Monologion (page 3)
nihil fuit causa ejus, quod ex ipso factum est. Sed quomodo id quod nullum habebat esse, adjuvit aliquid ut perveniret ad esse? Si autem nullum adjumentum de nihilo provenit ad aliquid, cui aut qualiter persuadeatur quia ex nihilo aliquid efficiatur? Praeterea, nihil aut significat aliquid, aut non significat aliquid. Sed si nihil est aliquid, quaecunque facta sunt ex nihilo, facta sunt est aliquo. Si vero nihil non est aliquid: quoniam intelligi non potest ut ex eo quod penitus non est, fiat aliquid, nihil fit ex nihilo; sicut vox omnium est quia nihil de nihilo. Unde videtur consequi ut quidquid fit, fiat ex aliquo: aut enim fit de aliquo, aut de nihilo. Sive igitur nihil sit aliquid, sive nihil non sit
aliquid; consequi videtur ut quidquid factum est, factum sit ex aliquo. Quod si verum esse ponitur, omnibus, quae supra disposita sunt, opponitur. Unde quoniam quod erat nihil, aliquid erit; id quod maxime aliquid erat, nihil erit. Ex eo namque quod quamdam substantiam maxime omnium existentem inveneram, ad hoc ut omnia alia sic facta essent ab ea, ut nihil esset unde facta essent, ratiocinando perveneram. Quare si illud unde facta sunt, quod putabam esse nihil, est aliquid; quidquid inventum aestimabam de summa essentia, est nihil. Quid igitur intelligendum est de nihilo? nam nihil quod videam posse objici, vel pene fatuum, jam statui in hac meditatione negligere. [al., Cap. 8.] Tribus itaque, ut puto, modis, quod ad praesentis
impedimenti sufficit expedimentum, exponi potest, si qua substantia dicitur esse facta ex nihilo. Unus quidem modus est, quo volumus intelligi penitus non esse factum quod dicitur ex nihilo esse: cui simile est, cum quaerenti de tacente, unde loquatur, respondetur de nihilo, id est, non loquitur. Secundum quem modum de ipsa summa essentia, et de eo quod penitus nec fuit, nec est, quaerenti unde factum sit, recte responderi potest, de nihilo, id est, nequaquam factum est: qui sensus de nullo eorum, quae facta sunt, intelligi potest. Alia significatio est, quae dici quidem potest, vera tamen esse non potest: ut, si dicatur aliquid sic esse factum ex nihilo, ut ex ipso nihilo, id est, ex eo quod penitus non est, factum sit: quasi ipsum nihil sit aliquid
existens, ex quo possit aliquid fieri: quod quoniam semper falsum est; quoties esse ponitur, impossibilis inconvenientia consequitur. Tertia interpretatio, qua dicitur aliquid esse factum de nihilo, est cum intelligimus esse quidem factum, sed non esse aliquid, un de sit factum. Per similem significationem dici videtur, cum homo contristatus sine causa, dicitur contristatus de nihilo. Secundum igitur hunc sensum si intelligatur, quod supra conclusum est, quia praeter summam essentiam cuncta, quae sunt ab eadem, ex nihilo facta sunt, id est, non ex aliquo: sicut ipsa conclusio praecedentia convenienter consequetur, ita ex eadem conclusione nihil inconvenieus subsequetur;
quamvis non inconvenienter et sine omni repugnantia, ea quae facta sunt a creatrice substantia dici possint esse ex nihilo facta; eo modo quo dici solet dives factus ex paupere, et recepisse quis sanitatem ex aegritudine: id est, qui prius pauper erat, nunc est dives, quod antea non erat; et qui prius habebat aegritudinem, nunc habet sanitatem quam antea non habebat. Hoc igitur modo non inconvenienter intelligi potest, si dicatur creatrix essentia universa fecisse de nihilo, sive quod universa per illam facta sint de nihilo: id est, quae prius nihil erant nunc sunt aliquid. Hac ipsa quippe voce qua dicitur, quia illa fecit, sive, quia ista facta sunt; intelligitur quia cum illa fecit, aliquid fecit; et cum ista facta sunt, non nisi aliquid facta sunt.
Sic enim aspicientes aliquem de valde humili fortuna, multis opibus, honoribusve ab aliquo exaltatum, dicimus: Ecce ille fecit istum de nihilo, aut factus est ille ab isto de nihilo: id est, ipse qui prius quasi nihilum reputabatur, nunc illo faciente vere aliquid aestimatur.
CAPUT IX Quod ea quae facta sunt ex nihilo, nonnihil erant antequam fierent, quantum ad rationem facientis.
CONSPECTUS CAPITIS.--Nihil rationabiliter ab aliquo fit, nisi in ipso praecedat rei faciendae forma. Erat igitur in ratione summa naturae quid, aut qualia, aut quomodo futura essent universa, priusquam fierent. Ergo antequam essent, non erant nihil; nec ex nihilo sunt, quando sunt, quantum ad rationem facientis.
Verum videor mihi videre quiddam quod non negligenter discernere cogit, secundum quid ea quae facta sunt, antequam fierent, dici possint fuisse nihil. Nullo namque pacto fieri potest aliquid rationabiliter ab aliquo, nisi in facientis ratione praecedat aliquod rei faciendae quasi exemplum, sive (ut aptius dicitur) forma, vel similitudo, aut regula. Patet itaque quoniam priusquam fierent universa, erat in ratione summae naturae, quid aut qualia aut quomodo futura essent: quare cum ea quae facta sunt, clarum sit nihil fuisse antequam fierent, quantum ad hoc, quia non erant quod nunc sunt, nec erat ex quo fierent; non tamen nihil erant, quantum ad rationem facientis, per quam et secundum quam fierent.
CAPUT X [ al., IX]. Quod illa ratio sit quaedam rerum locutio, sicut faber dicit prius apud se quod facturus est.
CONSPECTUS CAPITIS.--Forma rerum in mente divina est earum quadam in ipsa ratione locutio. 8 Sic faber opus, quod facturus est, intra se dicit. Rem unam autem tripliciter loqui possumus: 1. Sensibiliter, sensibilibus signis utendo; 2. insensibiliter, haec signa insensibiliter intra nos cogitando; 3. nec sensibiliter nec insensibiliter, non signa sed res ipsas mente dicendo. His tribus locutionis generibus singula verba conveniunt. Tertia locutionis verba sunt naturalia, et proinde eadem apud omnes. Haec ubi sunt, nullum aliud verbum est necessarium ad rem cognoscendam: et ubi haec esse non possunt, omne aliud verbum est inutile ad rem demonstrandam. Verba naturalia sunt veriora, quia rebus sunt magis similia. Unde verbum naturale est maxime proprium et
principale rei verbum. Haec ergo locutio fuit, qua summa essentia dixit omnia, antequam essent, ut per illam fierent.
Illa autem forma rerum, quae in ejus ratione res creandas praecedebat, quid aliud est quam rerum quaedam in ipsa ratione locutio; veluti cum faber facturus aliquod suae artis opus, prius illud intra se dicit mentis conceptione? Mentis autem sive rationalis locutionem hic intelligo, non cum voces rerum singnificativae cogitantur; sed cum res ipsae, vel futurae, vel jam existentes acie cogitationis in mente conspiciuntur. Frequenti namque usu cognoscitur quia rem unam tripliciter loqui possumus. Aut enim res loquimur signis sensibilibus, id est, quae sensibus corporeis sentiri possunt, sensibiliter
utendo; aut eadem signa, quae foris sensibilia sunt, intra nos insensibiliter cogitando; aut nec sensibiliter, nec insensibiliter his signis utendo, sed res ipsas, vel corporum imaginatione, vel rationis intellectu, pro rerum ipsarum diversitate, intus in nostra mente dicendo. Aliter namque hominem dico, cum eum hoc nomine, quod est, homo, significo; aliter cum idem nomen tacens cogito; aliter cum eum ipsum hominem mens, aut per corporis imaginem, aut per rationem intuetur; per corporis quidem imaginem, ut cum ejus sensibilem figuram imaginatur: per rationem vero, ut cum universalem ejus essentiam, quae est, animal rationale mortale, cogitat. Hae vero tres loquendi varietates singulae verbis sui generis constant; sed illius,
quam tertiam et ult mam posui, locutionis verba, cum de rebus non ignoratis sunt, naturalia sunt, et apud omnes gentes sunt eadem. Et quoniam omnia alia verba propter haec sunt inventa; ubi ista sunt, nullum aliud verbum est necessarium ad rem cognoscendam; et ubi ista esse non possunt, nullum aliud est utile ad rem ostendendam. Possunt etiam non absurde dici tanto veriora, quanto magis rebus, quarum sunt verba, similia sunt, et eas expressius significant, exceptis namque rebus illis, quibus ipsis utimur pro nominibus suis ad easdem significandas, ut sunt quaedam voces, velut A vocalis: exceptis, inquam, his, nullum aliud verbum sic videtur rei simile, cujus est verbum, aut sic eam exprimit, quomodo illa similitudo quae
in acie mentis rem ipsam cogitantis exprimitur. Illud igitur jure dicendum est maxime proprium et principale rei verbum. Quapropter si nulla de qualibet re locutio tantum propinquat rei, quantum illa quae hujusmodi verbis constat; nec aliquid aliud tam simile rei vel futurae, vel jam existenti in ratione alicujus potest esse: non immerito videri potest apud summam substantiam, talem rerum locutionem et fuisse, antequam essent, ut per eam fierent; et esse, cum facta sunt, ut per eam sciantur.
CAPUT XI [ al., X]. Quod tamen multa sit in hac similitudine fabri dissimilitudo.
CONSPECTUS CAPITIS.--Summi artificis et fabri dissimilitudo est: 1. in eo quod summus artifex formam
non aliunde compingat; 2. in eo quod summus artifex nullam exigat materiam ex qua praeconceptum opus perficiat; 3. in eo quod creatricis substantiae opera non sunt aliquid nisi quod sunt per illam: quae vero a fabro fiunt, penitus non essent nisi essent aliquid quod non sunt per ipsum.
Sed quamvis summam substantiam constet prius in se quasi dixisse cunctam creaturam, quam eam secundum eamdem, et per eamdem suam intimam locutionem conderet; quemadmodum faber prius mente concipit, quod postea secundum inentis conceptionem opere perficit. Multam tamen in hac similitudine intueor dissimilitudinem. Illa namque nihil omnino aliunde assumpsit, unde vel eorum quae factura erat, formam in se ipsa compingeret,
vel ea ipsa, id quod sunt, perficeret; faber vero penitus nec mente potest aliquid corporeum
concipere imaginando, nisi id quod aut totum simul, aut per partes, ex aliquibus rebus aliquo modo jam didicit; nec opus mente conceptum perficere, si desit aut materia, aut aliquid, sine quo opus praecogitatum fieri non possit: quanquam enim homo tale aliquod animal possit cogitando vel pingendo, quale nusquam sit, confingere; nequaquam tamen hoc facere valet, nisi componendo in eo partes, quas ex rebus alias cognitis in memoriam attraxit. Quare in hoc differunt ab invicem illae in creatrice substantia, et in fabro suorum operum faciendorum intimae locutiones, quod illa nec assumpta, nec adjuta aliunde, sed prima, et sola causa sufficere potuit suo artifici ad suum opus perficiendum; ista vero nec prima, nec sola, nec
sufficiens est ad suum incipiendum. Quapropter ea quae per illam creata sunt, omnia non sunt quod non sunt per illam. Quae vero per istam fiunt, penitus non essent, nisi essent aliquid quod non sunt per ipsam.
CAPUT XII [ al., XI]. Quod haec summae essentiae locutio sit summa essentia .
CONSPECTUS CAPITIS.--Summa substantia per semetipsam omnia fecit. Per naturalem autem et intimam locutionem omnia fecit. Ergo naturalis haec locutio est ipsa summa substantia.
Sed cum pariter ratione docente sit certum quia quidquid summa substantia fecit, non fecit per aliud quam per semetipsam; et quidquid fecit, per suam intimam locutionem fecit, sive singula
singulis verbis, sive potius uno verbo simul omnia dicendo; quid magis necessarium videri potest, quam hanc summae essentiae locutionem non esse aliud quam summam essentiam? Non igitur negligenter praetereundam hujus locutionis considerationem puto: sed priusquam de illa possit tractari, diligenter ejusdem summae substantiae proprietates aliquas studiose investigandas existimo.
CAPUT XIII [ al., XII]. Quod sicut omnia per summam essentiam facta sunt, ita vigeant per ipsam .
CONSPECTUS CAPITIS.--Sicut omnia quae sunt, per unum aliquid sunt, quod solum est per seipsum; ita omnia per unum aliquid vigent, quod solum viget per seipsum. Ergo sicut nihil factum est nisi per creatricem essentiam, ita nihil viget nisi per
quidquid non est idem illi. Dubium autem nonnisi rationali menti esse potest, quod cuncta, quae facta sunt, eodem ipso sustinente vigent et perseverant esse quandiu sunt, quo faciente de nihilo habent esse quod sunt. Simili namque per omnia ratione, qua collectum est omnia, quae sunt, esse per unum aliquid, unde ipsum solum est per seipsum, et alia per aliud; simili, inquam, ratione potest probari quia quaecunque vigent per unum aliquid vigeant: unde illud solum viget per seipsum, et alia per aliud. Quod quoniam aliter esse non potest, nisi ut ea, quae sunt facta, per aliud vigeant, et id a quo facta sunt, vigeat per seipsum, necesse est ut sicut nihil factum est nisi per creatricem praesentem essentiam, ita nihil vigeat, nisi per ejusdem servatricem