Summa contra Gentiles (page 30)

Thomas d'Aquin · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : corpusthomisticum.org — https://www.corpusthomisticum.org/scg1001.html + https://www.corpusthomisticum.org/scg1010.html ... (20 pages) · 143 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

[24463] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 4 n. 3 Si qua vero circa creaturas communiter a philosopho et fideli considerantur, per alia et alia principia traduntur. Nam philosophus argumentum assumit ex propriis rerum causis: fidelis autem ex causa prima; ut puta, quia sic divinitus est traditum; vel quia hoc in gloriam Dei cedit; vel quia Dei potestas est infinita.

[24464] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 4 n. 4 Unde et ipsa maxima sapientia dici debet, utpote super altissimam causam considerans: secundum illud Deut. 4-6: haec est sapientia vestra et intellectus coram populis.

[24465] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 4 n. 5 Et propter hoc sibi, quasi principali, philosophia humana deservit. Et ideo interdum ex principiis philosophiae humanae, sapientia divina procedit. Nam et apud philosophos prima philosophia utitur omnium scientiarum documentis ad suum propositum ostendendum.

[24466] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 4 n. 6 Exinde etiam est quod non eodem ordine utraque doctrina procedit. Nam in doctrina philosophiae, quae creaturas secundum se considerat et ex eis, in Dei cognitionem perducit, prima est consideratio de creaturis et ultima de Deo. In doctrina vero fidei, quae creaturas non nisi in ordine ad Deum considerat, primo est consideratio Dei et postmodum creaturarum. Et sic est perfectior: utpote Dei cognitioni similior, qui seipsum cognoscens alia intuetur. Unde, secundum hunc ordinem, post ea quae de Deo in se in primo libro sunt dicta, de his quae ab ipso sunt restat prosequendum.

[24468] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 5 n. 1 Erit autem hic prosecutionis ordo, ut primo agamus de productione rerum in esse; secundo, de earum distinctione; tertio vero de ipsarum rerum productarum et distinctarum natura, quantum ad fidei pertinet veritatem.

[24470] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 6 n. 1 Supponentes igitur quae in superioribus ostensa sunt, ostendamus nunc quod competit Deo ut sit aliis essendi principium et causa.

[24471] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 6 n. 2 Ostensum est enim supra, per demonstrationem Aristotelis, esse aliquam primam causam efficientem, quam Deum dicimus. Efficiens autem causa suos effectus ad esse conducit. Deus igitur aliis essendi causa existit.

[24472] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 6 n. 3 Item. Ostensum est in primo libro, per rationem eiusdem, esse aliquod primum movens immobile, quod Deum dicimus. Primum autem movens in quolibet ordine motuum est causa omnium motuum qui sunt illius ordinis. Cum igitur multa ex motibus caeli producantur in esse, in quorum ordine Deum esse primum movens ostensum est, oportet quod Deus sit multis rebus causa essendi.

[24473] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 6 n. 4 Amplius. Quod per se alicui convenit, universaliter ei inesse necesse est: sicut homini rationale, et igni sursum moveri. Agere autem aliquem effectum per se convenit enti in actu: nam unumquodque agens secundum hoc agit quod in actu est. Omne igitur ens actu natum est agere aliquid actu existens. Sed Deus est ens actu, ut in primo libro ostensum est. Igitur sibi competit agere aliquid ens actu, cui sit causa essendi.

[24474] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 6 n. 5 Adhuc. Signum perfectionis in rebus inferioribus est quod possunt sibi similia facere: ut patet per philosophum, in IV Meteororum. Deus autem est maxime perfectus, ut in primo libro ostensum est. Ipsi igitur competit facere aliquid sibi simile ens in actu, ut sic sit causa essendi.

[24475] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 6 n. 6 Item. Ostensum est in primo libro quod Deus vult suum esse aliis communicare per modum similitudinis. De perfectione autem voluntatis est quod sit actionis et motus principium: ut patet in III de anima. Cum igitur divina voluntas sit perfecta, non deerit ei virtus communicandi esse suum alicui per modum similitudinis. Et sic erit ei causa essendi.

[24476] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 6 n. 7 Adhuc. Quanto alicuius actionis principium est perfectius, tanto actionem suam potest in plura extendere et magis remota: ignis enim, si sit debilis, solum propinqua calefacit; si autem sit fortis, etiam remota. Actus autem purus, qui Deus est, perfectior est quam actus potentiae permixtus, sicut in nobis est. Actus autem actionis principium est. Cum igitur per actum qui in nobis est possumus non solum in actiones in nobis manentes, sicut sunt intelligere et velle, sed etiam in actiones quae in exteriora tendunt, per quas aliqua facta producimus; multo magis Deus potest, per hoc quod actu est, non solum intelligere et velle, sed etiam producere effectum. Et sic potest aliis esse causa essendi.

[24477] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 6 n. 8 Hinc est quod dicitur Iob 5-9: qui facit magna et mirabilia et inscrutabilia absque numero.

[24479] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 7 n. 1 Ex hoc autem apparet quod Deus est potens, et quod ei convenienter potentia activa attribuitur.

[24480] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 7 n. 2 Potentia enim activa est principium agendi in aliud secundum quod est aliud. Deo autem convenit esse aliis principium essendi. Ergo convenit sibi esse potentem.

[24481] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 7 n. 3 Amplius. Sicut potentia passiva sequitur ens in potentia, ita potentia activa sequitur ens in actu: unumquodque enim ex hoc agit quod est actu, patitur vero ex hoc quod est potentia. Sed Deo convenit esse actu. Igitur convenit sibi potentia activa.

[24482] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 7 n. 4 Adhuc. Divina perfectio omnium perfectiones in se includit, ut in primo libro ostensum est. Virtus autem activa de perfectione rei est: unumquodque enim tanto maioris virtutis invenitur quanto perfectius est. Virtus igitur activa Deo non potest deesse.

[24483] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 7 n. 5 Praeterea. Omne quod agit potens est agere: nam quod non potest agere, impossibile est agere; et quod impossibile est agere, necesse est non agere. Deus autem est agens et movens, ut supra ostensum est. Igitur potens est agere: et potentia ei convenienter adscribitur activa, sed non passiva.

[24484] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 7 n. 6 Hinc est quod in Psalmo dicitur: potens es, domine. Et alibi: potentiam tuam Deus, et iustitiam tuam usque in altissima quae fecisti magnalia.

[24486] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 8 n. 1 Ex hoc autem ulterius concludi potest quod divina potentia sit ipsa Dei substantia.

[24487] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 8 n. 2 Potentia enim activa competit alicui secundum quod est actu. Deus autem est actus ipse, non autem est ens actu per aliquem actum qui non sit quod est ipse: cum in eo nulla sit potentialitas, ut in primo libro ostensum est. Est igitur ipse sua potentia.

[24488] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 8 n. 3 Adhuc. Omnis potens qui non est sua potentia, est potens participatione potentiae alicuius. De Deo autem nihil potest dici participative: cum sit ipsum suum esse, ut in primo libro ostensum est. Est igitur ipse sua potentia.

[24489] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 8 n. 4 Amplius. Potentia activa ad perfectionem rei pertinet, ut ex praedictis patet. Omnis autem divina perfectio in ipso suo esse continetur, ut in primo libro ostensum est. Divina igitur potentia non est aliud ab ipso esse eius. Deus autem est suum esse, ut in primo libro ostensum est. Est igitur sua potentia.

[24490] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 8 n. 5 Item. In rebus quarum potentiae non sunt earum substantiae, ipsae potentiae sunt accidentia: unde potentia naturalis in secunda specie qualitatis ponitur. In Deo autem non potest esse aliquod accidens: ut in primo ostensum est. Deus igitur est sua potentia.

[24491] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 8 n. 6 Praeterea. Omne quod est per aliud, reducitur ad id quod est per se sicut ad primum. Alia vero agentia reducuntur in Deum sicut in primum agens. Est igitur agens per se. Quod autem per se agit, per suam essentiam agit. Id autem quo quis agit, est eius activa potentia. Ipsa igitur Dei essentia est eius activa potentia.

[24493] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 9 n. 1 Ex hoc autem ostendi potest quod potentia Dei non sit aliud quam sua actio.

[24494] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 9 n. 2 Quae enim uni et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt eadem. Divina autem potentia est eius substantia, ut ostensum est. Eius etiam actio est eius substantia, ut in primo libro ostensum est de intellectuali operatione: eadem enim ratio in aliis competit. Igitur in Deo non est aliud potentia et aliud actio.

[24495] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 9 n. 3 Item. Actio alicuius rei est complementum quoddam potentiae eius: comparatur enim ad potentiam sicut actus secundus ad primum. Divina autem potentia non completur alio quam seipso: cum sit ipsa Dei essentia. In Deo igitur non est aliud potentia et aliud actio.

[24496] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 9 n. 4 Amplius. Sicut potentia activa est aliquid agens, ita essentia eius est aliquid ens. Sed divina potentia est eius essentia, ut ostensum est. Ergo suum agere est suum esse. Sed eius esse est sua substantia. Et sic ut prius.

[24497] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 9 n. 5 Adhuc. Actio quae non est substantia agentis, inest ei sicut accidens subiecto: unde et actio unum inter novem praedicamenta accidentis computatur. In Deo autem non potest esse aliquid per modum accidentis. In Deo igitur sua actio non est aliud a sua substantia et sua potentia.

Tous les livres