Cur Deus homo (Pourquoi un Dieu homme) (page 2)

Anselme de Cantorbéry · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 158 · 10 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

tam injuste possidentis, vel ad puniendum illum aliter quam per diabolum, vel ad parcendum illi eriperet: quae haec injustitia esset? Quamvis enim homo juste a diabolo torqueretur; ipse tamen illum injuste torquebat. Homo namque meruerat ut puniretur, nec ab ullo convenientius quam ab illo cui consenserat ut peccaret. Diaboli vero meritum nullum erat, ut puniret: imo hoc tanto faciebat injustius, quanto non ad hoc amore justitiae trahebatur; sed instinctu malitiae impellebatur. Nam hoc non faciebat, Deo jubente, sed incomprehensibili sapientia sua, qua mala etiam bene ordinat, permittente. Et puto illos, qui diabolum aliquam opinantur habere in possidendo homine justitiam, ad

subjacere juste, et Deum hoc juste permittere: et idcirco putant diabolum illam juste inferre. Contingit enim idem aliquid diversis considerationibus esse justum et injustum; et ob hoc a non diligenter intuentibus totum justum aut injustum judicari. Evenit enim ut aliquis innocentem percutiat injuste, unde ipse juste percuti mereatur; si tamen percussus vindicare se non debet et percutit percutientem se, injuste hoc facit. Haec igitur percussio ex parte repercutientis injusta est, quia non debuit se vindicare; ex parte vero percussi justa, quia injuste percutiens juste percuti meruit. Diverso igitur intuitu justa et injusta est eadem actio, quia contingere potest ab alio judicari justam tantum, ab alio injustam. Hoc itaque modo diabolus dicitur juste vexare hominem; quia

Deus hoc juste permittit, et homo hoc 77 juste patitur. Sed et hoc quod homo juste dicitur pati, non sua justitia juste dicitur pati, sed quia punitur justo judicio Dei. At si obtenditur chirographum illud decreti quod adversum nos dicit Apostolus fuisse, et per mortem Christi deletum esse , et putat aliquis per illud significari quia diabolus, quasi sub cujusdam pacti chirographo ab homine juste ante passionem Christi peccatum, velut usuram primi peccati quod persuasit homini, et poenam peccati exigeret, ut per hoc justitiam suam super hominem videatur probare, nequaquam ita intelligendum puto. Quippe chirographum illud non est diaboli; quia chirographum dicitur decreti; decretum autem illud non erat

diaboli, sed Dei. Justo namque judicio Dei decretum erat, et quasi chirographo confirmatum, ut homo qui sponte peccaverat, nec peccatum nec poenam peccati per se vitare posset: est enim spiritus vadens, et non rediens ; et qui facit peccatum servus est peccati ; nec qui peccat, impunitus debet dimitti, nisi misericordia peccatori parcat, et eum liberet ac reducat. Quamobrem per hoc chirographum nullam inveniri posse diaboli justitiam in hominis vexatione credere debemus. Denique sicut in bono angelo nulla omnino est injustitia; ita in malo nulla est penitus justitia. Nihil igitur erat in diabolo, cur Deus contra illum ad liberandum hominem sua uti fortitudine

Quomodo licet humilia, quae dicimus de Christo, non pertineant ad divinitatem, tamen inconveniens videatur infidelibus ea de illo dici secundum hominem: et unde illis videatur idem homo non sponte mortuus esse.

ANS. Sufficere nobis debet ad rationem voluntas Dei, cum aliquid facit, licet non videamus cur ita velit: voluntas namque Dei nunquam est irrationabilis. BOS. Verum est, si constat Deum id velle unde agitur: nequaquam enim acquiescunt multi Deum aliquid velle, si rationi repugnare videtur. ANS. Quid tibi videtur repugnare rationi, cum Deum ea voluisse fatemur quae de ejus incarnatione credimus. BOS. Ut breviter dicam: Altissimum

ad tam humilia inclinari, omnipotentem aliquid facere cum tanto labore. ANS. Qui hoc dicunt non intelligunt quod credimus. Divinam enim naturam absque dubio asserimus impassibilem, nec ullatenus posse a sua celsitudine humiliari, nec in eo quod vult facere, labore. Sed Dominum Jesum Christum dicimus Deum verum, et verum hominem; unam personam in duabus naturis, et duas naturas in una persona. Quapropter, cum dicimus Deum aliquid humile aut infirmum pati, non hoc intelligimus secundum sublimitatem impassibilis naturae; sed secundum infirmitatem humanae substantiae quam gerebat; et sic nostrae fidei nulla ratio obviare cognoscitur. Sic enim nullam divinae substantiae significamus humilitatem; sed unam Dei et hominis

monstramus esse personam. Non ergo in incarnatione Dei humilitas ejus ulla intelligitur facta; sed natura hominis creditur exaltata. BOS. Ita sit: nihil imputetur divinae naturae quod secundum infirmitatem hominis de Christo dicitur; verum quomodo justum aut rationabile probari poterit quia Deus hominem illum, quem Pater Filium suum dilectum, in quo sibi bene complacuit , vocavit, et quem Filius seipsum fecit, sic tractavit aut tractari permisit? Quae autem justitia est hominem omnium justissimum morti tradere pro peccatore? Quis homo, si innocentem damnaret ut nocentem liberaret, damnandus non judicaretur? Ad idem enim res deduci videtur inconveniens, quod supra dictum est. Nam si aliter

peccatores non potuit salvare quam justum damnando, ubi est ejus omnipotentia? Si vero potuit, sed noluit, quomodo defendemus sapientiam

ejus atque justitiam? ANS. Deus Pater non quemadmodum videris intelligere, hominem illum tractavit, aut innocentem pro nocente morti tradidit. Non enim eum invitum ad mortem ille coegit, aut occidi permisit; sed idem ipse sponte sua mortem sustinuit, ut homines salvaret. BOS. Etiamsi non invitum, quoniam voluntati Patris consensit, quodammodo tamen illum coegisse videtur praecipiendo. Dicitur enim quia Christus humiliavit semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit ; et quia didicit obedientiam ex his quae passus est , et quia proprio Filio suo non pepercit Pater, sed pro nobis omnibus tradidit illum . Et idem Filius dicit: Non veni voluntatem

meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me . Et iturus ad passionem dicit: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio . Item: Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum? Et alibi: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu . Et iterum: Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua

. In his omnibus plus videtur Christus obedientia cogente, quam spontanea voluntate disponente mortem sustinuisse.

Quod sponte mortuus sit; et quid sit, factus est obediens usque ad mortem; et, propter quod Deus illum exaltavit; et, non venit facere voluntatem

meam; et, proprio Filio suo non pepercit; et, non sicut ego volo, sed sicut tu vis.

ANS. Ut mihi videtur, non bene discernis inter hoc quod fecit exigente obedientia; et quod sibi factum, quia servavit obedientiam, sustinuit non exigente obedientia. BOS. Necesse habeo ut hoc apertius exponas. ANS. Cur persecuti sunt eum Judaei usque ad mortem? BOS. Non ob aliud nisi quia veritatem et justitiam vivendo et loquendo indeclinabiliter tenebat. ANS. Hoc puto quia Deus ab omni rationali creatura exigit; et hoc illa per obedientiam Deo debet. BOS. Sic nos fateri oportet. ANS. Hanc igitur obedientiam debebat homo ille Deo Patri, et humanitas divinitati; et hanc ab illo exigebat Pater. BOS. Hoc nulli dubium est.

ANS. Ecce habes quid fecit exigente obedientia. BOS. Verum est; et jam video qui sibi illatum, quia obediendo perseveravit, sustinuit. Nam illata est

illi mors, quia perstitit in obedientia et hanc sustinuit; sed quomodo hoc obedientia non exigat non intelligo. ANS. Si homo nunquam peccasset, deberet pati mortem; aut deberet Deus hoc ab illo exigere? BOS. Quemadmodum credimus, nec homo moreretur, nec hoc exigeretur ab illo; sed hujus rei a te audire volo rationem. ANS. Rationalem creaturam justam factam esse, et ad hoc, ut Deo fruendo beata esset, non negas. BOS. Non. ANS. Deo autem nequaquam aestimabis convenire ut, quam fecit justam ad beatitudinem, cogat sine culpa esse miseram: hominem enim invitum mori, miserum est. BOS. Patet quia si non peccasset homo, non deberet Deus ab eo mortem exigere. ANS. Non ergo coegit Deus Christum mori, in quo nullum

fuit peccatum; sed ipse sponte sustinuit mortem, non per obedientiam deserendi vitam, sed propter obedientiam servandi justitiam, in qua tam fortiter perseveravit ut inde mortem incurreret. Potest etiam dici quia praecepit illi mori Pater, cum hoc praecepit unde incurrit mortem. Ita ergo: Sicut mandatum dedit illi Pater, sic fecit; et, calicem quem dedit ei, bibit 78; et factus est obediens Patri usque ad mortem; et sic didicit ex his quae passus est obedientiam, id est quousque debeat servari obedientia. Verbum autem quod positum est, didicit, duobus modis intelligi potest. Aut enim didicit, dictum est pro, alios fecit discere; aut quia, quod per scientiam non ignorabat, experimento didicit. Quod autem Apostolus,

cum dixisset: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, subdidit: Propter quod et Deus illum exaltavit; et donavit illi nomen, quod est super omne nomen . Cui simile est quod David dixit: De torrente in via bibet, propterea exaltavit caput

: non ita dictum est, quasi nullatenus potuisset pervenire ad hanc exaltationem nisi per hanc mortis obedientiam; et haec exaltatio nonnisi in retributionem hujus obedientiae collata sit. Priusquam enim pateretur, ipse dixit omnia sibi esse tradita a Patre ; et omnia

ipse cum Patre sanctoque Spiritu disposuerat se non aliter, quam per mortem, celsitudinem omni potentiae suae ostensurum mundo: quippe quod nonnisi per illam mortem fieri dispositum est, cum per illam fit, non incongrue dicitur propter illam fieri. Si enim intendimus aliquid facere, sed proponimus nos prius aliud facturos, per quod illud fiat: cum jam factum est quod volumus praecedere, si fit quod intendinus, recte dicitur propterea fieri quoniam factum est propter quod differebatur; quia nonnisi per illud fieri dispositum erat. Nam si fluvium, quem equo vel navi transire possum, propono me nonnisi navi transiturum; et idcirco differo transmeare, quia navis abest: cum jam praesto est navis, si transeo, recte de me

dicitur: Navis parata fuit, propterea transivit. Et non solum ita loquimur quando per illud, quod praecedere volumus, sed etiam quando non per illud, sed tantummodo post illud, facere aliud aliquid statuimus. Si quis enim differt cibum sumere propterea quia nondum ea die missae celebrationi adfuit, peracto quod prius facere volebat, non incongrue dicitur illi: Jam sume cibum, propterea quia jam fecisti propter quod sumere differebas. Multo igitur minus inusitata est locutio, cum Christus dicitur exaltatus propterea quia mortem sustinuit, per quam et post quam illam exaltationem decrevit facere. Potest hoc et eo modo intelligi, quo idem Dominus legitur profecisse sapientia et gratia apud Deum: non quia ita erat, sed quia ille

sic se habebat, ac si ita esset. Nam sic post mortem exaltatus est, quasi propter illam hoc fieret. Quod autem ipse ait: Non veni voluntatem meam facere, sed ejus qui misit me , tale est, quale est et illud: Mea doctrina non est mea : nam quod quis non habet a se, sed a Deo, hoc non tam suum quam Dei dicere debet. Nullus vero homo a se habet veritatem quam docet aut justam voluntatem, sed a Deo. Non ergo venit Christus voluntatem suam facere, sed Patris; quia justa voluntas quam habebat non erat ex humanitate, sed ex divinitate. Proprio autem Filio

tradidit illum , non est aliud, quam non liberavit illum. Nam multa in sacra Scriptura hujusmodi inveniuntur. Ubi autem dicit: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ; et: Si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua , naturalem salutis per voluntatem suam significat appetitum, quo humana caro dolorem mortis fugiebat. Voluntatem vero Patris dicit, non quoniam maluerit Pater mortem Filii quam vitam, sed quia humanum genus restaurari nolebat Pater, nisi faceret homo tam magnum aliquid, sicut erat mors illa. Quia non poscebat ratio quod alius facere homo non poterat, idcirco dicit Filius illum

velle suam mortem; quoniam ipse maluit illum pati, quam ut genus humanum non salvaretur; ac si diceret: Quoniam non vis aliter reconciliationem mundi fieri, dico te hoc modo velle mortem meam: fiat ergo voluntas tua, id est fiat mors mea, ut mundus tibi reconcilietur. Nam saepe aliquem velle dicimus aliquid, quia non vult aliud quod si vellet, non fieret illud quod dicitur velle: ut, cum dicimus illum lucernam velle exstinguere, qui non vult fenestram claudere per quam ventus intrat, qui lucernam exstinguit. Sic ergo voluit Pater, mortem Filii, quia non aliter voluit mundum salvari, nisi homo tam magnum aliquid faceret, ut jam dixi. Quod Filio volenti salutem hominum tantumdem valuit, quoniam hoc alius facere non valebat, , quantum si illi mori praeciperet: unde ille, sicut mandatum illi dedit Pater, sic fecit; et calicem, quem dedit ei Pater, bibit, obediens usque ad mortem.

Potest etiam recte intelligi quia per illam piam voluntatem, qua voluit Filius pro salute mundi mori, dedit illi Pater (non tamen cogendo) mandatum et calicem passionis; et non pepercit illi, sed pro nobis tradidit illum, et mortem illius voluit; et quia ipse Filius obediens fuit usque ad mortem, et didicit ex his quae passus est, obedientiam. Quemadmodum enim secundum humanitatem non habebat a se voluntatem

qua, ut tantum bonum faceret, mori voluit, non potuit habere nisi a Patre luminum, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum : et sicut Pater trahere, dando voluntatem, dicitur; ita non incongrue fit, si impellere asseritur. Sicut enim dicit Filius de Patre: Nemo venit ad me, nisi Pater traxerit eum

; ita dicere potuit, nisi impulerit eum. Similiter quoque proferre potuit, nemo currit ad mortem propter nomen meum, nisi Pater impulerit aut traxerit eum. Quoniam namque voluntate quisque ad id quod indeclinabiliter vult, trahitur vel impellitur; non inconvenienter trahere aut impellere dicitur Deus, cum talem dat voluntatem: in quo tractu vel impulsu nulla intelligitur violentiae necessitas, sed

acceptae bonae voluntatis spontanea et amata tenacitas. Si ergo hoc modo nequit negari Patrem, voluntatem illam dando, Filium ad mortem traxisse vel impulisse, quis non videat eadem ratione mandatum illi, ut mortem sustineret sponte, et calicem, quem non invitus biberet, dedisse? Et si Filius sibi non pepercisse, sed pro nobis spontanea voluntate seipsum tradidisse, recte dicitur, quis neget recte dici quia Pater, a quo talem habuit voluntatem, illi non pepercit, sed pro nobis tradidit illum et mortem ejus voluit? Hoc etiam modo indeclinabiliter et sponte servando acceptam voluntatem a Patre Filius factus est illi obediens usque ad mortem, et didicit ex his quae passus est, obedientiam, id est quam magna res facienda sit per obedientiam.

Nam tunc est vera et simplex obedientia, cum rationalis natura, non necessitate, sed sponte servat voluntatem a Deo acceptam. Aliis quoque modis recte possumus Patrem voluisse Filii mortem intelligere, quamvis isti possint sufficere. Nam, sicut velle dicimus eum, qui facit ut alius velit; ita etiam dicimus eum velle, qui non facit ut alius velit, sed approbat quia vult: ut, cum videmus aliquem fortiter pati velle molestiam ut perficiat quod bene vult, quamvis fateamur nos velle ut illam poenam sustineat, non tamen volumus aut amamus poenam ejus, sed voluntatem. Illum quoque qui prohibere potest, et non prohibet, solemus dicere quia vult quod non prohibet. Quoniam ergo Patri voluntas Filii placuit, nec prohibuit eum velle aut implere

Tous les livres