Monologion (page 2)
existentium; aut e converso id quod est summum, est per se, et cuncta alia per illud; aut erunt plura summa. Sed plura summa non esse manifestum est. Quare est quaedam natura, vel substantia, vel essentia, quae est per se bona et magna, et per se est id quod est, et per quam est quidquid vere aut bonum, aut magnum, aut aliquid est, et quae est summum bonum, summum magnum, summum eus sive subsistens, id est, summum omnium quae sunt.
CAPUT V. Quod sicut illa est per se, et alia per illam; ita illa sit ex se, et alia ex illa.
Quoniam itaque placet quod inventum est, juvat indagare utrum haec ipsa natura et cuncta quae aliquid sunt, non sint nisi ex ipsa, quemadmodum
non sunt nisi per ipsam. Sed liquet posse dici quia quod est ex aliquo, est etiam per id ipsum; et quod est per aliquid, est etiam ex eo ipso: quemadmodum quod est ex materia et per artificem, potest etiam dici esse per materiam et ex artifice; quoniam per utrumque, et ex utroque, id est ab utroque habet ut sit, quamvis aliter sit per materiam et ex materia, quam per artificem et ex artifice. Consequitur ergo ut quomodo cuncta quae sunt, per summan naturam sunt id quod sunt; et ideo illa est per se ipsam, alia vero per aliud; ita omnia quae sunt, sint ex eadem summa natura: et idcirco illa sit ex seipsa, alia autem ex illa.
CAPUT VI [ al., V].. Quod illa non sit ulla juvante causa ducta ad esse; nec tamen sit per nihil aut ex nihilo; et quomodo intelligi possit esse per se, et ex se.
CONSPECTUS CAPITIS.--Quomodo summa natura per se esse dicenda est? Quidquid enim per aliquid est, aut per efficiens, aut per materiam, aut per instrumentum esse videtur. Quod autem aliquo ex his modis est, per aliud est, et proinde minus eo per quod habet ut sit; summa vero natura nec
per aliud est, nec minor aut posterior seipsa, aut aliqua re. Ergo summa natura nec a se nec ab alio fieri potest; nec ipsa sibi aut aliquid aliud materia fuit, unde fieret; aut aliqua res ipsam, ut esset, adjuvit. Sed nec intelligi potest ut quod aliquid est, sit per nihil. Si igitur summa natura est ex nihilo, aut per se, aut per aliud est ex nihilo. Non per se, alioquin ipsa esset seipsa prior: non per aliud, alioquin ipsa non esset summa, sed inferior eo per quod est. Deinde, si summa natura per aliquid est nihilo, id quod causa tanti boni fuit, magnum bonum est. Nullum autem bonum intelligi potest ante illud bonum sine quo nihil est bonum, hoc est, ante summam naturam. Ergo nec intelligi potest res ulla praecedere, per quam summa natura sit ex nihilo. Item: Si haec est aliquid ex nihilo, aut per nihil, vel ipsa non est ex se et per se 6, vel ipsa est nihil. Ergo ipsa nullatenus est per nihil, aut ex nihilo, sed ipsa per se et ex seipsa est; eo modo quo lux lucere
Quoniam igitur non semper habet eumdem sensum quod dicitur esse per aliquid, aut esse ex aliquo, quaerendum est diligentius quomodo per summam naturam, vel ex ipsa sint omnia quae sunt: et quoniam id quod est per seipsum, et id quod est per aliud, non eamdem suscipiunt existendi rationem. Prius separatim videamus de ipsa summa natura quae per se est; postea de his, quae per aliud sunt. Cum igitur constet quia illa est per seipsam quidquid est, et omnia alia sunt per illam id quod sunt, quomodo ipsa est per se? Quod enim dicitur esse per aliquid videtur esse aut per efficiens, aut per materiam, aut per aliquod aliud adjumentum
velut per instrumentum. Sed quidquid aliquo ex his tribus modis est, per aliud est; et posterius, et aliquo modo minus est eo, per quod habet ut sit: at summa natura nullatenus est per aliud; nec est posterior, aut minor seipsa, aut aliqua alia re. Quare summa natura nec a se, nec ab alio fieri potuit; nec ipsa sibi, nec aliquid aliud illi materia, unde fieret, fuit; nec ipsa se aliquo modo, aut aliqua res ipsam, ut esset quod non erat, adjuvit. Quid igitur? Quod enim non est a quo faciente, aut ex qua materia, aut quibus adjumentis ad esse pervenerit, id videtur aut esse nihil; aut, si aliquid est, per nihil esse, et ex nihilo. Quae licet ex iis, quae rationis luce de summa jam animadverti
substantia, putem nullatenus in illam posse cadere; non tamen negligam hujus rei probationem contexere.
Quoniam namque ad magnum et delectabile quidam me subito perduxit haec mea meditatio, nullam vel simplicem peneque fatuam objectionem mihi disputanti occurrentem, negligendo, volo praeterire: quatenus et ego nihil ambiguum in praecedentibus relinquens, certior valeam ad sequentia procedere; et si forte cui, quod speculor, persuadere voluero, omni, vel modico, remoto obstaculo quilibet tardus intellectus ad audita facile possit accedere. Quod igitur illa natura, sine qua nulla est natura, sit nihil, tam falsum est; quam absurdum erit si dicatur quidquid est nihil esse: per nihil vero non est, quia nullo modo intelligi potest, ut quod aliquid est sit per nihil. At si quo modo est ex nihilo, aut per se, aut per aliud, aut per nihil est ex nihilo; sed constat quia nullo modo aliquid
est per nihil. Si igitur est aliquo modo ex nihilo; aut per se, aut per aliud est ex nihilo. Per se autem nihil potest esse ex nihilo; quia si quid est ex nihilo per aliquid necesse est ut id, per quod est, prius sit. Quoniam igitur haec essentia prior seipsa non est, nullo modo est ex nihilo per se. At si dicitur per aliquam naturam aliam exstitisse ex nihilo, non est summa omnium, sed aliqua inferior; nec est per se hoc quod est, sed per aliud. Item: Si per aliquid est ipsa ex nihilo; id, per quod est, magnum bonum fuit, cum causa boni fuit. At nullum bonum potest intelligi ante illud bonum, sine quo nihil est bonum: hoc autem bonum, sine quo nullum est bonum, satis liquet hanc esse summam naturam, de qua agitur. Quare res nulla vel
intellectu praecessit, per quam ista ex nihilo esset. Denique si haec ipsa natura est aliquid aut per nihil, aut ex nihilo, procul dubio aut ipsa non est per se et ex se quidquid est; aut dicitur ipsa nihil: quod utrumque superfluum est exponere quam falsum sit. Licet igitur summa substantia non sit per aliquid efficiens, aut ex aliqua materia, nec aliquibus adjuta sit causis, ut ad esse perduceretur: nullatenus tamen est per nihil, aut ex nihilo; quia per seipsam, et ex seipsa est quidquid est. Quomodo ergo tandem esse intelligenda est per se et ex se; sic nec ipsa se fecit, nec ipsa sibi materia exstitit, nec ipsa se quolibet modo, ut quod non erat esset, adjuvit, nisi forte
eo modo intelligendum videtur, quo dicitur quia lux lucet, vel lucens est per seipsam, et ex
seipsa. Quemadmodum enim sese habent ad invicem lux, et lucere, et lucens; sic sunt ad se invicem essentia, esse, et ens, hoc est existens, sive subsistens. Ergo summa essentia, et summe esse, et summe ens, id est summe existens, sive summe subsistens non dissimiliter sibi convenient, quam lux, et lucere, et lucens.
CAPUT VII [ al., VI]. Quomodo alia omnia sint per illam, et ex illa .
CONSPECTUS CAPITIS.--Utrum cuncta sint per summam illam naturam, ut causam efficientem, vel ex illa, tanquam ex materia, sic inquiritur: Quatuor elementa sine suis formis, quas conspicimus in rebus formatis, intelligi possunt. Haec informis seu confusa eorum natura unde est? 1. Si ex aliqua materia est, vel est ex summa natura, vel ex seipsa, vel ex aliqua tertia essentia, quae nulla est.
Non ex se; tum quia haec non per se sed per aliud est, tum quia cum nihil sit posterius seipso, nihil est materialiter ex seipso: non ex materia summa naturae; alioquin ex ipsa aliquid minus ipsa fieret, et proinde ipsa mutaretur et corrumperetur: quod nefas est dicere. 2. Non est bonum, per quod mutatur vel corrumpitur summum bonum. At quidquid est, per summam essentiam est. Ergo si quid est ex summi boni materia, summam essentiam corrumpitur et mutatur summum bonum. Et ita summum bonum, nullatenus est bonum: quod est inconveniens. Ergo nulla minor natura est materialiter ex summa natura. Ergo elementorum essentia ex nulla materia est. Ergo summa essentia tantam rerum molem sola per seipsam produxit ex nihilo.
Restat nunc de rerum earum universitate, quae per aliud sunt, discutere quomodo sint per summam
substantiam, utrum quia ipsa fecit universa, aut quia materia fuit universorum. Non enim opus est quaerere utrum ideo sint universa per ipsam; quia alio faciente, aut alia materia existente, illa tantum quolibet modo, ut res omnes essent, adjuverit cum repugnet his quae jam supra patuerunt, si secundo loco et non principaliter sint per ipsam, quaecunque sunt. Primum itaque mihi quaerendum esse puto utrum universitas rerum, quae per aliud sunt, sit ex aliqua materia. Non autem dubito omnem hanc mundi molem, cum partibus suis, sicut videmus, formatam constare ex terra et aqua, et aere et igne: quae, scilicet, quatuor elementa, aliquo modo intelligi possunt sine his formis quas conspicimus in rebus formatis, ut eorum informis
aut etiam confusa natura videatur esse materia omnium corporum suis formis discretorum; non inquam, hoc dubito; sed quaero, unde haec ipsa,
quam dixi, mundanae molis materia sit. Nam si hujus materiae est aliqua materia, illa verius est corporeae universitatis materia. Si igitur universitas rerum, seu visibilium, seu invisibilium est ex aliqua materia, profecto non solum non potest esse, sed nec dici potest esse ex alia materia, quam ex summa natura, aut ex se ipsa, aut ex aliqua tertia essentia; quae utique nulla est. Quippe nihil omnino vel cogitari potest esse praeter illud summum omnium, quod est per seipsum; et universitatem eorum quae non per se, sed per idem summum sunt: quare quod nullo modo aliquid est, nullius rei materia est. Ex sua vero natura rerum universitas, quae per se non est, esse non potest; quoniam si hoc esset, aliquo modo esset per se et per aliud, quam
per id per quod sunt cuncta, et non esset solum id per quod cuncta sunt: quae omnia sunt falsa. Item, omne quod ex materia est, ex alio est, et posterius est eo; quoniam igitur nihil est aliud a seipso, vel posterius seipso, consequitur ut nihil sit materialiter ex seipso. At si ex summae naturae materia potest esse aliquid minus ipsa, summum bonum mutari et corumpi potest: quod nefas est dicere. Quapropter, quoniam omne quod aliud est quam ipsa, minus est ipsa; impossibile est aliquid aliud hoc modo esse ex ipsa. Amplius: Dubium non est quia nullatenus est bonum, per quod mutatur vel corrumpitur summum bonum. Quod si qua minor natura est ex summi boni materia, cum nihil sit undecunque nisi per summam essentiam, mutatur
et corrumpitur summum bonum per ipsam: quare summa essentia, 7 quae est ipsum summum bonum, nullatenus est bonum; quod est inconveniens. Nulla igitur minor natura materialiter est ex summa natura. Cum igitur eorum essentiam, quae per aliud sunt, constet non esse velut ex materia, ex summa essentia, nec ex se, nec ex alio, manifestum est quia ex nulla materia est. Quare, quoniam quidquid est per summam essentiam est, nec per ipsam aliquid aliud esse potest nisi ea aut faciente aut materia existente, consequitur de necessitate, ut praeter eam nihil sit, nisi ea faciente, et quoniam nihil aliud est vel fuit, nisi illa, et quae facta sunt ab illa, nihil omnino facere potuit per aliud, vel instrumentum, vel adjumentum, quam per seipsam.
At omne quod fecit, sine dubio aut fecit ex aliquo, velut ex materia; aut ex nihilo. Quoniam igitur certissime patet quia essentia omnium, quae
praeter summam essentiam sunt, ab eadem summa essentia facta est, et quia ex nulla materia est; procul dubio nihil apertius quam quia illa summa essentia tamen rerum molem, tam numerosam multitudinem, tam formose formatam, tam ordinate variatam, tam convenienter diversam, sola per seipsam produxit ex nihilo.
CAPUT VIII [ al., VII]. Quomodo intelligendum sit quod omnia fecit ex nihilo .
CONSPECTUS CAPITIS.--Ipsum nihil non potest esse causa alicujus quod est: et vox omnium est, nihil de nihilo. Unde videtur quod quidquid fit, fiat ex aliquo. Quod si verum est, corruunt omnia quae supra posita sunt de summa essentia, quae omnia fecit ex nihilo. Tribus quidem modis substantia dici potest facta ex nihilo: 1. ita ut penitus
non facta intelligatur: sic de tacente dicitur, de nihilo loquitur. 2. Cum sic facta ex nihilo, quasi ex aliquo significatur: et haec significatio semper est falsa. 3. Cum sic facta ex nihilo dicitur, ut facta non ex aliquo intelligatur. Eo sensu cuncta, praeter summam essentiam, facta ex nihilo dicuntur: hoc est, quae prius nihil erant, nunc sunt aliquid: sicut quis dicitur dives fieri ex paupere, sanus ex infirmitate. Et hic est sensus, qui pauper vel aeger erat, nunc est dives vel sanus.
Sed occurrit quaedam dubitatio de nihilo. Nam ex quocunque fit aliquid, id causa est ejus quod ex se fit, et omnis causa necesse est aliquod ad essentiam effecti praebeat adjumentum. Quod sic omnes tenent experimento, ut etiam nulli rapiatur contendendo, et vix ulli subripiatur decipiendo. Si ergo factum est ex nihilo aliquid, ipsum