Monologion (page 11)

Anselme de Cantorbéry · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 158 · 16 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

CAPUT XLVIII [ al. XLVI]. Quod et quomodo Filius sit intelligentia vel sapientia memoriae, et memoria Patris et memoriae.

CONSPECTUS CAPITIS.--Verbum rei est ipsa cogitatio ad ejus similitudinem ex memoria formatae. Ergo Verbum ex memoria nascitur. Ergo sicut Filius dictur Verbum; sic Pater, ex quo gignitur, dici potest memoria. Ergo sicut Filius est intelligentia et sapientia Patris, ita est intelligentia et sapientia paternae memoriae. Et quia Filius quidquid sapit et intelligit, ejus et meminit; Filius est memoria Patris, et memoria memoriae, id est memoria memor Patris

qui est memoria de nullo nata; Filius vero est memoria nata de memoria, hoc est de Patre.

De memoria vero quid sentiendum est? an aestimandus est Filius intelligentia memoriae, sive memoria Patris, aut memoria memoriae? Equidem cum summa sapientia sui memor esse negari non possit, nihil competentius quam in memoria Pater, sicut in Verbo Filius intelligitur; quoniam de memoria nasci Verbum videtur, quod clarius in nostra mente percipitur. Quoniam namque mens humana non semper se cogitat, sicut sui semper meminit, liquet, cum se cogitat, quia verbum ejus nascitur de memoria. Unde apparet quia si semper se cogitaret, semper verbum ejus de memoria nasceretur. Rem

etenim cogitare, cujus memoriam habemus, hoc est mente eam dicere; verbum vero rei, est ipsa cogitatio ad ejus similitudinem ex memoria formata. Hinc itaque liquido animadverti potest de summa sapientia, quae sic semper se dicit, sicut semper sui memor est, quia de aeterna memoria ejus coaeternum Verbum nascitur. Sicut igitur Verbum congrue intelligitur proles; ita memoria, parentis nomen aptissime suscipit. Si ergo proles, quae omnino de solo summo Spiritu nata est, proles est memoriae ejus; nihil consequentius, quam quia memoria sua est idem ipse. Quippe non in eo quod sui memor est, sic est in sua memoria, velut alia res in alia; quemadmodum ea quae sic sunt in humanae mentis memoria, ut non sint

ipsa nostra memoria; sed sic est memor sui, ut ipse memoria sua sit. Consequitur itaque ut quomodo Filius est intelligentia sive sapientia Patris, ita sit et paternae memoriae. At quidquid Filius sapit, aut intelligit; ejus similiter et meminit. Est igitur Filius memoria Patris, et memoria memoriae, id est, memoria memor Patris, qui est memoria, sicut est sapientia Patris, et sapientia sapientiae, id est, sapientia sapiens Patrem sapientiam: et Filius quidem memoria nata de memoria, sicut sapientia nata de sapientia; Pater vero de nullo nata memoria vel sapientia.

memor est et se intelligit, ita se amat. Nam et ipsa mens rationalis se et illum amare posse convincitur ex eo quod se et illum possit intelligere.

Sed ecce dum hujus Patris Filiique proprietates communionemque delectabiliter intueor, nihil delectabilius in illis contemplandum invenio quam mutui amoris affectum. Quam enim absurde negetur summus Spiritus se amare, sicut sui memor est, et se intelligit! cum et mens rationalis et se et illum amare posse convincatur ex eo, quia sui et illius memor esse, et se et illum intelligere potest: otiosa namque, et penitus inutilis est memoria et intelligentia cujuslibet rei; nisi, prout ratio exigit, res ipsa ametur aut reprobetur. Amat ergo seipsum summus Spiritus; sicut sui meminit, et se intelligit.

CAPUT L [ al. XLVIII] Quod idem amor pariter procedat a Patre et Filio.

CONSPECTUS CAPITIS.--Patet autem summi Spiritus amorem ex eo procedere quia sui memor est et se 21 intelligit: nulla enim res amatur sine ejus memoria et intelligentia. Ergo amor ille procedit a Patre qui est memoria, et a Filio qui est intelligentia.

Palam certe est rationem habenti, eum non idcirco sui memorem esse aut se intelligere, quia se amat, sed ideo se amare, quia sui meminit, et se intelligit; nec eum se posse amare, si sui non sit memor, aut se non intelligat. Nulla enim res amatur, sine ejus memoria aut intelligentia; et multa tenentur memoria et intelliguntur quae non amantur.

Patet igitur amorem summi Spiritus ex eo procedere, quia sui memor est, et se intelligit. Quod si in memoria summi Spiritus intelligitur Pater, in intelligentia Filius manifestum est quia a Patre pariter et a Filio, summi Spiritus amor procedit.

CAPUT LI [ al. XLIX]. Quod uterque pari amore diligat se, et alterum.

CONSPECTUS CAPITIS.--Summus Spiritus se amat. Ergo Pater se amat, et Filius se amat; et alter aiterum amat: summus enim et individuus Spiritus est Pater et Filius, et ambo simul sunt unus spiritus. Uterque etiam se et alterum intelligit, quia sui et alterius meminit. Et quoniam in utroque quod amat idipsum est quod amatur, uterque pari amore se et alterum diligit.

Sed si se amat summus Spiritus, procul dubio se amat Pater, amat se Filius, et alter alterum; quia

singulus Pater est summus Spiritus, et singulus Filius, summus Spiritus; et ambo simul, unus spiritus. Et quia uterque pariter sui et alterius meminit, et se et alterum intelligit: et quoniam omnino idipsum est quod amat, vel amatur in Patre, et quod in Filio necesse est ut pari amore uterque diligat se et alterum.

CAPUT LII [ al. L] Quod tantus sit iste amor, quantus est ipse summus Spiritus.

CONSPECTUS CAPITIS.--Id constat quia tantus est amor iste, quantum ille se intelligit; tantum autem intelligit, quantus est.

Quantus ergo est amor iste summi Spiritus, sic communis Patri et Filio! Sed si se tantum diligit,

quantum sui meminit et se intelligit: tantum autem sui memor est et intelligit se, quanta est ejus essentia, quod aliter esse non potest: profecto tantus est amor ejus, quantus ipse est.

CAPUT LIII [ al. LI]. Quod idem amor sit idipsum quod est summus Spiritus; et tamen ipse sit cum Patre et Filio unus spiritus.

CONSPECTUS CAPITIS.--Nihil potest esse par summo Spiritui nisi summus Spiritus. Cum ergo amor iste tantus sit, quantus est summus Spiritus, liquet quia iste amor est summus Spiritus. Deinde etsi nihil unquam existeret quam summus Spiritus, Pater et Filius nihilominus seipsos et invicem diligerent. Ergo amor iste non est aliud quam quod est Pater et Filius, quod est summa essentia.

Denique summae essentiae plures esse nequeunt. Ergo utriusque amor una est cum Patre et Filio summa essentia. Ergo amor ipse est summa sapientia, summa veritas, summum bonum, et quidquid de summi Spiritus substantia dici potest.

Verum quid potest esse par summo Spiritui, nisi summus Spiritus? Iste itaque amor est summus

Spiritus. Denique si nulla unquam creatura, id est si nihil unquam aliud esset quam summus Spiritus, Pater et Filius nihilominus seipsos et invicem Pater et Filius diligerent. Consequitur itaque hunc amorem non esse aliud quam quod est Pater et Filius, quod est summa essentia. At quoniam summae essentiae plures esse non possunt, quid magis necessarium quam Patrem et Filium, et utriusque amorem unam esse summam essentiam? Est igitur idem amor summa sapientia, summa veritas, summum bonum, et quidquid de summi Spiritus substantia dici potest.

CAPUT LIV [ al. LII]. Quod totus procedat a Patre, tolus a Filio; et tamen non sit nisi unus amor.

CONSPECTUS CAPITIS.--Amor iste non eo procedit in quo Pater et Filius plures sunt, sed ex eo in quo sunt unum. Non enim procedit ex relationibus, quae plures sunt, cum alia sit relatio Patris, et alia relatio Filii; sed ex ipsa sua essentia, quae pluralitatem non admittit, Pater et Filius emittunt tantum bonum; sic tamen, ut totus a Patre et totus a Filio et totus ab utroque unus idemque procedat; quia a Patre, qui singulus et summus Spiritus, non procedit nisi summus Spiritus, et a Filio qui singulus pariter est summus Spiritus, non procedit nisi summus Spiritus; et a Patre et Filio, qui non duo sed unus sunt Spiritus, non procedere potest nisi unus summus spiritus.

Intuendum est diligenter utrum sint duo amores, unus a Patre procedens, alter a Filio: an unus, non totus ab uno procedens, sed partim a Patre, partim a Filio: an nec plures, nec unus partim procedens

a singulis, sed unus totus a singulis, et idem totus a duobus simul. Sed hujusmodi dubitationis certitudo hinc indubitanter cognoscitur, quia non ex eo procedit, in quo plures sunt Pater et Filius, sed ex eo in quo unum sunt. Nam non ex relationibus suis, quae plures sunt, alia est enim relatio Patris, alia Filii; sed ex ipsa sua essentia, quae pluralitatem non admittit, emittunt Pater et Filius tantum pariter bonum. Sicut ergo singulus Pater est summus Spiritus et singulus Filius est summus Spiritus et simul Pater et Filius non duo, sed unus spiritus; ita a singulo Patre manat totus amor summi Spiritus et a singulo Filio totus; et simul a Patre et Filio non duo toti, sed unus idemque totus.

CONSPECTUS CAPITIS.--Amor tamen iste nec Patris nec Verbi, a quibus procedit, est Filius, quia ex quo ab illis procedit, non refert eorum similitudinem: licet omnino idem sit quod est Pater et Filius. Deinde si proles eorum est, aut alter eorum

Tous les livres