Amores

Ovide · Lettres

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com — ovid/ovid.amor1.shtml + ovid/ovid.amor2.shtml + ovid/ovid.amor3.shtml · 2 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Ovid: Amores I P. OVIDI NASONIS LIBER PRIMVS AMORES Epigramma Ipsius Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli, tres sumus; hoc illi praetulit auctor opus. ut iam nulla tibi nos sit legisse voluptas, at levior demptis poena duobus erit. I Arma gravi numero violentaque bella parabam edere, materia conveniente modis. par erat inferior versus—risisse Cupido dicitur atque unum surripuisse pedem. 'Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris? 5 Pieridum vates, non tua turba sumus. quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae, ventilet accensas flava Minerva faces? quis probet in silvis Cererem regnare iugosis, lege pharetratae Virginis arva coli? 10 crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum instruat, Aoniam Marte movente lyram? sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna; cur opus adfectas, ambitiose, novum? an, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe? 15 vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est? cum bene surrexit versu nova pagina primo, attenuat nervos proximus ille meos; nec mihi materia est numeris levioribus apta, aut puer aut longas compta puella comas.' 20 Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta legit in exitium spicula facta meum, lunavitque genu sinuosum fortiter arcum, 'quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!' Me miserum! certas habuit puer ille sagittas. 25 uror, et in vacuo pectore regnat Amor. Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat: ferrea cum vestris bella valete modis! cingere litorea flaventia tempora myrto, Musa, per undenos emodulanda pedes! 30 II Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura videntur strata, neque in lecto pallia nostra sedent, et vacuus somno noctem, quam longa, peregi, lassaque versati corporis ossa dolent? nam, puto, sentirem, siquo temptarer amore. 5 an subit et tecta callidus arte nocet? sic erit; haeserunt tenues in corde sagittae, et possessa ferus pectora versat Amor. Cedimus, an subitum luctando accendimus ignem? cedamus! leve fit, quod bene fertur, onus. 10 vidi ego iactatas mota face crescere flammas et rursus nullo concutiente mori.

verbera plura ferunt, quam quos iuvat usus aratri, detractant prensi dum iuga prima boves. asper equus duris contunditur ora lupatis, 15 frena minus sentit, quisquis ad arma facit. acrius invitos multoque ferocius urget quam qui servitium ferre fatentur Amor. En ego confiteor! tua sum nova praeda, Cupido; porrigimus victas ad tua iura manus. 20 nil opus est bello—veniam pacemque rogamus; nec tibi laus armis victus inermis ero. necte comam myrto, maternas iunge columbas; qui deceat, currum vitricus ipse dabit, inque dato curru, populo clamante triumphum, 25 stabis et adiunctas arte movebis aves. ducentur capti iuvenes captaeque puellae; haec tibi magnificus pompa triumphus erit. ipse ego, praeda recens, factum modo vulnus habebo et nova captiva vincula mente feram. 30 Mens Bona ducetur manibus post terga retortis, et Pudor, et castris quidquid Amoris obest. omnia te metuent; ad te sua bracchia tendens vulgus 'io' magna voce 'triumphe!' canet. blanditiae comites tibi erunt Errorque Furorque, 35 adsidue partes turba secuta tuas. his tu militibus superas hominesque deosque; haec tibi si demas commoda, nudus eris. Laeta triumphanti de summo mater Olympo plaudet et adpositas sparget in ora rosas. 40 tu pinnas gemma, gemma variante capillos ibis in auratis aureus ipse rotis. tunc quoque non paucos, si te bene novimus, ures; tunc quoque praeteriens vulnera multa dabis. non possunt, licet ipse velis, cessare sagittae; 45 fervida vicino flamma vapore nocet. talis erat domita Bacchus Gangetide terra; tu gravis alitibus, tigribus ille fuit. Ergo cum possim sacri pars esse triumphi, parce tuas in me perdere, victor, opes! 50 adspice cognati felicia Caesaris arma— qua vicit, victos protegit ille manu. III Iusta precor: quae me nuper praedata puella est, aut amet aut faciat, cur ego semper amem! a, nimium volui—tantum patiatur amari; audierit nostras tot Cytherea preces! Accipe, per longos tibi qui deserviat annos; 5 accipe, qui pura norit amare fide! si me non veterum commendant magna parentum nomina, si nostri sanguinis auctor eques, nec meus innumeris renovatur campus aratris, temperat et sumptus parcus uterque parens— 10 at Phoebus comitesque novem vitisque repertor hac faciunt, et me qui tibi donat, Amor, et nulli cessura fides, sine crimine mores nudaque simplicitas purpureusque pudor.

non mihi mille placent, non sum desultor amoris: 15 tu mihi, siqua fides, cura perennis eris. tecum, quos dederint annos mihi fila sororum, vivere contingat teque dolente mori! te mihi materiem felicem in carmina praebe— provenient causa carmina digna sua. 20 carmine nomen habent exterrita cornibus Io et quam fluminea lusit adulter ave, quaeque super pontum simulato vecta iuvenco virginea tenuit cornua vara manu. nos quoque per totum pariter cantabimur orbem, 25 iunctaque semper erunt nomina nostra tuis. IV Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem— ultima coena tuo sit, precor, illa viro! ergo ego dilectam tantum conviva puellam adspiciam? tangi quem iuvet, alter erit, alteriusque sinus apte subiecta fovebis? 5 iniciet collo, cum volet, ille manum? desino mirari, posito quod candida vino Atracis ambiguos traxit in arma viros. nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohaerent— vix a te videor posse tenere manus! 10 Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris da mea nec tepidis verba ferenda Notis! ante veni, quam vir—nec quid, si veneris ante, possit agi video; sed tamen ante veni. cum premet ille torum, vultu comes ipsa modesto 15 ibis, ut accumbas—clam mihi tange pedem! me specta nutusque meos vultumque loquacem; excipe furtivas et refer ipsa notas. verba superciliis sine voce loquentia dicam; verba leges digitis, verba notata mero. 20 cum tibi succurret Veneris lascivia nostrae, purpureas tenero pollice tange genas. siquid erit, de me tacita quod mente queraris, pendeat extrema mollis ab aure manus. cum tibi, quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt, 25 versetur digitis anulus usque tuis. tange manu mensam, tangunt quo more precantes, optabis merito cum mala multa viro. Quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse, iubeto; tu puerum leviter posce, quod ipsa voles. 30 quae tu reddideris ego primus pocula sumam, et, qua tu biberis, hac ego parte bibam. si tibi forte dabit, quod praegustaverit ipse, reice libatos illius ore cibos. nec premat inpositis sinito tua colla lacertis, 35 mite nec in rigido pectore pone caput; nec sinus admittat digitos habilesve papillae; oscula praecipue nulla dedisse velis!

oscula si dederis, fiam manifestus amator et dicam 'mea sunt!' iniciamque manum. 40 Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant, illa mihi caeci causa timoris erunt. nec femori committe femur nec crure cohaere nec tenerum duro cum pede iunge pedem. multa miser timeo, quia feci multa proterve, 45 exemplique metu torqueor, ecce, mei. saepe mihi dominaeque meae properata voluptas veste sub iniecta dulce peregit opus. hoc tu non facies; sed, ne fecisse puteris, conscia de tergo pallia deme tuo. 50 vir bibat usque roga—precibus tamen oscula desint!— dumque bibit, furtim si potes, adde merum. si bene conpositus somno vinoque iacebit, consilium nobis resque locusque dabunt. cum surges abitura domum, surgemus et omnes, 55 in medium turbae fac memor agmen eas. agmine me invenies aut invenieris in illo: quidquid ibi poteris tangere, tange, mei. Me miserum! monui, paucas quod prosit in horas; separor a domina nocte iubente mea. 60 nocte vir includet, lacrimis ego maestus obortis, qua licet, ad saevas prosequar usque fores. oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet: quod mihi das furtim, iure coacta dabis. verum invita dato—potes hoc—similisque coactae; 65 blanditiae taceant, sitque maligna Venus. si mea vota valent, illum quoque ne iuvet, opto; si minus, at certe te iuvet inde nihil. sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur, cras mihi constanti voce dedisse nega! 70 V Aestus erat, mediamque dies exegerat horam; adposui medio membra levanda toro. pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae; quale fere silvae lumen habere solent, qualia sublucent fugiente crepuscula Phoebo, 5 aut ubi nox abiit, nec tamen orta dies. illa verecundis lux est praebenda puellis, qua timidus latebras speret habere pudor. ecce, Corinna venit, tunica velata recincta, candida dividua colla tegente coma— 10 qualiter in thalamos famosa Semiramis isse dicitur, et multis Lais amata viris. Deripui tunicam—nec multum rara nocebat; pugnabat tunica sed tamen illa tegi. quae cum ita pugnaret, tamquam quae vincere nollet, 15 victa est non aegre proditione sua.

ut stetit ante oculos posito velamine nostros, in toto nusquam corpore menda fuit. quos umeros, quales vidi tetigique lacertos! forma papillarum quam fuit apta premi! 20 quam castigato planus sub pectore venter! quantum et quale latus! quam iuvenale femur! Singula quid referam? nil non laudabile vidi et nudam pressi corpus ad usque meum. Cetera quis nescit? lassi requievimus ambo. 25 proveniant medii sic mihi saepe dies! VI Ianitor—indignum!—dura religate catena, difficilem moto cardine pande forem! quod precor, exiguum est—aditu fac ianua parvo obliquum capiat semiadaperta latus. longus amor tales corpus tenuavit in usus 5 aptaque subducto pondere membra dedit. ille per excubias custodum leniter ire monstrat: inoffensos derigit ille pedes. At quondam noctem simulacraque vana timebam; mirabar, tenebris quisquis iturus erat. 10 risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido et leviter 'fies tu quoque fortis' ait. nec mora, venit amor—non umbras nocte volantis, non timeo strictas in mea fata manus. te nimium lentum timeo, tibi blandior uni; 15 tu, me quo possis perdere, fulmen habes. Adspice—uti videas, inmitia claustra relaxa— uda sit ut lacrimis ianua facta meis! certe ego, cum posita stares ad verbera veste, ad dominam pro te verba tremente tuli. 20 ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam— heu facinus!—pro me nunc valet illa parum? redde vicem meritis! grato licet esse quod optas. tempora noctis eunt; excute poste seram! Excute! sic, inquam, longa relevere catena, 25 nec tibi perpetuo serva bibatur aqua! ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis, roboribus duris ianua fulta riget. urbibus obsessis clausae munimina portae prosunt; in media pace quid arma times? 30 quid facies hosti, qui sic excludis amantem? tempora noctis eunt; excute poste seram! Non ego militibus venio comitatus et armis; solus eram, si non saevus adesset Amor. hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum; 35 ante vel a membris dividar ipse meis. ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum mecum est et madidis lapsa corona comis.

arma quis haec timeat? quis non eat obvius illis? tempora noctis eunt; excute poste seram! 40 Lentus es: an somnus, qui te male perdat, amantis verba dat in ventos aure repulsa tua? at, memini, primo, cum te celare volebam, pervigil in mediae sidera noctis eras. forsitan et tecum tua nunc requiescit amica— 45 heu, melior quanto sors tua sorte mea! dummodo sic, in me durae transite catenae! tempora noctis eunt; excute poste seram! Fallimur, an verso sonuerunt cardine postes, raucaque concussae signa dedere fores? 50 fallimur—inpulsa est animoso ianua vento. ei mihi, quam longe spem tulit aura meam! si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae, huc ades et surdas flamine tunde foris! urbe silent tota, vitreoque madentia rore 55 tempora noctis eunt; excute poste seram! Aut ego iam ferroque ignique paratior ipse, quem face sustineo, tecta superba petam. nox et Amor vinumque nihil moderabile suadent; illa pudore vacat, Liber Amorque metu. 60 omnia consumpsi, nec te precibusque minisque movimus, o foribus durior ipse tuis. non te formosae decuit servare puellae limina, sollicito carcere dignus eras. Iamque pruinosus molitur Lucifer axes, 65 inque suum miseros excitat ales opus. at tu, non laetis detracta corona capillis, dura super tota limina nocte iace! tu dominae, cum te proiectam mane videbit, temporis absumpti tam male testis eris. 70 Qualiscumque vale sentique abeuntis honorem; lente nec admisso turpis amante, vale! vos quoque, crudeles rigido cum limine postes duraque conservae ligna, valete, fores! VII Adde manus in vincla meas—meruere catenas— dum furor omnis abit, siquis amicus ades! nam furor in dominam temeraria bracchia movit; flet mea vaesana laesa puella manu. tunc ego vel caros potui violare parentes 5 saeva vel in sanctos verbera ferre deos! Quid? non et clipei dominus septemplicis Aiax stravit deprensos lata per arva greges, et, vindex in matre patris, malus ultor, Orestes ausus in arcanas poscere tela deas? 10 ergo ego digestos potui laniare capillos? nec dominam motae dedecuere comae.

sic formosa fuit. talem Schoeneida dicam Maenalias arcu sollicitasse feras; talis periuri promissaque velaque Thesei 15 flevit praecipites Cressa tulisse Notos; sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis, procubuit templo, casta Minerva, tuo. Quis mihi non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit? ipsa nihil; pavido est lingua retenta metu. 20 sed taciti fecere tamen convicia vultus; egit me lacrimis ore silente reum. ante meos umeris vellem cecidisse lacertos; utiliter potui parte carere mei. in mea vaesanas habui dispendia vires 25 et valui poenam fortis in ipse meam. quid mihi vobiscum, caedis scelerumque ministrae? debita sacrilegae vincla subite manus! an, si pulsassem minimum de plebe Quiritem, plecterer—in dominam ius mihi maius erit? 30 pessima Tydides scelerum monimenta reliquit. ille deam primus perculit—alter ego! et minus ille nocens. mihi, quam profitebar amare laesa est; Tydides saevus in hoste fuit. I nunc, magnificos victor molire triumphos, 35 cinge comam lauro votaque redde Iovi, quaeque tuos currus comitantum turba sequetur, clamet 'io! forti victa puella viro est!' ante eat effuso tristis captiva capillo, si sinerent laesae, candida tota, genae. 40 aptius impressis fuerat livere labellis et collum blandi dentis habere notam. denique, si tumidi ritu torrentis agebar, caecaque me praedam fecerat ira suam, nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae, 45 nec nimium rigidas intonuisse minas, aut tunicam a summa diducere turpiter ora ad mediam?—mediae zona tulisset opem. At nunc sustinui raptis a fronte capillis ferreus ingenuas ungue notare genas. 50 adstitit illa amens albo et sine sanguine vultu, caeduntur Pariis qualia saxa iugis. exanimis artus et membra trementia vidi— ut cum populeas ventilat aura comas, ut leni Zephyro gracilis vibratur harundo, 55 summave cum tepido stringitur unda Noto; suspensaeque diu lacrimae fluxere per ora, qualiter abiecta de nive manat aqua. tunc ego me primum coepi sentire nocentem— sanguis erant lacrimae, quas dabat illa, meus.

60 ter tamen ante pedes volui procumbere supplex; ter formidatas reppulit illa manus. At tu ne dubita—minuet vindicta dolorem— protinus in vultus unguibus ire meos. nec nostris oculis nec nostris parce capillis: 65 quamlibet infirmas adiuvat ira manus; neve mei sceleris tam tristia signa supersint, pone recompositas in statione comas! VIII Est quaedam—quicumque volet cognoscere lenam, audiat!—est quaedam nomine Dipsas anus. ex re nomen habet—nigri non illa parentem Memnonis in roseis sobria vidit equis. illa magas artes Aeaeaque carmina novit 5 inque caput liquidas arte recurvat aquas; scit bene, quid gramen, quid torto concita rhombo licia, quid valeat virus amantis equae. cum voluit, toto glomerantur nubila caelo; cum voluit, puro fulget in orbe dies. 10 sanguine, siqua fides, stillantia sidera vidi; purpureus Lunae sanguine vultus erat. hanc ego nocturnas versam volitare per umbras suspicor et pluma corpus anile tegi. suspicor, et fama est. oculis quoque pupula duplex 15 fulminat, et gemino lumen ab orbe venit. evocat antiquis proavos atavosque sepulcris et solidam longo carmine findit humum. Haec sibi proposuit thalamos temerare pudicos; nec tamen eloquio lingua nocente caret. 20 fors me sermoni testem dedit; illa monebat talia—me duplices occuluere fores: 'scis here te, mea lux, iuveni placuisse beato? haesit et in vultu constitit usque tuo. et cur non placeas? nulli tua forma secunda est; 25 me miseram, dignus corpore cultus abest! tam felix esses quam formosissima, vellem— non ego, te facta divite, pauper ero. stella tibi oppositi nocuit contraria Martis. Mars abiit; signo nunc Venus apta suo. 30 prosit ut adveniens, en adspice! dives amator te cupiit; curae, quid tibi desit, habet. est etiam facies, qua se tibi conparet, illi; si te non emptam vellet, emendus erat.' Erubuit. 'decet alba quidem pudor ora, sed iste, 35 si simules, prodest; verus obesse solet. cum bene deiectis gremium spectabis ocellis, quantum quisque ferat, respiciendus erit. forsitan inmundae Tatio regnante Sabinae noluerint habiles pluribus esse viris; 40 nunc Mars externis animos exercet in armis, at Venus Aeneae regnat in urbe sui.

ludunt formosae; casta est, quam nemo rogavit— aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat. has quoque, quae frontis rugas in vertice portant, 45 excute; de rugis crimina multa cadent. Penelope iuvenum vires temptabat in arcu; qui latus argueret, corneus arcus erat. labitur occulte fallitque volubilis aetas, ut celer admissis labitur amnis aquis. 50 aera nitent usu, vestis bona quaerit haberi, canescunt turpi tecta relicta situ— forma, nisi admittas, nullo exercente senescit. nec satis effectus unus et alter habent; certior e multis nec tam invidiosa rapina est. 55 plena venit canis de grege praeda lupis. Ecce, quid iste tuus praeter nova carmina vates donat? amatoris milia multa leges. ipse deus vatum palla spectabilis aurea tractat inauratae consona fila lyrae. 60 qui dabit, ille tibi magno sit maior Homero; crede mihi, res est ingeniosa dare. nec tu, siquis erit capitis mercede redemptus, despice; gypsati crimen inane pedis. nec te decipiant veteres circum atria cerae. 65 tolle tuos tecum, pauper amator, avos! qui, quia pulcher erit, poscet sine munere noctem, quod det, amatorem flagitet ante suum! Parcius exigito pretium, dum retia tendis, ne fugiant; captos legibus ure tuis! 70 nec nocuit simulatus amor; sine, credat amari, et cave ne gratis hic tibi constet amor! saepe nega noctes. capitis modo finge dolorem, et modo, quae causas praebeat, Isis erit. mox recipe, ut nullum patiendi colligat usum, 75 neve relentescat saepe repulsus amor. surda sit oranti tua ianua, laxa ferenti; audiat exclusi verba receptus amans; et, quasi laesa prior, nonnumquam irascere laeso— vanescit culpa culpa repensa tua. 80 sed numquam dederis spatiosum tempus in iram: saepe simultates ira morata facit. quin etiam discant oculi lacrimare coacti, et faciant udas illa vel ille genas; nec, siquem falles, tu periurare timeto— 85 commodat in lusus numina surda Venus. servus et ad partes sollers ancilla parentur, qui doceant, apte quid tibi possit emi; et sibi pauca rogent—multos si pauca rogabunt, postmodo de stipula grandis acervus erit.

90 et soror et mater, nutrix quoque carpat amantem; fit cito per multas praeda petita manus. cum te deficient poscendi munera causae, natalem libo testificare tuum! Ne securus amet nullo rivale, caveto; 95 non bene, si tollas proelia, durat amor. ille viri videat toto vestigia lecto factaque lascivis livida colla notis. munera praecipue videat, quae miserit alter. si dederit nemo, Sacra roganda Via est. 100 cum multa abstuleris, ut non tamen omnia donet, quod numquam reddas, commodet, ipsa roga! lingua iuvet mentemque tegat—blandire noceque; inpia sub dulci melle venena latent. Haec si praestiteris usu mihi cognita longo, 105 nec tulerint voces ventus et aura meas, saepe mihi dices vivae bene, saepe rogabis, ut mea defunctae molliter ossa cubent.' Vox erat in cursu, cum me mea prodidit umbra, at nostrae vix se continuere manus, 110 quin albam raramque comam lacrimosaque vino lumina rugosas distraherentque genas. di tibi dent nullosque Lares inopemque senectam, et longas hiemes perpetuamque sitim! IX Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido; Attice, crede mihi, militat omnis amans. quae bello est habilis, Veneri quoque convenit aetas. turpe senex miles, turpe senilis amor. quos petiere duces animos in milite forti, 5 hos petit in socio bella puella viro. pervigilant ambo; terra requiescit uterque— ille fores dominae servat, at ille ducis. militis officium longa est via; mitte puellam, strenuus exempto fine sequetur amans. 10 ibit in adversos montes duplicataque nimbo flumina, congestas exteret ille nives, nec freta pressurus tumidos causabitur Euros aptaque verrendis sidera quaeret aquis. quis nisi vel miles vel amans et frigora noctis 15 et denso mixtas perferet imbre nives? mittitur infestos alter speculator in hostes; in rivale oculos alter, ut hoste, tenet. ille graves urbes, hic durae limen amicae obsidet; hic portas frangit, at ille fores. 20 Saepe soporatos invadere profuit hostes caedere et armata vulgus inerme manu. sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi, et dominum capti deseruistis equi.

nempe maritorum somnis utuntur amantes, 25 et sua sopitis hostibus arma movent. custodum transire manus vigilumque catervas militis et miseri semper amantis opus. Mars dubius nec certa Venus; victique resurgunt, quosque neges umquam posse iacere, cadunt. 30 Ergo desidiam quicumque vocabat amorem, desinat. ingenii est experientis amor. ardet in abducta Briseide magnus Achilles— dum licet, Argeas frangite, Troes, opes! Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma, 35 et, galeam capiti quae daret, uxor erat. summa ducum, Atrides, visa Priameide fertur Maenadis effusis obstipuisse comis. Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit; notior in caelo fabula nulla fuit. 40 ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus; mollierant animos lectus et umbra meos. inpulit ignavum formosae cura puellae iussit et in castris aera merere suis. inde vides agilem nocturnaque bella gerentem. 45 qui nolet fieri desidiosus, amet! X Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis coniugibus belli causa duobus erat, qualis erat Lede, quam plumis abditus albis callidus in falsa lusit adulter ave, qualis Amymone siccis erravit in agris, 5 cum premeret summi verticis urna comas— talis eras; aquilamque in te taurumque timebam, et quidquid magno de Iove fecit amor. Nunc timor omnis abest, animique resanuit error, nec facies oculos iam capit ista meos. 10 cur sim mutatus, quaeris? quia munera poscis. haec te non patitur causa placere mihi. donec eras simplex, animum cum corpore amavi; nunc mentis vitio laesa figura tua est. et puer est et nudus Amor; sine sordibus annos 15 et nullas vestes, ut sit apertus, habet. quid puerum Veneris pretio prostare iubetis? quo pretium condat, non habet ille sinum! nec Venus apta feris Veneris nec filius armis— non decet inbelles aera merere deos. 20 Stat meretrix certo cuivis mercabilis aere, et miseras iusso corpore quaerit opes; devovet imperium tamen haec lenonis avari et, quod vos facitis sponte, coacta facit. Sumite in exemplum pecudes ratione carentes; 25 turpe erit, ingenium mitius esse feris.

non equa munus equum, non taurum vacca poposcit; non aries placitam munere captat ovem. sola viro mulier spoliis exultat ademptis, sola locat noctes, sola licenda venit, 30 et vendit quod utrumque iuvat quod uterque petebat, et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit. quae Venus ex aequo ventura est grata duobus, altera cur illam vendit et alter emit? cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas, 35 quam socio motu femina virque ferunt? Non bene conducti vendunt periuria testes, non bene selecti iudicis arca patet. turpe reos empta miseros defendere lingua; quod faciat magni, turpe tribunal, opes; 40 turpe tori reditu census augere paternos, et faciem lucro prostituisse suam. gratia pro rebus merito debetur inemptis; pro male conducto gratia nulla toro. omnia conductor solvit; mercede soluta 45 non manet officio debitor ille tuo. parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci; non habet eventus sordida praeda bonos. non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas, ut premerent sacrae virginis arma caput; 50 e quibus exierat, traiecit viscera ferro filius, et poenae causa monile fuit. Nec tamen indignum est a divite praemia posci; munera poscenti quod dare possit, habet. carpite de plenis pendentes vitibus uvas; 55 praebeat Alcinoi poma benignus ager! officium pauper numeret studiumque fidemque; quod quis habet, dominae conferat omne suae. est quoque carminibus meritas celebrare puellas dos mea; quam volui, nota fit arte mea. 60 scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum; carmina quam tribuent, fama perennis erit. nec dare, sed pretium posci dedignor et odi; quod nego poscenti, desine velle, dabo! XI Colligere incertos et in ordine ponere crines docta neque ancillas inter habenda Nape, inque ministeriis furtivae cognita noctis utilis et dandis ingeniosa notis saepe venire ad me dubitantem hortata Corinnam, 5 saepe laboranti fida reperta mihi— accipe et ad dominam peraratas mane tabellas perfer et obstantes sedula pelle moras! nec silicum venae nec durum in pectore ferrum, nec tibi simplicitas ordine maior adest.

10 credibile est et te sensisse Cupidinis arcus— in me militiae signa tuere tuae! si quaeret quid agam, spe noctis vivere dices; cetera fert blanda cera notata manu. Dum loquor, hora fugit. vacuae bene redde tabellas, 15 verum continuo fac tamen illa legat. adspicias oculos mando frontemque legentis; et tacito vultu scire futura licet. nec mora, perlectis rescribat multa, iubeto; odi, cum late splendida cera vacat. 20 conprimat ordinibus versus, oculosque moretur margine in extremo littera rasa meos. Quid digitos opus est graphio lassare tenendo? hoc habeat scriptum tota tabella 'veni!' non ego victrices lauro redimire tabellas 25 nec Veneris media ponere in aede morer. subscribam: 'VENERI FIDAS SIBI NASO MINISTRAS DEDICAT, AT NUPER VILE FUISTIS ACER.' XII Flete meos casus—tristes rediere tabellae infelix hodie littera posse negat. omina sunt aliquid; modo cum discedere vellet, ad limen digitos restitit icta Nape. missa foras iterum limen transire memento 5 cautius atque alte sobria ferre pedem! Ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellae, tuque, negaturis cera referta notis!— quam, puto, de longae collectam flore cicutae melle sub infami Corsica misit apis. 10 at tamquam minio penitus medicata rubebas— ille color vere sanguinolentus erat. proiectae triviis iaceatis, inutile lignum, vosque rotae frangat praetereuntis onus! illum etiam, qui vos ex arbore vertit in usum, 15 convincam puras non habuisse manus. praebuit illa arbor misero suspendia collo, carnifici diras praebuit illa cruces; illa dedit turpes raucis bubonibus umbras, vulturis in ramis et strigis ova tulit. 20 his ego commisi nostros insanus amores molliaque ad dominam verba ferenda dedi? aptius hae capiant vadimonia garrula cerae, quas aliquis duro cognitor ore legat; inter ephemeridas melius tabulasque iacerent, 25 in quibus absumptas fleret avarus opes. Ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi. auspicii numerus non erat ipse boni. quid precer iratus, nisi vos cariosa senectus rodat, et inmundo cera sit alba situ?

30 XIII Iam super oceanum venit a seniore marito flava pruinoso quae vehit axe diem. 'Quo properas, Aurora? mane!—sic Memnonis umbris annua sollemni caede parentet avis! nunc iuvat in teneris dominae iacuisse lacertis; 5 si quando, lateri nunc bene iuncta meo est. nunc etiam somni pingues et frigidus aer, et liquidum tenui gutture cantat avis. quo properas, ingrata viris, ingrata puellis? roscida purpurea supprime lora manu! 10 Ante tuos ortus melius sua sidera servat navita nec media nescius errat aqua; te surgit quamvis lassus veniente viator, et miles saevas aptat ad arma manus. prima bidente vides oneratos arva colentes; 15 prima vocas tardos sub iuga panda boves. tu pueros somno fraudas tradisque magistris, ut subeant tenerae verbera saeva manus; atque eadem sponsum incautos ante atria mittis, unius ut verbi grandia damna ferant. 20 nec tu consulto, nec tu iucunda diserto; cogitur ad lites surgere uterque novas. tu, cum feminei possint cessare labores, lanificam revocas ad sua pensa manum. Omnia perpeterer—sed surgere mane puellas, 25 quis nisi cui non est ulla puella ferat? optavi quotiens, ne nox tibi cedere vellet, ne fugerent vultus sidera mota tuos! optavi quotiens, aut ventus frangeret axem, aut caderet spissa nube retentus equus! 30 [quid, si Cephalio numquam flagraret amore? an putat ignotam nequitiam esse suam? invida, quo properas? quod erat tibi filius ater, materni fuerat pectoris ille color. Tithono vellem de te narrare liceret; 35 fabula non caelo turpior ulla foret. illum dum refugis, longo quia grandior aevo, surgis ad invisas a sene mane rotas. at si, quem mavis, Cephalum conplexa teneres, clamares: "lente currite, noctis equi!" 40 Cur ego plectar amans, si vir tibi marcet ab annis? num me nupsisti conciliante seni? adspice, quot somnos iuveni donarit amato Luna!—neque illius forma secunda tuae. ipse deum genitor, ne te tam saepe videret, 45 commisit noctes in sua vota duas.' Iurgia finieram. scires audisse: rubebat— nec tamen adsueto tardius orta dies!

XIV Dicebam 'medicare tuos desiste capillos!' tingere quam possis, iam tibi nulla coma est. at si passa fores, quid erat spatiosius illis? contigerant imum, qua patet usque, latus. quid, quod erant tenues, et quos ornare timeres? 5 vela colorati qualia Seres habent, vel pede quod gracili deducit aranea filum, cum leve deserta sub trabe nectit opus. nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille, sed, quamvis neuter, mixtus uterque color— 10 qualem clivosae madidis in vallibus Idae ardua derepto cortice cedrus habet. Adde, quod et dociles et centum flexibus apti et tibi nullius causa doloris erant. non acus abrupit, non vallum pectinis illos. 15 ornatrix tuto corpore semper erat; ante meos saepe est oculos ornata nec umquam bracchia derepta saucia fecit acu. saepe etiam nondum digestis mane capillis purpureo iacuit semisupina toro. 20 tum quoque erat neclecta decens, ut Threcia Bacche, cum temere in viridi gramine lassa iacet. Cum graciles essent tamen et lanuginis instar, heu, male vexatae quanta tulere comae! quam se praebuerunt ferro patienter et igni, 25 ut fieret torto nexilis orbe sinus! clamabam: 'scelus est istos, scelus urere crines! sponte decent; capiti, ferrea, parce tuo! vim procul hinc remove! non est, qui debeat uri; erudit admotas ipse capillus acus.' 30 Formosae periere comae—quas vellet Apollo, quas vellet capiti Bacchus inesse suo! illis contulerim, quas quondam nuda Dione pingitur umenti sustinuisse manu. quid male dispositos quereris periisse capillos? 35 quid speculum maesta ponis, inepta, manu? non bene consuetis a te spectaris ocellis; ut placeas, debes inmemor esse tui. non te cantatae laeserunt paelicis herbae, non anus Haemonia perfida lavit aqua; 40 nec tibi vis morbi nocuit—procul omen abesto!— nec minuit densas invida lingua comas. facta manu culpaque tua dispendia sentis; ipsa dabas capiti mixta venena tuo. Nunc tibi captivos mittet Germania crines; 45 tuta triumphatae munere gentis eris. o quam saepe comas aliquo mirante rubebis, et dices: 'empta nunc ego merce probor, nescio quam pro me laudat nunc iste Sygambram.

fama tamen memini cum fuit ista mea.' 50 Me miserum! lacrimas male continet oraque dextra protegit ingenuas picta rubore genas. sustinet antiquos gremio spectatque capillos, ei mihi, non illo munera digna loco! Collige cum vultu mentem! reparabile damnum est. 55 postmodo nativa conspiciere coma. XV Quid mihi Livor edax, ignavos obicis annos, ingeniique vocas carmen inertis opus; non me more patrum, dum strenua sustinet aetas, praemia militiae pulverulenta sequi, nec me verbosas leges ediscere nec me 5 ingrato vocem prostituisse foro? Mortale est, quod quaeris, opus. mihi fama perennis quaeritur, in toto semper ut orbe canar. vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide, dum rapidas Simois in mare volvet aquas; 10 vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit, dum cadet incurva falce resecta Ceres. Battiades semper toto cantabitur orbe; quamvis ingenio non valet, arte valet. nulla Sophocleo veniet iactura cothurno; 15 cum sole et luna semper Aratus erit; dum fallax servus, durus pater, inproba lena vivent et meretrix blanda, Menandros erit; Ennius arte carens animosique Accius oris casurum nullo tempore nomen habent. 20 Varronem primamque ratem quae nesciet aetas, aureaque Aesonio terga petita duci? carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti, exitio terras cum dabit una dies; Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur, 25 Roma triumphati dum caput orbis erit; donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma, discentur numeri, culte Tibulle, tui; Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois, et sua cum Gallo nota Lycoris erit. 30 Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri depereant aevo, carmina morte carent. cedant carminibus reges regumque triumphi, cedat et auriferi ripa benigna Tagi! vilia miretur vulgus; mihi flavus Apollo 35 pocula Castalia plena ministret aqua, sustineamque coma metuentem frigora myrtum, atque a sollicito multus amante legar! pascitur in vivis Livor; post fata quiescit, cum suus ex merito quemque tuetur honos. 40 ergo etiam cum me supremus adederit ignis, vivam, parsque mei multa superstes erit.

Ovid The Latin Library The Classics Page Ovid: Amores II P. OVIDI NASONIS LIBER SECVNDVS AMORES I Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis, ille ego nequitiae Naso poeta meae. hoc quoque iussit Amor—procul hinc, procul este, severae! non estis teneris apta theatra modis. me legat in sponsi facie non frigida virgo, et rudis ignoto tactus amore puer; atque aliquis iuvenum quo nunc ego saucius arcu agnoscat flammae conscia signa suae, miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus conposuit casus iste poeta meos?' Ausus eram, memini, caelestia dicere bella centimanumque Gyen—et satis oris erat— cum male se Tellus ulta est, ingestaque Olympo ardua devexum Pelion Ossa tulit. in manibus nimbos et cum Iove fulmen habebam, quod bene pro caelo mitteret ille suo— Clausit amica fores! ego cum Iove fulmen omisi; excidit ingenio Iuppiter ipse meo. Iuppiter, ignoscas! nil me tua tela iuvabant; clausa tuo maius ianua fulmen habet. blanditias elegosque levis, mea tela, resumpsi; mollierunt duras lenia verba fores. carmina sanguineae deducunt cornua lunae, et revocant niveos solis euntis equos; carmine dissiliunt abruptis faucibus angues, inque suos fontes versa recurrit aqua. carminibus cessere fores, insertaque posti, quamvis robur erat, carmine victa sera est. Quid mihi profuerit velox cantatus Achilles? quid pro me Atrides alter et alter agent, quique tot errando, quot bello, perdidit annos, raptus et Haemoniis flebilis Hector equis? at facie tenerae laudata saepe puellae, ad vatem, pretium carminis, ipsa venit. magna datur merces! heroum clara valete nomina; non apta est gratia vestra mihi! ad mea formosos vultus adhibete, puellae, carmina, purpureus quae mihi dictat Amor! II Quem penes est dominam servandi cura, Bagoa, dum perago tecum pauca, sed apta, vaca. hesterna vidi spatiantem luce puellam illa, quae Danai porticus agmen habet. protinus, ut placuit, misi scriptoque rogavi. rescripsit trepida 'non licet!' illa manu; et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est, quod nimium dominae cura molesta tua est.

Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri desine; quem metuit quisque, perisse cupit. vir quoque non sapiens; quid enim servare laboret, unde nihil, quamvis non tueare, perit? sed gerat ille suo morem furiosus amori et castum, multis quod placet, esse putet; huic furtiva tuo libertas munere detur, quam dederis illi, reddat ut illa tibi. conscius esse velis—domina est obnoxia servo; conscius esse times—dissimulare licet. scripta leget secum—matrem misisse putato! venerit ignotus—postmodo notus erit. ibit ad adfectam, quae non languebit, amicam: visat! iudiciis aegra sit illa tuis. si faciet tarde, ne te mora longa fatiget, inposita gremio stertere fronte potes. nec tu, linigeram fieri quid possit ad Isim, quaesieris nec tu curva theatra time! conscius adsiduos commissi tollet honores— quis minor est autem quam tacuisse labor? ille placet versatque domum neque verbera sentit; ille potens—alii, sordida turba, iacent. huic, verae ut lateant causae, finguntur inanes; atque ambo domini, quod probat una, probant. cum bene vir traxit vultum rugasque coegit, quod voluit fieri blanda puella, facit. Sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat, et simulet lacrimas carnificemque vocet. tu contra obiciens, quae tuto diluat illa, et veris falso crimine deme fidem. sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent. haec fac, in exiguo tempore liber eris. Adspicis indicibus nexas per colla catenas? squalidus orba fide pectora carcer habet. quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat Tantalus—hoc illi garrula lingua dedit. dum nimium servat custos Iunonius Io, ante suos annos occidit; illa dea est! vidi ego conpedibus liventia crura gerentem, unde vir incestum scire coactus erat. poena minor merito. nocuit mala lingua duobus; vir doluit, famae damna puella tulit. crede mihi, nulli sunt crimina grata marito, nec quemquam, quamvis audiat, illa iuvant. seu tepet, indicium securas prodis ad aures; sive amat, officio fit miser ille tuo. Culpa nec ex facili quamvis manifesta probatur; iudicis illa sui tuta favore venit.

viderit ipse licet, credet tamen ille neganti damnabitque oculos et sibi verba dabit. adspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse, et dicet: 'poenas garrulus iste dabit!' quid dispar certamen inis? tibi verbera victo adsunt, in gremio iudicis illa sedet. Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus toxica, non stricto fulminat ense manus. quaerimus, ut tuto per te possimus amare. quid precibus nostris mollius esse potest? III Ei mihi, quod dominam nec vir nec femina servas mutua nec Veneris gaudia nosse potes! qui primus pueris genitalia membra recidit, vulnera quae fecit, debuit ipse pati. mollis in obsequium facilisque rogantibus esses, si tuus in quavis praetepuisset amor. non tu natus equo, non fortibus utilis armis; bellica non dextrae convenit hasta tuae. ista mares tractent; tu spes depone viriles. sunt tibi cum domina signa ferenda tua. hanc inple meritis, huius tibi gratia prosit; si careas illa, quis tuus usus erit? Est etiam facies, sunt apti lusibus anni; indigna est pigro forma perire situ. fallere te potuit, quamvis habeare molestus; non caret effectu, quod voluere duo. aptius ut fuerit precibus temptasse, rogamus, dum bene ponendi munera tempus habes. IV Non ego mendosos ausim defendere mores falsaque pro vitiis arma movere meis. confiteor—siquid prodest delicta fateri; in mea nunc demens crimina fassus eo. odi, nec possum, cupiens, non esse quod odi; heu, quam quae studeas ponere ferre grave est! Nam desunt vires ad me mihi iusque regendum; auferor ut rapida concita puppis aqua. non est certa meos quae forma invitet amores— centum sunt causae, cur ego semper amem. sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos, uror, et insidiae sunt pudor ille meae; sive procax aliqua est, capior, quia rustica non est, spemque dat in molli mobilis esse toro. aspera si visa est rigidasque imitata Sabinas, velle, sed ex alto dissimulare puto. sive es docta, places raras dotata per artes; sive rudis, placita es simplicitate tua. est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat carmina—cui placeo, protinus ipsa placet.

est etiam, quae me vatem et mea carmina culpet— culpantis cupiam sustinuisse femur. molliter incedit—motu capit; altera dura est— at poterit tacto mollior esse viro. haec quia dulce canit flectitque facillima vocem, oscula cantanti rapta dedisse velim; haec querulas habili percurrit pollice chordas— tam doctas quis non possit amare manus? illa placet gestu numerosaque bracchia ducit et tenerum molli torquet ab arte latus— ut taceam de me, qui causa tangor ab omni, illic Hippolytum pone, Priapus erit! tu, quia tam longa es, veteres heroidas aequas et potes in toto multa iacere toro. haec habilis brevitate sua est. corrumpor utraque; conveniunt voto longa brevisque meo. non est culta—subit, quid cultae accedere possit; ornata est—dotes exhibet ipsa suas. candida me capiet, capiet me flava puella, est etiam in fusco grata colore Venus. seu pendent nivea pulli cervice capilli, Leda fuit nigra conspicienda coma; seu flavent, placuit croceis Aurora capillis. omnibus historiis se meus aptat amor. me nova sollicitat, me tangit serior aetas; haec melior, specie corporis illa placet. Denique quas tota quisquam probet urbe puellas, noster in has omnis ambitiosus amor. V Nullus amor tanti est—abeas, pharetrate Cupido!— ut mihi sint totiens maxima vota mori. vota mori mea sunt, cum te peccasse recordor, o mihi perpetuum nata puella malum! Non male deletae nudant tua facta tabellae, nec data furtive munera crimen habent. o utinam arguerem sic, ut non vincere possem! me miserum! quare tam bona causa mea est? felix, qui quod amat defendere fortiter audet, cui sua 'non feci!' dicere amica potest. ferreus est nimiumque suo favet ille dolori, cui petitur victa palma cruenta rea. Ipse miser vidi, cum me dormire putares, sobrius adposito crimina vestra mero. multa supercilio vidi vibrante loquentes; nutibus in vestris pars bona vocis erat. non oculi tacuere tui, conscriptaque vino mensa, nec in digitis littera nulla fuit. sermonem agnovi, quod non videatur, agentem verbaque pro certis iussa valere notis.

iamque frequens ierat mensa conviva relicta; conpositi iuvenes unus et alter erant. inproba tum vero iungentes oscula vidi— illa mihi lingua nexa fuisse liquet— qualia non fratri tulerit germana severo, sed tulerit cupido mollis amica viro; qualia credibile est non Phoebo ferre Dianam, sed Venerem Marti saepe tulisse suo. 'Quid facis?' exclamo, 'quo nunc mea gaudia differs? iniciam dominas in mea iura manus! haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum— in bona cur quisquam tertius ista venit?' Haec ego, quaeque dolor linguae dictavit; at illi conscia purpureus venit in ora pudor, quale coloratum Tithoni coniuge caelum subrubet, aut sponso visa puella novo; quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae, aut ubi cantatis Luna laborat equis, aut quod, ne longis flavescere possit ab annis, Maeonis Assyrium femina tinxit ebur. hic erat aut alicui color ille simillimus horum, et numquam visu pulchrior illa fuit. spectabat terram—terram spectare decebat; maesta erat in vultu—maesta decenter erat. sicut erant, et erant culti, laniare capillos et fuit in teneras impetus ire genas— Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti; defensa est armis nostra puella suis. qui modo saevus eram, supplex ultroque rogavi, oscula ne nobis deteriora daret. risit et ex animo dedit optima—qualia possent excutere irato tela trisulca Iovi; torqueor infelix, ne tam bona senserit alter, et volo non ex hac illa fuisse nota. haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt, et quiddam visa est addidicisse novi. quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis lingua tua est nostris, nostra recepta tuis. nec tamen hoc unum doleo—non oscula tantum iuncta queror, quamvis haec quoque iuncta queror; illa nisi in lecto nusquam potuere doceri. nescio quis pretium grande magister habet. VI Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis, occidit—exequias ite frequenter, aves! ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis et rigido teneras ungue notate genas; horrida pro maestis lanietur pluma capillis, pro longa resonent carmina vestra tuba!

quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni, expleta est annis ista querela suis; alitis in rarae miserum devertere funus— magna, sed antiqua est causa doloris Itys. Omnes, quae liquido libratis in aere cursus, tu tamen ante alios, turtur amice, dole! plena fuit vobis omni concordia vita, et stetit ad finem longa tenaxque fides. quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae, hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat. Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris, quid vox mutandis ingeniosa sonis, quid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae?— infelix, avium gloria, nempe iaces! tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos tincta gerens rubro Punica rostra croco. non fuit in terris vocum simulantior ales— reddebas blaeso tam bene verba sono! Raptus es invidia—non tu fera bella movebas; garrulus et placidae pacis amator eras. ecce, coturnices inter sua proelia vivunt; forsitan et fiunt inde frequenter anus. plenus eras minimo, nec prae sermonis amore in multos poteras ora vacare cibos. nux erat esca tibi, causaeque papavera somni, pellebatque sitim simplicis umor aquae. vivit edax vultur ducensque per aera gyros miluus et pluviae graculus auctor aquae; vivit et armiferae cornix invisa Minervae— illa quidem saeclis vix moritura novem; occidit illa loquax humanae vocis imago, psittacus, extremo munus ab orbe datum! optima prima fere manibus rapiuntur avaris; inplentur numeris deteriora suis. tristia Phylacidae Thersites funera vidit, iamque cinis vivis fratribus Hector erat. Quid referam timidae pro te pia vota puellae— vota procelloso per mare rapta Noto? septima lux venit non exhibitura sequentem, et stabat vacuo iam tibi Parca colo. nec tamen ignavo stupuerunt verba palato; clamavit moriens lingua: 'Corinna, vale!' Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet, udaque perpetuo gramine terra viret. siqua fides dubiis, volucrum locus ille piarum dicitur, obscenae quo prohibentur aves. illic innocui late pascuntur olores et vivax phoenix, unica semper avis; explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas, oscula dat cupido blanda columba mari.

psittacus has inter nemorali sede receptus convertit volucres in sua verba pias. Ossa tegit tumulus—tumulus pro corpore magnus— quo lapis exiguus par sibi carmen habet: "colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro; ora fuere mihi plus ave docta loqui". VII Ergo sufficiam reus in nova crimina semper? ut vincam, totiens dimicuisse piget. sive ego marmorei respexi summa theatri, eligis e multis, unde dolere velis; candida seu tacito vidit me femina vultu, in vultu tacitas arguis esse notas. siquam laudavi, misero petis ungue capillos; si culpo, crimen dissimulare putas. sive bonus color est, in te quoque frigidus esse, seu malus, alterius dicor amore mori. Atque ego peccati vellem mihi conscius essem! aequo animo poenam, qui meruere, ferunt; nunc temere insimulas credendoque omnia frustra ipsa vetas iram pondus habere tuam. adspice, ut auritus miserandae sortis asellus adsiduo domitus verbere lentus eat! Ecce novum crimen! sollers ornare Cypassis obicitur dominae contemerasse torum. di melius, quam me, si sit peccasse libido, sordida contemptae sortis amica iuvet! quis Veneris famulae conubia liber inire tergaque conplecti verbere secta velit? adde, quod ornandis illa est operata capillis et tibi perdocta est grata ministra manu— scilicet ancillam, quae tam tibi fida, rogarem! quid, nisi ut indicio iuncta repulsa foret? per Venerem iuro puerique volatilis arcus, me non admissi criminis esse reum! VIII Ponendis in mille modos perfecta capillis, comere sed solas digna, Cypassi, deas, et mihi iucundo non rustica cognita furto, apta quidem dominae, sed magis apta mihi— quis fuit inter nos sociati corporis index? sensit concubitus unde Corinna tuos? num tamen erubui? num, verbo lapsus in ullo, furtivae Veneris conscia signa dedi? Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit, illum ego contendi mente carere bona? Thessalus ancillae facie Briseidos arsit; serva Mycenaeo Phoebas amata duci. nec sum ego Tantalide maior, nec maior Achille; quod decuit reges, cur mihi turpe putem?

Ut tamen iratos in te defixit ocellos, vidi te totis erubuisse genis; at quanto, si forte refers, praesentior ipse per Veneris feci numina magna fidem! tu, dea, tu iubeas animi periuria puri Carpathium tepidos per mare ferre Notos! Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos! quid renuis fingisque novos, ingrata, timores? unum est e dominis emeruisse satis. quod si stulta negas, index anteacta fatebor, et veniam culpae proditor ipse meae, quoque loco tecum fuerim, quotiensque, Cypassi, narrabo dominae, quotque quibusque modis! IXa O numquam pro re satis indignande Cupido, o in corde meo desidiose puer— quid me, qui miles numquam tua signa reliqui, laedis, et in castris vulneror ipse meis? cur tua fax urit, figit tuus arcus amicos? gloria pugnantes vincere maior erat. Quid? non Haemonius, quem cuspide perculit, heros confossum medica postmodo iuvit ope? venator sequitur fugientia; capta relinquit semper et inventis ulteriora petit. nos tua sentimus, populus tibi deditus, arma; pigra reluctanti cessat in hoste manus. quid iuvat in nudis hamata retundere tela ossibus? ossa mihi nuda relinquit amor. tot sine amore viri, tot sunt sine amore puellae!— hinc tibi cum magna laude triumphus eat. Roma, nisi inmensum vires promosset in orbem, stramineis esset nunc quoque tecta casis. Fessus in acceptos miles deducitur agros; mittitur in saltus carcere liber equus; longaque subductam celant navalia pinum, tutaque deposito poscitur ense rudis. me quoque, qui totiens merui sub amore puellae, defunctum placide vivere tempus erat. IXb 'Vive' deus 'posito' siquis mihi dicat 'amore!' deprecer—usque adeo dulce puella malum est. cum bene pertaesum est, animoque relanguit ardor, nescio quo miserae turbine mentis agor. ut rapit in praeceps dominum spumantia frustra frena retentantem durior oris equus; ut subitus, prope iam prensa tellure, carinam tangentem portus ventus in alta rapit— sic me saepe refert incerta Cupidinis aura, notaque purpureus tela resumit Amor.

Fige, puer! positis nudus tibi praebeor armis; hic tibi sunt vires, hac tua dextra facit; huc tamquam iussae veniunt iam sponte sagittae— vix illis prae me nota pharetra sua est! infelix, tota quicumque quiescere nocte sustinet et somnos praemia magna vocat! stulte, quid est somnus, gelidae nisi mortis imago! longa quiescendi tempora fata dabunt. me modo decipiant voces fallacis amicae; sperando certe gaudia magna feram. et modo blanditias dicat, modo iurgia nectat; saepe fruar domina, saepe repulsus eam. Quod dubius Mars est, per te, privigne Cupido, est; et movet exemplo vitricus arma tuo. tu levis es multoque tuis ventosior alis, gaudiaque ambigua dasque negasque fide. si tamen exaudis, pulchra cum matre, Cupido, indeserta meo pectore regna gere! accedant regno, nimium vaga turba, puellae! ambobus populis sic venerandus eris. X Tu mihi, tu certe, memini, Graecine, negabas uno posse aliquem tempore amare duas. per te ego decipior, per te deprensus inermis— ecce, duas uno tempore turpis amo! utraque formosa est, operosae cultibus ambae; artibus in dubio est haec sit an illa prior. pulchrior hac illa est, haec est quoque pulchrior illa; et magis haec nobis, et magis illa placet! erro, velut ventis discordibus acta phaselos, dividuumque tenent alter et alter amor. quid geminas, Erycina, meos sine fine dolores? non erat in curas una puella satis? quid folia arboribus, quid pleno sidera caelo, in freta collectas alta quid addis aquas? Sed tamen hoc melius, quam si sine amore iacerem— hostibus eveniat vita severa meis! hostibus eveniat viduo dormire cubili et medio laxe ponere membra toro! at mihi saevus amor somnos abrumpat inertes, simque mei lecti non ego solus onus! me mea disperdat nullo prohibente puella— si satis una potest, si minus una, duae! sufficiam—graciles, non sunt sine viribus artus; pondere, non nervis corpora nostra carent; et lateri dabit in vires alimenta voluptas. decepta est opera nulla puella mea; saepe ego lascive consumpsi tempora noctis, utilis et forti corpore mane fui.

felix, quem Veneris certamina mutua perdunt! di faciant, leti causa sit ista mei! Induat adversis contraria pectora telis miles et aeternum sanguine nomen emat. quaerat avarus opes et, quae lassarit arando, aequora periuro naufragus ore bibat. at mihi contingat Veneris languescere motu, cum moriar, medium solvar et inter opus; atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat: 'conveniens vitae mors fuit ista tuae!' XI Prima malas docuit mirantibus aequoris undis Peliaco pinus vertice caesa vias, quae concurrentis inter temeraria cautes conspicuam fulvo vellere vexit ovem. o utinam, nequis remo freta longa moveret, Argo funestas pressa bibisset aquas! Ecce, fugit notumque torum sociosque Penates fallacisque vias ire Corinna parat. quam tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timebo et gelidum Borean egelidumque Notum! non illic urbes, non tu mirabere silvas; una est iniusti caerula forma maris. nec medius tenuis conchas pictosque lapillos pontus habet; bibuli litoris illa mora est. litora marmoreis pedibus signate, puellae; hactenus est tutum—cetera caeca via est. et vobis alii ventorum proelia narrent; quas Scylla infestet, quasve Charybdis aquas; et quibus emineant violenta Ceraunia saxis; quo lateant Syrtes magna minorque sinu. haec alii referant ad vos; quod quisque loquetur, credite! credenti nulla procella nocet. Sero respicitur tellus, ubi fune soluto currit in inmensum panda carina salum; navita sollicitus cum ventos horret iniquos et prope tam letum, quam prope cernit aquam. quod si concussas Triton exasperet undas, quam tibi sit toto nullus in ore color! tum generosa voces fecundae sidera Ledae et 'felix,' dicas 'quem sua terra tenet!' Tutius est fovisse torum, legisse libellos, Threiciam digitis increpuisse lyram. at, si vana ferunt volucres mea dicta procellae, aequa tamen puppi sit Galatea tuae! vestrum crimen erit talis iactura puellae, Nereidesque deae Nereidumque pater. vade memor nostri vento reditura secundo; inpleat illa tuos fortior aura sinus! tum mare in haec magnus proclinet litora Nereus; huc venti spirent, huc agat aestus aquas!

ipsa roges, Zephyri veniant in lintea pleni, ipsa tua moveas turgida vela manu! primus ego adspiciam notam de litore puppim, et dicam: 'nostros advehit illa deos!' excipiamque umeris et multa sine ordine carpam oscula. pro reditu victima vota cadet; inque tori formam molles sternentur harenae, et cumulus mensae quilibet esse potest. Illic adposito narrabis multa Lyaeo— paene sit ut mediis obruta navis aquis; dumque ad me properas, neque iniquae tempora noctis nec te praecipites extimuisse Notos. omnia pro veris credam, sint ficta licebit— cur ego non votis blandiar ipse meis? haec mihi quamprimum caelo nitidissimus alto Lucifer admisso tempora portet equo! XII Ite triumphales circum mea tempora laurus! vicimus: in nostro est, ecce, Corinna sinu, quam vir, quam custos, quam ianua firma, tot hostes, servabant, nequa posset ab arte capi! haec est praecipuo victoria digna triumpho, in qua, quaecumque est, sanguine praeda caret. non humiles muri, non parvis oppida fossis cincta, sed est ductu capta puella meo! Pergama cum caderent bello superata bilustri, ex tot in Atridis pars quota laudis erat? at mea seposita est et ab omni milite dissors gloria, nec titulum muneris alter habet. me duce ad hanc voti finem, me milite veni; ipse eques, ipse pedes, signifer ipse fui. nec casum fortuna meis inmiscuit actis— huc ades, o cura parte Triumphe mea! Nec belli est nova causa mei. nisi rapta fuisset Tyndaris, Europae pax Asiaeque foret. femina silvestris Lapithas populumque biformem turpiter adposito vertit in arma mero; femina Troianos iterum nova bella movere inpulit in regno, iuste Latine, tuo; femina Romanis etiamnunc urbe recenti inmisit soceros armaque saeva dedit. Vidi ego pro nivea pugnantes coniuge tauros; spectatrix animos ipsa iuvenca dabat. me quoque, qui multos, sed me sine caede, Cupido iussit militiae signa movere suae. XIII Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris, in dubio vitae lassa Corinna iacet. illa quidem clam me tantum molita pericli ira digna mea; sed cadit ira metu.

sed tamen aut ex me conceperat—aut ego credo; est mihi pro facto saepe, quod esse potest. Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi quae colis et Memphin palmiferamque Pharon, quaque celer Nilus lato delapsus in alveo per septem portus in maris exit aquas, per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi— sic tua sacra pius semper Osiris amet, pigraque labatur circa donaria serpens, et comes in pompa corniger Apis eat! huc adhibe vultus, et in una parce duobus! nam vitam dominae tu dabis, illa mihi. saepe tibi sedit certis operata diebus, qua cingit laurus Gallica turma tuas. Tuque laborantes utero miserata puellas, quarum tarda latens corpora tendit onus, lenis ades precibusque meis fave, Ilithyia! digna est, quam iubeas muneris esse tui. ipse ego tura dabo fumosis candidus aris, ipse feram ante tuos munera vota pedes. adiciam titulum: 'servata Naso Corinna!' tu modo fac titulo muneribusque locum. Si tamen in tanto fas est monuisse timore, hac tibi sit pugna dimicuisse satis! XIV Quid iuvat inmunes belli cessare puellas, nec fera peltatas agmina velle sequi, si sine Marte suis patiuntur vulnera telis, et caecas armant in sua fata manus? Quae prima instituit teneros convellere fetus, militia fuerat digna perire sua. scilicet, ut careat rugarum crimine venter, sternetur pugnae tristis harena tuae? si mos antiquis placuisset matribus idem, gens hominum vitio deperitura fuit, quique iterum iaceret generis primordia nostri in vacuo lapides orbe, parandus erat. quis Priami fregisset opes, si numen aquarum iusta recusasset pondera ferre Thetis? Ilia si tumido geminos in ventre necasset, casurus dominae conditor Urbis erat; si Venus Aenean gravida temerasset in alvo, Caesaribus tellus orba futura fuit. tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses, temptasset, quod tu, si tua mater opus; ipse ego, cum fuerim melius periturus amando, vidissem nullos matre negante dies. Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis, pomaque crudeli vellis acerba manu? sponte fluant matura sua—sine crescere nata; est pretium parvae non leve vita morae.

vestra quid effoditis subiectis viscera telis, et nondum natis dira venena datis? Colchida respersam puerorum sanguine culpant aque sua caesum matre queruntur Ityn; utraque saeva parens, sed tristibus utraque causis iactura socii sanguinis ulta virum. dicite, quis Tereus, quis vos inritet Iason figere sollicita corpora vestra manu? hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris, perdere nec fetus ausa leaena suos. at tenerae faciunt, sed non inpune, puellae; saepe, suos utero quae necat, ipsa perit. ipsa perit, ferturque rogo resoluta capillos, et clamant 'merito!' qui modo cumque vident. Ista sed aetherias vanescant dicta per auras, et sint ominibus pondera nulla meis! di faciles, peccasse semel concedite tuto, et satis est; poenam culpa secunda ferat! XV Anule, formosae digitum vincture puellae, in quo censendum nil nisi dantis amor, munus eas gratum! te laeta mente receptum protinus articulis induat illa suis; tam bene convenias, quam mecum convenit illi, et digitum iusto commodus orbe teras! Felix, a domina tractaberis, anule, nostra; invideo donis iam miser ipse meis. o utinam fieri subito mea munera possem artibus Aeaeae Carpathiive senis! tunc ego, cum cupiam dominae tetigisse papillas et laevam tunicis inseruisse manum, elabar digito quamvis angustus et haerens, inque sinum mira laxus ab arte cadam. idem ego, ut arcanas possim signare tabellas, neve tenax ceram siccaque gemma trahat, umida formosae tangam prius ora puellae— tantum ne signem scripta dolenda mihi. si dabor ut condar loculis, exire negabo, adstringens digitos orbe minore tuos. non ego dedecori tibi sum, mea vita, futurus, quodve tener digitus ferre recuset, onus. me gere, cum calidis perfundes imbribus artus, damnaque sub gemmam fer pereuntis aquae— sed, puto, te nuda mea membra libidine surgent, et peragam partes anulus ille viri. Inrita quid voveo? parvum proficiscere munus; illa datam tecum sentiat esse fidem! XVI Pars me Sulmo tenet Paeligni tertia ruris— parva, sed inriguis ora salubris aquis.

sol licet admoto tellurem sidere findat, et micet Icarii stella proterva canis, arva pererrantur Paeligna liquentibus undis, et viret in tenero fertilis herba solo. terra ferax Cereris multoque feracior uvis; dat quoque baciferam Pallada rarus ager; perque resurgentes rivis labentibus herbas gramineus madidam caespes obumbrat humum. At meus ignis abest. verbo peccavimus uno!— quae movet ardores est procul; ardor adest. non ego, si medius Polluce et Castore ponar, in caeli sine te parte fuisse velim. solliciti iaceant terraque premantur iniqua, in longas orbem qui secuere vias!— aut iuvenum comites iussissent ire puellas, si fuit in longas terra secanda vias! tum mihi, si premerem ventosas horridus Alpes, dummodo cum domina, molle fuisset iter. cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes et dare non aequis vela ferenda Notis. non quae virgineo portenta sub inguine latrant, nec timeam vestros, curva Malea, sinus; non quae submersis ratibus saturata Charybdis fundit et effusas ore receptat aquas. Quod si Neptuni ventosa potentia vincat, et subventuros auferat unda deos, tu nostris niveos umeris inpone lacertos; corpore nos facili dulce feremus onus. saepe petens Hero iuvenis transnaverat undas; tum quoque transnasset, sed via caeca fuit. At sine te, quamvis operosi vitibus agri me teneant, quamvis amnibus arva natent, et vocet in rivos currentem rusticus undam, frigidaque arboreas mulceat aura comas, non ego Paelignos videor celebrare salubres, non ego natalem, rura paterna, locum— sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos, quaeque Prometheo saxa cruore rubent. Ulmus amat vitem, vitis non deserit ulmum; separor a domina cur ego saepe mea? at mihi te comitem iuraras usque futuram— per me perque oculos, sidera nostra, tuos! verba puellarum, foliis leviora caducis, inrita, qua visum est, ventus et unda ferunt. Siqua mei tamen est in te pia cura relicti, incipe pollicitis addere facta tuis, parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis ipsa per admissas concute lora iubas!

Tous les livres