Summa contra Gentiles (page 110)

Thomas d'Aquin · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : corpusthomisticum.org — https://www.corpusthomisticum.org/scg1001.html + https://www.corpusthomisticum.org/scg1010.html ... (20 pages) · 143 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

[27106] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 154 n. 20 Sequitur autem ultimus gradus: eorum scilicet qui ea quae aliis sunt revelata, et per alios interpretata, fideliter credunt. Hoc autem Dei donum esse superius ostensum est.

[27107] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 154 n. 21 Quia vero per malignos spiritus aliqua similia fiunt his quibus fides confirmatur, tam in signorum operatione quam in futurorum revelatione, ut supra dictum est, ne per huiusmodi homines decepti mendacio credant, necessarium est ut adiutorio divinae gratiae instruantur de huiusmodi spiritibus discernendis: secundum quod dicitur I Ioan. 4-1: nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt.

[27108] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 154 n. 22 Hos autem gratiae effectus, ad instructionem et confirmationem fidei ordinatos, apostolus enumerat I ad Cor. 12, dicens: alii per spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae, secundum eundem spiritum; alteri fides, in eodem spiritu; alii gratia sanitatum, in uno spiritu; alii operatio virtutum; alii prophetia; alii discretio spirituum; alii genera linguarum; alii interpretatio sermonum.

[27109] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 154 n. 23 Per hoc autem excluditur error quorundam Manichaeorum, qui dicunt corporalia miracula non esse a Deo facta. Simul etiam excluditur eorum error quantum ad hoc quod dicunt prophetas non esse spiritu Dei locutos. Excluditur etiam error Priscillae et Montani, qui dicebant prophetas, tanquam arreptitios, non intellexisse quae loquebantur. Quod divinae revelationi non congruit, secundum quam mens principalius illuminatur.

[27110] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 154 n. 24 In praemissis autem gratiae effectibus consideranda est quaedam differentia. Nam etsi omnibus gratiae nomen competat, quia gratis, absque praecedenti merito, conferuntur; solus tamen dilectionis effectus ulterius nomen gratiae meretur ex hoc quod gratum Deo facit: dicitur enim Proverb. 8-17: ego diligentes me diligo. Unde fides et spes, et alia quae ad fidem ordinantur, possunt esse in peccatoribus, qui non sunt Deo grati: sola autem dilectio est proprium donum iustorum, quia qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo, ut dicitur I Ioan. 4-16.

[27111] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 154 n. 25 Est autem et alia differentia in praedictis effectibus gratiae consideranda. Nam quidam eorum sunt ad totam vitam hominis necessarii, utpote sine quibus salus esse non potest: sicut credere, sperare, diligere, et praeceptis Dei obedire. Et ad hos effectus necesse est habituales quasdam perfectiones hominibus inesse, ut secundum eas agere possint cum fuerit tempus. Alii vero effectus sunt necessarii, non per totam vitam, sed certis temporibus et locis: sicut facere miracula, praenuntiare futura, et huiusmodi. Et ad hos non dantur habituales perfectiones, sed impressiones quaedam fiunt a Deo quae cessant actu cessante, et eas oportet iterari cum actus iterari fuerit opportunum: sicut prophetae mens in qualibet revelatione novo lumine illustratur; et in qualibet miraculorum operatione oportet adesse novam efficaciam divinae virtutis.

[27113] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 155 n. 1 Indiget etiam homo divinae gratiae auxilio ad hoc quod perseveret in bono.

[27114] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 155 n. 2 Omne enim quod de se est variabile, ad hoc quod figatur in uno, indiget auxilio alicuius moventis immobilis. Homo autem variabilis est et de malo in bonum, et de bono in malum. Ad hoc igitur quod immobiliter perseveret in bono, quod est perseverare, indiget auxilio divino.

[27115] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 155 n. 3 Adhuc. Ad illud quod excedit vires liberi arbitrii, indiget homo auxilio divinae gratiae. Sed virtus liberi arbitrii non se extendit ad hunc effectum qui est perseverare finaliter in bono. Quod sic patet. Potestas enim liberi arbitrii est respectu eorum quae sub electione cadunt. Quod autem eligitur, est aliquod particulare operabile. Particulare autem operabile est quod est hic et nunc. Quod igitur cadit sub potestate liberi arbitrii, est aliquid ut nunc operandum. Perseverare autem non dicit aliquid ut nunc operabile, sed continuationem operationis per totum tempus. Iste igitur effectus qui est perseverare in bono, est supra potestatem liberi arbitrii. Indiget igitur homo ad perseverandum in bono auxilio divinae gratiae.

[27116] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 155 n. 4 Amplius. Licet homo per voluntatem et liberum arbitrium sit dominus sui actus, non tamen est dominus suarum naturalium potentiarum. Et ideo, licet liber sit ad volendum vel ad non volendum aliquid, non tamen volendo facere potest quod voluntas in eo quod vult, ad id quod vult vel eligit immobiliter se habeat. Hoc autem requiritur ad perseverantiam: ut scilicet voluntas in bono immobiliter permaneat. Perseverantia igitur non est in potestate liberi arbitrii. Oportet igitur adesse homini auxilium divinae gratiae ad hoc ut perseveret.

[27117] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 155 n. 5 Praeterea. Si sunt plura agentia successive, quorum scilicet unum agat post actionem alterius; continuitas actionis istorum non potest causari ex aliquo uno ipsorum, quia nullum eorum semper agit; nec ex omnibus, quia non simul agunt; unde oportet quod causetur ab aliquo superiori quod semper agat: sicut philosophus probat, in VIII Phys., quod continuitas generationis in animalibus causatur ab aliquo superiori sempiterno. Ponamus autem aliquem perseverantem in bono. In eo igitur sunt multi motus liberi arbitrii tendentes in bonum, sibi invicem succedentes usque ad finem. Huius igitur continuationis boni, quod est perseverantia, non potest esse causa aliquis istorum motuum: quia nullus eorum semper durat. Nec omnes simul: quia non simul sunt, non possunt igitur simul aliquid causare. Relinquitur ergo quod ista continuatio causetur ab aliquo superiori. Indiget igitur homo auxilio superioris gratiae ad perseverandum in bono.

[27118] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 155 n. 6 Item. Si sint multa ordinata ad unum finem, totus ordo eorum quousque pervenerint ad finem, est a primo agente dirigente in finem. In eo autem qui perseverat in bono, sunt multi motus et multae actiones pertingentes ad unum finem. Oportet igitur quod totus ordo istorum motuum et actionum causetur a primo dirigente in finem. Ostensum est autem quod per auxilium divinae gratiae diriguntur in ultimum finem. Igitur per auxilium divinae gratiae est totus ordo et continuatio bonorum operum in eo qui perseverat in bono.

[27119] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 155 n. 7 Hinc est quod dicitur ad Philipp. 1-6: qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Iesu Christi; et I Petri ult.: Deus omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternum gloriam suam, modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque.

[27120] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 155 n. 8 Inveniuntur etiam in sacra Scriptura multae orationes quibus a Deo petitur perseverantia: sicut in Psalmo, perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea; et II ad Thess. 2-16, Deus, pater noster, exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono. Hoc etiam ipsum in oratione dominica petitur, maxime cum dicitur, adveniat regnum tuum: non enim nobis adveniet regnum Dei nisi in bono fuerimus perseverantes. Derisorium autem esset aliquid a Deo petere cuius ipse dator non esset. Est igitur perseverantia hominis a Deo.

[27121] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 155 n. 9 Per hoc autem excluditur error Pelagianorum, qui dixerunt quod ad perseverandum in bono sufficit homini liberum arbitrium, nec ad hoc indiget auxilio gratiae.

[27122] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 155 n. 10 Sciendum tamen est quod, cum etiam ille qui gratiam habet, petat a Deo ut perseveret in bono; sicut liberum arbitrium non sufficit ad istum effectum qui est perseverare in bono, sine exteriori Dei auxilio, ita nec ad hoc sufficit aliquis habitus nobis infusus. Habitus enim qui nobis infunduntur divinitus, secundum statum praesentis vitae, non auferunt a libero arbitrio totaliter mobilitatem ad malum: licet per eos liberum arbitrium aliqualiter stabiliatur in bono. Et ideo, cum dicimus hominem indigere ad perseverandum finaliter auxilio gratiae, non intelligimus quod, super gratiam habitualem prius infusam ad bene operandum, alia desuper infundatur ad perseverandum: sed intelligimus quod, habitis omnibus habitibus gratuitis, adhuc indiget homo divinae providentiae auxilio exterius gubernantis.

[27124] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 156 n. 1 Ex his autem apparet quod per auxilium gratiae homo, etiam si non perseveraverit, sed in peccatum ceciderit, potest reparari ad bonum.

[27125] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 156 n. 2 Eiusdem enim virtutis est continuare salutem alicuius, et interruptam reparare: sicut enim per virtutem naturalem continuatur sanitas in corpore, ita per eandem virtutem naturalem sanitas interrupta reparatur. Homo autem perseverat in bono auxilio divinae gratiae, ut ostensum est. Igitur, si per peccatum lapsus fuerit, eiusdem gratiae auxilio poterit reparari.

[27126] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 156 n. 3 Adhuc. Agens quod non requirit dispositionem in subiecto, potest suum effectum imprimere in subiectum qualitercumque dispositum: et propter hoc Deus, qui in agendo non requirit subiectum dispositum, potest absque dispositione subiecti formam naturalem inducere; utpote dum caecum illuminat, mortuum vivificat, et sic de similibus. Sed sicut non requirit dispositionem naturalem in subiecto corporeo, ita non requirit meritum in voluntate ad gratiam conferendam: quia sine meritis datur, ut ostensum est. Ergo gratiam gratum facientem, per quam peccata tolluntur, Deus alicui conferre potest etiam postquam a gratia cecidit per peccatum.

[27127] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 156 n. 4 Amplius. Haec sola homo recuperare amissa non potest quae per generationem ei adveniunt, sicut potentias naturales et membra: eo quod homo non potest iterum generari. Auxilium autem gratiae datur homini non per generationem, sed postquam iam est. Potest igitur post amissionem gratiae per peccatum, iterum reparari ad peccata delenda.

[27128] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 156 n. 5 Item. Gratia est quaedam habitualis dispositio in anima, ut ostensum est. Sed habitus acquisiti per actus, si amittantur, possunt iterum reacquiri per actus per quos acquisiti sunt. Multo igitur magis gratia Deo coniungens et a peccato liberans, si amittatur, divina operatione reparari potest.

[27129] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 156 n. 6 Praeterea. In operibus Dei non est aliquid frustra, sicut nec in operibus naturae: hoc enim et natura habet a Deo. Frustra autem aliquid moveretur, nisi posset pervenire ad finem motus. Necessarium est ergo quod id quod natum est moveri ad aliquem finem, sit possibile venire in finem illum. Sed homo postquam in peccatum cecidit, quandiu status huius vitae durat, remanet in eo aptitudo ut moveatur ad bonum: cuius signa sunt desiderium de bono, et dolor de malo, quae adhuc in homine remanent post peccatum. Est igitur possibile hominem post peccatum iterum redire ad bonum quod gratia in homine operatur.

[27130] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 156 n. 7 Amplius. Nulla potentia passiva invenitur in rerum natura quae non possit reduci in actum per aliquam potentiam activam naturalem. Multo igitur minus est aliqua potentia in anima humana quae non sit reducibilis in actum per potentiam activam divinam. Manet autem in anima humana, etiam post peccatum potentia ad bonum: quia per peccatum non tolluntur potentiae naturales, quibus anima ordinatur ad suum bonum. Potest igitur per divinam potentiam reparari in bono. Et sic auxilio gratiae homo potest consequi remissionem peccatorum.

[27131] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 156 n. 8 Hinc est quod dicitur Isaiae 1-18, si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et Proverb. 10-12, universa delicta operit caritas. Hoc etiam quotidie a domino non frustra petimus, dicentes: dimitte nobis debita nostra.

[27132] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 156 n. 9 Per hoc autem excluditur error Novatianorum, qui dixerunt quod de peccatis quae homo post Baptismum peccat, homo veniam consequi non potest.

[27134] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 157 n. 1 Ex eisdem etiam ostendi potest quod homo a peccato mortali resurgere non potest nisi per gratiam.

[27135] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 157 n. 2 Per peccatum enim mortale homo ab ultimo fine avertitur. In ultimum autem finem homo non ordinatur nisi per gratiam. Per solam igitur gratiam homo potest a peccato resurgere.

[27136] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 157 n. 3 Adhuc. Offensa non nisi per dilectionem tollitur. Sed per peccatum mortale homo Dei offensam incurrit: dicitur enim quod Deus peccatores odit, inquantum vult eos privare ultimo fine, quem his quos diligit praeparat. Non ergo homo potest a peccato mortali resurgere nisi per gratiam, per quam fit quaedam amicitia inter Deum et hominem.

[27137] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 157 n. 4 Ad hoc etiam induci possunt omnes rationes superius positae de gratiae necessitate.

[27138] Contra Gentiles, lib. 3 cap. 157 n. 5 Hinc est quod dicitur Isaiae 43-25: ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me; et in Psalmo: remisisti iniquitatem plebis tuae: operuisti omnia peccata eorum.

Tous les livres