Tra Le Sollecitudini (page 2)

Pie X · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : https://www.vatican.va/content/pius-x/la/motu_proprio/documents/hf_p-x_motu-proprio_19031122_sollecitudini.html · 2 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

VI. (suite)

18. Sonus organi in sequentiis cantus, in praeludiis, interludiis, similibus, huius instrumenti naturam non solum sequatur, sed musicae sacrae omnium qualitatum, quas supra exposuimus, particeps sit.

19. In ecclesia uti non licet cymbalis (pianoforte), tympano (tamburo), magno tympano (grancassa), catillis (piatti), tintinnabulis (campanelli), similibus.

20. Prohibetur omnino illis quae dicuntur musica urbana (bande musicali) in ecclesiis canere; tamen, annuente Episcopo, liceat admittere aliqua musica instrumenta vocalia, ratione perpensa, dummodo compositio et sequentia sit in stylo gravi et omnino simili stylo organi.

21. In publicis supplicationibus liceat Episcopo admittere musicam urbanam, dummodo ne haec modos profanos canat.

Est in votis musicam urbanam in his casibus tantum sequi aliquem hymnum spiritualem latino vel vulgari sermone a cantoribus, vel a piis congregationibus, quae supplicationis sunt participes, praepositum.

De amplitudine musicae liturgicae.

VII.

22. Non licet ratione cantus vel soni sacerdotem ad altare longius quam caeremonia liturgica quaerit, expectare. Iuxta ecclesiastica decreta Sanctus Missae ante elevationem perficiatur, ideoque etiam sacerdos celebrans cantorum rationem habeat. Gloria, et Credo iuxta gregorianam traditionem brevia satis sint.

23. Generatim est omnino damnandum, ut maius usus, in sacris solemnibus liturgiam inferiorem locum habere, quasi musicorum sit ancilla, at contra tantum pars liturgiae.

De mediis praecipuis.

VIII.

24. Quae statuimus ut rite serventur, Episcopi in propria dioecesi instituant, nisi iam fecerint, societatem (commissione) virorum sacrae musicae expertium, qui, uti aptius Episcopi videatur, pervigilandi musicam, quae in ecclesiis canitur, munus habeant. Curent insuper ut musica optima sit, cantorum aequa viribus et semper optime canatur.

25. In seminariis clericorum et in conventibus ecclesiasticis, iuxta Tridentina decreta, magna cum diligentia et studio cantus gregorianus, quem transmisit traditio, colatur, et iuvenibus praepositi omnimodo faveant. Ubi fieri potest inter clericos Schola Cantorum erigatur, quae sacram poliphoniam et optimam musicam liturgicam exequatur.

26. In quotidianis lectionibus liturgiae, theologiae moralis et iuris canonici, quibus imbuuntur discipuli scholae theologicae, doctores curent ut quae sacram musicam attingant, pertractent, et discipulos pulchrum artis sacrae doceant, ne clerici, studiorum cursu absoluto, his notionibus cultui rerum ecclesiasticarum necessariis, careant.

27. Detur opera ut restituantur, saltem apud priores ecclesias, antiquae Scholae Cantorum, ut iam plurimis in locis actum est. Clero volenti haud difficile est has Scholas instituere etiam in ecclesiis minoribus et ruralibus, quin etiam his Scholis pueri et grandes natu facilius ad sacerdotem conveniunt suo ipsorum fructu et populi religione.

28. Curetur denique et quoque modo Scholae superiores sacrae musicae ubi iam sint provehantur et augeantur, ubi vero adhuc non sint, fiant. Oportet enim Ecclesia faveat et provideat, iuxta sacrae artis principia, cultui et humanitati suorum coriphaeorum et cantorum.

Conclusio.

IX.

29. Mandamus denique coriphaeis, cantoribus, clericis, praepositis seminariorum et conventuum ecclesiasticorum et religiosorum, parochis et rectoribus ecclesiarum, canonicis collegialibus et cathedralibus, praesertim Ordinariis ut omni modo et studio his sapientibus reformationibus faveant, iam diu optatis ab omnibusque Christifidelibus expetitis, ne Ecclesiae auctoritas contemnatur, quae eas saepe saepius proposuit, nunc vero rursus inculcat.

Ex Aedibus Vaticanis, in festo S. Caeciliae V. et M., X Kalendas Decembris, Pontificatus Nostri anno primo.

*AAS, vol. XXXVI (1903-04), pp. 387-395.

Tous les livres