Monologion (page 8)

Anselme de Cantorbéry · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 158 · 16 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Cur igitur dubitem quod supra dubium dimiseram, scilicet, utrum haec locutio in pluribus verbis an in uno verbo consistat? Nam si sic est summae naturae consubstantialis, ut non sint duo, sed unus spiritus, utique sicut illa summe simplex est, ita et ista. Non igitur constat pluribus verbis; sed est unum Verbum, per quod facta sunt omnia.

CAPUT XXXI [ al. XXX]. Quod ipsum Verbum non sit similitudo factorum, sed veritas essentiae, facta vero sint aliqua veritatis imitatio. Et quae naturae magis sint et praestantiores quam aliae.

CONSPECTUS CAPITIS.--Verbum quo dicuntur et per quod facta sunt omnia est consubstantiale summae incommutabilitati, quia consubstantiale est summae naturae quae est ipsa sua incommutabilitas. Ergo Verbum illud non est vera similitudo mutabilium, quae tamen ad illius exemplum facta sunt. Verum cum illius essentia summe sit, et sola vere sit, ipsum est existendi veritas, caetera vero non sunt nisi illius imitatio. Unde creatura tanto magis est, et tanto praestantior, quanto similior est illi Verbo quod summe est, et summe magnum. Hinc naturae viventes praestant non viventibus, sentientes non sentientibus, rationales non rationalibus. Hinc etiam liquet quia illa magis sunt quam ista: nam

illa natura magis est quae similior est summae essentiae. Quae autem plura participat, similior est seu in pluribus est similis summae essentiae; illa vero plura participat, cui plura possunt saltem cogitatione auferri. Porro cum omnis essentia eo

ipso magis sit et praestantior, quo similior est illi essentiae quae summe est et summe praestat, manifestum est quia Verbum non est creaturae similitudo, sed vera essentia; et in creatis non est absoluta essentia, sed verae essentiae imitatio: sicque ipsa creata eo magis vel minus sunt vera, quo magis vel minus illi appropinquant.

Sed ecce videtur mihi suboriri nec facilis nec ullatenus sub ambiguitate relinquenda quaestio. Etenim omnia hujusmodi verba, quibus res quaslibet mente dicimus, id est cogitamus, similitudines et imagines sunt rerum quarum verba sunt; et omnis similitudo, vel imago, tanto magis vel minus est vera, quanto magis vel minus imitatur rem cujus est similitudo. Quid igitur tenendum est de Verbo, quo dicuntur et per quod facta sunt omnia? Erit, an

non erit similitudo eorum quae per ipsum facta sunt? Si enim ipsum est vera mutabilium similitudo, non est consubstantiale summae incommutabilitati: quod falsum est. Si autem non omnino vera, sed qualiscunque similitudo mutabilium est, non est Verbum summae veritatis omnino verum: quod absurdum est. At si nullam mutabilium habet similitudinem, quomodo ad illius exemplum facta sunt? Verum forsitan nihil hujus remanebit ambiguitatis, si 16 quemadmodum in vivo homine veritas hominis esse dicitur, in picto vero similitudo sive imago illius veritatis, sic existendi veritas intelligitur in Verbo, cujus essentia sic summe est, ut quodammodo illa sola sit, in his vero quae in ejus comparatione quodammodo non sunt, et tamen per

illud et secundum illud facta sunt aliquid, aliqua imitatio illius summae essentiae perpendatur. Sic quippe Verbum summae veritatis, quod et ipsum est summa veritas, nullum augmentum vel detrimentum sentiet, secundum hoc quod magis vel minus creaturis sit simile; sed potius necesse erit omne quod creatum est tanto magis esse et tanto esse praestantius, quanto similius est illi quod summe est, et summe magnum est. Hinc etenim fortasse, imo non fortasse, sed pro certo, hinc omnis intellectus judicat naturas quolibet modo viventes praestare non viventibus, sentientes non sentientibus, rationales irrationalibus. Quoniam enim summa natura suo quodam modo singulari non solum est, sed et vivit, et sentit, et

rationalis est, liquet quoniam omnium quae sunt, id quod aliquo modo vivit magis est illi simile, quam id quod nullatenus vivit; et quod modo quolibet vel corporeo sensu cognoscit aliquid, magis

quam quod nihil omnino sentit; et quod rationale est, magis quam quod rationis capax non est. Quoniam vero simili ratione quaedam naturae magis minusve sunt quam aliae, perspicuum est. Quemadmodum enim natura illud praestantius est, quod per naturalem essentiam propinquius est praestantissimo, ita utique illa natura magis est, cujus essentia similior est summae essentiae. Quod sic quoque animadverti facile posse existimo. Nempe si cuilibet substantiae, quae et vivit, et sensibilis, et rationalis est, cogitatione auferatur quod rationalis est, deinde quod sensibilis, et postea quod vitalis, postremo ipsum nudum esse, quod remanet; quis non intelligat quod illa substantia quae sic paulatim destruitur, ad minus et minus esse, et ad ultimum

ad non esse gradatim perducitur? Quae autem singulatim assumpta quamlibet essentiam ad minus et minus esse deducunt, eadem ordinatim assumpta, illam ad magis et magis esse perducunt. Patet igitur quia magis est vivens substantia quam non vivens, et sensibilis quam non sensibilis, et rationalis quam non rationalis. Non est itaque dubium quod omnis essentia eo ipso magis est, praestantiorque est, quo similior est illi essentiae quae summe est et summe praestat. Satis itaque manifestum est in Verbo, per quod facta sunt omnia, non esse eorum similitudinem, sed veram simplicemque essentiam; in factis vero non esse simplicem absolutamque essentiam, sed verae illius essentiae vix aliquam imitationem. Unde necesse est non idem Verbum,

secundum rerum creatarum similitudinem, magis vel minus esse verum, sed omnem creatam naturam eo altiori gradu essentiae dignitatisque consistere, quo magis illi propinquare videtur.

CAPUT XXXII [ al. XXX]>. Quod summus Spiritus seipsum dicat coaeterno Verbo.

CONSPECTUS CAPITIS.--1. Summus spiritus est ipsa summa sapientia: summa sapientia se ipsam aeterne et summe intelligit, et idem est dicere quod intelligere. Ergo summus spiritus aeterne se dicit, et proinde habet Verbum coaeternum. 2. Cum mens rationalis se et ipsam summam sapientiam intelligat, summus spiritus, qui est aeternus, principaliter aeterne se intelligit. At si se aeterne intelligit, aeterne se dicit; si aeterne se dicit, aeterne est Verbum ejus apud ipsum. Et ita etiam si nulla alia existeret essentia, necesse foret Verbum illius

Sed cum ita sit, quomodo illud quod simplex est veritas potest esse Verbum eorum quorum

non est similitudo? cum omne verbum quo aliqua res sic mente dicitur, similitudo sit rei ejusdem; et, si non est verbum eorum quae facta sunt per ipsum, quomodo constabit quia sit Verbum? Nempe omne verbum alicujus rei verbum est. Denique si nunquam creatura esset, nullum ejus esset verbum. Quid igitur? An concludendum est quia si nullo modo esset creatura, nequaquam esset Verbum illud, quod est summa et nullius indigens essentia; aut fortasse ipsa summa essentia, quae Verbum est, essentia quidem esset aeterna, sed Verbum non esset, si nihil unquam per illam fieret? Ejus enim quod non fuit, nec est, nec futurum est, nullum verbum esse potest. Verum secundum hanc rationem, si nunquam ulla praeter summum spiritum esset

essentia, nullum omnino esset verbum in illo. Si nullum in illo verbum esset, nihil apud se diceret, si nihil apud se diceret, cum idem sit illi, sic dicere aliquid quod est intelligere, non aliquid intelligeret; si nihil intelligeret, ergo summa sapientia, quae non est aliud quam idem spiritus, nihil intelligeret: quod absurdissimum est. Quid igitur? Si enim nihil intelligeret, quomodo esset summa sapientia? Aut si nullo modo esset aliquid praeter illam, quid illa intelligeret? Sed nunquid seipsam non intelligeret? At quomodo vel cogitari potest quod summa sapientia se aliquando non intelligat; cum mens rationalis possit non solum suimet, sed et illius summae sapientiae reminisci; et illam, et se intelligere? Si enim mens humana nullam ejus aut sui habere

memoriam aut intelligentiam posset, nequaquam se ab irrationalibus creaturis, et illam ab omni creatura, secum sola tacite disputando, sicut nunc mens mea facit, discerneret. Ergo summus ille spiritus, sicut est aeternus; ita aeterne sui memor est, et intelligit se ad similitudinem mentis rationalis; imo non ad ullius similitudinem, sed ille principaliter, et mens rationalis ad ejus similitudinem. At si aeterne se intelligit, aeterne se dicit. Si aeterne se dicit, aeterne est Verbum ejus apud ipsum. Sive igitur ille cogitetur nulla alia existente essentia, sive aliis existentibus, necesse est Verbum illius coaeternum illi esse cum ipso.

CAPUT XXXIII [ al. XXXI]. Quod consubstantiali uno Verbo dicat se, et quod facit.

Spiritus dicit, est idipsum quod summus spiritus, ut supra demonstratum est. Verbum etiam, quo dicit ea quae facta sunt, est ipse summus spiritus, ut supra pariter est probatum. Ergo unum est sibi consubstantiale Verbum quo summus spiritus se dicit, et quo ea dicit quae facit. Praeterea Verbum, quo se dicit summa sapientia, convenientissime dici potest Verbum ejus, quia perfectam ejus tenet similitudinem: Verbum enim est imago rei ex cogitatione formata; et ideo tanto verius est verbum, quanto verius rem mens cogitat. Iterum, mens rationalis, cum se cogitando intelligit, imaginem suam seu verbum sui producit quod a se non nisi ratione potest separari. Ergo et summa sapientia, cum se dicendo intelligit, gignit consubstantialem sibi similitudinem suam, id est Verbum suum. Verbum istud dici potest et imago et figura et character ejus: Verbum autem quo creaturam dicit, verbum, aut imago, aut figura

creaturae dici non potest; quia est principalis ejus essentia. Ergo summus spiritus creaturam non dicit Verbo creaturae, sed suo. Ergo quidquid dicit, Verbo suo dicit. Ergo unico eodemque Verbo dicit seipsum et cuncta quae fecit.

Sed ecce quaerenti mihi de Verbo quo Creator dicit omnia quae facit, obtulit se Verbum quo seipsum dicit qui omnia facit. An ergo alio verbo dicit seipsum, et alio ea quae facit; aut potius eodem ipso Verbo quo dicit seipsum, dicit quaecunque facit? Nam hoc quoque Verbum, quo seipsum dicit, necesse est idipsum esse quod ipse est, sicut constat de Verbo illo quo dicit ea quae facta sunt a se. Cum enim, etiamsi nihil unquam aliud esset nisi summus ille spiritus, ratio tamen cogat Verbum illud quo se dicit ex necessitate esse, quid verius

quam hoc Verbum ejus non esse aliud quam quod ipse est? Ergo si et seipsum, et ea quae facit, consubstantiali sibi Verbo dicit, manifestum est quia Verbi quo se dicit, et Verbi quo creaturam dicit, una substantia est. Quomodo ergo, si una substantia est, duo verba sunt? Sed 17 forsitan non cogit identitas substantiae Verbi unitatem admittere. Nam idem ipse qui his verbis loquitur, eamdem cum illis habet substantiam, et tamen Verbum non est. Sed utique verbum, quo se dicit summa sapientia, convenientissime dici potest Verbum ejus secundum superiorem rationem, quia ejus perfectam tenet similitudinem. Nam nulla ratione negari potest, cum mens rationalis seipsam cogitando intelligit imaginem ipsius nasci in sua cogitatione:

imaginem, ad ejus similitudinem, tanquam ex ejus impressione formatam. Quamcunque enim rem mens, seu per corporis imaginationem seu per rationem cupit veraciter cogitare, ejus utique similitudinem, quantum valet, in ipsa sua cogitatione conatur exprimere. Quod quanto verius facit, tanto rem ipsam verius cogitat; et hoc quidem, cum cogitat aliquid aliud quod ipsa non est, et maxime cum aliquod cogitat corpus. clarius perspicitur. Cum enim cogito notum mihi hominem absentem, formatur acies cogitationis meae in talem imaginem ejus qualem illam per visum oculorum in memoriam attraxi; quae imago in cogitatione, verbum est ejusdem hominis, quem cogitando dico. Habet igitur mens rationalis, cum se cogitando

intelligit, secum imaginem suam ex se natam, id est cogitationem sui ad suam similitudinem, quasi sua impressione formatam, quamvis ipsa se a sua imagine, non nisi ratione sola, separare possit, quae imago ejus verbum ejus est. Hoc itaque modo, quis neget summam sapientiam, cum se dicendo intelligit, gignere consubstantialem sibi similitudinem suam, id est Verbum suum? Quod Verbum, licet de re tam singulariter eminenti proprie aliquid satis convenienter dici non possit, non tamen inconvenienter, sicut similitudo, ita et imago, et figura et character, ejus dici potest. Verbum autem quo creaturam dicit, nequaquam similiter est verbum creaturae, quia non est ejus similitudo, sed principalis essentia. Consequitur igitur ut

ipsam creaturam non dicat verbo creaturae. Cujus ergo verbo eam dicit, si non dicit eam verbo ejus? Nam quod dicit, verbo dicit; et verbum alicujus est verbum, id est similitudo. Sed si nihil aliud dicit quam se aut creaturam nihil dicere potest, nisi aut suo, aut ejus verbo. Si ergo nihil dicit verbo creaturae, quidquid dicit, Verbo suo dicit. Uno igitur eodemque Verbo dicit seipsum, et quaecunque fecit.

CAPUT XXXIV [ al. XXXIII]. Quomodo suo Verbo videri possit dicere creaturam.

CONSPECTUS CAPITIS.--Ipse est summa ratio, in qua sunt omnia quae facta sunt. Ergo cum dicit seipsum, dicit omnia quae facta sunt. Creaturae autem in seipsis sunt essentia mutabilis; in ipso sunt ipsa prima essentia, et prima existendi veritas.

et creata essentia, dici possunt uno Verbo, praesertim cum Verbum ipsum sit dicenti coaeternum; creatura autem non sit illi coaeterna? Forsitan quia ipse est summa sapientia et summa ratio, in qua sunt omnia quae facta sunt; quemadmodum opus, quod fit secundum aliquam artem, non solum quando fit, verum et antequam fiat, et postquam dissolvitur, semper est in ipsa arte non aliud quam quod est ars ipsa. Idcirco cum ipse summus Spiritus dicit seipsum, dicit omnia quae facta sunt. Nam et antequam fierent, et cum jam facta sunt, et cum corrumpuntur, seu aliquo modo varientur, semper in ipso sunt, non quod sunt in seipsis, sed quod est idem ipse. Etenim in seipsis sunt essentia mutabilis, secundum immutabilem rationem creata; in ipso

vero sunt ipsa prima essentia, et prima existendi veritas cui, prout magis utcunque illa similia sunt, ita verius et praestantius existunt. Hoc itaque modo non irrationabiliter asseri potest quia, cum seipsum dicit summus ille Spiritus, dicit etiam quidquid factum est uno eodemque Verbo.

Tous les livres