Monologion (page 5)

Anselme de Cantorbéry · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 158 · 16 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

secundum aliud rationalis, et singulum horum non est totum id quod est homo. Illa vero summa essentia nullo modo sic est aliquid, ut illud idem secundum alium modum, aut secundum aliam considerationem non sit; quia quidquid aliquo modo essentialiter est, hoc est totum quod ipsa est. Nihil igitur quod de ejus essentia, vere dicitur, in eo quod qualis, vel quanta; sed in eo quod quid sit, accipitur. Quidquid enim est, vel quale, vel quantum, est etiam aliud in eo quod quid est, unde non simplex, sed compositum est.

CAPUT XVIII [ al., XVII]. Quod sit sine principio, et sine fine .

habet, aut ex se, aut ex alio, aut ex nihilo habet. Non ex alio, aut ex nihilo habet: cum probatum

sit eam non esse ex alio, aut ex nihilo. Non etiam ex se vel per se initium habet: sic enim est ex se vel per se, ut non alia sit essentia quae est per se et ex se, et alia per quam et ex qua est: alioquin jam non esset per se, sed per aliud. Summa igitur natura non incoepit per se vel ex se. Sed nec finem habebit. Si enim finem habitura est: 1. Non est summe vita, seu immortalis et incorruptibilis; 2. aut volens aut nolens deficiet: non volens, quia non est simplex bonum cujus voluntate perit summum bonum; si vero nolens, non est summe potens; 3. non esset aeterna; 4. veritas principium vel finem habere nequit cogitari. Nunquam enim non verum fuit quia futurum erat aliquid; et nunquam non verum erit quia praeteritum est aliquid.

Ex quo igitur haec tam simplex natura creatrix et vigor omnium fuit, vel usquequo futura est? An

potius nec ex quo, nec usquequo est; sed sine principio et sine fine est? Si enim principium habet, aut ex se vel per se hoc habet; aut ex alio vel per aliud; aut ex nihilo vel per nihil. Sed constat per veritatem jam perspectam quia nullo modo ex alio, vel ex nihilo, vel per aliud, vel per nihil est. Nullo igitur modo per aliud, vel ex alio, aut per nihil, vel ex nihilo initium sortita est. Ex seipsa vero, vel per se initium habere non potest, quanquam ex seipsa, et per seipsam sit. Sic enim est ex se et per se, ut nullo modo sit alia essentia, quae est per se et ex se, et alia per quam et ex qua est. Quidquid autem ex aliquo vel per aliquid incipit esse, non est omnino idem illi ex quo, vel per quod incipit esse. Summa igitur natura non incoepit per se, vel ex se.

Quoniam igitur nec per se, nec ex se, nec per aliud, nec ex alio, nec per nihil, nec ex nihilo habet principium, nullo modo habet principium. Sed neque finem habebit. Si enim finem habitura est, non est summe immortalis et summe incorruptibilis; sed constat quia est summe immortalis et incorruptibilis: non habebit igitur finem. Amplius: Si finem habitura est, aut volens, aut nolens deficiet. Sed pro certo non est simplex bonum, cujus voluntate perit summum bonum: at ipsa est verum et simplex bonum; quare sua sponte non deficiet ipsa, quam certum est esse summum bonum. Si vero nolens peritura est, non est summe potens, nec omnipotens; sed rationis necessitas asseruit eam summe potentem esse et omnipotentem. Non ergo nolens deficiet.

Quare si nec volens, neque nolens [ al. omit.] summa natura finem habebit, nullo modo 11 finem habebit. Amplius: Si illa summa natura finem habet, vel principium, non est vera aeternitas:

quod esse supra inexpugnabiliter inventum est. Deinde cogitet, qui potest, quando incoepit, aut quando non fuit hoc verum; scilicet, quia futurum erat aliquid: aut quando desinet, et non erit hoc verum; scilicet, quia praeteritum erit aliquid. Quod si neutrum horum cogitari potest, et utrumque hoc verum sine veritate esse non potest; impossibile est vel cogitare quod veritas principium vel finem habeat. Denique si veritas habuit principium, vel habebit finem; antequam ipsa inciperet, verum erat tunc quia non erat veritas; et postquam finita erit quia non erit. Atqui verum non potest esse sine veritate: erat igitur veritas, antequam esset veritas; et erit veritas, postquam finita erit veritas; quod inconvenientissimum est. Sive igitur

dicatur veritas habere, sive intelligatur non habere principium vel finem, nullo claudi potest veritas principio vel fine: quare idem sequitur de summa natura, quia ipsa summa veritas est.

CONSPECTUS CAPITIS.--Duplex est sensus hujus pronuntiationis: Nihil fuit ante summam essentiam. 1. Est, priusquam summa essentia esset, fuit, cum erat nihil; 2. Est, ante summam essentiam non fuit aliquid. Primo sensu falsa est; secundo sensu est vera. Duplex sensus pariter est cum dicitur: Post summam essentiam nihil est futurum.

Sed ecce iterum insurgit nihil, et quaecunque hactenus ratio veritate et necessitate concorditer

attestantibus, disseruit, asserit esset nihil. Si enim ea, quae supra digesta sunt, necessariae veritatis munimine firmata sunt, non fuit aliquid ante summam essentiam, nec erit aliquid post eam: quare nihil fuit ante eam, et nihil erit post eam. Nam aut aliquid, aut nihil necesse est praecessisse, vel subsecuturum esse. Qui autem dicit quia nihil fuit ante ipsam, et nihil erit post ipsam, id pronuntiare videtur. Quia fuit ante ipsam, quando nihil erat; et erit post ipsam, quando nihil erit. Quando ergo nihil erat, illa non erat; et quando nihil erit, illa non erit. Quomodo ergo non incoepit ex nihilo, aut quomodo non deveniet ad nihilum: si illa nondum erat, cum jam erat nihil; [ al. omit.] et eadem jam non erit, cum adhuc erit nihil?

Quid ergo molita est tanta moles argumentorum, si tam facile demolitur nihilum molimina eorum? Si namque constituitur ut summum esse nihilo et praecedenti succedat, et subsequenti decedat

quidquid supra statuit verum, necesse destituitur per inane nihilum. An potius repugnandum est nihilo, ne tot structurae necessariae rationis a nihilo expugnentur; et summum bonum, quod lucerna veritatis quaesitum et inventum est, amittatur pro nihilo. Potius igitur asseratur, si fieri potest, quia nihil non fuit ante summam essentiam, nec erit post illam; quam, cum locus datur ante vel post illam nihilo, per nihilum reducatur ad nihilum illud esse, quod per seipsum conduxit id quod erat nihil, esse. Duplicem namque una pronuntiatio gerit sententiam, cum dicitur quia nihil fuit ante summam essentiam. Unus enim est ejus sensus, quia, priusquam summa essentia esset, fuit, cum erat nihil. Alter vero ejus est intellectus, quia ante summam

essentiam non fuit aliquid, veluti si dicam, nihil docuit me volare: aut hoc sic exponam, quia ipsum nihil, quod significat non aliquid, docuit me volare; et erit falsum: aut quia non me docuit aliquid volare, quod est verum. Prior itaque sensus est, quem sequitur supra tractata inconvenientia, et omnimoda ratione pro falso repellitur. Alter vero est, qui superioribus perfecta cohaeret convenientia et tota illorum contexione verus esse compellitur. Quare cum dicitur quia nihil fuit ante illam, secundum posteriorem intellectum accipiendum est; nec sic est exponendum, ut intelligatur aliquando fuisse, quando illa non erat, et nihil erat; sed ita ut intelligatur quia ante illam non fuit aliquid. Eadem ratio est duplicis

intellectus si nihil dicatur post illam esse futurum. Si ergo haec interpretatio, quae facta est de nihilo, diligenter discernitur, verissime nec aliquid nec nihil summam essentiam aut praecessisse aut subsecuturum esse, et nihil fuisse ante vel post illam esse secuturum concluditur, et tamen nulla jam constitutorum soliditas nihili inanitate concutitur.

CONSPECTUS CAPITIS.--Creatrix essentia ubique et semper est, 1. quia nunquam incoepit aut desinet esse; 2. quia summa natura aut ubique et semper est, aut tantum alicubi et aliquando, aut nusquam et nunquam. At repugnat, 1 ut quod verissime

et summe est, id nusquam et nunquam sit; 2. ut ullum bonum vel aliquid sit sine ipsa

creatrice essentia, sine qua nusquam vel nunquam est aliquid. Denique quia nec determinate est alicubi et aliquando; ubi enim ipsa non est, ibi nulla est essentia: nec determinate per se in uno loco et tempore; in caeteris vero per suam potentiam; nam potentia ejus est ipsius essentia. Ergo ubique et semper est.

Quanquam autem supra conclusum sit, quia creatrix haec natura ubique, et in omnibus, et per omnia sit: et ex eo, quia nec incoepit, nec desinet esse consequatur quia semper fuit, et est, et erit, sentio tamen quiddam contradictionis submurmurare ; quod me cogit diligentius, ubi et quando illa sit, indagare. Itaque summa essentia, aut ubique et semper est, aut tantum alicubi et aliquando, aut nusquam et nunquam: quod dico, aut

in omni loco et tempore; aut determinate in aliquo, vel in nullo. Sed quid videtur repugnantius, quam ut quod verissime et summe est, id nusquam et nunquam sit. Falsum est igitur nusquam vel nunquam illam esse. Deinde, quoniam nullum bonum, nec penitus aliquid est sine ea: si ipsa nusquam vel nunquam est, nusquam vel nunquam aliquod bonum est, et nusquam vel nunquam omnino aliquid est. Quod quam falsum sit, nec dicere opus est: falsum igitur est et illud, quod illa nusquam aut nunquam sit. Aut est ergo determinate alicubi et aliquando; aut ubique et semper. At si determinate est in aliquo loco vel tempore; ibi et tunc tantum, ubi et quando ipsa est, potest aliquid

esse. Ubi vero et quando ipsa non est, ibi et tunc penitus nulla est essentia, quia sine ea nihil est: unde consequetur ut sit aliquis locus et aliquod tempus, ubi et quando omnino nihil est. Quod quoniam est falsum; ipse namque locus et tempus ipsum aliquid est; non potest esse summa natura alicubi, vel aliquando determinate. Quod si dicitur quod determinate ipsa per se alicubi et aliquando est; sed per potentiam suam est ubicunque, vel quandocunque aliquid est; non est verum: quoniam enim potentiam ejus nihil aliud quam ipsam esse manifestum est; nullo modo potentia ejus sine ipsa est. Cum ergo non sit alicubi vel aliquando determinate, necesse est ut sit ubique et semper,

CONSPECTUS CAPITIS.--A summa natura valde alienum est habere compositionem partium vel divisionem. Ergo ipsa non ita est tota in omnibus locis et temporibus, ut per partes sit in singulis. Utrum sit tota simul in singulis locis et temporibus sic inquiritur: Si tota est simul in singulis locis, per singula loca sunt singulae totae. Nam quod totum est in aliquo loco, nihil est ejus extra istum locum; sed de quo nihil est extra istum locum, nihil ejus est simul in alio loco. Ergo unum totum non potest esse simul in diversis locis totum. Ergo per singula loca, singula sunt tota. Ergo si summa natura est tota simul in singulis locis, quot singula loca esse possunt, tot singulae sunt naturae summae. Ergo ipsa non est tota simul in omnibus locis. Sic nec ipsa est tota simul in omnibus temporibus; cum ipsa tempora

non simul sint: nec est tota simul distincte in singulis temporibus; alioquin ejus aeternitas, quae est ipsa ejus essentia, haberet partes, praesens, praeteritum ac futurum. Ergo nullo modo est in omni loco vel tempore. Sed quoniam aliquid sine ea nec usquam nec unquam est, necesse est illam esse ubique et semper

12 Quod si ita est, aut tota est in omni loco vel tempore, aut tantum quaelibet pars ejus, ut altera pars sit extra omnem locum et tempus. Si vero partim est, et partim non in omni loco vel tempore, partes habet: quod falsum est. Non igitur partim est ubique et semper. Tota autem quomodo est ubique et semper? [ al. omit. T. a. q. e. u. e. s.] Aut enim sic est intelligendum, ut tota simul sit in omnibus locis vel temporibus, et per partes in singulis;

aut sic, ut tota sit etiam in singulis. Verum si per partes est in singulis, non effugit partium compositionem et divisionem: quod valde alienum a summa natura inventum est. Quapropter non est ita tota in omnibus locis et temporibus, ut per partes sit in singulis. Restat altera pars discutienda, scilicet, qualiter summa natura sit tota in omnibus, et singulis locis et temporibus. Hoc nimirum esse non potest, nisi aut simul, aut diversis temporibus. Sed quoniam ratio loci, aut ratio temporis, quas hactenus simul progressas eisdem vestigiis una potuit indagare prosecutio, hic ab invicem digredientes disputationem videntur diversis quasi fugere anfractibus, singillatim suis investigentur discussionibus. Primum ergo videatur

si summa natura tota possit esse in singulis locis, aut simul aut per diversa tempora. Deinde idipsum in temporibus inquiratur. Si igitur tota est simul in

singulis locis, per singula loca sunt singulae totae. Sicut enim locus a loco distinguitur ut singula loca sint, ita id quod totum est in uno loco, ab eo quod eodem tempore totum est in alio loco distinguitur, ut singula tota sint. Nam quod totum est in aliquo loco, nihil ejus est quod non sit in ipso loco. At de quo nihil est quod non sit in aliquo loco, nihil est de eo quod sit eodem tempore extra eumdem locum. Quod igitur totum est in aliquo loco, nihil est ejus quod eodem tempore sit extra ipsum locum. Sed de quo nihil est extra quemlibet locum, nihil ejus est eodem tempore in alio loco. Quare quod totum est in quolibet loco, nihil ejus est simul in alio loco. Quod igitur totum est in aliquo loco, quomodo totum quoque simul est in alio loco, si nihil de eo

potest esse in alio loco? Quoniam igitur unum totum non potest esse simul in diversis locis totum, consequitur ut per singula loca, singula sint tota, si in singulis locis simul aliquid est totum. Quapropter si summa natura tota est uno tempore in singulis omnibus locis, quot singula loca esse possunt, tot singulae sunt naturae summae, quod irrationabile est opinari. Non est igitur tota uno tempore in singulis locis. At vero si diversis temporibus tota est in singulis locis, quando est in uno loco, nullum bonum et nulla essentia est interim in aliis locis, quia sine ea prorsus aliquid non existit. Quod absurdum esse vel ipsa loca probant, quae nonnihil, sed aliquid sunt. Non est itaque summa natura tota in singulis locis, diversis temporibus. Quod si nec eodem

Tous les livres