae aliqua futura revelat, et eadem ratione potest sibi omnia revelare; et similis ratio est de praeteritis. Ergo multo fortius Angelus videns Deum visione patriae omnia cognoscit.

[53229] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 8 Praeterea, Gregorius in IV Dialog. dicit: quid est quod non videant ubi videntem omnia vident? Sed Angeli vident per essentiam Deum scientem omnia. Ergo Angeli cognoscunt omnia.

[53230] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 9 Praeterea, potestas Angeli in cognoscendo non est minor quam potestas animae. Sed dicit Gregorius in II Dialog.: animae videnti creatorem angusta est omnis creatura. Ergo et Angelo; et sic idem quod prius.

[53231] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 10 Praeterea, lux spiritualis vehementius ingerit se menti quam lux corporalis oculo. Sed si lux corporalis esset sufficiens ratio omnium colorum; ingerens se oculo, omnes colores manifestaret. Ergo, cum ipse Deus, qui est lux spiritualis, et rerum omnium perfecta ratio, menti Angeli videntis eum se ingerat, Angelus eo cognito omnia cognoscet.

[53232] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 11 Praeterea, cognitio est quasi quidam contactus cognoscentis et cognoscibilis. Sed si simplex tangitur, tangitur quidquid in ipso est. Sed Deus est simplex. Ergo si cognoscitur, cognoscuntur omnes rerum rationes quae in ipso sunt.

[53233] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 12 Praeterea, nullius creaturae cognitio est de substantia beatitudinis. Ergo ad cognitionem beatitudinis aequaliter se habere videntur. Aut ergo beatus omnes creaturas cognoscit, aut nullam. Sed non nullam. Ergo omnes.

[53234] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 13 Praeterea, omnis potentia non reducta ad actum est imperfecta. Sed intellectus Angeli est in potentia ad omnia cognoscenda; alias esset inferior intellectu humano, in quo est omnia fieri. Si ergo in statu beatitudinis non omnia cognosceret, remaneret eius cognitio imperfecta; quod videtur repugnare beatitudinis perfectioni, quae omnem imperfectionem tollit.

[53235] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 14 Praeterea, si Angelus beatus non cognosceret omnia, cum sit in potentia ad omnia cognoscenda, posset postmodum aliquid cognoscere quod prius non cognoverat. Sed hoc est impossibile, quia, sicut dicit Augustinus in XV de Trinitate, in Angelis beatis non sunt cogitationes volubiles; quod esset, si aliquid scirent quod prius nescissent ergo Angeli beati videntes Deum omnia vident.

[53236] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 15 Praeterea, visio beatitudinis aeternitate mensuratur, unde et vita aeterna dicitur. Sed in aeternitate nihil est prius et posterius. Ergo nec in visione beatitudinis; ergo non potest esse quod aliquid sciatur quod prius scitum non fuerat; et sic idem quod prius.

[53237] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 16 Praeterea, Ioan. X, 9, dicitur: ingredietur et egredietur, et pascua inveniet; quod in Lib. de spiritu et anima sic exponitur: ingredietur ad contemplandam divinitatem salvatoris, egredietur ad intuendam humanitatem ipsius; et utrobique gloriosam refectionem inveniet. Sed visus exterior ita perfecte pascetur in humanitate salvatoris, quod nihil existens in corpore eius erit ei occultum. Ergo et oculus mentis ita pascetur in divinitate ipsius, quod nihil in ea existens ignorabitur ab eo; et sic cognoscet omnia.

[53238] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 17 Praeterea, ut dicitur III de anima, intellectus intelligens maximum intelligibile, non minus intelligit minus intelligibilia, sed magis. Sed maxime intelligibile est Deus. Ergo intellectus videns Deum, omnia videt.

[53239] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 18 Praeterea, effectus maxime cognoscitur per cognitionem suae causae. Sed Deus est causa omnium. Ergo intellectus videntis Deum omnia cognoscit.

[53240] De veritate, q. 8 a. 4 arg. 19 Praeterea, colores in tabula depicti, ad hoc quod visu cognoscerentur, non indigerent nisi lumine eos illustrante, quo fieret visibiles actu. Sed rerum omnium rationes sunt in essentia divina actu intelligibiles, divino lumine illustratae. Ergo intellectus videns essentiam divinam, omnia per omnium rationes videt.

[53241] De veritate, q. 8 a. 4 s. c. 1 Sed contra. Est quod dicitur Ephes. cap. III, 10: ut innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei: ubi dicit Glossa Hieronymi, quod Angeli mysterium incarnationis per praedicationem Ecclesiae sunt edocti. Ergo ante praedicationem illud ignoraverunt, et tamen Deum per essentiam viderunt. Ergo videntes Deum per essentiam non omnia cognoscunt.

[53242] De veritate, q. 8 a. 4 s. c. 2 Praeterea, Dionysius dicit in fine Eccl. Hierarch., quod multae sacramentorum rationes latent supernas essentias; et sic idem quod prius.

[53243] De veritate, q. 8 a. 4 s. c. 3 Praeterea, nihil alteri coaequatur in extensione quae est secundum quantitatem molis, nisi sit ei aequale secundum molis quantitatem. Ergo et nihil aequatur alteri in extensione virtualis quantitatis, nisi coaequetur ei in virtute. Sed intellectus Angeli non coaequatur intellectui divino in virtute. Ergo non potest esse quod intellectus Angeli se extendat ad omnia ad quae se extendit intellectus divinus.

[53244] De veritate, q. 8 a. 4 s. c. 4 Praeterea, Angeli, cum sint facti ad laudandum Deum, secundum hoc quod cognoscunt eum laudant ipsum. Sed non omnes aequaliter eum laudant, ut patet per Chrysostomum super Ioan. Ergo quidam in eo plura cognoscunt quam alii. Et tamen Angeli minus cognoscentes vident Deum per essentiam; ergo videns Deum per essentiam non omnia videt.

Tous les livres