De l'amitié spirituelle (De spirituali amicitia)

Aelred de Rievaulx · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com — aelredus.html · 3 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Aelredus Rievallensis: de Amicitia AELREDUS RIEVALLENSIS DE AMICITIA CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio.

Cum adhuc puer essem in scholis, et sociorum meorum me gratia plurimum delectaret, et inter mores et vitia quibus aetas illa periclitari solet, totam se mea mens dedit affectui, et devovit amori; ita ut nihil mihi dulcius, nihil iucundius, nihil utilius quam amari et amare videretur. Itaque inter diversos amores et amicitias fluctuans, rapiebatur animus huc atque illuc: et verae amicitiae legem ignorans, eius saepe similitudine fallebatur. Tandem aliquando mihi venit in manus, liber ille quem De amicitia Tullius scripsit; qui statim mihi et sententiarum gravitate utilis, et eloquentiae suavitate dulcis apparebat. Et licet nec ad illud amicitiae genus me viderem idoneum, gratulabar tamen quamdam me amicitiae formulam reperisse, ad quam amorum meorum et affectionum valerem revocare discursus. Cum vero placuit bono Domino meo corrigere devium, elisum erigere, salubri contactu mundare leprosum, relicta spe saeculi, ingressus sum monasterium. Et statim legendis sacris litteris operam dedi; cum prius nec ad ipsam earum superficiem oculus lippiens, et carnalibus tenebris assuetus sufficeret. Igitur cum sacra Scriptura dulcesceret, et parum illud scientiae quod mihi mundus tradiderat, earum comparatione vilesceret, occurrebant animo quae de amicitia in praefato libello legeram, et iam mirabar quod non mihi more solito sapiebant. Iam tunc enim nihil quod non dulcissimi nominis Iesu fuisset melle mellitum, nihil quod non sacrarum Scripturarum fuisset sale conditum, meum sibi ex toto rapiebat affectum. Et iterum atque iterum ea ipsa revolvens, quaerebam si forte possent Scripturarum auctoritate fulciri. Cum autem in sanctorum patrum litteris de amicitia plura legissem, volens spiritaliter amare nec valens, institui de spiritali amicitia scribere, et regulas mihi castae sanctae que dilectionis praescribere. Opusculum igitur istud in tribus distinximus libellis. In primo quid sit amicitia, et quis eius fuerit ortus vel causa commendantes. In secundo eius fructum excellentiam que proponentes. In tertio quomodo et inter quos possit usque in finem indirupta servari, prout potuimus enodantes. In huius igitur lectione si quis profecerit Deo gratias agat, et pro peccatis meis apud Christi misericordiam intercedat. Si quis autem superfluum aut inutile putat esse quod scripsimus parcat infelicitati meae, quae fluxum cogitationum mearum huius meditationis me compulit occupatione restringere. Aelredus. Ecce ego et tu, et spero quod tertius inter nos Christus sit. Non est modo qui obstrepat, non est qui intercidat amica colloquia; gratae que huic solitudini nullius vox vel tumultus irrepit. Age nunc, carissime, aperi pectus tuum, et amicis auribus quidquid placet instilla; nec ingrate accipiamus locum, tempus et otium. Nam paulo ante in turba fratrum me residente, cum omnes undique circumstreperent, et alius quaereret, alius disputaret, et iste de Scripturis, ille de moribus, alter de vitiis, de virtutibus alter quaestiones ingererent, tu solus tacebas; et nunc caput erigens, parabas aliquid proferre in medium; sed quasi vox in ipsis interciperetur faucibus, iterum demisso capite tacebas;

nunc parvo intervallo secedens a nobis, et iterum rediens, tristem vultum praeferebas; quibus omnibus mihi dumtaxat dabatur intellegi te ad proferendum tuae mentis conceptum, et horrere multitudinem, et optare secretum. Ivo. Profecto ita est, et gratulor plurimum, intellegens quod cura est tibi de puero tuo, cuius tibi mentem mentis que propositum, non alius quam spiritus caritatis aperuit. Et utinam hoc mihi tua concedat dignatio, ut quotiescumque filios tuos qui hic sunt visitaveris, vel semel mihi liceat caeteris remotis tui habere copiam, et aestus pectoris mei sine perturbatione proferre. Aelredus. Faciam quidem et libens. Delector enim plurimum quod te pronum ad haec vana et otiosa non video, sed semper aliquid utile, et profectui tuo necessarium proloqui. Loquere ergo secure et cum amico omnes curas tuas cogitationes que commisce, ut vel discas aliquid vel doceas, des et accipias, profundas et haurias. Ivo. Ego quidem discere paratus sum, non docere; non dare, sed accipere; haurire, non profundere; sicut mihi aetas praescribit, imperitia cogit, hortatur professio. Sed ne in his tempus ad alia necessarium insipienter insumam, volo me aliquid de spiritali amicitia doceas; videlicet quid sit, quid pariat utilitatis; quod eius principium, quis finis; utrum inter omnes esse possit; et si non inter omnes, inter quos; quomodo etiam possit indirupta servari, et sine aliqua dissensionis molestia sancto fine concludi. Aelredus. Miror cur a me haec aestimas esse quaerenda, cum satis super que ab antiquissimis excellentissimis que doctoribus de his omnibus constet esse tractatum; maxime cum pueritiam tuam in studiis huiusmodi triveris, et Tullii Ciceronis librum De amicitia legeris; ubi copiosissime de omnibus quae ad eam spectare videntur iucundo stilo disseruit; et quasdam, ut ita dicam, leges in ea ac praecepta descripsit. Ivo. Non usquequaque ipse mihi ignotus est liber, utpote qui in eo aliquando plurimum delectabar; sed ex quo mihi de sanctarum Scripturarum favis aliquid coepit emanare dulcedinis, et mellifluum Christi nomen sibi meum vendicavit affectum; quidquid sine caelestium litterarum sale, ac dulcissimi illius nominis condimento, quamvis subtiliter disputatum legero vel audiero, nec sapidum mihi potest esse nec lucidum. Eapropter vel ea ipsa quae dicta sunt, si tamen sunt consona rationi, vel certe alia quae disputationis istius poscit utilitas, velim mihi Scripturarum auctoritate probari; et quemadmodum ea ipsa quae inter nos oportet esse amicitia, et in Christo inchoetur, et secundum Christum servetur, et ad Christum finis eius et utilitas referatur plenius edoceri.

CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera.

Constat enim Tullium verae amicitiae ignorasse virtutem; cum eius principium finem que, Christum videlicet, penitus ignoraverit. Aelredus. Victus sum fateor ut quasi meipsum nesciens nec vires proprias metiens de his non quidem te doceam sed te cum potius conferam; cum tu ipse viam utrisque aperueris, lumen que illud splendidissimum, in ipsa inquisitionis nostrae ianua accenderis, quod nos non sinat errare per devia, sed certo tramite ad certum finem propositae quaestionis perducat. Quid enim sublimius de amicitia dici potest, quid verius, quid utilius, quam quod in Christo inchoari, et secundum Christum produci, et a Christo perfici debeat probetur. Age nunc, et quid primum de amicitia tibi videatur esse quaerendum edicito. Ivo. Primum quid sit amicitia arbitror disserendum; ne videamur, in inani pingere, si nesciamus quid sit illud, de quo debeat disputationis nostrae series tenor que procedere. Aelredus. Nonne satis tibi est hinc quod ait Tullius: amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et caritate consensio? Ivo. Si tibi sufficit ista diffinitio, mihi iudico satisfactum esse.

Aelredus. Ergo quibuscumque fuerit de rebus humanis atque divinis sententia eadem, eadem que voluntas cum benevolentia et caritate, ad amicitiae perfectionem eos pervenisse fatebimur? Ivo. Quidni? Verumtamen caritatis vel benevolentiae nomine quid ethnicus ille significare voluerit, non video. Aelredus. Forte nomine caritatis mentis affectum, benevolentiae vero operum expressit effectum. Nam ipsa in rebus humanis atque divinis, mentibus utriusque cara, id est suavis et pretiosa debet esse consensio; benevola etiam et iucunda in rebus exterioribus operum exhibitio. Ivo. Fateor placet mihi satis ista diffinitio; nisi et ethnicis et iudaeis, iniquis insuper christianis eam convenire putarem. Quod autem vera amicitia inter eos qui sine Christo sunt esse non possit, mihi fateor esse persuasum. Aelredus. Satis nobis in consequentibus elucescet, utrum diffinitio minus aliquid habeat, vel superhabundet in aliquo; ut vel reprobetur a nobis, vel quasi sufficiens, et extra nihil recipiens admittatur. Ex ipsa tamen diffinitione, quamvis forte tibi minus videatur esse perfecta, intellegere utcumque poteris quid sit amicitia. Ivo. Non sim tibi oneri, rogo te, si non ista sufficiant; nisi ipsius vocabuli rationem mihi enucleaveris. Aelredus. Geram tibi morem, si tamen parcas inscientiae meae, ut me non cogas docere quod nescio. Ab amore, ut mihi videtur, amicus dicitur; ab amico amicitia. Est autem amor quidam animae rationalis affectus per quem ipsa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad fruendum; per quem et fruitur eo cum quadam interiori suavitate, amplectitur et conservat adeptum. Cuius affectus et motus in speculo nostro, quod satis cognitum habes, quam lucide potuimus ac diligenter expressimus. Porro amicus quasi amoris, vel ut quibusdam placuit ipsius animi custos dicitur; quoniam amicum meum amoris mutui, vel ipsius animi mei oportet esse custodem, ut omnia eius secreta fideli silentio servet, quidquid in ea vitiosum viderit pro viribus curet et toleret; cui et gaudenti congaudeat, et dolenti condoleat, et omnia sua esse sentiat, quae amici sunt.

Amicitia igitur ipsa virtus est qua talis dilectionis ac dulcedinis foedere ipsi animi copulantur, et efficiuntur unum de pluribus. Unde ipsam amicitiam non inter fortuita vel caduca, sed inter ipsas virtutes quae aeternae sunt, etiam mundi huius philosophi collocarunt. Quibus Salomon in proverbiis consentire videtur: "Omni, inquiens, tempore diligit qui amicus est" (Prov. XVII, 17); manifeste declarans amicitiam aeternam esse, si vera est; si autem esse desierit, nec veram fuisse cum videretur existere. Ivo. Quid est igitur quod inter amicissimos graves ortas inimicitias legimus? Aelredus. De his suo loco uberius, si Deus voluerit, disputabimus. Haec volo interim credas numquam fuisse amicum, qui laedere potuit eum quem in amicitia semel recepit; sed nec eum verae amicitiae gustasse delicias qui vel laesus desiit diligere quem semel amavit. Omni enim tempore diligit qui amicus est. Etsi arguatur, etsi laedatur, etsi tradatur flammis, etsi cruci affigatur, omni tempore diligit qui amicus est; et ut ait noster Hieronymus: "Amicitia quae desinere potest, numquam vera fuit" (Epist. 41, ad Ruffin.). Ivo. Cum tanta sit in amicitia vera perfectio, non est mirum quod tam rari fuerunt hi quos veros amicos antiquitas commendavit. "Vix enim", ut ait Tullius, "tria vel quatuor amicorum paria in tot retro saeculis fama concelebrat" (Lib. de Amic. n. 15). Quod si nostris, id est christianis temporibus, tanta est raritas amicorum, frustra, ut mihi videtur, in huius virtutis acquisitione desudo, quam me adepturum, eius mirabili sublimitate territus, iam pene despero. Aelredus. Magnarum rerum, ut ait quidam, etiam ipse conatus magnus est. Unde virtuosae mentis est sublimia semper et ardua meditari, ut vel adipiscatur optata, vel lucidius intellegat et cognoscat optanda; cum non parum credendus sit profecisse, qui virtutis cognitione didicit quam longe sit a virtute. Quamvis de nullius virtutis acquisitione desperandum sit christiano, cui quotidie ex Evangelio vox divina resultat: petite et accipietis, et caetera.

Nec mirum si inter ethnicos verae virtutis rari fuerunt sectatores, qui virtutum largitorem et Dominum nesciebant, de quo scriptum est: Dominus virtutum ipse est rex gloriae. In cuius profecto fide non dico tria vel quatuor, sed mille tibi proferam paria amicorum; qui quod illi de Pylade et Oreste pro magno miraculo dicunt vel fingunt, parati erant pro invicem mori. Nonne, secundum tullianam diffinitionem, verae amicitiae virtute pollebant, de quibus scriptum est: "Multitudinis credentium erat cor unum et anima una; nec quisquam aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia" (Act. IV, 32). Quomodo non inter eos rerum divinarum et humanarum cum caritate et benevolentia fuit summa consensio, quibus erat cor unum et anima una? Quot martyres pro fratribus animas posuerunt. Quot non pepercerunt expensis, non laboribus, non ipsius corporis cruciatibus. Credo te multotiens, non sine lacrimis, legisse puellam illam antiochenam, pulcherrima cuiusdam militis fraude ereptam lupanaribus, ipsum postmodum habuisse socium martyrii, quem custodem pudicitiae invenerat in lupanari. Multa tibi huius rei proferrem exempla, nisi et prolixitas prohiberet, et silentium nobis ipsa copia indixisset. Annuntiavit enim Christus Iesus et locutus est, et multiplicati sunt super numerum. Maiorem, inquit, hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ivo. Ergo ne inter amicitiam et caritatem nihil distare arbitramur? Aelredus. Immo plurimum. Multo enim plures gremio caritatis quam amicitiae amplexibus recipiendos, divina sanxit auctoritas. Non enim amicos solum, sed et inimicos sinu dilectionis excipere, caritatis lege compellimur (Matth. V, 44). Amicos autem eos solos dicimus, quibus cor nostrum, et quidquid in illo est, committere non formidamus; illis vicissim nobis, eadem fidei lege et securitate constrictis. Ivo. Quam multi saeculariter viventes, et sibi in quibuslibet vitiis consentientes, simili sibi foedere copulantur, et prae euntis mundi deliciis gratum et dulce etiam talis amicitiae vinculum experiuntur.

Non sit tibi molestum inter tot amicitias illam quam spiritalem ad differentiam aliarum credimus nominandam, quae illis quodammodo involvitur et obscuratur, et illam quaerentibus et desiderantibus occurrunt et obstrepunt ab earum, ut ita dixerim, communione secernere; ut illarum comparatione clariorem eam nobis ac proinde optabiliorem faciens, ad eius nos acquisitionem vehementius excites et accendas. Aelredus. Falso sibi praeclarum amicitiae nomen assumunt, inter quos est coniventia vitiorum; quoniam qui non amat, amicus non est; non autem amat hominem, qui amat iniquitatem; qui enim diligit iniquitatem non amat, sed odit animam suam; qui vero suam non diligit, animam utique alterius amare non poterit. Unde colligitur eos amicitiae solo nomine gloriari, falli que eius similitudine, non veritate fulciri. Verumtamen cum in hac tali amicitia, quam vel libido commaculat, vel avaritia foedat, vel incestat luxuria, tanta ac talis experiatur dulcedo; libet conicere, quantum habeat suavitatis illa quae quanto honestior est, tanto est et securior; quanto castior, tanto et iucundior; quanto liberior, tanto et felicior. Patiamur tamen ut propter quamdam quae in affectibus sentitur similitudinem, etiam illae amicitiae quae verae non sunt, amicitiae nuncupentur; dum tamen ab illa quae spiritalis est, et ideo vera, certis indiciis distinguantur. Dicatur itaque amicitia alia carnalis, alia mundialis, alia spiritalis. Et carnalem quidem creat vitiorum consensus; mundialem spes quaestus accendit; spiritalem inter bonos vitae morum studiorum que similitudo conglutinat. Verum amicitiae carnalis exordium ab affectione procedit, quae instar meretricis divaricat pedes suos omni transeunti, sequens aures et oculos suos per varia fornicantes; per quorum aditus usque ad ipsam mentem pulchrorum corporum, vel rerum voluptuosarum infertur imago, quibus ad libitum frui putat esse beatum, sed sine socio frui minus aestimat esse iucundum.

Tunc, motu, nutu, verbis, obsequiis, animus ab animo captivatur, et accenditur unus ab altero, et conflantur in unum; ut inito foedere miserabili, quidquid sceleris, quidquid sacrilegii est, alter agat et patiatur pro altero; nihil que hac amicitia dulcius arbitrantur, nihil iudicant iustius; idem velle et idem nolle, sibi existimantes amicitiae legibus imperari. Haec itaque amicitia nec deliberatione suscipitur, nec iudicio probatur, nec regitur ratione; sed secundum impetum affectionis per diversa raptatur; non modum servans, non honesta procurans, non commoda incommoda ve prospiciens; sed ad omnia inconsiderate, indiscrete, leviter, immoderate que progrediens. Idcirco vel quasi quibusdam furiis agitata a semetipsa consumitur vel eadem levitate resolvitur qua contrahitur. At amicitia mundialis, quae rerum vel bonorum temporalium cupidine partitur, semper est plena fraudis atque fallaciae; nihil in ea certum, nihil constans, nihil securum; quippe quae semper cum fortuna mutatur, et sequitur marsupium. Unde scriptum est: "Est amicus secundum tempus, et non permanebit in die tribulationis" (Eccli. VI, 8). Tolle spem quaestus, et statim desinet esse amicus. Quam amicitiam quidam eleganti versu ita derisit: non est personae, sed prosperitatis amicus, quem fortuna tenet dulcis, acerba fugat. Attamen huius amicitiae vitiosae principium quosdam plerumque ad quamdam verae amicitiae provehit portionem; eos scilicet qui primum spe lucri communis foedus ineuntes dum sibi in iniquo mammona fidem servant, in rebus dumtaxat humanis, ad maximum perveniunt gratum que consensum. Attamen vera amicitia nullo modo dicenda est, quae commodi temporalis causa suscipitur, et servatur. Amicitia enim spiritalis quam veram dicimus, non utilitatis cuiusque mundialis intuitu, non qualibet extra nascente causa, sed ex propriae naturae dignitate, et humani pectoris sensu desideratur; ita ut fructus eius praemium que non sit aliud quam ipsa. Unde Dominus in Evangelio: "Posui vos, inquit, ut eatis et fructum afferatis" (Joan. XV, 16), id est ut invicem diligatis. In ipsa namque vera amicitia itur proficiendo, et fructus capitur perfectionis illius dulcedinem sentiendo.

CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera.

Amicitia itaque spiritalis inter bonos, vitae, morum, studiorum que similitudine parturitur, quae est in rebus humanis atque divinis cum benevolentia et caritate consensio. Quae quidem diffinitio ad amicitiam exprimendam satis mihi videtur esse sufficiens, si tamen more nostro caritas nuncupetur, ut ab amicitia omne vitium excludatur, benevolentia autem ipse sensus amandi qui cum quadam dulcedine movetur interius exprimatur. Ubi talis est amicitia, ibi profecto est idem velle et idem nolle, tanto utique dulcius, quanto sincerius; tanto suavius, quanto sacratius; ubi sic amantes nihil possunt velle quod dedeceat, nihil quod expediat nolle. Hanc nempe amicitiam prudentia dirigit, iustitia regit, fortitudo custodit, temperantia moderatur. De quibus suo loco disputabimus. Nunc autem si de eo quod primum quaerendum putasti, videlicet quid sit amicitia, satis datum existimas, edicito. Ivo. Sufficiunt plane ea quae dicta sunt, nec aliquid mihi suggeritur ultra quod quaeram. Sed antequam ad alia transeamus, scire desidero unde primum amicitia inter mortales orta est. Natura an casu, an necessitate aliqua; vel certe praecepto, aut lege humano generi imposita, in usum venerit; usus vero eam commendabilem fecerit.

CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus.

Aelredus. Amicitiae, ut mihi videtur, primum ipsa natura humanis mentibus impressit affectum, deinde experientia auxit, postremo legis auctoritas ordinavit. Deus enim summe potens et summe bonus, sibi ipsi sufficiens bonum est; quoniam bonum suum, gaudium suum, gloria sua, beatitudo sua, ipse est. Nec est aliquid extra ipsum quo egeat, non homo, non angelus, non coelum, non terra, nec aliquid quod in ipsis est, cui omnis creatura proclamat: Deus meus es, quoniam bonorum meorum non eges. Nec tantum sibi sufficit ipse, sed et omnium rerum sufficientia ipse est, dans aliis esse, et aliis sentire, aliis insuper et sapere, ipse omnium existentium causa, omnium sentientium vita, omnium intellegentium sapientia. Ipse itaque summa natura omnes naturas instituit, omnia suis locis ordinavit, omnia suis temporibus discrete distribuit. Voluit autem, nam et ita ratio eius aeterna prescripsit, ut omnes creaturas suas pax componeret, et uniret societas; et ita omnia ab ipso qui summe et pure unus est quoddam unitatis vestigium sortirentur. Hinc est quod nullum genus rerum solitarium reliquit, sed ex multis quadam societate connexuit. Nam ut ab insensibilibus ordiamur, quae humus, vel quod flumen unum unius generis gignit lapidem; aut quae silva unam unius generis arborem producit? Ita inter ipsa insensibilia quasi amor quidam societatis elucet, cum nihil eorum solum sit; sed cum quadam sui generis societate et creetur, et persistat. Verum inter ipsa sensibilia quanta amicitiae species et societatis amoris que fulgeat imago, quis facile dixerit? Certe cum in caeteris omnibus irrationabilia deprehendantur, in hac tantum parte ita humanum animum imitantur, ut pene ratione agi aestimentur. Ita se sequuntur, ita colludunt sibi, ita motibus simul et vocibus suum exprimunt et produnt affectum; tam avide et iucunde mutua societate fruuntur, ut nihil magis quam ea quae amicitiae sunt curare videantur. Sic etiam in angelis divina sapientia providit, ut non unus videlicet crearetur, sed plures; inter quos grata societas, et amor suavissimus eamdem voluntatem, eumdem crearet affectum; ne cum alter superior, inferior alter videretur, locus pateret invidiae, si non obstitisset caritas amicitiae; et ita solitudinem excluderet multitudo, iucunditatem augeret in pluribus caritatis communio.

Postremo cum hominem condidisset, ut bonum societatis altius commendaret: non est bonum, inquit, esse hominem solum; faciamus ei adiutorium simile sibi. Nec certe de simili, vel saltem de eadem materia hoc adiutorium divina virtus formavit; sed ad expressius caritatis et amicitiae incentivum, de ipsius substantia masculi feminam procreavit. Pulchre autem de latere primi hominis secundus assumitur, ut natura doceret omnes aequales, quasi collaterales; nec esset in rebus humanis superior vel inferior, quod est amicitiae proprium. Ita natura mentibus humanis, ab ipso exordio amicitiae et caritatis impressit affectum, quem interior mox sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit. At post lapsum primi hominis, cum refrigescente caritate cupiditas subintrasset, fecisset que bono communi privata praeponi amicitiae caritatis que splendorem avaritia invidia que corrupit; contentiones, aemulationes, odia, suspiciones corruptis hominum moribus invehens. Tunc boni quique inter caritatem et amicitiam distinxerunt; animadvertentes quod etiam inimicis atque perversis impendenda sit dilectio; cum inter bonos et pessimos esse non possit voluntatum vel consiliorum ulla communio. Amicitia itaque quae sicut caritas inter omnes primum et ab omnibus servabatur, inter paucos bonos naturali lege resedit; qui, videntes a multis sacra fidei ac societatis iura violari, arctiori se dilectionis et amicitiae foedere constrinxerunt; inter mala quae videbant et sentiebant in mutuae caritatis gratia quiescentes.

Verum his in quibus omnem virtutis sensum oblitteravit impietas, ratio quae in eis exstingui non potuit, ipsum amicitiae et societatis affectum non reliquit; adeo ut sine sociis, nec avaro divitiae, nec ambitioso gloria, nec voluptas placere posset luxurioso. Compacta sunt etiam inter pessimos quaedam societatis foedera detestanda; quae amicitiae pulcherrimo nomine palliata, lege et praeceptis a vera amicitia fuerant distinguenda; ne cum ista appeteretur, in illa propter quamdam eius similitudinem incaute incideretur. Sic amicitiam quam natura instituit, quam roboravit usus, legis auctoritas ordinavit. Manifestum proinde est amicitiam naturalem esse sicut virtutem, sicut sapientiam, et caetera quae propter se, quasi bona naturalia, et appetenda sunt et servanda; quibus omnis qui ea habet bene utitur, quibus nullus prorsus abutitur. Ivo. Nonne, quaeso te, sapientia multi abutuntur, qui ex ea hominibus placere cupiunt, vel in seipsis pro collata sibi sapientia superbiunt; vel certe hi qui eam venalem habent, et quaestum estimant pietatem? Aelredus. Hinc tibi satisfaciet noster Augustinus, cuius verba sunt haec: qui sibi placet, stulto homini placet; quia profecto stultus est, qui sibi placet. Qui vero stultus est, sapiens non est; et qui sapiens non est, non habendo utique sapientiam, sapiens non est. Quomodo igitur sapientia male utitur, qui sapientiam non habet? Sic et superba castitas virtus non est; quia superbia ipsa quae vitium est, eam quae virtus putabatur, sibi conformem facit; et ideo iam non virtus sed vitium est. Ivo. Sed pace tua dico, non congruum mihi videtur, quod amicitiae sapientiam adiunxisti, cum inter illas nulla sit comparatio. Aelredus. Saepe minora maioribus, bona melioribus, infirmiora fortioribus, etsi non coaequantur, coniunguntur tamen maxime in virtutibus; quae licet a se graduum diversitate discrepent, quadam sibi tamen similitudine vicinantur. Vicina enim est virginitati viduitas; viduitati coniugalis castitas; et quamvis inter has virtutes magna sit differentia, in eo tamen quod virtutes sunt, nonnulla est convenientia.

Neque enim ideo pudicitia coniugalis virtus non est, quia praecellit continentia vidualis, quibus licet sancta praeferatur virginitas, earum tamen gratiam non oblitterat. Quamvis si ea quae de amicitia dicta sunt diligenter advertas, invenies eam sapientiae sic vicinam vel infertam, ut pene dixerim amicitiam nihil aliud esse, quam sapientiam. Ivo. Obstupesco fateor, nec facile id mihi persuaderi posse existimo. Aelredus. Excidit ne tibi dixisse Scripturam: omni tempore diligit qui amicus est. Ait etiam, sicut meministi, noster Hieronymus: amicitia quae desinere potest, numquam vera fuit. Amicitiam etiam nec subsistere quidem sine caritate, satis super que monstratum est. Cum igitur in amicitia et aeternitas vigeat, et veritas luceat, et caritas dulcescat, utrum nomen sapientiae tribus his debeas abrogare, tu videris. Ivo. O quid est hoc? Dicam ne de amicitia quod amicus Iesu Ioannes de caritate commemorat: Deus amicitia est? Aelredus. Inusitatum quidem hoc, nec ex Scripturis habet auctoritatem. Quod tamen sequitur de caritate, amicitiae profecto dare non dubito, quoniam: qui manet in amicitia, in Deo manet, et Deus in eo. Quod cum de ipsius fructu vel utilitate coeperimus disputare, manifestius pervidebis. Nunc si quid sit amicitia pro simplicitate ingenioli nostri satis diximus, caetera quae enucleanda proposuisti alio tempori reservemus. Ivo. Licet aviditati meae nimis ista sit molesta dilatio, ad hoc tamen non solum tempus coenae, cui deesse non permittimur, sed etiam multorum, quibus debitor tui es, exspectatio satis onerosa compellit. Aelredus. Iam nunc, frater, accede; et quidnam causae fuerit quod paulo ante cum carnalibus illis carnalia compararem solus sedebas, modicum semotus a nobis; et nunc oculos huc illuc que vertebas, nunc frontem confricabas manu, nunc capillos digitis attrectabas, nunc iram ipsa facie praeferens, aliquid tibi praeter votum accessisse, crebra vultus mutatione querebaris, edicito. Galterus. Profecto ita est. Quis enim patienter sustineat tota die nescio quos exactores pharaonis tui habere copiam; nos autem quibus specialiter debitor es, nec rarum te cum habere posse colloquium?

Aelredus. Et illis quoque gerendus est mos, quorum vel optamus beneficia, vel maleficia formidamus. Quibus vel nunc tandem exclusis, tanto mihi gratior est solitudo, quanto molestior inquietudo praecessit. Nam optimum cibi condimentum fames est; nec mel aliave species vinum sic sapidum reddit, ut sitis vehemens aquam. Quocirca erit tibi forte haec nostra collatio quasi cibus vel potus quidam spiritalis, eo iucundior quo aestus praecessit ardentior. Age iam et quod anxio pectore paulo ante parabas evolvere, in medium proferre non differas. Galterus. Faciam quidem. Nam si velim de hora causari quam isti nobis reliquere brevissimam, videbor ipse eam mihi facere breviorem. Dic nunc, rogo te, utrum elapsum animo sit, an adhuc memoria teneas, quid inter te quondam et tuum Ivonem de amicitia spiritali convenerit; quas tibi ipse proposuerit quaestiones; quantum in earum enucleatione processeris; quid de his quoque stilo tradideris. Aelredus. Equidem carissimi mei recordatio, immo continuus amplexus et affectus, ita mihi semper recens est; ut, licet ex humanis exemptus, conditioni satis dederit, in meo tamen animo numquam videatur obiisse. Ibi enim semper me cum est; ibi mihi religiosus vultus eius elucet; ibi dulces eius arrident oculi; ibi eius iucunda mihi verba sic sapiunt, ut vel ego videar cum eo ad meliora transisse; vel ipse me cum adhuc in his inferioribus conversari. Scis autem quia plures praeterierunt anni ex quo schedula ipsa cui de spiritali amicitia eius interrogationes meas que responsiones impresseram, nobis elapsa est. Galterus. Non me latent ista. Sed, ut verum fatear, hinc tota ista aviditas et impatientia tota descendit, quod schedulam ipsam ante hoc triduum repertam et tibi traditam, a quibusdam accepi. Ostende, quaeso, eam puero tuo; non enim requiescit spiritus meus donec conspectis omnibus et quid illi disputationi desit advertens, ea quae mihi vel mens propria, vel inspiratio occulta suggesserit esse quaerenda, ad tuae paternitatis examen proferam, aut reprobanda, aut admittenda, aut exponenda. Aelredus. Geram tibi morem, sed solus volo legas quod scriptum est, nec efferatur in publicum; ne forte aliqua resecanda, addenda nonnulla, plurima vero corrigenda aestimaverim. Galterus. Ecce adsum, habens aures ad tua verba suspensas; tanto certe avidius, quanto id quod de amicitia legi dulcius sapuit. Quoniam igitur, quid sit amicitia, legi magnifice disputatum; quid cultoribus suis pariat utilitatis, velim mihi insinues. Cum enim res tanta sit, ut certis rationibus visus es comprobasse; tunc primum vehementius appetitur, cum finis eius fructus que cognoscitur.

CAPUT V. De amicitiae fructibus.

Aelredus. Non id pro tantae rei dignitate a me explicari posse praesumo; cum in rebus humanis nihil sanctius appetatur, nihil quaeratur utilius, nihil difficilius inveniatur, nihil experiatur dulcius, nihil fructuosius teneatur. Habet enim fructum vitae praesentis quae nunc est et futurae. Ipsa enim omnes virtutes sua condit suavitate, vitia sua virtute confodit, adversa temperat, componit prospera; ita ut sine amico inter mortales nihil fere possit esse iucundum; homo bestiae comparetur, non habens qui sibi collaetetur in rebus secundis, in tristibus contristetur; cui evaporet si quid molestum mens conceperit; cui communicet si quid praeter solitum sublime vel luminosum accesserit. "Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se" (Eccle. IV, 10). Solus omnino est, qui sine amico est. At quae felicitas, quae securitas, quae iucunditas habere cum quo aeque audeas loqui ut tibi; cui confiteri non timeas si quid deliqueris; cui non erubescas revelare in spiritalibus si quid profeceris; cui cordis tui omnia secreta committas, et commendes consilia?

Quid igitur iucundius, quam ita unire animum animo, et unum efficere e duobus, ut nulla iactantia timeatur, nulla formidetur suspicio; nec correptus alter ab altero doleat; nec laudantem alter alterum adulationis notet vel arguat? "Amicus", ait Sapiens, "medicamentum vitae est" (Eccli. VI, 16). Praeclare quidem id. Non enim validior vel efficacior vel praestantior est vulneribus nostris in omnibus temporalibus medicina, quam habere qui omni incommodo occurrat compatiens, omni commodo occurrat congratulans; ut, secundum Apostolum, iunctis humeris, onera invicem tolerent; nisi quod unusquisque propriam levius quam amici portat iniuriam. Amicitia ergo secundas res splendidiores facit, adversas partiens, communicans que leviores. Optimum ergo vitae medicamentum amicus. Nam ut ethnicis etiam placuit, non aqua, non igni pluribus locis utimur quam amico. In omni actu, in omni studio, in certis, in dubiis, in quolibet eventu, in fortuna qualibet, in secreto et publico, in omni consultatione, domi foris que, ubique amicitia grata, amicus necessarius, utilis gratia reperitur. "Quo circa amici", ut ait Tullius, "et absentes adsunt sibi, et egentes abundant, et imbecilles valent; et, quod difficilius dictu est, mortui vivunt" (Cicero de Amicitia, n. 23). Igitur amicitia divitibus pro gloria, exsulibus pro patria, pauperibus pro censu, aegrotis pro medicina, mortuis pro vita, sanis pro gratia, imbecillibus pro virtute, robustis est pro praemio. Tantus enim amicos honos, memoria, laus desiderium que prosequitur, ut et eorum vita laudabilis, et mors pretiosa iudicetur. Et quod his omnibus excellit, quidam gradus est amicitia vicinus perfectioni, quae in Dei dilectione et cognitione consistit; ut homo ex amico hominis Dei efficiatur amicus, secundum illud salvatoris in Evangelio: "Iam non dicam vos servos, sed amicos meos" (Joan. XV, 15). Galterus. Ita, fateor, tua me movit oratio; ita in amicitiae desiderium totum animi mei succendit appetitum; ut nec vivere me crediderim, quamdiu huius tanti boni tam multiplici fructu caruero.

Sed hoc quod ultimum posuisti, quod me totum rapuit, et pene abripuit a terrenis, plenius mihi enodari desidero: quod scilicet amicitia optimus ad perfectionem gradus existit. Et opportune nunc hic noster Gratianus intravit, quem ipsius amicitiae alumnum iure dixerim, cuius totum studium est amari et amare; ne forte amicitiae nimium avidus, eius que similitudine deceptus, falsam pro vera, fictam pro solida, pro spiritali carnalem recipiat. Gratianus. Ago gratias humanitati tuae, frater, quod non vocato, sed se impudentius ingerenti, nunc tandem ad spiritale convivium concedis accessum. Nam si me serio, non ludo, alumnum amicitiae appellandum putasti, debueram in sermonis principio accersiri; nec aviditatem meam posita verecundia prodidissem. At tu, pater, perge quo coeperas, et causa mei aliquid mensis appone; ut si non satiari ut iste, qui nescio quot ferculis devoratis, nunc me quasi ad reliquias suas fastidiosus ascivit, saltem modicum valeam refocillari. Aelredus. Non verearis, fili, quoniam tanta restant adhuc de amicitiae bono dicenda, quae si quislibet sapiens prosequeretur, nos nihil dixisse putares. Verum quomodo ad Dei dilectionem et cognitionem gradus quidam sit amicitia, paucis adverte. In amicitia quippe nihil inhonestum est, nihil fictum, nihil simulatum, et quidquid est, id sanctum et voluntarium et verum est. Et hoc ipsum caritatis quoque proprium est. In hoc vero amicitia speciali praerogativa praelucet, quod inter eos qui sibi amicitiae glutino copulantur, omnia iucunda, omnia secura, omnia dulcia, omnia suavia sentiuntur. Ex caritatis igitur perfectione plerosque diligimus, qui nobis oneri sunt et dolori; quibus licet honeste, non ficte, non simulate, sed vere voluntarie que consulimus; ad secreta tamen eos amicitiae nostrae non admittimus. Quocirca in amicitia coniunguntur honestas et suavitas, veritas et iucunditas, dulcedo et voluntas, affectus et actus. Quae omnia a Christo inchoantur, per Christum promoventur, in Christo perficiuntur. Non igitur videtur nimium gravis vel innaturalis ascensus, de Christo amorem inspirante quo amicum diligimus, ad Christum semetipsum amicum nobis praebentem, quem diligamus; ut suavitas suavitati, dulcedo dulcedini, affectus succedat affectui. Itaque amicus in spiritu Christi adhaerens amico, efficitur cum eo cor unum et anima una; et sic per amoris gradus ad Christi conscendens amicitiam, unus cum eo spiritus efficitur in osculo uno. Ad quod osculum anima quaedam sancta suspirans: "Osculetur me, inquit, osculo oris sui" (Cant. I, 1). Consideremus istius osculi carnalis proprietatem, ut de carnalibus ad spiritalia, de humanis ad divina transeamus. Duobus alimentis vita hominis sustentatur, cibo et aere. Et sine cibo aliquamdiu potest subsistere; at sine aere, ne una quidem hora. Itaque ut vivamus, ore haurimus aerem et remittimus. Et ipsum quidem quod emittitur vel recipitur, spiritus nomen obtinuit. Quocirca in osculo duo sibi spiritus obviant, et miscentur sibi et uniuntur. Ex quibus quaedam mentis suavitas innascens, osculantium movet et perstringit affectum. Est igitur osculum corporale, osculum spiritale, osculum intellectuale.

CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale.

Osculum corporale impressione fit labiorum, osculum spiritale coniunctione animorum, osculum intellectuale per Dei Spiritum infusione gratiarum. Osculum proinde corporale, non nisi certis et honestis causis, aut offerendum est, aut recipiendum. Verbi gratia, in signum reconciliationis, quando fiunt amici, qui prius inimici fuerant ad invicem; in signum pacis, sicut communicaturi in Ecclesia interiorem pacem exteriori osculo demonstrant; in signum dilectionis, sicut inter sponsum et sponsam fieri permittitur; vel sicut ab amicis, post diuturnam absentiam et porrigitur et suscipitur; in signum catholicae unitatis, sicut fit cum hospes suscipitur. Sed sicut plerique aqua, igni, ferro, cibo et aere, quae naturaliter bona sunt, in suae crudelitatis vel voluptatis satellitium abutuntur; ita perversi et turpes, etiam hoc bono, quod ad ea significanda quae diximus, lex naturalis instituit, sua quodammodo flagitia condire nituntur; ipsum osculum turpitudine tanta foedantes, ut sic osculari nihil aliud sit quam adulterari. Quod quam sit detestandum, quam abominandum, quam fugiendum, quam adversandum, quilibet honestus intellegit. Porro osculum spiritale proprie amicorum est, qui sub una amicitiae lege tenentur. Non enim fit oris attactu, sed mentis affectu; non coniunctione labiorum, sed commixtione spirituum, castificante omnia Dei Spiritu, et ex sui participatione coelestem immittente saporem. Hoc osculum non inconvenienter osculum dixerim Christi, quod ipse tamen porrigit non ore proprio sed alieno; illum sacratissimum amantibus inspirans affectum, ut videatur illis quasi unam animam in diversis esse corporibus; dicant que cum propheta: "Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum" (Psal. CXXXII, 1). Huic ergo osculo assuefacta mens et a Christo totam hanc dulcedinem adesse non ambigens, quasi se cum reputans et dicens: o si ipsemet accessisset, ad illud intellectuale suspirat, et cum maximo desiderio clamans: osculetur me, ait, osculo oris sui; ut iam terrenis affectibus mitigatis, et omnibus quae de mundo sunt cogitationibus desideriis que sopitis, in solius Christi delecter osculo, et quiescam amplexu, exultans et dicens: "Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me" (Cant. II, 6).

CAPUT VII. Amicitia quid.

Gratianus. Amicitia haec, ut video, non est popularis, nec qualem eam somniare consuevimus.

Nescio quid hic Galterus hactenus senserit; ego aliud nihil amicitiam esse credidi, quam inter duos voluntatum identitatem, ut nihil velit unus quod alter nolit; sed tanta sit inter utrosque in bonis malis que consensio, ut non spiritus, non census, non honor, nec quidquam quod alterius sit, alteri denegetur, ad fruendum pro voto et abutendum. Galterus. Longe aliud in priori dialogo memini me didicisse, ubi ipsa diffinitio amicitiae posita et exposita, merito ad eius fructum altius inspiciendum me vehementius animavit. De qua sufficienter instructi, certam nobis metam, quatenus debeat amicitia progredi, cum diversorum diversa sententia sit, petimus praefigi. Sunt namque quidam qui contra fidem, contra honestatem, contra commune bonum vel privatum, favendum putant amico. Quidam solam fidem detrahendam iudicant, caetera non cavenda. Alii pro amico contemnendam pecuniam, expuendos honores, maiorum inimicitias subeundas, exilium censent etiam non fugiendum; se ipsum, in quibus non obsit patriae, nec contra fas alium laedat, etiam in inhonestis et turpibus exponendum. Sunt et qui hanc metam in amicitia constituunt, ut unusquisque, sicut erga seipsum, sic et afficiatur erga amicum. Quidam amico in omni beneficio vel obsequio vicem rependere, satis dare amicitiae credunt. Mihi sane nulli horum esse cedendum, hac nostra collatione satis persuasum est. Unde aliquam certam mihi in amicitia metam a te opto constitui; maxime propter hunc Gratianum, ne forte secundum nomen suum ita velit esse gratiosus, ut incaute fiat vitiosus. Gratianus. Haud ingrate hanc tuam pro me accipio sollicitudinem; nisi tamen sitis audiendi praepediret, forte iam nunc tibi redderem talionem. Sed quid potius ad tuas inquisitiones respondere velit, pariter audiamus. Aelredus. Certam in amicitia metam Christus ipse praefixit: maiorem hac, inquiens, dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ecce quousque tendi debet amor inter amicos, ut scilicet velint pro invicem mori. Satis ne vobis istud?

Gratianus. Cum maior esse non possit amicitia, cur non satis sit? Galterus. Quid si pessimi quique vel ethnici in consensu facinorum et flagitiorum sic se diligant, ut velint pro invicem mori, eos ne ad summam amicitiae conscendisse fatebimur? Aelredus. Absit; cum inter pessimos amicitia esse non possit. Gratianus. Describe nobis, quaeso, inter quos vel oriri potest, vel servari. Aelredus. Breviter dico. Inter bonos oriri potest, inter meliores proficere, consummari autem inter perfectos. Quamdiu enim quemquam ex studio malum delectat, quamdiu honestis inhonesta praeponit, quamdiu ei voluptas gratior est puritate, temeritas moderatione, adulatio correptione; quomodo ad amicitiam vel aspirare eum fas est, cum ortus eius ex virtutis opinione procedat? Difficile igitur, immo impossibile tibi est, vel initia eius degustare, si fontem de quo oriri potest, nescieris. Foedus est enim amor, nec amicitiae nomine dignus, quo turpe aliquid exigitur ab amico, quod necesse est eum facere, qui necdum vitiis aut sopitis aut depressis, ad quaelibet illicita, vel illicitur vel impellitur. Unde illorum detestanda sententia est, qui contra fidem et honestatem pro amico aestimant faciendum. Nulla enim excusatio peccati est, si amici causa peccaveris. Protoplastus Adam salubrius praesumptionis arguisset uxorem; quam, gerendo ei morem, vetitum usurpasset. Multo etiam melius servi regis Saul fidem domino servaverunt, contra eius imperium manum sanguini subtrahentes, quam Doech idumaeus, qui regiae crudelitatis minister, Domini sacerdotes sacrilegis manibus interfecit. Ionadab quoque amicus Amon, laudabilius amici prohibuisset incestum, quam quo potiretur optato consilium praebuisset (II Reg. XIII, 5). Sed nec amicos Absalon amicitiae virtus excusat, qui perduellioni praebentes assensum, contra patriam arma tulerunt. Et ut ad haec nostra tempora veniamus, multo certe felicius, Otto Romanae cardinalis Ecclesiae, ab amicissimo suo recessit Guidone, quam Iohannes suo adhaesit in tali schismate octoviano. Cernitis igitur, nisi inter bonos amicitiam stare non posse. Galterus. Quid igitur nobis cum amicitia, qui boni non sumus?

Aelredus. Ego bonum non ita ad vivum reseco, ut quidam qui neminem volunt esse bonum, nisi eum cui ad perfectionem nihil desit. Nos hominem bonum dicimus, qui secundum modum nostrae mortalitatis, sobrie et iuste et pie vivens in hoc saeculo, nihil a quolibet inhonestum petere, nec rogatus velit praestare. Inter tales profecto amicitiam oriri, a talibus conservari, in talibus perfici posse non ambigimus. Nam qui vel fidem, vel patriae periculum, vel alterius contra ius et fas laesionem excipientes, semetipsos amicorum exponunt libidini, eos non tam stultos dixerim quam insanos; qui parcentes aliis, sibimet non aestimant esse parcendum; et aliorum providentes honestati, suam infeliciter produnt.

CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda.

Galterus. Fere in illorum cado sententiam qui amicitiam dicunt esse cavendam, rem videlicet plenam sollicitudinis atque curarum, nec timoris vacuam, multis etiam obnoxiam doloribus. Nam cum unicuique satis super que sit sui curam gerere, incautum dicunt se sic aliis obligare, ut necesse sit eum multis implicari curis et affligi molestiis. Nihil praeterea difficilius aestimant, quam amicitiam usque ad diem vitae extremum permanere; turpe que nimis sit post initam amicitiam rem in contrarium verti. Unde tutius iudicant sic quemquam amare, ut possit odire cum velit; sic amicitiae laxandas habenas, quas vel astringat cum velit, vel remittat. Gratianus. Frustra igitur tu in loquendo, nos in audiendo laboravimus, si tam facile ab amicitiae tepuerimus appetitu; cuius nobis fructum tam utilem, tam sanctum, tam acceptum Deo, perfectioni tam vicinum, tam multipliciter commendasti. Sit illius ista sententia, cui placet sic amare hodie ut cras oderit; sic amicus omnibus esse, ut nulli sit fidus; hodie laudans, cras vituperans; hodie blandiens, cras mordens; hodie paratus ad oscula, cras ad opprobria promptus; cuius amor vili pretio comparatur, levissima recedit offensa. Galterus. Felle putabam carere columbas. Verumtamen haec istorum sententia, quae sic displicet gratioso, qualiter refelli possit, edicito. Aelredus. Pulchre de his Tullius: "Solem, inquit, e mundo tollere videntur, qui amicitiam e vita tollunt, quia nihil a Deo melius habemus, nihil iucundius" (De Amicitia, n. 47). Qualis sapientia amicitiam detestari, ut sollicitudinem caveas, curis careas, exuaris timore; quasi virtus ulla sine sollicitudine, vel acquiri possit vel servari. Ita ne in te, sine tua magna sollicitudine, aut prudentia contra errores, aut temperantia contra libidines, aut iustitia contra malitiam, aut fortitudo contra ignaviam pugnat? Quis, rogo, hominum maxime adolescentium, sine dolore maximo vel timore tueri pudicitiam, vel lascivientem refrenare valet affectum? Stultus Paulus qui noluit sine aliorum cura et sollicitudine vivere; sed intuitu caritatis, quam virtutem maximam credidit, infirmabatur cum infirmis, urebatur cum scandalizatis (II Cor. XI, 28 et 29). Sed et tristitia illi magna erat, et continuus dolor cordi eius, pro fratribus suis secundum carnem (Rom. IX, 2). Deserenda igitur illi caritas erat, ne sub tot timoribus ac doloribus viveret; nunc quos genuerat, iterum parturiens; nunc fovens ut nutrix, nunc ut magister corripiens; nunc timens, ne sensus illorum a fide corrumperentur; nunc cum multo dolore, multis que lacrimis ad paenitentiam provocans; nunc eos qui non egerunt paenitentiam lugens. Videtis quomodo virtutes auferre nituntur e mundo, qui comitem illarum sollicitudinem e medio tollere non formidant. Stulte Chusi arachites amicitiam quae erat ei cum David tanta fide servavit, ut sollicitudinem securitati praeferret; mallet que amici participari doloribus, quam parricidae gaudiis honoribus que dissolvi?

Ego eos non tam homines quam bestias dixerim, qui sic dicunt esse vivendum, ut nulli consolationi sint; nulli etiam oneri vel dolori; qui nihil delectationis ex alterius bono concipiant, nihil amaritudinis sua aliis perversitate inferant, amare nullum, amari a nullo curantes. Absit enim ut eorum quemquam amare concesserim, qui amicitiam quaestum putant; tunc se solis labiis profitentes amicos, cum spes alicuius commodi temporalis arriserit; vel cum amicum cuiuslibet turpitudinis ministrum facere temptaverit. Galterus. Cum igitur certum sit multos amicitiae similitudine falli, expone, quaeso, cuiusmodi amicitias cavere, quas appetere, colere et conservare debeamus. Aelredus. Cum dictum sit eam nisi inter bonos non posse subsistere, facile tibi est pervidere nullam amicitiam quae bonos dedeceat recipiendam. Gratianus. Sed nos fortasse in hac discretione, quid deceat vel non deceat, caligamus. Aelredus. Geram vobis morem, et quae mihi occurrerint fugiendae, breviter annotabo.

CAPUT IX. Amicitia puerilis.

Est amicitia puerilis, quam vagus et lasciviens creat affectus; divaricans pedes suos omni transeunti; sine ratione, sine pondere, sine mensura, sine alicuius commodi vel incommodi consideratione. Haec ad tempus vehementius afficit, arctius stringit, blandius allicit. Sed affectus sine ratione motus bestialis est, ad quaeque illicita pronus; immo inter licita et illicita discernere non valens. Licet autem plerumque amicitiam affectus praeveniat, numquam tamen sequendus est, nisi eum et ratio ducat, et honestas temperet, et regat iustitia. Igitur haec amicitia quam diximus puerilem, eo quod in pueris magis regnat affectus, ut infida, et instabilis, et impuris semper mixta amoribus, ab his quos spiritalis amicitiae dulcedo delectat, omnimodis caveatur. Quam non tam amicitiam, quam amicitiae dicimus esse venenum, cum in ea amoris numquam modus possit servari legitimus, qui est ab animo ad animum; sed honestam eius venam, ex carnis concupiscentia fumus quidam emergens, obnubilet et corrumpat; et neglecto spiritu, ad carnis desideria trahat.

CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo.

Eapropter primordia amicitiae spiritalis, primum intentionis habeant puritatem, rationis magisterium, temperantiae frenum; et sic suavissimus accedens affectus, ita profecto sentietur dulcis, ut esse numquam desinat ordinatus. Est et amicitia quam pessimorum similitudo morum conciliat; de qua dicere supersedeo, cum nec amicitiae nomine digna, ut superius diximus, habeatur. Est praeterea amicitia quam consideratio alicuius utilitatis accendit, quam multi ob hanc causam, et appetendam, et colendam, et conservandam existimant. Quod si admittimus, quam multos omni amore dignissimos excludemus; qui cum nihil habeant, nihil possideant, profecto nihil commodi temporalis ab eis vel adipisci poterit quis vel sperare. Si vero inter commoda duxeris consilium in dubiis, consolationem in adversis et caetera huiusmodi, haec utique ab amico exspectanda sunt, sed sequi debent ista amicitiam, non praecedere. Necdum enim quid sit amicitia didicit, qui aliam eius vult esse mercedem quam ipsam. Quae tunc plena merces erit colentibus eam, cum tota translata in Deum, in eius contemplatione sepelit quos univit. Nam cum multas et magnas utilitates pariat amicitia fida bonorum, non illam tamen ab istis, sed ab illa istas procedere non ambigimus.

Neque enim a beneficiis, quibus Berzellai galaadites David parricidam filium fugientem, et suscepit, et fovit, et numeravit amicum, inter tantos viros partam credimus amicitiam, sed ab ipsa potius tantam gratiam profecisse non dubitamus. Nam quod rex viri illius prius eguerit nemo qui cogitet. Verum quod ipse vir magnarum opum nihil pro his mercedis a rege speraverit, hinc advertere perspicuum est, quod omnes delicias divitias que civitatis pronius offerenti, nihil suscipere acquievit, suis volens esse contentus. Sic et foedus illud venerabile, quod inter David et Ionathan, non spes futurae utilitatis, sed virtutis contemplatio consecravit, multum utrisque novimus contulisse, cum illius industria vita sit alterius reservata, illius beneficio, huius non sit posteritas deleta. Cum igitur in bonis semper praecedat amicitia, sequatur utilitas; profecto non tam utilitas parta per amicum, quam amici amor ipse delectat. Utrum igitur de fructu amicitiae satis dixerimus, utrum etiam certas personas, inter quas et oriri possit et servari et perfici, lucide distinxerimus, utrum praeterea assentationes quae falso amicitiae nomine palliantur, manifeste prodiderimus, utrum quoque certas metas, quousque tendi debeat amor inter amicos, ostenderimus, vos iudicate. Galterus. Hoc ultimum non satis recordor enodatum. Aelredus. Recolitis, ut credo, eorum me refellisse sententiam, qui metas amicitiae in flagitiorum et facinorum consensu constituunt; illorum quoque, qui usque ad exilium progrediendum putant, et sine alterius laesione, quamlibet turpitudinem. Nihilominus et illorum, qui secundum speratae utilitatis modum, quantitatem amicitiae metiuntur. Nam duas earum, quas proposuit Galterus, nec mentione dignas existimavi. Quid enim ineptius esse potest quam amicitiam hactenus extendi, ut in officiis vel obsequiis vicem quis rependat amico, cum omnia illis debeant esse communia, quibus nimirum esse debet et cor unum et anima una? Quam turpe et illud, ut non aliter afficiatur quis erga amicum, quam erga se ipsum, cum unusquisque de se humilia, sublimia sentire debeat de amico.

His igitur falsis amicitiae finibus explosis, finem amicitiae ex verbis Domini proferendum putavimus, qui mortem ipsam pro amicis sanxit non esse fugiendam. Verum ne forte, si quilibet turpes sic affecti vellent pro invicem mori, ad amicitiae summam crederentur evecti, diximus inter quas personas oriri possit et perfici amicitia. Deinde illos qui ob multas sollicitudines et curas quas generat, cavendam eam existimant, ineptiae credidimus arguendos. Postremo quae amicitiae bonis omnibus sunt cavendae, quam breviter potuimus, enodavimus. Patet proinde ex his omnibus certa et vera spiritalis amicitiae meta: nihil scilicet negandum amico, nihil pro amico non sustinendum, quod minus sit quam ipsa pretiosa corporis vita, quam ponendam pro amico divina sanxit auctoritas (Joan. XV, 13). Quocirca cum vita animae corporis sit multo praestantior, hoc omnino negandum censemus amico, quod mortem inferat animae, quod nihil aliud est quam peccatum, quod Deum separat ab anima, animam a vita. Verum in his quae vel exhibenda sunt amico, vel pro amico toleranda, quis servandus sit modus, quae cautio adhibenda, non est temporis huius evolvere. Gratianus. Non parum mihi Galterum nostrum fateor contulisse, cuius interrogatione provocatus, summam omnium quae disputata sunt brevi comprehendens epilogo, quasi prae oculis in ipsa memoria depinxisti. Age iam precor, et in ipsis officiis amicorum quis servandus sit modus, vel prae cautio adhibenda, nobis expone. Aelredus. Et haec, et alia quaedam de amicitia restant dicenda. Sed hora iam praeteriit, et ad aliud nos negotium isti qui modo venerunt, sua, ut cernitis, importunitate compellunt. Galterus. Invitus certe recedo, cras profecto cum se tempus obtulerit rediturus. Videat autem Gratianus ut praesto sit mane, ne ipse nos incuriae, aut nos eum tarditatis arguamus. Aelredus. Unde et quo? Gratianus. Non te latet adventus mei causa. Aelredus. Num adest Galterus? Gratianus. Videat ipse. Certe tarditatis non potest arguere nos hodie. Aelredus. Vis ea quae proposita sunt prosequamur? Gratianus. Habebo ei fidem.

Nam et praesentiam eius mihi reor necessariam, cui et sensus est acutior ad intellegendum, et lingua eruditior ad interrogandum, et memoria tenacior ad retinendum. Aelredus. Audisti, Galtere? Amicitior tibi est Gratianus quam putabas. Galterus. Quomodo mihi amicus non esset, qui nullius non est? Sed quia utrique adsumus, promissi tui non immemores, otio huic non simus ingrati. Aelredus. Fons et origo amicitiae amor est, nam amor sine amicitia esse potest, amicitia sine amore numquam. Amor autem aut ex natura, aut ex officio, aut ex ratione sola, aut ex solo affectu, aut ex utroque simul procedit. Ex natura, sicut mater diligit filium. Ex officio, quando ex ratione dati et accepti, quodam speciali affectu coniungimur. Ex sola ratione, sicut inimicos, non ex spontanea mentis inclinatione, sed ex praecepti necessitate diligimus (Matth. V, 44). Ex solo affectu, quando aliquis ob ea sola, quae corporis sunt, verbi gratia pulchritudinem, fortitudinem, facundiam, sibi quorumdam inclinat affectum. Ex ratione simul et affectu, quando is quem ob virtutis meritum ratio suadet amandum, morum suavitate, et vitae lautioris dulcedine, in alterius influit animum; et sic ratio iungitur affectui, ut amor ex ratione castus sit, dulcis ex affectu. Quis horum vobis amicitiae videtur commodatior? Galterus. Hic ultimus sane, quem et virtutis contemplatio format, et morum ornat suavitas. Sed utrum omnes quos sic diligimus ad illud amicitiae admittendi sint dulce secretum, scire desidero. Aelredus. Primo ponendum est solidum quoddam ipsius spiritalis amoris fundamentum, in quo eius sunt collocanda principia; ut sic recta quis linea ad eius altiora conscendens, ne fundamentum neglegat vel excedat, maximam cautelam adhibeat.

CAPUT XI. Amicitiae fundamentum.

Fundamentum illud Dei amor est; ad quem omnia, quae vel amor suggerit vel affectus; omnia, quae vel occulte aliquis spiritus, vel palam quilibet suadet amicus referenda sunt, diligenter que inspiciendum, ut quidquid astruitur fundamento conveniat, et quidquid illud excedere deprehenditur, ad eius formam revocandum, et secundum eius qualitatem omnimodis corrigendum non dubites.

CAPUT XII. Delectus amici.

Tous les livres