Monologion (page 6)

Anselme de Cantorbéry · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 158 · 16 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

tempore, nec diversis temporibus tota est in singulis locis, liquet quia nullo modo est tota in singulis omnibus locis. Nunc igitur est indagandum si eadem summa natura sit tota in singulis temporibus, aut simul, aut distincte per singula tempora. Sed quomodo est aliquid totum simul in singulis temporibus, si ipsa tempora simul non sunt? Si vero separatim et distincte tota est in singulis temporibus, quemadmodum aliquis homo totus est heri, et hodie, et cras; proprie dicitur quia fuit, et est, et erit. Ergo ejus aetas, quae nihil aliud est quam ejus aeternitas, non est tota simul; sed est partibus extensa per temporum partes. At ejus aeternitas nihil aliud est, quam ipsa. Summa igitur essentia erit divisa per partes, secundum temporum distinctiones.

Si enim ejus aetas per temporum cursus producitur, habet cum ipsis temporibus praesens, praeteritum et futurum. Quid autem aliud est eius aetas, vel existendi

diuturnitas, quam ejus aeternitas? Ergo cum ejus aeternitas nihil aliud sit quam ejus essentia, sicut supra digesta ratio indubitabiliter probat: si ejus aeternitas habet praeteritum, praesens et futurum, consequenter quoque ejus essentia habet praeteritum, praesens, et futurum. At quod praeteritum est, non est praesens vel futurum; et quod praesens est, non est praeteritum, nec futurum; et quod futurum est, non est praeteritum, vel praesens. Quomodo ergo stabit quod supra rationabili et perspicua necessitate claruit, scilicet, quia illa summa natura nullo modo composita, sed summe simplex et summe incommutabilis, si aliud et aliud est in diversis temporibus, et per tempora distributas habet partes; aut potius, si illa vera sunt;

imo quia liquido vera sunt, quomodo haec possibilia sunt? Nullo igitur modo creatrix essentia, aut aetas, aut aeternitas ejus recipit praeteritum vel futurum. Praesens enim quomodo non habet, si vere est? sed fuit, significat praeteritum; et erit, futurum. Nunquam igitur illa fuit, vel erit; quare non est distincte, sicut nec simul tota in diversis singulis temporibus. Si igitur, sicut discussum est, nec sic est tota in omnibus locis vel temporibus, ut semel sit tota in omnibus, et per partes in singulis; nec sic, ut tota sit in singulis, manifestum est quia non est ullo modo in omni loco vel tempore tota. Et quoniam similiter pervisum est quia nec sic est in omni loco vel tempore, ut pars sit in omni, et pars sit extra omnem locum vel tempus, impossibile

est ut sit ubique et semper. Nullatenus enim potest intelligi esse ubique et semper, nisi aut tota, aut pars. Quod si nequaquam est ubique et semper, aut erit determinate in aliquo loco vel tempore, aut in nullo; determinate autem eam in aliquo non posse esse, jam discussum est. In nullo igitur vel tempore, id est, nusquam et nunquam est. Non enim potest esse, nisi aut in omni, aut in aliquo. Sed rursus cum constet inexpugnabiliter non solum quia est per se, et sine principio, et sine fine; sed quia aliquid sine ea nec usquam nec nunquam est, necesse illam esse ubique et semper.

CAPUT XXII [ al. XXIII]>. Quomodo sit in omni, et in nullo loco et tempore .

CONSPECTUS CAPITIS.--Haec tam contraria secundum prolationem, et necessaria secundum probationem, inter se conveniunt: siquidem unum totum non posse simul esse in diversis locis vel temporibus, verum est duntaxat de iis quae sic

sunt in loco et tempore, ut loci spatium vel temporis diuturnitatem non excedant. Illius enim duntaxat rei est locus, cujus quantitatem locus circumscribit ac continet: et illius solum rei est aliquod tempus, cujus diuturnitatem metiendo terminat. At summa natura nullis terminis clauditur; sed ejus potentia, quae est ipsius essentiae, omnia sub se concludit. Ergo ipsam nulla loci vel temporis cohibitio includit, et cum nullam localis vel temporalis distensionis magnitudinem vel parvitatem sicut nec partem, suscipiat; nullo loco aut tempore circumscribitur. At tamen necessitas exigit summam essentiam totam nulli loco vel tempori deesse: et nulla lex loci aut temporis prohibet eam omni loco et tempori simul totam adesse. Ipsa igitur tota simul omnibus et singulis locis et temporibus praesens est. Ideo enim in loco vel tempore esse dicitur, non quia continetur; sed quia praesens est. Aptius tamen haec diceretur esse cum loco et tempore, quam in loco et tempore;

quia esse in loco vel tempore, proprie intelligitur contineri. Itaque in omni loco et tempore summa natura est, quia nulli abest; et in nullo loco vel tempore est, quia nulla clauditur, nec loci aut temporis legibus subjicitur.

Quomodo ergo convenient haec tam necessaria secundum prolationem, et tam necessaria secundum probationem? Fortasse quodam modo est summa natura in loco vel tempore, quo non prohibetur sic esse simul tota in singulis locis vel temporibus, ut tamen non sint plures totae, sed una sola tota; nec ejus aetas, quae non est nisi vera aeternitas, non sit distributa in praeteritum, praesens et futurum. Non enim videntur hac lege loci ac temporis cogi, nisi ea quae sic sunt in loco vel tempore, ut loci spatium vel

temporis diuturnitatem non excedant. Quare, sicut de his quae hujusmodi sunt, unum idemque totum simul non posse esse totum in diversis locis vel temporibus omni veritate asseritur; ita in his quae hujusmodi non sunt, idipsum nulla necessitate concluditur. Jure namque dici videtur, quod tantum ejus rei sit aliquis 13 locus, cujus quantitatem locus circumscribendo continet, et continendo circumscribit, et quod ejus rei solum sit aliquod tempus, cujus diuturnitatem tempus metiendo aliquo modo terminat, et terminando metitur. Quapropter cujus amplitudini, aut diuturnitati, nulla meta vel a loco vel a tempore opponitur; ulli nullum esse locum vel tempus vere proponitur. Quoniam namque nec locus illi facit, quod locus; nec tempus, quod tempus:

non irrationabiliter dicitur quia nullus locus est ejus locus, et nullum tempus est ejus tempus. Quod vero nullum locum aut tempus habere conspicitur, id profecto nullatenus loci aut temporis legem subire convincitur. Nulla igitur lex loci aut temporis

naturam ullam aliquo modo cogit, quam nullus locus aut tempus aliqua continentia claudit. Quaenam autem rationalis consideratio omnimoda ratione non concludat, ut creatricem summamque omnium substantiam, quam necesse est alienam esse et liberam a natura et jure omnium, quae ipsa fecit de nihilo, nulla loci cohibitio vel temporis includat, cum potius ejus potentia, quae non est aliud quam ejus essentia, cuncta a se facta sub se continendo concludat. Quomodo quoque non est impudentis imprudentiae dicere quod summae veritatis aut locus circumscribat quantitatem, aut tempus metiatur diuturnitatem: quae nullam penitus localis vel temporalis distensionis magnitudinem suspicit vel parvitatem? Quoniam itaque loci haec

est vel temporis conditio, ut tantummodo quidquid eorum metis clauditur, nec partium fugiat rationem, vel qualem suscipit locus ejus secundum quantitatem, vel qualem patitur tempus ejus secundum diuturnitatem; nec ullo modo possit totum a diversis locis vel temporibus simul contineri: quidquid vero loci vel temporis continentia nequaquam coercetur, nulla locorum vel temporum lege ad partium multiplicitatem cogatur; aut praesens esse totum simul pluribus locis aut temporibus prohibeatur; quoniam, inquam, haec est conditio loci aut temporis, procul dubio summa substantia, quae nulla loci vel temporis continentia cingitur, nulla eorum lege constringitur. Quare quoniam summam essentiam totam et inevitabilis necessitas exigit

nulli loco vel tempori deesse, et nulla ratio loci aut temporis prohibet omni loco vel tempori simul totam adesse, necesse est eam simul totam omnibus et singulis locis et temporibus praesentem esse. Non enim, quia huic loco vel tempori praesens est, idcirco prohibetur illi vel illi loco, aut tempori simul et similiter praesens esse; nec quoniam fuit, aut est, aut erit, ideo aeternitatis ejus aliquid evanuit a praesenti tempore cum praeterito, quod jam non est; aut transit cum praesenti, quod vix est; aut venturum est cum futuro, quod nondum est. Nullatenus namque cogitur vel prohibetur lege locorum vel temporum, alicubi aut aliquando esse vel non esse, quod nullo modo intra locum vel tempus claudit suum esse. Nam, si ipsa summa essentia

de localibus sive temporalibus naturis una sit prolatio, propter loquendi consuetudinem, diversus tamen est intellectus, propter rerum dissimilitudinem. In illis namque duo quaedam eadem prolatio significat, id est, quia praesentia sunt locis et temporibus, in quibus esse dicuntur; et quia continentur ab ipsis. In summa vero essentia unum tantum praecipitur, id est, quia praesens est; non etiam quia continentur. Unde, si usus loquendi admitteret, convenientius dici videretur esse cum loco vel tempore, quam in loco vel tempore. Verius enim significatur contineri aliquid, cum dicitur esse in alio, quam cum dicitur esse cum alio. In nullo itaque loco vel tempore proprie dicitur esse, quia omnino a nullo alio continetur:

et tamen in omni loco vel tempore suo quodam modo dici potest esse; quoniam quidquid aliud est, ne in nihilum cadat, ab ea praesente sustinetur: in omni loco et tempore est, quia nulli abest; et in nullo est, quia nullum locum aut tempus habet, nec in se recepit distinctiones locorum aut temporum; nec hic vel illic, vel alicubi, vel tunc, vel nunc, vel aliquando; nec secundum labile praesens tempus quo utimur, est aut secundum praeteritum, vel futurum, fuit, vel erit, quoniam haec circumscriptorum et mutabilium propria sunt; quod illa non est. Et tamen haec de ea quodammodo dici possunt; quoniam sic est praesens omnibus circumscriptis et mutabilibus, ac si illa circumscribatur eisdem locis, et mutetur temporibus.

Patet itaque, quantum satis est ad dissolvendam, quae insonabat, contrarietatem; qualiter summa omnium essentia ubique et semper, et nusquam et nunquam, id est, in omni et in nullo loco, aut tempore sit, juxta diversorum intellectuum concordem veritatem.

CAPUT XXIII [ al. XXIV.] Quomodo melius intelligi possit esse ubique, quam in omni loco.

CONSPECTUS CAPITIS.--Cum localia verba saepe irreprehensibiliter attribuantur rebus quae nec loca sunt, nec circumscriptione locali continentur, ut cum dicitur ibi esse intellectus in anima, ubi est rationalitas: summa natura ubique, id est in omnibus quae sunt, esse aptius dicitur, quam esse in omnibus locis. Non enim velut quae contineatur, sed quae penetrando

Verum cum constet eamdem summam naturam non magis esse in omnibus locis, quam in omnibus quae sunt, non velut quae contineatur, quae penetrando cuncta contineat: cur non dicatur esse ubique, hoc sensu, ut potius intelligatur esse in omnibus quae sunt, quam tantum in omnibus locis, cum hunc intellectum et rei veritas exhibeat, et ipsa localis verbi proprietas nequaquam prohibeat. Solemus namque localia verba saepe irreprehensibiliter attribuere rebus, quae nec loca sunt, nec circumscriptione locali continentur, velut si dicam ibi esse intellectum in anima, ubi est rationalitas. Nam cum ibi, et ubi, adverbia localia sint; non tamen locali circumscriptione aut anima continet aliquid, aut intellectus aut rationalitas continetur. Quare

summa natura secundum rei veritatem, aptius dicitur ubique esse secundum hanc significationem, ut intelligatur esse in omnibus quae sunt, quam si intelligatur tantum in omnibus locis. Et quoniam, sicut supra expositae rationes docent, aliter esse non potest; necesse est eam sic esse in omnibus quae sunt, ut una eademque perfecte tota simul sit in singulis.

CAPUT XXIV [ al. XXV]. Quomodo melius intelligi possit, « esse semper, » quam, « in omni tempore. »

CONSPECTUS CAPITIS.--Summa natura non habet principium aut finem, nec praesens, praeteritum aut futurum, quae sunt temporales differentiae; quoniam aeternitas ejus, quae nihil aliud est quam ipsa, immutabilis et sine partibus est. Cum ergo vox semper,

magis proprie significet aeternitatem, et tempus dicat varietatem, magis congrue summa natura dicitur semper esse, quam esse in omni tempore. Et cum aeternitas sit interminabilis vita simul perfecte tota existens, soli huic naturae summae convenit, quae principio et fine et omni termino caret.

Eamdem quoque summam substantiam constat sine principio et sine fine esse; nec habere praeteritum, aut futurum, nec temporale, hoc est, labile praesens, quo nos utimur, quoniam aetas sive aeternitas ejus quae nihil aliud est quam ipsa, immutabilis et sine partibus est. Nonne ergo semper quod videtur designare totum tempus, multo verius (si de illa dicitur) intelligitur significare aeternitatem, quae sibi ipsi nunquam est dissimilis, quam temporum varietatem, quae sibi ipsi semper est in aliquo non

similis. Quare si dicitur semper esse, quoniam idem est illi esse et vivere; nihil melius intelligitur, quam aeterne esse vel vivere, id est, interminabilem

vitam simul perfecte totam obtinere. Videtur enim ejus aeternitas 14 esse interminabilis vita simul perfecte tota existens. Cum enim supra jam satis liqueat quod eadem substantia non sit aliud quam vita sua, et aeternitas sua; nec sit aliquo modo terminabilis, nec nisi simul et perfecte tota, quid aliud est vera aeternitas, quae soli illi convenit, quam interminabilis vita simul et perfecte tota existens? Nam vel hoc solo, veram aeternitatem soli inesse illi substantiae, quae sola non facta, sed factrix esse inventa est, aperte percipitur; quoniam vera aeternitas principii finisque meta carere intelligitur: quod nulli rerum creatarum convenire, eo ipso quod de nihilo factae sunt, convincitur.

CONSPECTUS CAPITIS.--Accidentia alia mutationem efficiunt: alia, ut relationes, nullam mutationem inducunt. Summa autem natura, quia simplex est, non subest accidentibus quae mutationem faciunt. Ergo nec susceptibilis est ullius accidentis: accidentia enim improprie dicuntur, quae rem non mutant. Igitur nullo prorsus modo summa essentia mutabilis est; cum semper sit eadem substantialiter. et nullo unquam modo diversa sit accidentaliter.

Sed haec essentia, quam patuit omnimode sibi esse eamdem substantialiter, nonne est aliquando a se diversa vel accidentaliter. Verum quomodo est summe incommutabilis, si per accidentia

Tous les livres