Quaestiones Disputatae de Veritate (page 66)
[53616] De veritate, q. 8 a. 17 ad 4 Ad quartum dicendum, quod Augustinus nominat matutinam cognitionem quae est in plena luce, unde continet sub se meridianam; unde quandoque nominat eam diurnam, quandoque autem matutinam. Vel potest dici, quod omnis cognitio intellectus angelici habet tenebras admixtas ex parte cognoscentis. Unde nulla cognitio alicuius intellectus creati potest dici meridiana, sed sola cognitio qua Deus cognoscit omnia in seipso.
[53617] De veritate, q. 8 a. 17 ad 5 Ad quintum dicendum, quod eadem cognitione verbum et res in verbo (cognoscuntur); unde etiam cognitio verbi dicitur matutina. Et hoc patet, quia septimus dies, qui significat quietem Dei in seipso, habet mane; unde matutina cognitio est secundum quod Angelus Deum cognoscit.
[53618] De veritate, q. 8 a. 17 ad 6 Ad sextum patet responsio ex dictis.
Quaestio 9
Prooemium
[53619] De veritate, q. 9 pr. 1 Primo utrum unus Angelus alium illuminet.
[53620] De veritate, q. 9 pr. 2 Secundo utrum inferior Angelus semper illuminetur a superiori.
[53621] De veritate, q. 9 pr. 3 Tertio utrum unus Angelus alium illuminando, eum purget.
[53622] De veritate, q. 9 pr. 4 Quarto utrum unus Angelus alii loquatur.
[53623] De veritate, q. 9 pr. 5 Quinto utrum inferiores Angeli superioribus loquantur.
[53624] De veritate, q. 9 pr. 6 Sexto utrum requiratur determinata distantia localis ad hoc quod unus Angelus alii loquatur.
[53625] De veritate, q. 9 pr. 7 Septimo utrum unus Angelus possit alii loqui, ita quod alii locutionem eius non percipiant.
Articulus 1
[53626] De veritate, q. 9 a. 1 tit. 1 Quaestio est de communicatione scientiae angelicae per illuminationes et locutiones.
Et primo quaeritur utrum unus Angelus alium illuminet
[53627] De veritate, q. 9 a. 1 tit. 2 Et videtur quod non.
[53628] De veritate, q. 9 a. 1 arg. 1 Quia, ut dicit Augustinus, solus Deus potest mentem formare. Sed illuminatio Angeli est quaedam formatio mentis illuminati, ergo solus Deus potest Angelum illuminare.
[53629] De veritate, q. 9 a. 1 arg. 2 Praeterea, in Angelis non est aliud lumen nisi gratiae et naturae. Sed lumine naturae unus Angelus alium non illuminat, quia unusquisque habet naturalia sua immediate a Deo; similiter nec lumine gratiae, quae immediate a solo Deo est. Ergo unus Angelus alium non potest illuminare.
[53630] De veritate, q. 9 a. 1 arg. 3 Praeterea, sicut se habet corpus ad lumen corporale, ita spiritus ad lumen spirituale. Sed corpus illuminatum a lumine superexcedenti, non illuminatur simul a lumine minori; sicut aer illuminatus a lumine solis, non simul illuminatur a luna. Ergo, cum plus excedat lumen spirituale divinum quodlibet lumen creatum, quam lumen solis lumen candelae vel stellae; videtur quod, cum omnes Angeli illuminentur a Deo, quod unus ab alio non illuminetur.
[53631] De veritate, q. 9 a. 1 arg. 4 Praeterea, si unus Angelus alium illuminat, aut hoc est per medium, aut sine medio. Sed non sine medio, quia sic oporteret unum Angelum alteri illuminato per ipsum esse coniunctum; quod esse non potest cum solus Deus mentibus illabatur. Similiter nec per medium: quia nec per corporale medium, cum non sit spiritualis luminis receptivum; nec per spirituale, quia hoc spirituale medium non potest poni aliud quam Angelus; et sic vel esset abire in infinitum in mediis: quod si esset, non posset sequi aliqua illuminatio, cum sit impossibile infinita pertransire; vel erit devenire ad hoc quod unus Angelus alium immediate illuminet: quod ostensum est esse impossibile. Ergo impossibile est quod unus Angelus alium illuminet.
[53632] De veritate, q. 9 a. 1 arg. 5 Praeterea, si unus Angelus alium illuminet, aut hoc est per hoc quod tradit ei lumen proprium, aut per hoc quod dat ei aliquod aliud lumen. Sed non primo modo, quia sic unum et idem lumen esset in diversis illuminatis. Nec iterum secundo modo, quia sic oporteret quod illud lumen esset factum a superiori Angelo; ex quo sequeretur quod Angelus esset creator illius luminis, cum illud lumen non fiat ex materia. Ergo videtur quod unus Angelus alium non illuminet.
[53633] De veritate, q. 9 a. 1 arg. 6 Praeterea, si unus Angelus ab alio illuminatur, oportet quod Angelus illuminatus reducatur de potentia in actum, quia illuminari est quoddam fieri. Sed quandocumque aliquid reducitur de potentia in actum, oportet in eo aliquid corrumpi. Cum igitur in Angelis nihil corrumpatur, videtur quod unus ab alio non illuminetur.
[53634] De veritate, q. 9 a. 1 arg. 7 Praeterea, si unus ab alio illuminatur, lumen quod unus alii tradit, aut est substantia, aut accidens. Sed non potest esse substantia, quia forma substantialis superaddita variat speciem, sicut unitas speciem numeri, sicut dicitur VIII Metaphys.; et sic sequeretur quod Angelus per hoc quod illuminatur, secundum speciem variaretur. Similiter non potest esse accidens, quia accidens non se extendit ultra subiectum. Ergo unus Angelus alium non illuminat.
[53635] De veritate, q. 9 a. 1 arg. 8 Praeterea, ad hoc visus noster et corporalis et intellectualis lumine indiget, quia eius obiectum est intelligibile et visibile in potentia, ut per lumen fiat intelligibile et visibile in actu. Sed obiectum cognitionis angelicae est intelligibile in actu, quod est ipsa divina essentia, vel species concreatae. Ergo ad cognoscendum non indigent intelligibili lumine.
[53636] De veritate, q. 9 a. 1 arg. 9 Praeterea, si unus alium illuminat, aut hoc est respectu cognitionis naturalis, aut respectu cognitionis gratiae. Sed non respectu cognitionis naturalis, quia tam in superioribus quam in inferioribus naturalis cognitio est perfecta per formas innatas. Similiter nec quantum ad cognitionem gratiae qua res in verbo cognoscunt, quia omnes Angeli verbum immediate vident. Ergo unus alium non illuminat.
[53637] De veritate, q. 9 a. 1 arg. 10 Praeterea, ad cognitionem intellectus non requiritur nisi forma intelligibilis et lumen intelligibile. Sed unus Angelus alteri non tradit neque formas intelligibiles, quae sunt concreatae, neque lumen intelligibile, cum unusquisque a Deo illuminetur, secundum Iob, XXV, 3: numquid est numerus militum eius, et super quem non fulget lumen illius? Ergo unus alium non illuminat.
[53638] De veritate, q. 9 a. 1 arg. 11 Praeterea, illuminatio ordinatur ad tenebras pellendas. Sed in cognitione Angelorum nulla est tenebra vel obscuritas; unde II Corinth., XII, dicit Glossa, quod in regione intelligibilium, quam constat esse regionem Angelorum, sine omni imaginatione corporis mens videt perspicuam veritatem, nullis opinionum falsarum nebulis fuscatam. Ergo Angelus ab Angelo non illuminatur.
[53639] De veritate, q. 9 a. 1 arg. 12 Praeterea, intellectus angelicus est nobilior quam intellectus agens animae nostrae. Sed intellectus agens nostrae animae nunquam illuminatur, sed solum illuminat. Ergo nec Angeli illuminantur.
[53640] De veritate, q. 9 a. 1 arg. 13 Praeterea, Apoc. XXI, 23, dicitur, quod civitas (beatorum) non eget sole neque luna, nam claritas Dei illuminabit eam; et exponit Glossa solem et lunam doctores maiores et minores. Ergo, cum Angelus sit iam civis illius civitatis, non illuminatur nisi a solo Deo.
[53641] De veritate, q. 9 a. 1 arg. 14 Praeterea, si Angelus Angelum illuminat, aut hoc est per abundantiam naturalis luminis, aut per abundantiam gratuiti. Sed non per abundantiam naturalis, quia cum Angelus qui cecidit, fuerit de supremis Angelis, habuit naturalia excellentissima, quae in eo integra manent, ut dicit Dionysius, IV cap. de Divin. Nomin., et sic Daemon Angelum illuminaret, quod est absurdum. Similiter nec per abundantiam luminis gratiae, quia aliquis homo in statu viae est maioris gratiae quam inferiores Angeli; cum ex virtute gratiae aliqui homines transferantur ad ordinem superiorum Angelorum; et sic homo in statu viae existens Angelum illuminaret, quod est absurdum. Ergo unus Angelus alium non illuminat.
[53642] De veritate, q. 9 a. 1 arg. 15 Praeterea, Dionysius dicit, cap. VII caelestis hierarchiae, quod illuminatio est divinae scientiae assumptio. Sed divina scientia non potest dici nisi quae est de Deo, vel quae est de rebus divinis. Et utrolibet modo scientiam divinam non assumit Angelus nisi a Deo. Ergo unus Angelus alium non illuminat.
[53643] De veritate, q. 9 a. 1 arg. 16 Praeterea, cum potentia intellectus angelici sit tota terminata per formas innatas, formae innatae sufficiunt ad omnia cognoscenda quae Angelus cognoscere potest. Ergo non oportet quod a superiori Angelo illuminetur ad aliquid cognoscendum.
[53644] De veritate, q. 9 a. 1 arg. 17 Praeterea, Angeli omnes ad invicem specie differunt; vel saltem illi qui sunt diversorum ordinum. Sed nihil illuminatur a lumine alterius speciei; sicut res corporalis non illuminatur lumine spirituali. Ergo unus Angelus ab alio non illuminatur.
[53645] De veritate, q. 9 a. 1 arg. 18 Praeterea, lumen intellectus angelici est perfectius quam lumen intellectus agentis nostri. Sed lumen intellectus nostri agentis sufficit ad omnes species quas a sensu accipimus. Ergo et lumen intellectus angelici sufficit ad omnes species innatas; et sic non oportet quod aliud lumen superaddatur.
[53646] De veritate, q. 9 a. 1 s. c. 1 Sed contra. Est quod dicit Dionysius, cap. III Cael. Hierarch., quod ordo hierarchiae est hos quidem illuminari, illos vero illuminare; ergo et cetera.
[53647] De veritate, q. 9 a. 1 s. c. 2 Praeterea, sicut est ordo in hominibus, ita est ordo in Angelis; ut patet per Dionysium. Sed in hominibus superiores illuminant inferiores, ut dicitur Ephes. cap. III, 8-9: mihi autem omnium sanctorum minimo data est gratia haec (...) illuminare omnes, etc., ergo et superiores Angeli inferiores illuminant.
[53648] De veritate, q. 9 a. 1 s. c. 3 Praeterea, lumen spirituale est efficacius quam corporale. Sed superiora corpora illuminant inferiora. Ergo et superiores Angeli illuminant inferiores.