Monologion (page 10)

Anselme de Cantorbéry · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 158 · 16 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

At hoc constare non poterit, nisi pariter ille verissime gignat; et istud verissime gignatur. Sicut igitur illud est perspicuum, ita hoc esse certissimum necesse est. Quare summi Spiritus est verissime gignere, et Verbi ejus verissime gigni.

CAPUT XLII. Quod alterius verissime sit esse genitorem et Patrem; alterius genitum et Filium.

CONSPECTUS CAPITIS.--Ergo hic Pater, hoc Filius est, non vero hic mater, et hoc filia dici debet: non quod sit ulla in his sexus differentia; nec quod validior sit ut plurimum sexus masculinus: sed potius quia Patris nomen magis quam matris huic convenit, cui ad gignendum nulla alia causa sociatur: et nomen Filii magis quam filiae huic

congruit, qui similior est Patri: cum Filius semper sit Patri similior, quam filia quae est disparis sexus.

Vellem jam quidem, et forte possem, illum esse verissime Patrem; hoc vero verissime esse Filium concludere. Sed nec hoc negligendum 19 existimo, an Patris et Filii, et an matris et filiae magis illis apta sit appellatio, cum in eis nulla sit sexus discretio. Nam si idcirco convenienter est ille Pater, et proles ejus Filius, quia uterque est Spiritus: cur non pari ratione alteri convenit esse matrem. alteri filiam, quia uterque est veritas et sapientia? An quia in his naturis, quae sexus habent differentiam, melioris sexus est patrem esse vel filium; minoris vero, matrem vel filiam? Et hoc quidem naturaliter in pluribus; in quibusdam vero econtrario, ut in quibusdam avium generibus, in quibus femineus sexus semper major et validior

est; masculinus vero minor et infirmior. Aut certe idcirco magis convenit summo Spiritui dici Patrem quam matrem, quia prima et principalis causa prolis semper est in patre. Nam si maternam causam quolibet modo semper paterna praecedit, nimis est incongruum ut illi parenti adaptetur nomen matris, cui ad gignendam profem nulla alia causa aut sociatur, aut praecedit. Verissimum est igitur summum Spiritum Patrem esse prolis suae. Quod si filius semper similior est patri quam filia; nihil autem similius est alteri quam summo Patri proles sua; verissimum est hanc prolem non esse filiam, sed Filium. Sicut igitur proprium est illius verissime gignere, istius vero gigni, sic proprium est illius esse verissimum gignitorem, istius vero

verissimum esse genitum. Et sicut alter est verissimus parens, alter verissima proles; sic alter est verissimus Pater, alter verissimus Filius.

CAPUT XLII. Retractatio communionis amborum, et proprietatum singulorum.

CONSPECTUS CAPITIS.--Ita impossibile est eumdem esse qui gignit, et eum qui gignitur; ut tamen necesse sit idem esse illum qui gignit, et eum qui gignitur: et ita alius est genitor, alius genitus; ut non aliud sit genitor, quam quod est genitus. Itaque patet quia duo sunt, sed quid duo sunt latet: nec enim sunt duo Spiritus, nec duo Patres, nec duo Filii. Sic enim solis relationibus oppositi sunt, ut alter nunquam suscipiat, quod est proprium alterius: et sic concordes natura, ut alter semper teneat alterius essentiam. Unde nec Pater

unquam dicitur Filius, nec Filius unquam dicitur Pater; sed in Patre est essentia Filii, et in Filio est essentia Patris.

Inventis tot et tantis singulorum proprietatibus, quibus mira quaedam tam ineffabilis quam inevitabilis in summa unitate probatur esse pluralitas, valde mihi videtur delectabile retractare saepius tam impenetrabile secretum. Ecce enim cum sic impossibile sit eumdem esse qui gignit, et eum qui gignitur; atque eumdem esse parentem et prolem: ut necesse sit alium esse genitorem, alium genitum; et alium esse Patrem, alium Filium: sic tamen necesse est idem esse illum qui gignit, et illum qui gignitur, nec non parentem et prolem, ut impossibile sit aliud esse genitorem, quam quod est genitus; aliud esse Patrem, quam quod est Filius. Et cum ita sit alius ille, et alius ille, ut omnino pateat quod duo sint; sic tamen unum

et idem ipsum est, id quod est ille et ille, ut penitus lateat qui duo sint. Nam sic est alius Pater, alius Filius, ut, cum ambos dixerim, videam me duos dixisse; et sic est idipsum quod est, et Pater et Filius, ut non intelligam quid duos dixerim. Quamvis namque singulus Pater sit perfecte summus Spiritus, et singulus Filius sit perfecte summus Spiritus; sic tamen unum idemque est Spiritus Pater et Spiritus Filius, ut Pater et Filius non sint duo Spiritus, sed unus Spiritus: ut sicut singula propria singulorum non recipiunt pluralitatem, quia non sunt duorum; ita id quod commune est amborum, individuam teneat unitatem, quamvis totum sit singulorum. Nam sicut non sunt duo patres, aut duo filii; sed unus Pater, et unus Filius, quoniam

singula sunt singulorum propria; ita non sunt duo, sed unus Spiritus; quamvis et singuli Patris, et singuli Filii, sit perfectum esse Spiritum. Sic sunt oppositi relationibus, ut alter nunquam suscipiat proprium alterius; sic sunt concordes natura ut alter semper teneat essentiam alterius. Sic enim diversi sunt, per hoc quod alter est Pater, et alter Filius, ut nunquam dicatur aut Pater Filius, aut Filius Pater; et sic idem sunt per substantiam, ut semper sit in Patre essentia Filii, et in Filio essentia Patris. Est enim non diversa, sed eadem; non plures, sed una utriusque essentia.

dici potest ut summa unitas simplicitasque commendetur communis naturae. Non tamen dicitur Pater essentia Filii, et Filius essentia Patris; quasi alter non per se, sed per alterum existat: summa enim essentia semper est per se, sicut summa sapientia semper sapit per se. Unde Pater per se est, et pariter Filius per se est; quia Pater est summa essentia, et pariter Filius est summa essentia. Filius quidem est essentia nata de Patris essentia, et sapientia de sapientia; sed non idcirco minus perfecta est, nihilominus enim ipsa per se est, et per se sapit. Nec repugnat quod Filius et per se subsistat, et de Patre habeat esse. Nam a Patre habet ut per se sit et per se sapiat; alioquin non esset idem esse Patris et Filii. Denique utrique non aliud est habere essentiam, quam essentiam esse. Ergo sicut habet alter alterius essentiam; ita alter est alterius essentia, hoc est, idem esse est alteri, quod est alteri.

Unde etiam si alter alterius dicatur essentia, non erratur a veritate; sed summa unitas simplicitasque commendatur communis naturae. Non enim quemadmodum intelligitur sapientia hominis, per quam homo sapiens est, qui per se non potest esse sapiens; ita intelligi potest, si dicatur Pater essentia Filii, et Filius essentia Patris, ut eo modo sit Filius existens per patrem, et Pater per Filium, quasi non possit alter existens esse nisi per alterum; sicut homo non potest esse sapiens, nisi per sapientiam. Sicut namque summa sapientia semper sapit per se; ita summa essentia semper est per se. Est autem perfecte summa essent a Pater, et perfecte summa essentia Filius; pariter ergo perfectus Pater per se est, et pariter perfectus

Filius per se est, sicut uterque sapit per se. Non enim idcirco minus perfecta est essentia vel sapientia Filius, quia est essentia nata de Patris essentia, et sapientia de sapientia; sed tunc minus perfecta essentia vel sapientia esset, si non esset per se aut non saperet per se. Nequaquam enim repugnat ut Filius et per se subsistat, et de Patre habeat esse. Sicut enim Pater habet essentiam, et sapientiam, et vitam in semetipso; ut non per alienam, sed per suam essentiam sit, per suam sapientiam sapiat, per suam vitam vivat; ita gignendo, dat Filio essentiam habere, et sapientiam et vitam in semetipso; ut non per extraneam, sed suam essentiam, sapientiam et vitam subsistat, sapiat et vivat;

par Patri Filius: quod quam falsum sit liquidissime superius pervisum est. Quare non repugnat Filium et subsistere per se, et esse de Patre; quia hoc ipsum, id est, per se ipsum posse subsistere, necesse est illum de Patre habere. Nam si quis sapiens suam me sapientiam, cujus prius expers essem, doceret, utique hoc ipsa sapientia ejus facere non incongrue diceretur, sed quamvis mea sapientia ab illius sapientia haberet esse et sapere; tamen cum jam esset, nonnisi sua essentia esset, nec saperet nisi seipsa. Multo igitur magis aeterni Patris coaeternus Filius, qui sic habet a Patre esse, ut non sint duae essentiae, per se subsistit, sapit et vivit. Non igitur sic intelligi potest quod Pater Filii, aut Filius Patris sit essentia; quasi alter non

possit subsistere per se sed per alterum; sed ad significandum quam habent communionem summe simplicis, summeque unius essentiae, sic congrue dici et intelligi potest quia sic est alter idipsum quod alter, ut alter habeat essentiam alterius. Hac itaque ratione, quoniam utique non aliud est habere essentiam, quam essentiam 20 esse: sicut habet alter alterius essentiam, ita est alter alterius essentia, id est, idem esse est alteri, quod alteri.

CAPUT XLV [ al. XLIV]. Quod aptius dici possit Filius essentia Patris, quam Pater essentia Filii: et quod similiter sit Filius Patris virtus, et sapientia, et similia.

CONSPECTUS CAPITIS.--Magis tamen congruit Filium dici essentiam Patris, quam Patrem dici essentiam Filii: cum enim Filius habeat essentiam a Patre, dici potest habere essentiam Patris, et proinde esse essentia Patris. Sic Filius dicitur Patris virtus, sapientia, veritas, justitia, etc., quia haec habet a Patre.

Quod licet secundum perspectam rationem verum sit, valde tamen magis congruit Filium dici essentiam Patris, quam Patrem essentiam Filii, quoniam namque Pater a nullo habet essentiam nisi a seipso, non satis apte dicitur habere essentiam alicujus nisi suam; quia vero Filius essentiam suam habet a Patre, et eamdem quam habet Pater, aptissime dici potest habere essentiam Patris. Quare quoniam neuter aliter habet essentiam, quam

Filius Patris essentiam quam Pater Filii, ita convenientius dici potest Filius Patris essentia quam Pater Filii. Nam haec una si fiat prolatio, satis acuta brevitate commendat Filium non solum eamdem essentiam habere cum Patre, sed hanc ipsam habere de Patre: ut hoc sit, Filius est essentia Patris, quod est, Filius est non differens essentia de Patris essentia, imo de Patre essentia. Similiter ergo est Filius Patris virtus, et sapientia, seu veritas et justitia; et quidquid summi Spiritus convenit essentiae

CAPUT XLVI [ al. XLV]. Quomodo quaedam ex his quae sic proferuntur, aliter quoque possint intelligi.

CONSPECTUS CAPITIS.--Filius dici etiam potest intelligentia et sapientia, scientia et cognitio Patris;

quia intelligit, scit et novit ipsam Patris essentiam. Veritas etiam Patris eo sensu dici potes. quia non est imperfecta imitatio, sed integra veritas et ipsa essentia paternae substantiae, et non est aliud quam quod est Pater.

Videntur tamen quaedam, ex his quae sic proferri et intelligi possunt, aliam quoque non incongruam sub hac ipsa pronuntiatione intelligentiam suscipere. Liquet enim Filium esse verum Verbum, id est perfectam intelligentiam, sive perfectam totius paternae substantiae cognitionem, et scientiam, et sapientiam, id est, quae ipsam Patris intelligit essentiam, et cognoscit, et scit, et sapit. Si igitur hoc sensu dicatur Filius Patris intelligentia, et sapientia, et scientia, et cognitio, sive notitia; quoniam

intelligit, sapit, scit et novit Patrem, nequaquam a veritate disceditur. Veritas quoque Patris aptissime dici potest Filius, non solum eo sensu, quia est eadem Filii veritas quae est et Patris, sicut jam perspectum est; sed etiam hoc sensu ut in eo intelligatur non imperfecta quaedam imitatio, sed integra veritas paternae substantiae, quia non est aliud quam quod est Pater.

CAPUT XLVII. Quod Filius sit intelligentia intelligentiae et Veritas veritatis.

CONSPECTUS CAPITIS.--Id patet, quia Filius est intelligentia, et scientia, et sapientia, et veritas paternae substantiae, quae ipsa est intelligentia, et scientia, et sapientia, et veritas.

et scientia, et sapientia, et veritas, consequenter colligitur quia sicut Filius est intelligentia, et scientia, et sapientia, et veritas paternae substantiae; ita est intelligentia intelligentiae, scientia scientiae, sapientia sapientiae, et veritas veritatis.

Tous les livres