Cur Deus homo (Pourquoi un Dieu homme)
74 Opus subditum propter quosdam, qui antequam perfectum et exquisitum esset, primas partes ejus, me nesciente, sibi transcribebant, festinantius quam mihi opportunum esset, ac ideo brevius
quam vellem sum coactus, ut potui, consummare. Nam plura, quae tacui, inseruissem et addidissem, si in quiete et congruo spatio illud mihi edere licuisset. In magna enim cordis tribulatione, quam unde et cur passus sim novit Deus, illud in Anglia rogatus incoepi, et in Capuana provincia peregrinus perfeci. Quod secundum materiam, de qua editum est, Cur Deus homo nominavi, et in duos libellos distinxi. Quorum prior quidem infidelium respuentium Christianam fidem, quia rationi putant illam repugnare, continet objectiones et fidelium responsiones: ac tandem remoto Christo (quasi nunquam aliquid fuerit de illo) probat rationibus necessariis esse impossibile ullum hominem salvari
sine illo. In secundo autem libro similiter, quasi nihil sciatur de Christo, monstratur non minus aperta ratione et veritate naturam humanam ad hoc institutam esse, ut aliquando immortalitate beata totus homo, id est in corpore et in anima frueretur: ac necesse esse ut hoc fiat de homine, propter quod factus est; sed nonnisi per hominem Deum, atque ex necessitate omnia, quae de Christo credimus, fieri oportere. Hanc praefatiunculam cum capitulis totius operis, omnes, qui librum hunc transcribere volent, ante ejus principium, ut praefigant, postulo: quatenus in cujuscunque manus venerit, quasi in ejus fronte aspiciat si quid in toto corpore sit quod non despiciat.
Saepe et studiosissime a multis rogatus sum et verbis, et litteris, quatenus cujusdam quaestionis de fide nostra rationes, quas soleo respondere quaerentibus, memoriae scribendo commendarem: dicunt enim sibi placere eas, et arbitrantur satisfacere. Quod petunt, non ut per rationem ad fidem accedant, sed ut eorum, quae credunt, intellectu et contemplatione delectentur, et ut sint quantum possunt, parati semper ad satisfactionem omni poscenti se rationem de ea, quae in nobis est, spe. Quam quaestionem solent et infideles nobis, simplicitatem Christianam quasi fatuam deridentes, objicere, et fideles multi in corde versare:
qua scilicet ratione vel necessitate Deus homo factus sit, et morte sua, sicut nos credimus et confitemur, mundo vitam reddiderit. Cum hoc aut per aliam personam, sive angelicam, sive humanam, aut sola voluntate facere potuerit, de qua quaestione non solum litterati, sed etiam illitterati multi quaerunt et rationem ejus desiderant, Quoniam ergo multi de hac tractari postulant, et licet in quaerendo valde videatur difficilis, in solvendo tamen omnibus est intelligibilis, et propter utilitatem rationisque pulchritudinem amabilis. Quamvis a sanctis Patribus inde, quod sufficere debeat, dictum
dignabitur aperire, petentibus ostendere. Et quoniam ea, quae per interrogationem et responsionem investigantur, multis et maxime tardioribus ingeniis magis patent, et ideo plus placent: unum ex illis qui hoc flagitant, qui inter alios instantius ad hoc me sollicitat, accipiam mecum disputantem: ut Boso quaerat, et Anselmus respondeat hoc modo.
BOS. Sicut rectus ordo exigit ut profunda Christianae fidei credamus, priusquam ea praesumamus ratione discutere, ita negligentia mihi videtur, si, postquam confirmati sumus in fide, non studemus quod credimus intelligere. Quapropter quoniam,
gratia Dei praeveniente, fidem nostrae redemptionis sic puto me tenere, ut etiam si nulla ratione quod credo possim comprehendere, nihil tamen sit quod me ab ejus firmitate valeat evellere: a te peto mihi aperiri quod, ut scis, plures mecum petunt: qua necessitate scilicet et ratione Deus, cum sit omnipotens, humilitatem et infirmitatem humanae naturae pro ejus restauratione assumpserit. ANS. Quod quaeris a me, supra me est, et idcirco altiora me tractare timeo ne forte, cum putaverit, aut etiam viderit aliquis me non sibi satisfacere, plus existimet rei veritatem mihi deficere quam intellectum meum
tantum timere debes quantum et reminisci, quia saepe contingit in colloquendo de aliqua quaestione ut Deus aperiat quod prius latebat; et sperare de gratia Dei quia, si ea quae gratis accepisti libenter impartiris, altiora, ad quae nondum attigisti, mereberis accipere. ANS. Est et aliud propter quod video aut vix aut nullatenus posse ad plenum inter nos de hac re nunc tractari; quoniam ad hoc est necessaria notitia potestatis et necessitatis, et voluntatis, et aliarum quarumdam rerum, quae sic se habent ut earum nulla possit plene sine aliis considerari; et ideo tractatus earum suum opus postulat, non multum, ut puto, facile, nec omnino inutile: nam earum ignorantia quaedam facit difficilia, quae per earum notitiam fiunt facilia. BOS. Sic breviter
de his suis locis dicere poteris: ut et quod sufficiat ad praesens opus habeamus, et quod plus dicendum est, in aliud tempus differamus. ANS. Hoc quoque multum me retrahit a petitione tua, quia materia non solum pretiosa, sed sicut est de specioso forma prae filiis hominum
, sic etiam est de speciosa ratione super intellectus hominum: unde timeo ne, quemadmodum ego soleo indignari pravis pictoribus, cum ipsum Dominum nostrum informi figura pingi video, ita mihi contingat, si tam decoram materiam incompto et contemptibili dictamine exarare praesumo. BOS. Nec hoc te debet retrahere; quia sicut tu permittis ut qui potest melius dicat, sic nulli praestituis ut, cui dictamen tuum non placet, pulchrius non scribat:
verum, ut omnes excusationes tuas excludam, quod postulo non facies doctis, sed mihi, et hoc ipsum mecum petentibus. ANS. Quoniam video importunitatem tuam et illorum, qui hoc tecum ex charitate et religioso studio petunt, tentabo pro mea possibilitate (Deo adjuvante et vestris orationibus, quas hoc postulantes saepe mihi petenti ad hoc ipsum promisistis), quod quaeritis non tam ostendere, quam tecum quaerere; sed eo pacto quo omnia, quae dico, accipi volo: videlicet, ut si quid dixero quod major non confirmet auctoritas, quamvis illud ratione probare videar; non alia certitudine accipiatur, nisi quia interim mihi ita videtur, donec mihi Deus melius aliquo modo revelet. Quod si aliquatenus quaestioni tuae satisfacere potero, certum esse debebit
imo sciendum est quidquid homo inde dicere vel scire possit, altiores tantae rei adhuc latere rationes. BOS. Patere igitur ut verbis utar infidelium: aequum enim est ut, cum nostrae fidei rationem studemus inquirere, ponamus objectiones eorum, qui nullatenus ad fidem eamdem sine ratione volunt accedere. Quamvis enim illi ideo rationem quaerant, quia non credunt, nos vero, quia credimus, unum idemque tamen est quod quaerimus: et si quid responderis, cui auctoritas sacra obsistere videatur, liceat mihi illam obtendere, quatenus quomodo non obsistat, aperias. ANS. Dic quod tibi videtur.
BOS. Objiciunt nobis deridentes simplicitatem nostram infideles; quia Deo facimus injuriam et contumeliam, cum eum asserimus in uterum mulieris descendisse, natum esse de femina, lacte et alimentis humanis nutritum crevisse, et, ut multa alia taceam, quae Deo non videntur convenire, lassitudinem, famem, sitim, verbera et inter latrones crucem mortemque subiisse. ANS. Nos non facimus Deo injuriam ullam aut contumeliam; sed toto corde gratias agentes, laudamus et praedicamus ineffabilem altitudinem misericordiae illius; quia quanto nos mirabilius, et praeter opinionem de tantis et tam debitis malis in quibus eramus ad tanta et tam indebita bona quae perdideramus, restituit, tanto majorem dilectionem erga nos et pietatem
monstravit. Si enim diligenter considerarent quam convenienter hoc modo procurata sit humana restauratio, non deriderent nostram simplicitatem; sed Dei nobiscum laudarent sapientem benignitatem. Oportebat namque ut sicut per hominis inobedientiam mors in humanum genus intraverat, ita per hominis obedientiam vita restitueretur; et quemadmodum peccatum, quod fuit causa nostrae damnationis, initium habuit a femina, sic nostrae justitiae et salutis auctor nasceretur de femina; et ut diabolus, qui per gustum ligni quem persuasit, hominem vicerat, ita per passionem ligni, quam intulit, ab homine vinceretur. Sunt quoque alia multa quae studiose considerata ineffabilem quamdam nostrae redemptionis, hoc modo procuratae,
Quod hae responsiones videantur infidelibus sine necessitate, et quasi quaedam picturae.
BOS. Omnia haec pulchra et quasi quaedam picturae suscipienda sunt: sed si non sit aliquid solidum super quod sedeant, non videntur infidelibus sufficere cur Deum ea, quae dicimus, pati voluisse credere debeamus. Nam qui picturam vult facere, aliquid eligit solidum super quod pingat ut maneat quod pingit. Nemo enim pingit in aqua vel in aere; quia ibi nulla manent picturae vestigia. Quapropter cum has convenientias, quas dicis, infidelibus quasi quasdam picturas rei gestae obtendimus, quoniam non rem gestam, sed figmentum arbitrantur esse quod credimus,
quasi super nubem pingere nos existimant. Monstranda est ergo prius veritatis rationabilis soliditas, id est necessitas quae probet Deum ad ea, quae praedicamus, debuisse aut potuisse humiliari. Deinde, ut ipsum quasi corpus veritatis plus niteat, istae convenientiae quasi picturae corporis 76 sunt exponendae. ANS. Nonne satis necessaria ratio videtur cur Deus ea, quae dicimus, facere debuerit; quia genus humanum, tam scilicet pretiosum opus, ejus omnino perierat; nec decebat ut quod Deus de homine proposuerat, penitus annihilaretur: nec idem ejus propositum ad effectum duci poterat, nisi genus humanum ab ipso Creatore suo liberaretur?
Quod redemptio hominis non potuit fieri per aliam quam per Dei personam.
BOS. Haec ipsa liberatio si per aliam quam per Dei personam (sive per angelum, sive per hominem) esse facta quolibet modo diceretur, mens humana hoc multo tolerabilius acciperet. Potuit enim Deus hominem aliquem facere sine peccato, non de massa peccatrice, nec de aliquo homine, sed sicut fecit Adam per quem hoc ipsum opus fieri potuisse videtur. ANS. An non intelligis quia quaecunque alia persona hominem a morte aeterna redimeret, ejus servus idem homo recte judicaretur? Quod si esset, nullatenus restauratus esset in illam dignitatem quam habiturus erat, si non peccasset: cum ipse, qui nonnisi Dei servus et aequalis
angelis bonis per omnia futurus erat, servus esset ejus, qui Deus non esset, et cujus angeli servi non essent.
Qualiter reprehendant infideles quod dicimus Deum morte sua nos redemisse, et sic dilectionem suam erga nos ostendisse, et pro nobis expugnare diabolum venisse.
BOS. Hoc est quod valde mirantur, quia liberationem hanc redemptionem vocamus. In qua namque, aiunt nobis, captione, aut in quo carcere, aut in cujus potestate tenebamini, unde vos Deus non potuit liberare nisi vos tot laboribus et ad ultimum suo sanguine redimeret? Quibus cum dicimus: Redemit nos a peccatis, et ab ira sua, et de inferno et de potestate diaboli, quem quia nos non poteramus, ipse pro nobis venit expugnare, et redemit nobis regnum coelorum: et quia haec omnia hoc
modo fecit, ostendit quantum nos diligeret. Respondent: Si dicitis quia Deus haec omnia facere non potuit solo jussu, quem cuncta jubendo creasse dicitis, repugnatis vobismetipsis, quia impotentem illum facitis. Aut si fatemini quia potuit, sed non voluit nisi hoc modo, quomodo sapientem illum ostendere potestis quem sine ulla ratione tam indecentia velle pati asseritis? Omnia enim haec quae obtenditis in ejus voluntate consistunt: ira namque Dei non est aliud quam voluntas puniendi. Si ergo non vult punire peccata hominum, liber est homo a peccatis, et ab ira Dei, et ab inferno, et a potestate diaboli, quae omnia propter peccata patitur, et recipit ea quibus propter eadem peccata privatur. Nam in cujus potestate est infernus, aut diabolus,
aut cujus est regnum coelorum, nisi ejus qui fecit omnia? Quaecunque itaque timetis aut desideratis, ejus voluntati subjacent cui nihil resistere potest. Quapropter si humanum genus salvare noluit, nisi eo quo dicitis modo, cum sola voluntate potuerit, ut mitius dicam, videte quomodo ejus sapientiae repugnatis. Nam si homo, quod facile posset, id cum gravi labore sine ratione faceret, non utique sapiens ab ullo judicaretur. Quippe quod dicitis Deum taliter ostendisse quantum vos diligeret, nulla ratione defenditur, si nullatenus hominem aliter potuisse salvare non monstratur. Nam si aliter non potuisset, tunc forsitan necesse esset ut hoc modo suam dilectionem ostenderet: nunc vero, cum aliter possit salvare hominem, quae ratio est ut,
propter ostendendam dilectionem suam, ea quae dicitis faciat et sustineat? An enim non ostendit angelis bonis quantum eos diligat, pro quibus talia non sustinet? Quod vero eum dicitis venisse expugnare pro vobis diabolum, quo sensu audetis proferre.
Nonne Dei omnipotentia regnat ubique? Quomodo ergo indigebat Deus, ut ad vincendum diabolum de coelo descenderet? Haec nobis infideles objicere posse videntur.
Quod nullam diabolus habebat justitiam adversus hominem: et quare videatur habuisse, et cur Deus hoc modo hominem liberaverit.
Sed et illud quod dicere solemus, Deum scilicet, debuisse prius per justitiam contra diabolum agere, ut liberaret hominem, quam per fortitudinem; ut, cum diabolus eum, in quo nulla mortis erat causa, et qui Deus erat, occideret, juste potestatem, quam super peccatores habebat, amitteret; alioquin injustam violentiam fecisset illi, quoniam juste possidebat hominem, quem non ipse violenter attraxerat,
sed idem homo se sponte ad illum contulerat, non video quam vim habebat. Nam, si diabolus aut homo suus esset aut alterius quam Dei, aut in alia quam in Dei potestate maneret, forsitan hoc recte diceretur: cum autem diabolus aut homo non sit nisi Dei, et extra potestatem Dei neuter consistat, quam causam debuit Deus agere cum suo, de suo, in suo, nisi ut servum suum puniret, qui suo conservo communem Dominum deserere, et ad se persuasisset transire, ac traditor fugitivum, fur furem cum furto Domini sui suscepisset? Uterque namque fur erat; cum alter, altero persuadente, seipsum Domino suo furabatur. Quid enim justius fieri posset, sic hoc Deus faceret? Aut si judex omnium Deus hominem sic possessum, de potestate