Summa contra Gentiles (page 11)

Thomas d'Aquin · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : corpusthomisticum.org — https://www.corpusthomisticum.org/scg1001.html + https://www.corpusthomisticum.org/scg1010.html ... (20 pages) · 143 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

[23825] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 37 n. 1 Ex perfectione autem divina, quam ostendimus, bonitas ipsius concludi potest.

[23826] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 37 n. 2 Id enim quo unumquodque bonum dicitur, est propria virtus eius: nam virtus est uniuscuiusque quae bonum facit habentem et opus eius bonum reddit. Virtus autem est perfectio quaedam: tunc enim unumquodque perfectum dicimus quando attingit propriam virtutem, ut patet in VII physicorum. Ex hoc igitur unumquodque bonum est quod perfectum est. Et inde est quod unumquodque suam perfectionem appetit sicut proprium bonum. Ostensum est autem Deum esse perfectum. Est igitur bonus.

[23827] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 37 n. 3 Item. Ostensum est supra esse aliquod primum movens immobile, quod Deus est. Movet autem sicut movens omnino immobile. Quod movet sicut desideratum. Deus igitur, cum sit primum movens immobile, est primum desideratum. Desideratur autem dupliciter aliquid: aut quia est bonum; aut quia apparet bonum. Quorum primum est quod est bonum: nam apparens bonum non movet per seipsum, sed secundum quod habet aliquam speciem boni; bonum vero movet per seipsum. Primum igitur desideratum, quod Deus est, est vere bonum.

[23828] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 37 n. 4 Adhuc. Bonum est quod omnia appetunt: ut philosophus optime dictum introducit, I Ethicorum. Omnia autem appetunt esse actu secundum suum modum: quod patet ex hoc quod unumquodque secundum naturam suam repugnat corruptioni. Esse igitur actu boni rationem constituit: unde et per privationem actus a potentia consequitur malum, quod est bono oppositum, ut per philosophum patet, in IX metaphysicae. Deus autem est ens actu non in potentia, ut supra ostensum est. Est igitur vere bonus.

[23829] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 37 n. 5 Amplius. Communicatio esse et bonitatis ex bonitate procedit. Quod quidem patet et ex ipsa natura boni, et ex eius ratione. Naturaliter enim bonum uniuscuiusque est actus et perfectio eius. Unumquodque autem ex hoc agit quod actu est. Agendo autem esse et bonitatem in alia diffundit. Unde et signum perfectionis est alicuius quod simile possit producere: ut patet per philosophum in IV Meteororum. Ratio vero boni est ex hoc quod est appetibile. Quod est finis. Qui etiam movet agentem ad agendum. Propter quod dicitur bonum esse diffusivum sui et esse. Haec autem diffusio Deo competit: ostensum enim est supra quod aliis est causa essendi, sicut per se ens necesse. Est igitur vere bonus.

[23830] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 37 n. 6 Hinc est quod in Psalmo dicitur: quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde. Et Thren. 3-25 dicitur: bonus est dominus sperantibus in se, animae quaerenti illum.

[23832] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 38 n. 1 Ex his autem haberi potest quod Deus sit sua bonitas.

[23833] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 38 n. 2 Esse enim actu in unoquoque est bonum ipsius. Sed Deus non solum est ens actu, sed est ipsum suum esse, ut supra ostensum est. Est igitur ipsa bonitas, non tantum bonus.

[23834] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 38 n. 3 Praeterea. Perfectio uniuscuiusque est bonitas eius, ut ostensum est. Perfectio autem divini esse non attenditur secundum aliquid additum supra ipsum, sed quia ipsum secundum seipsum perfectum est, ut supra ostensum est. Bonitas igitur Dei non est aliquid additum suae substantiae, sed sua substantia est sua bonitas.

[23835] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 38 n. 4 Item. Unumquodque bonum quod non est sua bonitas, participative dicitur bonum. Quod autem per participationem dicitur, aliquid ante se praesupponit, a quo rationem suscipit bonitatis. Hoc autem in infinitum non est possibile abire: quia in causis finalibus non proceditur in infinitum, infinitum enim repugnat fini; bonum autem rationem finis habet. Oportet igitur devenire ad aliquod bonum primum, quod non participative sit bonum per ordinem ad aliquid aliud, sed sit per essentiam suam bonum. Hoc autem Deus est. Est igitur Deus sua bonitas.

[23836] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 38 n. 5 Item. Id quod est participare aliquid potest, ipsum autem esse nihil: quod enim participat potentia est, esse autem actus est. Sed Deus est ipsum esse, ut probatum est. Non est igitur bonus participative, sed essentialiter.

[23837] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 38 n. 6 Amplius. Omne simplex suum esse et id quod est unum habet: nam, si sit aliud et aliud, iam simplicitas tolletur. Deus autem est omnino simplex, ut ostensum est. Igitur ipsum esse bonum non est aliud quam ipse. Est igitur sua bonitas.

[23838] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 38 n. 7 Per eadem etiam patet quod nullum aliud bonum est sua bonitas. Propter quod dicitur Matth. 19-17: nemo bonus nisi solus Deus.

[23840] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 39 n. 1 Ex hoc autem manifeste apparet quod in Deo non potest esse malum.

[23841] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 39 n. 2 Esse enim et bonitas, et omnia quae per essentiam dicuntur, nihil praeter se habent admixtum: licet id quod est vel bonum possit aliquid praeter esse et bonitatem habere. Nihil enim prohibet quod est uni perfectioni suppositum, etiam alii supponi, sicut quod est corpus potest esse album et dulce: unaquaeque autem natura suae rationis termino concluditur, ut nihil extraneum intra se capere possit. Deus autem est bonitas, non solum bonus, ut ostensum est. Non potest igitur in eo esse aliquid non bonitas. Et ita malum in eo omnino esse non potest.

[23842] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 39 n. 3 Amplius. Id quod est oppositum essentiae alicuius rei, sibi omnino convenire non potest dum manet: sicut homini non potest convenire irrationalitas vel insensibilitas nisi homo esse desistat. Sed divina essentia est ipsa bonitas, ut ostensum est. Ergo malum, quod est bono oppositum, in eo locum habere non potest nisi esse desisteret. Quod est impossibile: cum sit aeternus, ut supra ostensum est.

[23843] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 39 n. 4 Adhuc. Cum Deus sit suum esse, nihil participative de ipso dici potest, ut patet ex ratione supra inducta. Si igitur malum de ipso dicatur; non dicetur participative, sed essentialiter. Sic autem malum de nullo dici potest ut sit essentia alicuius: ei enim esse deficeret, quod bonum est, ut ostensum est; in malitia autem non potest esse aliquid extraneum admixtum, sicut nec in bonitate. Malum igitur de Deo dici non potest.

[23844] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 39 n. 5 Item. Malum bono oppositum est. Ratio autem boni in perfectione consistit. Ergo ratio mali in imperfectione. Defectus autem vel imperfectio in Deo, qui est universaliter perfectus, esse non potest, ut supra ostensum est. In Deo igitur malum esse non potest.

[23845] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 39 n. 6 Praeterea. Perfectum est aliquid secundum quod est actu. Ergo imperfectum erit secundum quod est deficiens ab actu. Ergo malum vel privatio est, vel privationem includit. Privationis autem subiectum est potentia. Haec autem in Deo esse non potest. Igitur nec malum.

[23846] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 39 n. 7 Praeterea. Si bonum est quod ab omnibus appetitur, igitur malum unaquaeque natura refugit inquantum huiusmodi. Quod autem inest alicui contra motum naturalis appetitus, est violentum et praeter naturam. Malum igitur in unoquoque est violentum et praeter naturam secundum quod est ei malum: etsi possit ei esse naturale secundum aliquid eius in rebus compositis. Deus autem compositus non est, nec aliquid esse potest in eo violentum vel praeter naturam, ut ostensum est. Malum igitur in Deo esse non potest.

[23847] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 39 n. 8 Hoc etiam sacra Scriptura confirmat. Dicitur enim prima canonica Ioannis: Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Et in Iob 34-10: absit a Deo impietas, et ab omnipotente iniquitas.

[23849] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 40 n. 1 Ostenditur etiam ex praedictis quod Deus sit omnis boni bonum.

[23850] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 40 n. 2 Bonitas enim uniuscuiusque est perfectio ipsius, ut dictum est. Deus autem, cum sit simpliciter perfectus, sua perfectione omnes rerum perfectiones comprehendit, ut ostensum est. Sua igitur bonitas omnes bonitates comprehendit. Et ita est omnis boni bonum.

[23851] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 40 n. 3 Item. Quod per participationem dicitur aliquale, non dicitur tale nisi inquantum habet quandam similitudinem eius quod per essentiam dicitur: sicut ferrum dicitur ignitum inquantum quandam similitudinem ignis participat. Sed Deus est bonus per essentiam, omnia vero alia per participationem, ut ostensum est. Igitur nihil dicetur bonum nisi inquantum habet aliquam similitudinem divinae bonitatis. Est igitur ipse bonum omnis boni.

[23852] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 40 n. 4 Adhuc. Cum unumquodque appetibile sit propter finem; boni autem ratio consistat in hoc quod est appetibile: oportet quod unumquodque dicatur bonum vel quia est finis, vel quia ordinatur ad finem. Finis igitur ultimus est a quo omnia rationem boni accipiunt. Hoc autem Deus est, ut infra probabitur. Est igitur Deus omnis boni bonum.

[23853] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 40 n. 5 Hinc est quod dominus, suam visionem Moysi promittens, dicit, Exodi 33-19: ego ostendam tibi omne bonum. Et Sap. 8, dicitur de divina sapientia: venerunt mihi omnia bona pariter cum illa.

[23855] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 41 n. 1 Ex hoc autem ostenditur quod Deus sit summum bonum.

[23856] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 41 n. 2 Nam bonum universale praeminet cuilibet bono particulari, sicut bonum gentis est melius quam bonum unius: bonitas enim totius et perfectio praeminet bonitati et perfectioni partis. Sed divina bonitas comparatur ad omnia alia sicut universale bonum ad particulare: cum sit omnis boni bonum, ut ostensum est. Est igitur ipse summum bonum.

[23857] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 41 n. 3 Praeterea. Id quod per essentiam dicitur, verius dicitur quam id quod est per participationem dictum. Sed Deus est bonus per suam essentiam, alia vero per participationem, ut ostensum est. Est igitur ipse summum bonum.

[23858] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 41 n. 4 Item. Quod est maximum in unoquoque genere est causa aliorum quae sunt in illo genere: causa enim potior est effectu. Ex Deo autem omnia habent rationem boni, ut ostensum est. Est igitur ipse summum bonum.

Tous les livres