Quaestiones Disputatae de Veritate (page 8)
Sensus autem iudicium de quibusdam est naturale, sicut de propriis sensibilibus; de quibusdam autem quasi per quamdam collationem, quam facit in homine vis cogitativa, quae est potentia sensitivae partis, loco cuius in aliis animalibus est aestimatio naturalis; et sic iudicat vis sensitiva de sensibilibus communibus et de sensibilibus per accidens. Naturalis autem actio alicuius rei semper est uno modo, nisi per accidens impediatur, vel propter defectum intrinsecus, vel extrinsecus impedimentum; unde et sensus iudicium de sensibilibus propriis semper est verum, nisi sit impedimentum in organo, vel in medio; sed de sensibilibus communibus vel per accidens interdum iudicium sensus fallitur. Et sic patet qualiter in iudicio sensus potest esse falsitas. Sed circa apprehensionem sensus sciendum est, quod est quaedam vis apprehensiva, quae apprehendit speciem sensibilem sensibili re praesente, sicut sensus proprius; quaedam vero quae apprehendit eam re absente, sicut imaginatio; et ideo semper sensus apprehendit rem ut est, nisi sit impedimentum in organo, vel in medio; sed imaginatio ut plurimum apprehendit rem ut non est, quia apprehendit eam ut praesentem, cum sit absens; et ideo dicit philosophus in IV Metaph., quod sensus non est dicens falsitatis, sed phantasia.
[51786] De veritate, q. 1 a. 11 ad arg. Ad primum ergo dicendum, quod in maiori mundo superiora nihil accipiunt ab inferioribus, sed e converso; sed in homine intellectus, qui est superior, aliquid accipit a sensu; et ideo non est simile. Ad alia patet solutio de facili ex dictis.
Articulus 12
[51787] De veritate, q. 1 a. 12 tit. 1 Duodecimo quaeritur utrum falsitas sit in intellectu
[51788] De veritate, q. 1 a. 12 tit. 2 Et videtur quod non.
[51789] De veritate, q. 1 a. 12 arg. 1 Quia intellectus habet duas operationes: scilicet unam qua format quiditates, in qua non est falsum, ut dicit philosophus in III de anima; aliam qua componit et dividit; et in hac etiam non est falsum, ut patet per Augustinum in Lib. de vera religione, qui dicit sic: nec quisquam intelligit falsa. Ergo falsitas non est in intellectu.
[51790] De veritate, q. 1 a. 12 arg. 2 Praeterea, Augustinus in libro LXXXIII quaestionum, quaestio 32: omnis qui fallitur, id in quo fallitur, non intelligit. Ergo in intellectu non potest esse falsitas.
[51791] De veritate, q. 1 a. 12 arg. 3 Item Algazel dicit: aut intelligimus aliquid sicut est, aut non intelligimus. Sed quicumque intelligit rem sicut est, vere intelligit. Ergo intellectus semper est verus; ergo non est in eo falsitas.
[51792] De veritate, q. 1 a. 12 s. c. Sed contra est quod philosophus dicit in III de anima, quod ubi est compositio intellectuum, ibi iam verum et falsum est. Ergo falsitas invenitur in intellectu.
[51793] De veritate, q. 1 a. 12 co. Responsio. Dicendum, quod nomen intellectus sumitur ex hoc quod intima rei cognoscit; est enim intelligere quasi intus legere: sensus enim et imaginatio sola accidentia exteriora cognoscunt; solus autem intellectus ad interiora et essentiam rei pertingit. Sed ulterius intellectus ex essentiis rerum apprehensis diversimode negotiatur ratiocinando et inquirendo. Nomen ergo intellectus dupliciter accipi potest. Uno modo secundum quod se habet ad hoc tantum a quo primo nomen impositum fuit; et sic dicimur proprie intelligere cum apprehendimus quiditatem rerum, vel cum intelligimus illa quae statim nota sunt intellectui notis rerum quiditatibus, sicut sunt prima principia, quae cognoscimus dum terminos cognoscimus; unde et intellectus habitus principiorum dicitur. Quiditas autem rei est proprium obiectum intellectus; unde, sicut sensus sensibilium propriorum semper verus est, ita et intellectus in cognoscendo quod quid est ut dicitur in III de anima. Sed tamen per accidens potest ibi falsitas accidere, in quantum, videlicet, intellectus falso componit et dividit; quod dupliciter contingit: vel in quantum diffinitionem unius attribuit alteri, ut si animal rationale mortale conciperet quasi diffinitionem asini; vel in quantum coniungit partes diffinitionis ad invicem, quae coniungi non possunt, ut si conciperet quasi diffinitionem asini animal irrationale immortale; haec enim est falsa: aliquod animal irrationale est immortale. Et sic patet quod diffinitio non potest esse falsa, nisi in quantum implicat affirmationem falsam. Hic autem duplex modus falsitatis tangitur in V Metaph. Similiter nec in primis principiis intellectus ullo modo decipitur. Unde patet quod si intellectus accipiatur secundum illam actionem a qua nomen intellectus imponitur, non est in intellectu falsitas. Alio modo potest accipi intellectus communiter, secundum quod ad omnes operationes se extendit, et sic comprehendit opinionem et ratiocinationem; et sic in intellectu est falsitas; numquam tamen si recte fiat resolutio in prima principia.
[51794] De veritate, q. 1 a. 12 ad arg. Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Iura omnia asservantur OCLC nr. 49644264
CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Quaestiones disputatae de veritate
a quaestione II ad quaestionem IV
Textum adaequatum Leonino 1970 edito ex plagulis de prelo emendatum ac translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit
Quaestio 2
Prooemium
[51795] De veritate, q. 2 pr. 1 Primo an scientia Deo conveniat.
[51796] De veritate, q. 2 pr. 2 Secundo an sciat seipsum.
[51797] De veritate, q. 2 pr. 3 Tertio an sciat alia a se.
[51798] De veritate, q. 2 pr. 4 Quarto an habeat certam et determinatam cognitionem de rebus.
[51799] De veritate, q. 2 pr. 5 Quinto an cognoscat singularia.
[51800] De veritate, q. 2 pr. 6 Sexto an intellectus humanus singularia cognoscat.
[51801] De veritate, q. 2 pr. 7 Septimo an Deus cognoscat singularia nunc esse vel non esse.
[51802] De veritate, q. 2 pr. 8 Octavo an Deus cognoscat non entia.
[51803] De veritate, q. 2 pr. 9 Nono an Deus sciat infinita.
[51804] De veritate, q. 2 pr. 10 Decimo an Deus possit facere infinita.
[51805] De veritate, q. 2 pr. 11 Undecimo an scientia de Deo et de nobis dicatur aequivoce.
[51806] De veritate, q. 2 pr. 12 Duodecimo an Deus sciat futura contingentia.
[51807] De veritate, q. 2 pr. 13 Tertiodecimo an scientia Dei sit variabilis.
[51808] De veritate, q. 2 pr. 14 Quartodecimo an scientia Dei sit causa rerum.
[51809] De veritate, q. 2 pr. 15 Quintodecimo an Deus sciat mala.
Articulus 1
[51810] De veritate, q. 2 a. 1 tit. 1 Quaestio est de scientia Dei.
Et primo quaeritur utrum in Deo sit scientia
[51811] De veritate, q. 2 a. 1 tit. 2 Et videtur quod non.
[51812] De veritate, q. 2 a. 1 arg. 1 Illud enim quod se habet ex additione ad aliud, in simplicissimo inveniri non potest. Sed Deus est simplicissimus. Cum ergo scientia se habeat ex additione ad essentiam, quia vivere addit supra esse, et scire supra vivere, videtur quod scientia in Deo non sit.
[51813] De veritate, q. 2 a. 1 arg. 2 Sed dicebat, quod scientia in Deo supra essentiam non addit; sed nomine scientiae alia perfectio ostenditur in ipso quam nomine essentiae.- Sed contra, perfectio est nomen rei. Sed omnino una res est in Deo scientia et essentia. Ergo eadem perfectio ostenditur nomine scientiae et essentiae.
[51814] De veritate, q. 2 a. 1 arg. 3 Praeterea, nullum nomen potest dici de Deo quod non significat totam perfectionem ipsius: quia si non significat totam, nihil ipsius significat, cum in Deo non inveniatur pars; et sic ei attribui non potest. Sed nomen scientiae non repraesentat totam perfectionem divinam, quia Deus est supra omne nomen quod nominatur, ut dicitur in Lib. de causis. Ergo scientia Deo attribui non potest.
[51815] De veritate, q. 2 a. 1 arg. 4 Praeterea, scientia est habitus conclusionis, intellectus vero habitus principiorum, ut patet per philosophum in VI Ethic. Sed Deus non cognoscit aliquid per modum conclusionis: quia sic discurreret a principiis in conclusiones eius intellectus: quod etiam ab Angelis Dionysius removet VII cap. de divinis nominibus; ergo scientia non est in Deo.
[51816] De veritate, q. 2 a. 1 arg. 5 Praeterea, omne quod scitur, scitur per aliquid magis notum. Sed Deo non est aliquid magis et minus notum. Ergo in Deo scientia esse non potest.
[51817] De veritate, q. 2 a. 1 arg. 6 Praeterea, Algazel dicit, quod scientia est sigillatio scibilis in intellectu scientis. Sed sigillatio omnino a Deo removetur; tum quia importat receptionem, tum quia importat compositionem. Ergo Deo scientia attribui non potest.
[51818] De veritate, q. 2 a. 1 arg. 7 Praeterea, nihil quod sonat in imperfectionem, Deo potest attribui. Sed scientia sonat in imperfectionem: quia significatur ut habitus vel actus primus, et considerare ut actus secundus, ut dicitur in II de anima. Actus autem primus est imperfectus respectu secundi, cum sit in potentia respectu eiusdem. Ergo scientia in Deo inveniri non potest.
[51819] De veritate, q. 2 a. 1 arg. 8 Sed dicebat, quod in Deo non est scientia nisi actu.- Sed contra, scientia Dei est causa rerum. Sed scientia, si Deo attribuitur, ab aeterno in eo fuit. Si ergo scientia in Deo non fuit nisi in actu, ab aeterno res produxit in esse; quod est falsum.
[51820] De veritate, q. 2 a. 1 arg. 9 Praeterea, in quocumque invenitur aliquid respondens ei quod nos concipimus ex nomine scientiae in intellectu, scimus de eo non solum quia est, sed etiam quid est, quia scientia aliquid est. Sed de Deo non possumus scire quid est, sed quia est tantum, ut Damascenus dicit. Ergo conceptioni intellectus quam exprimit nomen scientiae, nihil respondet in Deo; ergo scientia non est in eo.
[51821] De veritate, q. 2 a. 1 arg. 10 Praeterea, Augustinus dicit, quod Deus, qui subterfugit omnem formam, intellectui pervius esse non potest. Sed scientia est quaedam forma, quam intellectus concipit. Ergo hanc formam Deus subterfugit; non ergo scientia est in Deo.
[51822] De veritate, q. 2 a. 1 arg. 11 Praeterea, intelligere est simplicius quam scire, et dignius. Sed, sicut dicitur in Lib. de causis, cum dicimus Deum intelligentem, vel intelligentiam, non nominamus eum nomine proprio, sed nomine causati sui primi. Ergo multo fortius nomen scientiae Deo competere non potest.
[51823] De veritate, q. 2 a. 1 arg. 12 Praeterea, qualitas maiorem compositionem importat quam quantitas, quia qualitas non inhaeret substantiae nisi mediante quantitate. Sed Deo non attribuimus aliquid quod sit in genere quantitatis, propter suam simplicitatem; omne enim quantum habet partes. Ergo, cum scientia sit in genere qualitatis, nullo modo debet ei attribui.
[51824] De veritate, q. 2 a. 1 s. c. 1 Sed contra. Est quod dicitur Rom. XI, 33: o altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei et cetera.
[51825] De veritate, q. 2 a. 1 s. c. 2 Praeterea, secundum Anselmum in Monologio, omne quod simpliciter in omni melius est esse, quam non esse, Deo est attribuendum. Sed scientia est huiusmodi; ergo est Deo attribuenda.
[51826] De veritate, q. 2 a. 1 s. c. 3 Praeterea, ad scientiam non requiruntur nisi tria: scilicet potentia activa cognoscentis, qua de rebus iudicat, res cognita, et unio utriusque. Sed in Deo est summa potentia activa, et sua essentia est summe cognoscibilis, et per consequens est ibi unio utriusque. Ergo Deus est summe sciens. Probatio mediae. Ut dicitur in Lib. de intelligentiis, prima substantia est lux. Sed lux maxime habet virtutem activam, quod patet ex hoc quod seipsam diffundit et multiplicat; est etiam maxime cognoscibilis, unde et alia manifestat. Ergo substantia prima, quae Deus est, et habet potentiam activam ad cognoscendum, et est cognoscibilis.