Scriptum super Sententiis (page 17)
Vel aliter: aliunde, scilicet quam de essentia patris. Ad aliud similiter quantum ad essentiam vel naturam, quasi non habens divinam naturam, sed aliam. In uno subsistit, in unitate naturae divinae: ex uno, idest ex patre, vel ex unitate naturae patris. Ac sic in generatione filii naturam suam (ut ita dicam) sequitur indemutabilis Deus indemutabilem Deum gignens. Vult ostendere quomodo filius sit in patre, et e converso, hoc modo. Pater per generationem dat naturam suam filio. Ergo, cum pater sit immutabilis, non amittit naturam, sed sequitur eam: quia ubi est natura sua, est et ipse: unde, cum natura sua sit in filio, ipse est in eo. Similiter e converso filius accepit naturam quam pater habet, et, cum ipse pater sit immutabilis, non dimittit naturam suam: unde, cum natura eadem numero quae filio datur remaneat in patre, filius manet in patre, et dicitur indemutabilis ex in et demutor, aris. In regnum filii caritatis suae: Col. 1, 13. Dupliciter exponitur. Potest enim caritas teneri essentialiter; et tunc erit sensus: filii caritatis suae, idest filii substantiae suae. Quod qualiter intelligendum sit, Magister infra, dist. 17, ostendet. Potest etiam teneri notionaliter; et tunc erit locutio emphatica: sicut consuetum est in Scriptura, quod aliquis dicatur filius alicujus, quod maxime sibi competit; sicut Isa. 5, 1: in cornu filio olei: ad litteram, ostendens locum oleo abundantem: et 1 Reg. 26, 16: filii mortis estis, idest dignissimi morte. Et similiter dicitur unigenitus Dei filius caritatis, quia in ipso maxime caritas patris quiescit. His verbis praemissis innui videtur quod divina substantia filium genuerit. Hic ex praemissis auctoritatibus elicit quatuor propositiones quae suae sententiae videntur contrariae. Quarum una est, quod natura coaeterna Deo est; in quo videtur loqui de natura genita: et hanc exponit ibi: ut tamen sine praejudicio ac temeritate loquar, ex hoc sensu dicta possunt accipi. Secunda est: pater genuit id quod ipse est: quam exponit ibi: ex quo sensu etiam accipiendum est illud, pater genuit id quod ipse est. Tertia est, quod substantia Dei genuit filium, quam exponit ibi: item substantia Dei genuit filium. Quarta est, quod filius natus est de substantia patris; quam exponit ibi: similiter filius natus est de substantia patris. Et addit quintam, quod filius est substantia patris; quam exponit ibi: similiter expone illud, filius substantia patris.
[507] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 pr. Hic Magister inquirit de generatione quantum ad principium: et dividitur in duas partes. In prima inquirit quid sit principium generationis, utrum necessitas vel voluntas vel natura; in secunda inquirit de communitate principii generationis, utrum scilicet potentia generandi sit communis patri et filio, in sequenti distinctione. Prima in tres: primo enim movet quaestionem, et determinat; secundo removet dubitationem, ibi: sed contra hoc opponitur sic; tertio exponit determinationem, ibi: praedicta tamen verba (...) ex tali sensu mihi videntur accipienda. Circa primum tria facit: primo ponit quaestionem; secundo determinat, ibi: nec voluntate, nec necessitate; tertio ex determinatione excludit errorem, ibi: quocirca, ut ait Augustinus, ridenda est dialectica Eunomii. Ubi primo ponit errorem; secundo excludit, ibi: propter quod mutabilis intelligitur natura: quod absit ut in Deo esse credamus. Ubi primo improbat positionem errantis; secundo confirmat rationem, ibi: acute sane quidam respondit haeretico versutissime interroganti. Ad intelligentiam hujus partis tria quaeruntur: 1 utrum pater genuit filium necessitate; 2 utrum voluntate; 3 utrum natura.
[509] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 1 arg. 1 Ad primum sic proceditur. Videtur quod pater genuit filium necessitate. Necessarium enim et possibile dividunt ens. Si igitur pater non genuit filium necessitate, genuit ipsum contingenter vel possibiliter: quod est impossibile.
[510] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 1 arg. 2 Praeterea, omne aeternum est necessarium. Sed generatio filii a patre est aeterna. Ergo necessaria.
[511] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 1 arg. 3 Praeterea, sicut Deus est per se bonus, ita est per se ens necessarium: omne enim quod est per participationem, reducitur ad id quod est per se. Sed in per se bono nihil potest esse nisi bonum. Ergo nec in per se necessario aliquid nisi necessarium. Cum igitur generatio sit in Deo, ergo erit necessaria.
[512] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 1 s. c. 1 Contra, omnis necessitas est ratione alicujus cogentis vel interius vel exterius. Sed Deo non potest esse aliquid fortius. Ergo ibi non potest esse necessitas.
[513] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 1 s. c. 2 Praeterea, Augustinus, dividit necessitatem in coactionem et prohibitionem. Sed neutrum Deo convenit. Ergo et cetera.
[514] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 1 co. Respondeo dicendum, quod secundum philosophum, necessarium dicitur multipliciter. Est enim necessarium absolute, et necessarium ex conditione; et hoc est duplex: scilicet ex conditione finis vel ex conditione agentis. Necessarium ex conditione agentis, est necessarium per violentiam: non enim eum qui violenter currit, necesse est currere, nisi sub hac conditione, si aliquis eum cogit. Necessarium ex conditione finis est illud sine quo non potest consequi aliquis finis, vel non ita faciliter. Finis autem est duplex: vel ad esse, et hoc modo cibus vel nutrimentum dicuntur esse necessaria, quia sine eis non potest esse homo; vel pertinens ad bene esse, et sic dicitur esse navis necessaria eunti ultra mare; quia sine ea exercere non potest actionem suam. Necessarium autem absolute dicitur quod est necessarium per id quod in essentia sua est; sive illud sit sua essentia, sicut in simplicibus; sive, sicut in compositis, illud principium sit materia, sicut dicimus, hominem mori est necessarium; sive forma, sicut dicimus, hominem esse rationalem est necessarium. Hoc autem absolute necessarium est duplex. Quoddam enim est quod habet necessitatem et esse ab alio, sicut in omnibus quae causam habent: quoddam autem est cujus necessitas non dependet ab alio, sed ipsum est causa necessitatis in omnibus necessariis, sicut Deus. Dicendum ergo, quod generatio in divinis non est ex necessitate conditionata, sive conditionetur ex fine, sive ex agente. Non ex agente; cum ipse Deus sit primum principium et ultimus finis. Sed est necessaria necessitate absoluta, sicut est necessitas primae causae.
[515] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 1 ad arg. Et per hoc patet solutio ad utramque partem: quia primae rationes procedunt de necessitate absoluta, et aliae de necessitate coactionis quae repugnat necessitati absolutae: et de ista procedebat haereticus, et secundum hoc negatur in littera.
[517] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 2 arg. 1 Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pater genuit filium voluntate. Omne enim bonum est volitum a Deo, sicut omne verum scitum. Sed generatio filii est optimum. Ergo est volitum a Deo; et ita pater genuit filium voluntate.
[518] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 2 arg. 2 Praeterea, in generatione humana ita est quod principium inclinans ad generandum, est voluntas. Sed generatio humana extrahitur a divina. Ergo et similiter erit in generatione divina, et ita videtur quod pater genuit filium voluntate.
[519] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 2 arg. 3 Praeterea, Origenes dicit de patre loquens: germen proferens voluntatis factus est verbi pater. Sed illud quod est germen voluntatis, est natum voluntate generantis. Ergo pater genuit filium voluntate.
[520] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 2 s. c. 1 Contra, voluntas est principium productionis eorum quae per artem producuntur in rebus humanis. Sed filius non producitur a patre sicut artificiatum, immo sicut ars; sed creaturae sicut artificiata. Ergo videtur quod pater non genuit filium voluntate; sed voluntate creaturas produxit.
[521] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 2 s. c. 2 Praeterea, Hilarius: si quis voluntate Dei filium tamquam factum dicat, anathema sit. Ergo et cetera.
[522] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 2 co. Respondeo dicendum, quod voluntas potest comparari ad aliquid dupliciter: aut sicut potentia ad objectum, aut sicut principium. Si comparetur ad aliquid sicut ad objectum, tunc omne volitum a Deo, potest dici esse voluntate ejus; et sic potest dici, pater est Deus voluntate sua; vult enim se esse Deum; et similiter potest concedi quod pater genuit filium voluntate. Si autem comparetur voluntas ad aliquid sicut principium, hoc potest esse dupliciter: quia aut illud ad quod comparatur sicut principium dicit rationem principiandi; aut dicit ipsum principiatum. Si primo modo, sic comparatur voluntas ad processionem spiritus sancti, qui procedit ut amor, in quo voluntas principiata omnia, scilicet creaturas, amore producit; et secundum hunc modum etiam intellectus in Deo se habet ad generationem filii, qui procedit ut verbum et ars. Si secundo modo, tunc principiatum voluntatis procedit a voluntate secundum voluntatis conditionem. Voluntas autem, quantum est in se, libera est: unde principiata voluntatis sunt tantum ea quae possunt esse vel non esse. Et hoc modo constat, quod voluntas divina comparatur ad creationem rerum, et non ad generationem filii. Et hinc est quod quidam distinguunt voluntatem in tria, scilicet in voluntatem accedentem, quae scilicet de novo accedit operi vel operanti, et talis non est in Deo secundum aliquem trium dictorum modorum voluntatis, quia omnis operatio ejus est a voluntate aeterna. Item in voluntatem concomitantem quae dicitur secundum comparationem ad objectum tantum; et sic est in Deo respectu generationis filii. Item in voluntatem antecedentem; et sic dicit comparationem principii ad principiatum; et sic est respectu creaturarum.
[523] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit secundum comparationem voluntatis ad objectum tantum.
[524] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod generatio humana non est aeterna, et ideo potest habere voluntatem antecedentem, quod non potest esse in divina.
[525] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, quod Origenes vocat germen voluntatis id in quo quiescit patris beneplacitum; et haec est filius, sicut ipse dixit Matth. 3, 17: hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Aliae autem rationes procedunt de voluntate antecedente, sive secundum comparationem principii ad principiatum.
[527] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 3 arg. 1 Ad tertium sic proceditur. Videtur quod pater non naturaliter genuit filium. Hilarius: non naturali necessitate ductus pater genuit filium. Ergo videtur quod non sit naturalis generatio.
[528] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 3 arg. 2 Praeterea, in Deo idem est voluntas et natura. Sed pater non genuit filium voluntate. Ergo nec genuit filium natura.
[529] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 3 arg. 3 Praeterea, sicut supra habitum est, dist. 3, quaest. 1, art. 3, philosophi per rationes creaturarum potuerunt devenire in cognitionem divinae naturae. Sed cognita natura cognoscitur operatio naturae. Ergo potuerunt devenire in cognitionem generationis aeternae, si pater naturaliter genuit filium: cujus contrarium superius est ostensum, dist. 3, quaest. 1, art. 4.
[530] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 3 s. c. 1 Contra, Hilarius: omnibus creaturis substantiam Dei voluntas attulit; sed filio natura dedit. Ergo videtur quod pater genuit filium natura.
[531] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 3 s. c. 2 Praeterea, Damascenus: generatio est opus divinae naturae existens. Ergo et cetera.
[532] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 3 co. Respondeo dicendum, quod essentia divina, ut dictum est, dist. 3, art. 4, est principium omnium actuum divinorum; licet essentia sub ratione essentiae non dicat principium actus qui est operatio, sed qui est esse. Sed cum in essentia sit considerare diversa attributa, quae sunt realiter unum in ipsa, ratione tamen distincta; actus refertur ad essentiam secundum hoc attributum vel illud, secundum quod exigit conditio actus; sicut intelligere est ab essentia divina, inquantum ipsa est intellectus; et res volitae, quae possunt esse vel non esse, producuntur ab essentia, inquantum ipsa est voluntas. Et quia de ratione generationis est ut producatur genitum in similitudinem generantis, et hujus productionis principium pertinet ad naturam, quae est ex similibus similia procreans; ideo dicitur, quod pater natura genuit filium.
[533] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod Hilarius naturalem necessitatem appellat, quando virtute naturae aliquid agitur quod est contrarium voluntati, sicut fames et sitis in nobis; unde voluntas patitur quasi quamdam violentiam a natura; et talis necessitas non est in Deo.
[534] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod quamvis natura et voluntas sint idem re, differunt tamen ratione, ut dictum est. Et ideo essentia divina in ratione naturae est principium alicujus, cujus principium non est ipsa eadem, prout habet rationem voluntatis.
[535] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 3 ad 3 Ad tertium dicendum, quod naturam contingit cognoscere dupliciter. Vel perfecte comprehendendo ipsam; et sic philosophi non cognoverunt naturam divinam: quia sic cognovissent omnia opera divina, et quaecumque sunt in ipsa. Vel per effectus; et ita philosophi cognoverunt. Quia vero creatura non perfecte repraesentat naturam divinam, secundum quod est principium generationis aeternae et consubstantialis; ideo generationem divinam, quae est ejus operatio, non cognoverunt philosophi.
[536] Super Sent., lib. 1 d. 6 q. 1 a. 3 expos. Voluntas sapientiam praeire non potest. Hoc dicit, quia sapientia filio appropriatur. Sed contra. Voluntas est motor aliarum virium: intelligimus enim, quia volumus. Ergo voluntas videtur praecedere cognitionem sapientiae. Dicendum, quod voluntatem oportet quod praecedat aliqua cognitio. Est enim duplex actus voluntatis. Unus imperfectus, scilicet appetere; et iste actus praecedit cognitionem perfectam eorum quae acquiruntur in cognitione. Per appetitum enim sciendi aliquid movetur aliquis ad considerationem alicujus, cujus cognitionem considerando accipit; sed tamen hunc actum voluntatis praecedit cognitio indeterminata qua res scitur in universali, et per illam cognitionem imperfectam tendit appetitus in perfectionem ipsius: si enim esset omnino ignotum, non quaereretur. Est et alius actus voluntatis perfectus, quo voluntas quiescit et placet sibi in re jam habita; et ita voluntas sciendi sequitur cognitionem perfectam. Utrum Deus filium volens aut nolens genuit. Videtur quod necessarium sit alterum dare, cum fiat divisio per affirmationem et negationem. Dicendum, quod nolens et volens non opponuntur contradictorie; sed volens et non volens. Differt enim nolo et non volo; quia cum dicitur: non volo, negatur actus; et ideo opponitur sicut negatio ad affirmationem: sed in hoc verbo nolo et in toto condeclinio ejus remanet actus voluntatis affirmatus, et negatio fertur ad nolitum. Unde sensus est: nolo hoc; id est, volo hoc non esse. Unde non oportet dici nolens vel volens, quia lapis nec volens est nec nolens. Et similiter in proposito neutrum dandum est. Sed danda est ista, non volens, si volens dicat voluntatem accedentem vel antecedentem. Si autem dicat voluntatem concomitantem danda est ista, volens genuit.
[537] Super Sent., lib. 1 d. 7 q. 1 pr. Postquam ostendit principium divinae generationis proprium, quod est natura et non voluntas; hic inquirit de communitate principii, utrum scilicet generandi potentia sit communis patri et filio; et dividitur in duas: in prima inquirit de communitate potentiae generativae sumptae in concreto; in secunda de communitate ejusdem sumptae in abstracto, ibi: item quaeritur a quibusdam, si pater potens sit natura gignere filium, et an hoc sit aliqua potentia quae sit in filio. Prima in tres: primo determinat quaestionem; secundo movet dubitationem, ibi: sed vehementer nos movet quod Augustinus ait; tertio ponit solutionem, ibi: quomodo ergo accipietur quod supra dictum est? Circa primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo ponit determinationem, ibi: cui versutiae facile respondemus; tertio confirmat per similitudinem, ibi: ex simili quoque hoc videre possumus. Sed vehementer nos movet quod Augustinus ait. Hic ponit dubitationem: et primo ponit ad unam partem auctoritatem Augustini; secundo ad partem contrariam inducit quorumdam rationem, ibi: hoc autem videtur quibusdam non posse stare. Quomodo ergo accipietur quod supra dictum est? Hic solvit: et primo insinuat solvendi difficultatem; secundo prosequitur solutionem, ibi: potest ergo sic intelligi. Hic quaeruntur duo: primo de potentia generandi in Deo. Secundo de communitate ipsius. Circa primum tria quaeruntur: 1 utrum in Deo sit potentia ad generandum; 2 quid sit illa potentia, an sit absolutum aliquid vel ad aliquid; 3 de comparatione ipsius ad potentiam creandi.
[539] Super Sent., lib. 1 d. 7 q. 1 a. 1 arg. 1 Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Deo non sit potentia ad generandum. Quidquid enim exit ab aliqua potentia, sive sit potentia agentis sive materiae, prius est in potentia quam sit in actu. Sed generatio filii a patre non est hujusmodi, cum sit aeterna. Ergo non exit ab aliqua potentia. Ergo in Deo non est potentia ad generandum.