De l'amitié spirituelle (De spirituali amicitia) (page 2)
Nec omnes tamen quos diligimus in amicitiam sunt recipiendi, quia nec omnes ad hoc reperiuntur idonei. Nam cum amicus tui consors sit animi, cuius spiritui tuum coniungas et applices, et ita misceas ut unum fieri velis ex duobus; cui te tamquam tibi alteri committas, cui nihil occultes; a quo nihil timeas; primum certe eligendus est qui ad haec aptus putetur, deinde probandus, et sic demum admittendus. Stabilis enim debet esse amicitia, et quamdam aeternitatis speciem praeferre, semper perseverans in affectu. Et ideo non puerili modo amicos mutare, vaga quadam debemus sententia. Quoniam enim nemo detestabilior, quam qui amicitiam laeserit; nihil que magis animum torqueat, quam vel deseri ab amico vel impugnari; cum summo studio eligendus est, et cum maxima cautela probandus; admissus autem sic tolerandus, sic tractandus, sic sequendus, ut, quamdiu a praemisso fundamento irrevocabiliter non recesserit, ille ita tuus, et tu illius sis, tam in corporalibus quam in spiritalibus, ut nulla sit animorum, affectionum, voluntatum, sententiarum que divisio.
Cernitis ergo quatuor gradus, quibus ad amicitiae perfectionem conscenditur; quorum primus est electio, secundus probatio, tertius admissio, quartus rerum divinarum et humanarum cum quadam caritate et benevolentia summa consensio. Galterus. Recordor te in prima illa tua disputatione, quam cum tuo habuisti Ivone, diffinitionem hanc satis probasse; sed quia de multis amicitiarum generibus disputasti, utrum omnes comprehendat, scire desidero. Aelredus. Cum vera amicitia nisi inter bonos esse non possit, qui nihil contra fidem vel bonos mores velle possint aut facere; profecto non quamlibet, sed ipsam quae vera est amicitiam diffinitio ista complectitur. Gratianus. Quare non et illa quae ante hesternam collationem me plurimum delectabat aeque probanda est, idem scilicet velle et idem nolle. Aelredus. Certe inter eos, quorum fuerint emendati mores, vita composita, ordinati affectus, nec istam arbitror repudiandam. Galterus. Videat Gratianus ut tam in seipso quam in eo quem diligit, ista praecedant; et sic idem velit et nolit cum ipso; nihil sibi volens concedi, nihil ipse praestare rogatus, quod iniustum vel inhonestum, vel indecens sit. Sed de quatuor his quae praemisisti, quid sentiendum sit, a te exspectamus doceri. Aelredus. Primum igitur de ipsa electione tractemus. Sunt vitia quaedam quibus si quilibet fuerit involutus, non diu amicitiae leges vel iura servabit. Huiusmodi ad amicitiam non facile eligendi sunt; sed si alias vita eorum mores que placuerint, agendum cum eis summopere est, ut sanati ad amicitiam habeantur idonei; videlicet iracundi, instabiles, suspiciosi, verbosi. Difficile quippe est eum quem saepe iracundiae furor exagitat, non aliquando insurgere in amicum, sicut in Ecclesiastico scribitur: "Est amicus, qui odium, et rixam, et convicia denudabit" (Eccli. VI, 9). Unde ait Scriptura: "Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso, ne sumas scandalum animae tuae" (Prov. XXII, 24, 25). Et Salomon: "Ira, inquit, in sinu stulti requiescit" (Eccle.
VII, 9). At cum stulto diu servare amicitiam quis non credat impossibile? Galterus. Et nos te vidimus, si non fallimur, cum iracundissimo homine summa religione colere amicitiam; quem usque ad eius vitae finem numquam a te laesum, quamquam ipse te saepe laesisset, audivimus. Aelredus. Sunt quidam ex naturali conspersione iracundi, qui tamen ita hanc comprimere et temperare soliti sunt passionem, ut in quinque quibus, teste Scriptura, amicitia dissolvitur atque corrumpitur, numquam prosiliant; quamvis nonnumquam amicum inconsiderato sermone, vel actu, vel zelo minus discreto offendant. Tales si forte in amicitiam receperimus, patienter tolerandi sunt, et cum nobis constet de affectu certitudo, si quis fuerit vel sermonis vel actionis excessus, amico id indulgendum; vel certe sine aliquo dolore iucunde insuper, in quo excesserit, commonendum. Gratianus. Ille tuus quem prae omnibus nobis, ut multis videtur, tibi probas amicum, aliquid quod tibi displicere nullatenus potuit ignorare, ante paucos dies, ut nos putabamus, ira praeventus et dixit, et fecit; cui tamen nihil prioris gratiae imminutum nec credimus, nec videmus. Unde non parum obstupuimus, quod cum tu, ut nos mutuo loquimur, nihil velis vel modicum praeterire, quod velit ipse; ipse modicum quid, tui causa, non potuerit sustinere. Galterus. Audacior me multum est iste. Nam et ego ista novi, sed tuum erga eum animum non ignorans, nihil tibi de his loqui praesumpsi. Aelredus. Homo certe ille mihi carissimus est, et semel a me receptus in amicitiam, a me poterit numquam non amari. Unde si forte in hac parte fortior illo fui; et ubi utriusque voluntas non concurrebat in unum, meam mihi facilius fuit, quam illi suam frangere voluntatem; ubi nulla interveniebat inhonestas, nec fides laedebatur, nec minuebatur virtus, cedendum amico fuit, ut et tolerarem in quo videbatur excessisse, et ubi pax eius periclitabatur, voluntatem eius meae praeferrem. Galterus. Sed cum prior ille iam in fata concesserit; alter tibi, licet nos non viderimus, satisfecerit; illa nobis quinque, quibus amicitia sic laeditur ut dissolvatur, velim nobis enuclees, ut eos, qui nullo modo eligendi sunt in amicos, cavere possimus.
Aelredus. Audite non me, sed Scripturam loquentem: qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. Ad amicum, inquit, etiamsi produxerit gladium non desperes; est enim regressus ad amicum. Si aperuerit os triste, non timeas. Vide quid dicat. Si forte ira praeventus amicus eduxerit gladium, vel si verbum protulerit triste; si quasi non amans ad tempus tibi sese subtraxerit; si tuo suum aliquando praetulerit consilium; si a te in aliqua sententia vel disputatione dissenserit, non his amicitiam aestimes dissolvendam. Est enim, ait, regressus ad amicum, excepto convicio, et improperio et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa. In his omnibus effugiet amicus. Diligentius proinde haec quinque consideremus, ne nos eis amicitiae vinculis constringamus; quos ad haec vitia vel iracundiae furor, vel alia quaelibet passio compellere consuevit.
CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae. - Qui conviciatur autem amico, dissolvit amicitiam. Ad amicum si produxerit gladium, non desperes; si protulerit os triste, non timeas. Est enim reversio ad amicum. Excepto convicio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa; in his omnibus effugiet amicus (Eccli. XXII, 25-27).
Convicium quippe laedit famam, caritatem extinguit. Tanta enim est hominum malitia, ut quidquid ira instigante ab amico iaculatum fuerit in amicum, quasi a secretorum suorum prolatum conscio, si non credatur, verum tamen esse clametur. Multi enim sicut in propriis laudibus, ita in aliorum vituperationibus delectantur. Quid vero scelestius improperio, quod etiam falsa obiectione innocentis faciem miserando rubore perfundit? At superbia quid minus ferendum, quae solum id quo tactae amicitiae subveniendum foret, humilitatis et confessionis excludit remedium, reddens hominem audacem ad iniuriam, tumidum ad correctionem. Sequitur mysteriorum, id est secretorum revelatio, qua nihil est turpius, nihil execrabilius, nihil amoris, nihil gratiae, nihil suavitatis relinquens inter amicos, sed omnia replens amaritudine, et indignationis, et odii atque doloris, felle cuncta conspergens. Hinc scriptum est: qui denudat archana amici, perdet fidem. Et paulo post: "Denudare amici mysteria, desperatio est animae infelicis" (Eccli. XXVII, 17, 24). Quid enim infelicius illo, qui fidem perdit, et desperatione languescit? Ultimum illud quod dissolvitur amicitia, plaga dolosa est, quae non est aliud quam occulta detractio. Plaga certe dolosa, plaga serpentis et aspidis mortifera: "Si mordeat serpens in silentio", ait Salomon, "nihil eo minus habet, qui occulte detrahit" (Eccle. X, 11). Quemcumque igitur in his vitiis assiduum inveneris, cavendus tibi est ille; nec donec sanetur, ad amicitiam eligendus. Abiuremus convicia, quorum ultor Deus est. Semei fugientem a facie Absalon sanctum David conviciis impetens, inter haereditaria verba, quae pater filio moriens delegavit, auctoritate Spiritus Sancti decernitur occidendus (III Reg. I, 44-46). Improperium nihilominus caveamus. Infelix Nabal Carmelus, David servitutem et fugam improperans, a Domino percuti meruit, et occidi (I Reg. XXV, 38). Quod si forte contigerit in aliquo nos legem amicitiae praeterire, vitemus superbiam, et amici gratiam humilitatis beneficio repetamus. Rex David amicitiam quam Naas regi filiorum Amon exhibuerat, cum filio eius Hanon misericorditer obtulisset, ille superbus et ingratus amico contumeliam adiecit contemptui. Ob quam causam, tam ipsum quam populum eius et urbes, gladius simul et ignis absumpsit (II Reg. X). Super omnia autem amicorum revelare secreta sacrilegium arbitremur, quo fides amittitur, et animae captivatae desperatio importatur. Hinc est quod impiissimus Achitophel parricidae consentiens, cum ei patris consilium prodidisset (II Reg. XVI, 23), cernens suum quod contra illud dederat, non mancipatum effectui, dignum proditori finem, laqueo suspensus promeruit.
Postremo detrahere amico venenum amicitiae reputemus, quod Mariae frontem lepra perfudit, et eiectam extra castra, sex diebus populi communione privavit (Num. XII).
CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam.
Nec solum nimium iracundi, sed etiam instabiles et suspiciosi in hac electione cavendi sunt. Cum enim magnus amicitiae fructus sit securitas qua te credis et committis amico; quomodo in eius amore aliqua potest esse securitas, qui omni circumfertur vento, omni acquiescit consilio? Cuius affectus molli luto comparatus, diversas et contrarias tota die, pro arbitrio imprimentis, suscipit et format imagines. Quid praeterea magis competit amicitiae, quam pax quaedam ad invicem et tranquillitas cordis, cuius semper expers est suspiciosus? Numquam enim requiescit. Suspiciosum quippe semper curiositas comitatur, quae continuos ei stimulos acuens, inquietudinis et perturbationis ei materias subministrat. Si enim viderit amicum secretius loquentem cum aliquo, proditionem putabit. Si se benevolum alteri praebuerit, vel iucundum, ille se minus diligi proclamabit. Si eum corripuerit, odium interpretabitur. Si laudandum crediderit, irrisum se calumniabitur. Sed nec verbosum arbitror eligendum, quia vir linguosus non iustificabitur. "Vides", inquit Sapiens, "hominem promptulum ad loquendum; magis illo spem habet stultus" (Prov. XXIX, 20).
CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda.
Is igitur tibi eligendus est in amicum, quem non iracundiae furor inquietet, non instabilitas dividat, non conterat suspicio, non verbositas a debita gravitate dissolvat. Praecipue utile est, ut eum eligas qui tuis conveniat moribus, tuae consonet qualitati. Inter dispares quippe mores, ut beatus ait Ambrosius, amicitia esse non potest; et ideo convenire debet sibi utriusque gratia. Galterus. Ubi ergo talis invenietur, qui nec iracundus sit, nec instabilis, nec suspiciosus? Nam verbosus quisquis est profecto latere non potest. Aelredus. Licet non facile queat reperiri qui non his passionibus saepius moveatur, multi certe sunt qui his omnibus superiores inveniuntur; qui iracundiam patientia comprimant, levitatem servata gravitate cohibeant, suspiciones dilectionis contemplatione propellant. Quos maxime in amicitiam quasi exercitatiores assumendos dixerim, qui vitia virtute vincentes, tanto securius possidentur, quanto fortius, etiam tentantibus vitiis, resistere consuerunt. Galterus. Ne quaeso, irascaris, si loquar. Ille tuus, de quo Gratianus paulo ante fecit mentionem, quem a te receptum in amicitiam non dubitamus, utrum tibi iracundus videatur, scire desidero. Aelredus. Est quidem, at in amicitia minime. Gratianus. Quid est, rogo te, in amicitia non esse iracundum? Aelredus. Inter nos contractam amicitiam non dubitatis? Gratianus. Prorsus. Aelredus. Quando inter nos iras, rixas, dissensiones, aemulationes, vel contentiones ortas audisti? Gratianus. Nequaquam; sed hoc non illius, sed tuae patientiae imputamus. Aelredus. Fallimini. Nullo modo enim iram quam non refrenat affectus, cuiusquam patientia refrenabit, cum patientia iracundum magis excitet in furorem, in hoc aliquid sibi vel modicum solatium praestari cupiens, si in iurgiis se illi aliquis parem exhibeat. Ille sane de quo nunc nobis sermo est, ita mihi amicitiae iura conservat, ut commotum aliquando et iamiam prorumpentem in verba, solo nutu cohibeam; et ea quae displicent numquam producat in publicum; sed ad evaporandum suae mentis conceptum, semper expectet secretum. Quod si non ei amicitia, sed natura praescriberet, nec ita virtuosum, nec ita laude dignum iudicarem.
Si vero, ut assolet, ab eius aliquando meus sensus dissentiat, ita alterutro nobis deferimus, ut aliquando ille meam suae, plerumque ego suam meae praeferam voluntatem. Galterus. Satis datum est Gratiano. Sed mihi velim enuclees, si forte quis incautius in eorum inciderit amicitias, quos cavendos paulo ante dixisti; vel si qui eorum quos eligendos dixisti, aut in ea ipsa vitia, aut in alia forte deteriora corruerint, qualis eis servanda sit fides, qualis exhibenda gratia. Aelredus. Haec, si fieri potest, in ipsa electione, vel etiam probatione cavenda sunt, ne videlicet nimis cito diligamus maxime indignos. Digni autem sunt amicitia, quibus in ipsis causa est, cur diligantur. Attamen in his, qui probati digni que putantur, erumpunt saepe vitia, tum in ipsos amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundat infamia. Talibus amicis omnis diligentia adhibenda est, ut sanentur. Quod si impossibile fuerit, non statim amicitiam rumpendam, vel discindendam arbitror, sed ut quidam eleganter ait: "Potius paulatim dissuendam; nisi forte quaedam intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum, neque honestum sit, ut non statim alienatio vel disiunctio fiat" (Cicero de Amicitia, n. 76). Si enim aliquid molitur amicus, aut in patrem, aut in patriam, quod subita et festinata egeat correctione; non amicitia laedetur si perduellis et inimicus prodatur. Sunt alia vitia pro quibus amicitiam non rumpendam, ut diximus, sed paulatim dissolvendam iudicamus; ita tamen ut non usque ad inimicitias, ex quibus iurgia, maledicta, contumeliae que gignuntur, erumpant. Turpe enim nimis est cum eo huiusmodi gerere bellum, cum quo familiariter vixeris. Nam etsi his omnibus ab eo quem in amicitiam receperas, impetaris, quibusdam quippe moris est, ut cum ipsi sic vixerint, ut non iam mereantur amari; si forte eis aliquid evenerit adversi, culpam retorqueant in amicum, laesam dicant amicitiam, et omne consilium quod amicus dederit suspectum habeant; et cum proditi eorum in palam culpa processerit, non habentes ultra quid faciant, in amicum odia et maledicta congeminent, detrahentes in angulis, in tenebris susurrantes, se mendaciter excusantes, et alios similiter accusantes. Si igitur his omnibus post dimissam amicitiam impetaris, quamdiu tolerabilia fuerint, ferenda sunt; et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur iniuriam. Amicitia quippe aeterna est, unde: "Omni tempore diligit qui amicus est" (Prov. XVII, 17). Si te laeserit ille quem diligis tu tamen dilige. Si talis fuerit, ut ei amicitia subtrahatur, numquam tamen subtrahatur dilectio. Consule quantum potes saluti eius; prospice famae, nec umquam amicitiae eius prodas secreta, quamvis tua ipse prodiderit. Galterus. Quae sunt, rogo, illa vitia, pro quibus amicitiam paulatim dicis esse solvendam?
CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt.
Aelredus. Quinque illa quae paulo ante descripsimus, maxime autem revelatio secretorum, et occulti morsus detractionum. His sextum addimus. Si eos qui tibi aeque diligendi sunt, laeserit, eis que quorum tua interest providere saluti, ruinae et scandali materiam etiam correptus praebere non desierit, maxime ubi vitiorum ipsorum te tangit infamia. Non enim amor praeponderare debet religioni, non fidei, non caritati civium, non plebis saluti. Rex Assuerus superbissimum Aman, quem prae caeteris amicum habuerat, suspendit in cruce, amicitiae quam ille fraudulentis consiliis laeserat, salutem multitudinis et caritatem praeponens uxoris. Iahel uxor Aber cinei, licet pax fuerit inter Sisaram et domum Aber, plebis tamen salutem huic amicitiae praeferens, ipsum Sisaram clavo sopivit et malleo.
Sanctus propheta David, cum de iure amicitiae cognationi Ionathae debuerat pepercisse, audiens tamen a Domino, propter Saul et domum eius et sanguinem, quia occiderat gabaonitas, populum fame tribus annis iugiter laborasse, septem viros de cognatione eius, gabaonitis tradidit puniendos. Hoc autem nolo vos ignorare, inter perfectos quos sapienter electos et caute probatos, vera et spiritalis amicitia copulavit, non posse intervenire discidium. Cum enim amicitia de duobus unum fecerit, sicut id quod unum est non potest dividi, sic et amicitia a se non poterit separari. Patet igitur hanc amicitiam quae patitur sectionem, ex ea parte qua laeditur, numquam fuisse veram, quia amicitia quae desinere potest, numquam vera fuit. In hoc tamen amicitia probabilior et magis virtus probatur, quod nec in eo qui laeditur desinit esse quod fuit; diligens eum a quo non diligitur; honorans eum a quo spernitur; benedicens eum a quo maledicitur; benefaciens ei qui sibi quod perniciosum est machinatur. Gratianus. Quomodo igitur amicitia solvitur, si excluso talia sunt exhibenda ab eo a quo solvitur?
CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur.
Aelredus. Ad amicitiam quatuor specialiter pertinere videntur: dilectio et affectio, securitas et iucunditas. Ad dilectionem spectat, cum benevolentia beneficiorum exhibitio; ad affectionem, interior quaedam procedens delectatio; ad securitatem, sine timore vel suspicione omnium secretorum et consiliorum revelatio; ad iucunditatem, de omnibus quae contingunt, sive laeta sint, sive tristia; de omnibus quae cogitantur, sive nociva sint, sive utilia; de omnibus quae docentur vel discuntur, quaedam dulcis et amica collatio. Vides ne, in quibus ab his qui merentur solvenda est amicitia? Subtrahitur certe illa interior delectatio quam ex amici pectore iugiter hauriebat; perit securitas, qua sua illi archana revelabat; seponitur iucunditas, quam amica confabulatio pariebat. Familiaritas proinde illa in qua talia continentur, ei neganda est, non subtrahenda dilectio; et hoc cum quadam moderatione et reverentia, ut si non nimius fuerit horror, semper antiquae amicitiae quaedam videantur remansisse vestigia. Gratianus. Mihi certe perplacent ista quae dicis. Aelredus. Iam de electione si sufficiunt ista quae diximus, insinuate. Galterus. Vellem ut eorum quae dicta sunt, summa sub brevi nobis epilogo traderetur. Aelredus. Geram vobis morem. Amorem amicitiae diximus esse principium. Nec qualemcumque, sed quae de ratione simul et affectu procedit. Qui quidem et castus est ex ratione, et ex affectu dulcis. Deinde amicitiae ponendum diximus fundamentum, Dei scilicet dilectionem; ad quam omnia quae suggeruntur referenda sunt; et utrum ei conveniant, vel ab ea dissideant explorandum. Quatuor subinde gradus in amicitia, quibus ad eius summam pervenitur, constituendos putavimus; cum amicus primum sit eligendus, deinde probandus, tunc demum admittendus, et sic postea ut decet tractandus. Et de electione tractantes, iracundos, instabiles, suspiciosos atque verbosos exclusimus; non omnes tamen, sed eos dumtaxat qui has passiones nec ordinare, nec moderari possunt aut nolunt. Nam multi his perturbationibus sic tanguntur, ut non solum eorum in nullo laedatur perfectio, sed etiam virtus in earum moderatione laudabilius augeatur. Nam qui velut infrenes his passionibus acti semper feruntur in praeceps, in ea vitia inevitabiliter dilabuntur et corruunt, quibus amicitia, teste Scriptura, et laeditur et dissolvitur: convicia scilicet et improperium et secretorum revelatio, superbia, et plaga dolosa. Si tamen haec omnia patiaris ab illo quem semel in amicitiam suscepisti, non statim eam rumpendam dicimus, sed paulatim solvendam, talis que servetur antiquae amicitiae reverentia, ut licet ipsum a secretis tuis amoveas; numquam tamen ei dilectionem subtrahas, auxilium tollas, neges consilium.
Quod si etiam ad blasphemias et maledicta eius prorumpat insania, tu tamen defer foederi, defer caritati, ut in culpa sit qui intulit, non ille qui pertulit iniuriam. Porro si patri, si patriae, si civibus, si subditis, si amicis inventus fuerit perniciosus, statim familiaritatis rumpendum est vinculum, nec unius amor perditioni multitudinis praeferatur. Haec ne proveniant, in ipsa electione cavendum, ut videlicet is eligatur, quem non ad ista furor impellat, aut levitas trahat, aut verbositas praecipitet, aut abducat suspicio; maxime qui non nimium a tuis dissentiat moribus, nec a qualitate discordet. Quia vero de vera amicitia loquimur quae non potest esse nisi inter bonos; de illis esse de quibus, quod non sint eligendi, nulla potest esse cunctatio, ut turpes, avari, ambitiosi, criminosi, nullam fecimus mentionem. Si vobis de electione satis datum est, ad probationem deinceps transeamus. Galterus. Opportunum hoc, nam mihi semper ad ostium oculus est, ne forte quis irrumpat, qui vel nostris deliciis finem ponat, vel quid amaritudinis misceat, vel aliquid superducat inane. Gratianus. Cellerarius adest, cui si concedatur ingressus, non erit tibi facultas ulterius procedendi. Sed ecce ego observo ianuam; tu, pater, perge quo coeperas.
CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor.
Aelredus. Quatuor quaedam probanda sunt in amico: fides, intentio, discretio, patientia. Fides, ut ei te tua que omnia secure committas. Intentio ut nihil ex amicitia nisi Deum, et naturale eius bonum expectet. Discretio, ut quid praestandum amico, quid ab amico petendum, in quibus contristandum pro amico, in quibus amico congratulandum, et quem amicum nonnumquam corripiendum credimus, pro quibus id causis fieri debeat, modum etiam ipsum, tempus quoque et locum non ignoret. Patientia vero, ne correptus doleat, ne corripientem contemnat vel odiat, ut eum pro amico quaelibet adversa sustinere non pigeat.
CAPUT XIX. Fides amicitiae.
Nihil in amicitia fide praestantius, quae ipsius et nutrix videtur et custos. Ipsa se in omnibus, in adversis et prosperis, in laetis et tristibus, in iucundis et amaris, praebet aequalem; eodem intuens oculo humilem et sublimem, pauperem et divitem, fortem et debilem, sanum et aegrotum. Fidelis quippe amicus nihil in amico quod extra animum eius sit, intuetur; virtutem in propria sua sede complectens, caetera omnia quasi extra eum posita, nec multum probans si adsint, nec si absint requirens. Ipsa tamen fides in prosperis quidem latet, sed eminet in adversis. In necessitate enim, ut ait quidam, probatur amicus. "Amici divitis multi" (Prov. XIV, 20). Sed utrum vere amici sint, interveniens paupertas explorat. "Omni tempore", ait Salomon, "diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur" (Prov. XVII, 17). Et alias, arguens infidelem: "Dens putridus, inquit, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae" (Prov. XXV, 19). Gratianus. Si prospera nostra nulla umquam adversitas interpolet, quomodo amici probabitur fides? Aelredus. Multa sunt alia quibus probatur fides amici, quamuis in sinistris maxime. Nam ut superius diximus, nihil est quo amicitia magis laeditur quam consiliorum proditio. Evangelica vero sententia est: qui in modico fidelis est, et in multo fidelis erit.
Amicis itaque quibus adhuc probationem credimus esse necessariam, non omnia, nec profunda nostra sunt committenda secreta; sed primo exteriora vel modica, de quibus non magnopere curandum est, an celentur, an nudentur; cum tanta tamen cautione, ac si plurimum obessent prodita, prodessent autem celata. In quibus si fidelis fuerit inventus, in maioribus experiendum non dubites. Quod si forte sinistrum aliquid de te fama vulgaverit; si cuiusquam malitia famam tuam fuerit persecuta, et ille nullius ad credendum adducatur suggestione, nulla moveatur suspicione, nulla dubitatione turbetur; de eius fide ulterius nulla tibi debet esse cunctatio; sed quasi de certa et stabili, non parva exultatio. Gratianus. Recordor nunc tui illius amici transmarini de quo nobis fecisti saepius mentionem, quem ob hoc verissimum tibi, ac fidelissimum probasti amicum, quod falsa de te referentibus, non solum non adhibuerit fidem, sed nec ulla sit haesitatione turbatus vel pulsatus; quod nec de tuo amicissimo, antiquo scilicet Claravallis sacrista, praesumendum putasti. Sed quoniam de probatione fidei satis actum est, ad caetera enucleanda procede.
CAPUT XX. Intentio.
Aelredus. Diximus et intentionem esse probandam. Pernecessarium hoc. Sunt enim plerique qui in rebus humanis nihil bonum norunt, nisi quod temporaliter fructuosum sit. Hi sic amicos sicut boves suos diligunt, ex quibus aliquid commodi se sperant esse capturos; qui profecto germana et spiritali carent amicitia, propter se, et propter Deum et se expetenda, nec in se ipsis naturale amoris contuentur exemplar; ubi facile deprehenditur vis eius et qualis sit, et quanta sit. Ipse Dominus ac salvator noster verae nobis amicitiae formam praescripsit: "Diliges, inquiens, proximum tuum sicut te ipsum" (Matth. XXII, 39). En speculum: diligis te ipsum. Ita plane, si Deum diligis; si nempe talis es, qualem in amicitiam eligendum descripsimus. Aliquam, rogo, a te ipso, huius tuae dilectionis mercedem iudicas exigendam? Minime profecto; sed quod per se sibi quisque carus est. Nisi igitur et tu hunc ipsum in alium transferas affectum, gratis amicum diligens, eo quod per se carus tibi videatur amicus, quid vera sapiat amicitia non poteris. Tunc enim erit ipse quem diligis tamquam alter tu, si tuam tui in ipsum transfuderis caritatem. "Non enim", ut ait sanctus Ambrosius, "vectigalis amicitia est, sed plena decoris, plena gratiae" (De Offic. lib. 3, cap. 21). Virtus est enim, non quaestus; quia pecunia non parturitur, sed gratia; nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae. Eius igitur quem eligisti, subtiliter est probanda intentio, ne secundum spem commodi cuiuslibet tibi velit in amicitia copulari, mercenariam eam aestimans non gratuitam. Certiores autem plerumque sunt amicitiae pauperum vel inopum quam divitum; cum spem lucri sic tollat paupertas, ut amicitiae non minuat, sed potius augeat caritatem. Divitibus itaque assentatorie gratificatur; erga pauperem nemo simulator est. Verum est quidquid defertur pauperi, cuius amicitia invidia vacat. Haec diximus ut in amicis mores probemus, non aestimemus censum. Sic ergo probatur intentio. Si eum videris tuorum magis cupidum quam tui; aucupari semper aliquid quod tua sibi conferri possit industria, honorem, divitias, gloriam, libertatem; in quibus omnibus si dignior illo praeferatur, vel certe in tua non sit potestate quod appetitur, qua tibi intentione adhaeserit facile pervidebis. Iam nunc de discretione videamus.
CAPUT XXI. Discretio.
Quidam perverse satis, ne dicam impudenter, talem amicum habere volunt, quales ipsi esse non possunt. Hi sunt, qui leves quoque amicorum transgressiones impatienter ferunt, austere corripiunt, et carentes discretione, magna neglegunt, contra minima quaeque se erigunt; confundunt omnia, non locum servantes ubi, non tempus quando, non personas, quibus quaelibet vel publicare conveniat, vel celare. Quocirca illius quem eligis est probanda discretio; ne si improvidum quemquam vel imprudentem tibi in amicitia sociaveris, lites quotidianas et iurgia tibi ipse perquiras. Sane hanc in amicitia virtutem satis facile probatu est, qua si quis caruerit, instar navis absque gubernaculo pro impetu spiritus instabili et irrationabili semper motu feretur.
CAPUT XXII. Patientia.
Sic et multae causae deesse non poterunt, quibus illius quem cupis esse amicum probetur patientia, cum necesse sit arguere eum quem diligis; quod aliquando quasi ex industria durius fieri oportet, ut sic eius vel probetur, vel exerceatur tolerantia. Id sane attendendum est, ut licet talia reperiantur in eo quem probas, quae offendant animum, vel alicuius secreti incauta revelatione, vel alicuius temporalis commodi cupiditate, vel minus discreta correptione, vel aliqua debitae lenitatis transgressione; non statim a proposita dilectione vel electione resilias, quamdiu correctionis eius spes ulla relucet. Nec quemquam in amicis eligendis vel probandis taedeat esse sollicitum; cum huius laboris fructus vitae sit medicamentum et immortalitatis solidissimum fundamentum. Cum enim plurimi in thesauris multiplicandis, in bobus et asinis, in ovibus et capris nutriendis, eligendis, comparandis, satis periti sint, certa que in his omnibus cognoscendis non desint indicia, dementiae res est, eamdem in amicis acquirendis, vel probandis non dare operam, et quasdam addiscere notas, quibus hi, quos elegimus in amicos, ad amicitiam probentur idonei. Cavendus sane est quidam impetus amoris qui praecurrit iudicium, et probandi adimit potestatem. Est proinde viri prudentis sustinere, hunc refrenare impetum, ponere modum benevolentiae, paulatim procedere in affectum, donec iam probato se totum dedat et committat amico. Galterus. Fateor, adhuc me movet illorum sententia, qui sine huiusmodi amicis vivere tutius arbitrantur. Aelredus. Mirum hoc; cum sine amicis nulla prorsus vita iucunda sit. Galterus. Cur, rogo te? Aelredus. Ponamus totum genus humanum exemptum mundo, te solum superstitem reliquisse. Et ecce coram te omnes mundi deliciae et divitiae, aurum, argentum, lapides pretiosi, urbes muratae, castra turrita, ampla aedificia, sculpturae, picturae. Sed et reformatum te in antiquum cogita statum, omnia habere subiecta, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Dic, rogo nunc, utrum sine socio omnia tibi haec possent esse iucunda? Galterus. Minime. Aelredus. Quid si unum haberes cuius nescires linguam, ignorares mores, cuius te lateret et amor et animus? Galterus. Si non aliquibus signis efficere possem, ut esset amicus, mallem nullum quam talem habere. Aelredus. Si autem unus adesset quem aeque ut te ipsum diligeres, a quo te similiter diligi non dubitares, nonne omnia quae prius videbantur amara, dulcia redderentur et sapida? Galterus. Prorsus ita est. Aelredus. Nonne quanto plures haberes de talibus, tanto feliciorem te iudicares?
Galterus. Verissime. Aelredus. Haec est illa mira et magna felicitas quam expectamus, Deo ipso operante, et diffundente inter se et creaturam suam quam sustulerit, inter ipsos gradus et ordines quos distinxerit, inter singulos quosque quos elegerit, tantam amicitiam et caritatem, ut sic quisque diligat alium sicut seipsum; ac per hoc sicut unusquisque de propria, sic et de alterius felicitate laetetur; et ita singulorum beatitudo omnium sit, et omnium beatitudinum universitas singulorum. Ibi nulla cogitationum occultatio, nulla affectionum dissimulatio. Haec est vera et aeterna amicitia quae hic inchoatur, ibi perficitur; quae paucorum hic est, ubi pauci boni; ibi omnium, ubi omnes boni. Hic necessaria probatio, ubi est sapientium et stultorum permixtio; ibi probatione non egent, quos beatificat angelica illa et quodammodo divina perfectio. Ad hanc proinde similitudinem comparemus amicos quos non secus quam nos ipsos diligamus; quorum nobis nuda sint omnia, quibus omnia nostra pandamus secreta; qui firmi sint et stabiles, et constantes in omnibus. Putas ne quemquam mortalium esse qui non velit amari? Galterus. Non aestimo. Aelredus. Si quem videres inter multos vivere, et omnes habere suspectos, quasi insidiatores capitis sui timere omnes, nullum diligere, nec se diligi a quoquam putare, non eum miserrimum iudicares? Galterus. Miserrimum plane. Aelredus. Ergo et ipsum felicissimum non negabis qui in eorum inter quos vivit visceribus requiescit, amans omnes et amatus ab omnibus, quem ab hac suavissima tranquillitate, nec suspicio dividat, nec timor excutiat. Galterus. Optime ac verissime. Aelredus. Quod si forte de omnibus difficile inventu sit in praesenti, cum id nobis in futurum servetur, quanto plures nobis abundant huiusmodi, tanto nobis feliciores aestimabimus? Nudiustertius cum claustra monasterii circuirem, consedente fratrum amantissima corona, et quasi inter paradisiacas amoenitates singularum arborum folia, flores fructus que mirarer; nullum inveniens in illa multitudine quem non diligerem, et a quo me diligi non confiderem, tanto gaudio perfusus sum ut omnes mundi huius delicias superaret. Sentiebam quippe meum spiritum transfusum in omnibus, et in me omnium transmigrasse affectum, ut dicerem cum propheta: "Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum" (Psal. CXXXII, 1). Gratianus. Num omnes illos quos sic diligis et a quibus sic diligeris, te in amicitiam assumpsisse putabimus?
CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes.
Aelredus. Plerosque omni affectu complectimur, quos tamen ad amicitiae secreta non admittimus, quae maxime in omnium secretorum et consiliorum nostrorum revelatione consistit. Unde Dominus in Evangelio: "Iam non dicam vos servos, sed amicos" (Joan. XV, 15); causam que subiungens qua amici nomine digni haberentur: "Quia omnia, inquit, quae audivi a patre meo nota feci vobis" (Joan. XV, 15). Et alias: "Vos amici meis estis, si feceritis quae praecipio vobis" (Joan. XV, 14). De his verbis, ut sanctus ait Ambrosius: "Dedit formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, ut aperiamus secreta nostra amico, quaecumque in pectore habemus, et illius archana non ignoremus" (De Offic. lib. 3, cap. 21). Ostendamus nos illi et ille nobis aperiat sinum. Nihil enim occultat amicus. Si verus est, effundit animum suum, sicut effundebat mysteria patris Dominus Iesus. Haec Ambrosius. Quam multos ergo diligimus quibus minus cautum est, sic nostrum propalare animum, et effundere viscera, quorum vel aetas, vel sensus, sive discretio, ad talia sustinenda non sufficit. Galterus. Haec amicitia tam sublimis est et perfecta, ut ad eam aspirare non audeam.
Mihi et huic Gratiano illa sufficit, quam tuus Augustinus describit, colloqui scilicet et conridere, et vicissim benevole obsequi; simul legere, simul conferre, simul nugari et simul honestari; dissentire interdum sine odio, tamquam homo sibi, atque ipsa rarissima dissensione, condire consensiones plurimas; docere aliquid invicem, aut discere ab invicem; desiderare absentes cum molestia; suscipere advenientes cum laetitia. His atque huiusmodi a corde amantium et redamantium procedentibus signis, per os, per linguam, per oculos, et mille motus gratissimos, quasi fomitibus conflare animos, et ex pluribus unum facere. Hoc est quod nos diligendum credimus in amicis; ita ut rea sibi nostra videatur conscientia, si non amaverimus redamantem, aut si amantem non redamaverimus.
CAPUT XXIV. De cultu amicitiae.
Aelredus. Amicitia haec carnalium est, et maxime adolescentium; quales aliquando fuerant ipse et suus, de quo tunc loquebatur amicus; quae tamen, exceptis nugis et mendaciis, si nulla intercesserit inhonestas, spe uberioris gratiae toleranda est, quasi quaedam amicitiae sanctioris principia; quibus, crescente religione et spiritalium studiorum parilitate, accedente etiam maturioris aetatis gravitate et spiritalium sensuum illuminatione, purgatiori affectu ad altiora, quasi e vicino conscendant; sicut hesterna die ab hominis ad Dei ipsius amicitiam, ob quamdam similitudinem diximus facilius transeundum. Sed iam tempus est, ut quemadmodum amicitia sit colenda deinceps videamus. Firmamentum igitur stabilitatis et constantiae in amicitia, fides est: nihil est enim stabile, quod infidum est. Simplices quippe, et communes, et consentientes, et qui iisdem rebus moveantur, esse debent amici ad invicem; quae omnia pertinent ad fidelitatem. Non enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum. Neque vero hi qui non eisdem rebus moventur, nec eisdem consentiunt stabiles esse possunt, aut fidi. Prae omnibus autem cavenda suspicio est, amicitiae venenum, ut numquam male de amico sentiamus, nec mala dicenti credamus vel consentiamus. Accedat huc in sermone iucunditas, hilaritas in vultu, suavitas in moribus, in oculorum etiam nutu serenitas, in quibus haudquaquam mediocre in amicitia condimentum. Tristitia namque et severior facies habet quidem honestam plerumque gravitatem, sed amicitia quasi remissior aliquando debet esse, et liberior et dulcior, ad comitatem facilitatem que sine levitate et dissolutione proclivior. Est praeterea vis amicitiae, parem esse inferiori superiorem. Saepe enim quidam inferioris gradus, vel ordinis, vel dignitatis, vel scientiae, ab excellentioribus in amicitiam assumuntur; quos oportet omnia quae extra naturam sunt contemnere et aestimare quasi nihilum et inane; et in pulchritudinem amicitiae quae non sericis vel gemmis ornatur, non possessionibus dilatatur, non pinguescit deliciis, nec abundat divitiis, non honoribus extollitur, non dignitatibus inflatur, semper attendere; et sic ad originis recurrentes principium, aequalitatem quam natura dedit, non circumpendentia quae mortalibus cupiditas praestitit, subtili examinatione considerare. Itaque in amicitia quae naturae simul et gratiae optimum donum est, sublimis descendat, humilis ascendat; dives egeat, pauper ditescat; et ita unusquisque alteri suam conditionem communicet ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: "Qui multum non abundavit, et qui modicum non minoravit" (II Cor. VIII, 15). Numquam ergo tuo te praeferas amico, sed si forte in his quae diximus superior inveneris, tunc te magis amico submittere non cuncteris, praestare confidentiam, extollere verecundum; et tanto plus ei conferre honoris, quanto minus conferendum conditio vel paupertas praescribit.
Praestantissimus iuvenum Ionathas, non regium stemma, nec regni expectationem attendens, foedus iniit cum David: et servulum in amicitiam adaequans Domino, sic fugatum a patre, sic latitantem in heremo, sic adiudicatum morti, neci destinatum sibi praetulit; et se humilans et illum exultans; "Tu", inquit, "eris rex, et ego ero secundus post te" (I Reg. XXIII, 17). O praeclarissimum verae amicitiae speculum. Mira res. Rex furebat in servum, et quasi in aemulum regni totam patriam excitabat; sacerdotes arguens proditionis, pro sola suspicione trucidat; lustrat nemora, valles exquirit, montes et rupes armata obsidet manu; omnes se regiae indignationis spondent ultores; solus Ionathas qui solus iustius poterat invidere, patri resistendum putavit, deferendum amico, praebendum in tanta adversitate consilium, et amicitiam regno praeferens: tu eris, ait, rex et ego ero secundus post te. Et vide, quomodo pater adolescentis contra amicum excitabat invidiam, conviciis urgens, terrens minis, spoliandum regno, honore privandum commemorans. Cum enim in David mortis sententiam protulisset, Ionathas amico non defuit. Quare, inquit, morietur David? Quid peccavit? Quid fecit? Ipse posuit animam suam in manu sua, et percussit philistaeum, et laetatus es. Quare ergo morietur? Ad hanc vocem versus in insaniam rex, lancea nisus est confodere Ionatham cum pariete, addens que convicia minis: fili, inquit, mulieris ultro virum rapientis; scio quia diligis David in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosae matris tuae. Deinde totum virus quo pectus iuvenis aspergeretur, evomuit, adiciens verbum ambitionis incitamentum, fomentum invidiae, zeli et amaritudinis incentivum: quamdiu vixerit filius Ysai, non stabilietur regnum tuum. Quis non moveretur his verbis, quis non invideretur? Cuius amorem, cuius gratiam, cuius amicitiam non corrumperent, non minuerent, non obliterarent? Ille amantissimus adolescens, amicitiae iura conservans, fortis ad minas, patiens ad convicia, propter amicitiam regni contemptor, immemor gloriae, sed memor gratiae.
Tu eris, inquit, rex et ego ero secundus post te. Repertos quosdam dicit Tullius, qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum aestimarent; illos autem impossibile reperiri, qui honores, magistratus, imperia, potestates, opes amicitiae non anteponunt; ut cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera vis amicitiae, non multo illa malint. Imbecillis est enim natura ad contemnendam potentiam. Ubi enim, ait, invenies, qui honorem amici anteponat suo? Ecce inventus est Ionathas victor naturae, gloriae ac potestatis contemptor, qui honorem amici suo praeferret. Tu eris, inquiens, rex et ego secundus post te. Haec est vera, perfecta, stabilis et aeterna amicitia, quam invidia non corrumpit, non suspicio minuit, non dissolvit ambitio; quae sic tentata non cessit, sic arietata non corruit; quae tot conviciis pulsata cernitur inflexibilis, tot lacessita iniuriis permansit immobilis. Vade ergo et tu fac similiter. Verum, si tibi praeferre quem diligis durum vel etiam impossibile iudicas; vel parem eum tibi facere, si vis esse amicus non neglegas. Non enim amicitia recte colitur, a quibus aequalitas non servatur. Defer amico ut aequali, ait Ambrosius, nec te pudeat, ut praevenias amicum officio. Amicitia enim nescit superbiam. Fidelis quippe amicus medicamentum est vitae, immortalitatis gratia. Iam in beneficiis, quomodo colenda sit, attendamus, et hinc aliquid de alienis manibus extorqueamus.
CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis.
Haec lex, ait quidam, in amicitia sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, et pro amicis honesta faciamus, nec expectemus ut rogemur; cunctatio semper absit, studium semper assit.
Si perdenda est pecunia propter amicum, multo magis amici utilitatibus vel necessitatibus conferenda. Sed non omnes omnia possunt. Abundat iste pecunia, ille agris et possessionibus; alter in consiliis plus potest, alter magis excellit in honoribus. In his qualem te debeas exhibere amico, prudenter adverte. Et de pecunia satis dedit Scriptura: "Perde, inquit, pecuniam propter amicum" (Eccli. XXIX, 13). Sed quia oculi sapientis in capite eius, si nos sumus membra et Christus caput, faciamus quod ait propheta: oculi mei semper ad Dominum, ut ab eo accipiamus vivendi formam, de quo scriptum est: si quis indiget sapientia, postulet a Domino, qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Sic igitur des amico, ut non improperes, non mercedem expectes, non frontem obducas, non vultum avertas, non deponas oculos; sed serena facie, hilari vultu, sermone iucundo intercide verba petentis; occurre benevolentia, ut non rogatus videaris praestare quod petitur. Ingenuus animus nihil magis erubescendum aestimat quam rogare. Cum igitur tibi esse debeat cum amico cor unum et anima una, iniuriosum nimis est, si non sit et pecunia una. Haec igitur lex in hac parte inter amicos teneatur; ut sic se sibi sua que impendant; ut qui dat, servet hilaritatem; qui accipit, non perdat securitatem. Booz cum Ruth moabitidis advertisset inopiam, post messores suos legentem spicas alloquitur, consolatur, invitat ad convivium puerorum, et verecundiae eius ingenue parcens, iubet messoribus etiam de industria spicas relinquere, quas illa colligeret absque pudore. Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit. Galterus. Nobis igitur quibus nihil accipere, nihil dare permittitur, qualis erit in hac parte spiritalis amicitiae gratia? Aelredus. Felicissimam vitam, ait Sapiens, ducerent homines, si duo haec verba de medio tollerentur, meum et tuum. Magnam certe praestat spiritali amicitiae firmitatem sancta paupertas, quae ideo sancta est, quia voluntaria. Cum enim peremptorium sit amicitiae cupiditas, tanto certe facilius amicitia parta servatur, quanto animus ab illa peste purgatior invenitur.
CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici.
Sunt tamen alia in spiritali amore beneficia, quibus et adesse sibi, et prodesse possunt amici. Primum ut solliciti sint pro invicem, orent pro invicem, erubescant alter pro altero, gaudeat alter pro altero; alterius lapsum ut suum lugeat; alterius profectum, suum existimet. Quibus modis potest erigat pusillanimem, suscipiat infirmum, consoletur tristem, iratum sustineat. Sic praeterea oculos revereatur amici, ut nihil quod inhonestum sit agere; nihil quod dedeceat loqui praesumat. Cum enim quidquid ipse deliquerit, ita redundet in amicum, ut non solum intra se erubescat et doleat, sed etiam his qui videt vel audit, sibi ac si ipse peccasset, improperet; profecto licet non sibi, amico tamen credit esse parcendum. Optimus itaque comes amicitiae verecundia est; et ideo maximum ornamentum tollit amicitiae, qui ab ea tollit verecundiam. Quam saepe conceptam ab intus iracundiae flammam, et iam in publicum erumpentem, amici mei nutus compescuit vel extinxit; quotiens verbum indecens usque ad fauces progressum, austerior illius aspectus repressit. Quam saepe incautius resolutus in risum, vel in otiosa lapsus, in eius adventum debitam gravitatem recepi.
CAPUT XXVII. Correptio amici.
Praeterea quidquid suadendum est, ab amico facilius recipitur, et securius retinetur, cuius in suadendo magna debet esse auctoritas; cum nec fides eius dubia, nec adulatio sit suspecta. Amicus igitur amico quod honestum sit suadeat, secure, manifeste, libere. Nec solum monendi sunt amici, sed si opus fuerit obiurgandi. Nam cum quibusdam molesta sit veritas, siquidem ex ea nascitur odium secundum illud: obsequium amicos, veritas odium parit; obsequium tamen illud multo molestius est, quod peccatis indulgens, praecipitem amicum fieri sinit. Maxime autem culpandus est amicus, et hinc praecipue obiurgandus, si veritatem aspernatur, et obsequiis atque blanditiis in crimen impellitur. Non quod non debeamus amicis dulciter obsequi, et plerumque blandiri; sed in omnibus servanda moderatio est, ut monitio acerbitate, obiurgatio contumelia careat. In obsequiis vero vel blanditiis, suavis quaedam et honesta affabilitas assit; assentatio vero vitiorum nutrix procul amoveatur; quae non solum amico, sed nec libero quidem digna est. Cuius autem aures veritati clausae sunt, ut ab amico verum audire nequeant, huius salus desperanda est. Quocirca, sicut ait Ambrosius, si quid vitii in amico deprehenderis, corripe occulte; si te non audierit, corripe palam (De Off. lib. 3, cap. 21). Sunt enim bonae correptiones, et plerumque meliores quam tacita amicitia. Etsi laedi se putet amicus, tu tamen corripe. Etsi amaritudo correptionis animum eius vulneret, tu tamen corripe. "Tolerabiliora enim sunt amici vulnera, quam adulantium oscula" (Prov. XXVII, 6). Errantem igitur amicum corripe. Super omnia tamen cavenda est in correptione ira et amaritudo mentis; ne non tam videatur amicum velle corrigere, quam suo stomacho satisfacere. Vidi enim aliquos in amicis corrigendis, conceptam amaritudinem, ebullientem que furorem, nunc zeli, nunc libertatis nomine palliare; et secutos impetum, non rationem, sua tali correptione numquam prodesse, immo et obesse plurimum. At inter amicos nulla vitii huius excusatio est.