Monologion (page 7)
potest, non dicam esse, sed vel intelligi variabilis? Et econtra quomodo non est particeps accidentis; cum et hoc ipsum, quod major est omnibus aliis naturis, et quod illis dissimilis est, illi videatur accidere? Sed quid repugnant quorumdam, quae accidentia dicuntur, susceptibilitas, et naturalis incommutabilitas; si ex eorum assumptione nulla substantiam consequatur variabilitas? Omnium quippe quae accedentia dicuntur, alia non nisi cum aliqua participantis variatione adesse et abesse posse intelliguntur, ut omnes colores, alia omnino nullam vel accidendo vel recedendo mutationem circa id de quo dicuntur, efficere noscuntur, ut quaedam relationes. Constat namque quia homini post annum praesentem nascituro, nec
major, nec minor, nec aequalis sim, nec similis. Omnes autem relationes has, utique cum natus fuerit, sine omni mei mutatione, ad illum habere
potero et amittere, secundum quod crescet, vel per qualitates diversas mutabitur. Palam itaque fit quia eorum quae accidentia dicuntur, quaedam aliquatenus attrahant commutabilitatem, quaedam vero nullatenus subtrahant incommutabilitatem. Sicut igitur summa natura accidentibus mutationem efficientibus nunquam in sua simplicitate locum tribuit; sic secundum ea, quae nullatenus summae incommutabilitati repugnant, aliquando dici aliquod non respuit, et tamen aliquid ejus essentiae, unde ipsa variabilis intelligi possit, non accidit. Unde hoc quoque concludi potest, quia nullius accidentis susceptibilis est: quippe quemadmodum illa accidentia, quae mutationem aliquam accedendo vel recedendo faciunt, ipso suo effectu vere accidere
rei, quam mutant, perpenduntur; sic illa, quae a simili effectu deficiunt, improprie dici accidentia deprehenduntur. Sicut igitur semper sibi est omnimodo eadem substantialiter, ita nunquam est a se diversa ullo modo, vel accidentaliter. Sed quoquo modo sese habeat ratio de proprietate nominis accidentium, illud sine dubio verum est, quia de summe incommutabili natura nihil potest dici, unde mutabilis possit intelligi.
CAPUT XXVI [ al. XXV]. Quomodo illa dicenda sit esse substantia; et quod sit extra omnem substantiam, et singulariter sit quidquid est.
CONSPECTUS CAPITIS.--Cum summa natura nullius mutationis aut accidentis sit susceptibilis, non dicitur substantia nisi substantia dicatur pro essentia:
sed ipsa est et extra et supra omnem substantiam; quia ipsa sola per se est. Itaque non habet nisi nomen commune cum creaturis.
Sed si ratum est quod de hujus naturae simplicitate perspectum est, quomodo substantia est? Nam cum omnis substantia admistionis differentiarum, vel mutationis accidentium sit susceptibilis, hujus immutabilis sinceritas omnimodae admistioni, sive mutationi est inaccessibilis; quomodo ergo obtinebitur eam esse quamlibet substantiam, nisi dicatur substantia pro essentia, et sic sit extra, sicut est supra omnem substantiam? Nam quantum illud esse, quod per se est quidquid, et de nihilo facit omne aliud esse, diversum est ab eo esse, quod per aliud fit de nihilo quidquid est; tantum omnino distat summa substantia ab his quae non
sunt idem quod ipsa. Cumque ipsa sola omnium naturarum habeat a se, sine alterius naturae auxilio,
esse quidquid est; quomodo non est singulariter, absque suae creaturae consortio, quidquid ipsa est? Unde si quando illi est cum aliis nominis alicujus communio, valde procul dubio intelligenda est diversa significatio.
CAPUT XXVII [ al. XXVI] Quod non contineatur in communi tractatu substantiarum; et tamen sit substantia, et individuus spiritus.
CONSPECTUS CAPITIS.--Omnis substantia aut est, universalis, hoc est pluribus communis, aut est individea, quae cum aliis communem habet. Summa vero natura nec in plures substantias se dividit, nec cum alia se essentia communione colligit. Ergo non includitur in communi substantiarum tractatu. Quia tamen summe existit, ideo maxime
substantia dici potest: et quia dignior est, ideo non corpus, sed spiritus est; et quidem individuus, quia nec partibus constat, nec differentiis aut accidentibus est mutabilis, nec proinde ulla ratione divisibilis.
Constat igitur quia illa substantia nullo communi tractatu substantiarum includitur, a cujus essentiali communione omnis natura excluditur. Nempe, cum omnis substantia tractetur aut esse universalis, quae pluribus substantiis essentialiter communis est, ut, hominem esse, commune est singulis hominibus; aut esse individua, quae universalem essentiam communem habet cum aliis, quemadmodum singuli homines commune habent cum singulis, ut homines sint; quomodo aliquis summam naturam in aliarum substantiarum tractatu contineri intelligit,
quae nec in plures substantias se dividit, nec cum aliqua alia per essentialem communionem se colligit? Quoniam tamen ipsa non solum certissime existit, sed etiam summe omnium existit, et cujuslibet rei essentia dici solet substantia; profecto, si quid digne dici potest, non prohibetur dici substantia. Et quoniam non noscitur dignior essentia quam spiritus aut corpus; et ex his dignior est spiritus quam corpus: utique eadem asserenda est esse spiritus, non corpus. Quoniam autem nec ullae partes sunt ejusdem spiritus, nec plures esse possunt ejusmodi spiritus, necesse est ut sit omnino individuus spiritus. Quoniam enim, sicut supra constat, nec partibus est compositus,
nec ullis differentiis vel accidentibus intelligi potest esse mutabilis, impossibile est ut qualibet sectione sit divisibilis.
CAPUT XXVIII [ al. XXVII]. Quod idem spiritus simpliciter sit: et creata illi comparata non sint.
CONSPECTUS CAPITIS.--Summus spiritus propter incommutabilem aeternitatem nullo modo dici potest, quia fuit aut erit, sed simpliciter est. Caetera vero, quia mutabilia sunt, secundum aliquid aut fuerunt aliquando aut erunt quod non sunt, et hoc quod sunt vix est: insuper de non esse veniunt ad esse non per se, sed per aliud: et ita redeunt ad non esse, nisi sustineantur per aliud. Solus ergo summus spiritus simpliciter vere perfecte et absolute est; caetera aut non sunt, aut vix sunt: non tamen omnino non sunt; nam de nihilo aliquid facta sunt ab eo qui solus absolute est.
15 Videtur ergo consequi ex praecedentibus quod iste spiritus, qui sic suo quodam mirabiliter singulari
et singulariter mirabili modo est, quadam ratione solus sit; alia vero quaecunque videntur esse huic collata, non sint. Si enim diligenter intendatur, ille solus videbitur simpliciter et perfecte et absolute esse; alia vero omnia fere non esse, et vix esse, quoniam namque idem spiritus, propter incommutabilem aeternitatem suam, nullo modo secundum aliquem motum dici potest quia fuit, aut erit; sed simpliciter, est: nec mutabiliter est aliquid, quod aliquando aut non fuit, aut non erit; neque non est quod aliquando fuit, aut erit; sed quidquid est, semel et simul, et interminabiliter est. Quoniam, inquam, hujusmodi est esse ejus; jure ipse simpliciter et absolute et perfecte dicitur esse. Quoniam vero omnia alia secundum aliquid mutabiliter aliquando aut
fuerunt, aut erunt quod non sunt; aut sunt quod aliquando non fuerunt, vel non erunt: et quoniam hoc quia fuerunt, jam non est; illud autem, scilicet quia erunt, nondum est; et hoc quia in labili brevissimoque et vix existente praesenti sunt, vix est. Quoniam ergo tam mutabiliter sunt, non immerito negantur simpliciter et perfecte et absolute esse; et asseruntur fere non esse, vix esse. Deinde, cum omnia, quaecunque aliud sunt quam ipse, de non esse venerint ad esse, non per se, sed per aliud; et cum de esse redeant ad non esse, quantum ad se, nisi sustineantur per aliud, quomodo illis simpliciter convenit, aut perfecte sive absolute esse, et non magis fere vix non esse? Cumque esse solius ejusdem ineffabilis Spiritus intelligi
nullo modo possit, aut ex non esse incoeptum, aut aliquem pati posse, ex eo quod est in non esse, defectum; et quidquid ipse est, non sit per aliud
quam per se, id est, per hoc quod ipse est, nonne hujus esse merito solum intelligitur simplex perfectumque et absolutum? Quod vero sic simpliciter et omnimoda ratione solum est perfectum, simplex et absolutum, id nimium quodammodo jure dici potest solum esse: et econtra, quidquid per superiorem rationem, nec simpliciter, nec perfecte, nec absolute esse; sed vix esse, aut fere non esse cognoscitur; id utique aliquo modo recte, non esse dicitur. Secundum hanc igitur rationem ille solus creator Spiritus est, et omnia creata, non sunt; nec tamen omnino non sunt, quia per illum qui solus absolute est, de nihilo aliquid facta sunt.
CAPUT XXIX [ al. XXVIII]. Quod ejus locutio idipsum sit quod ipse, et ipsi sit consubstantialis, cum non sint duo, sed unus Spiritus.
CONSPECTUS CAPITIS.--Summus Spiritus nihil fecit nisi per seipsum; quidquid autem fecit, per suam locutionem fecit. Ergo ejus locutio seu verbum non est aliud quam ipse summus Spiritus. Deinde ista locutio per quam factum est quidquid creatum est, non est creatura, sed est omni creatura prior. Ergo ipsa est creans Spiritus. Rursus: Ista locutio est summi Spiritus intelligentia; summa autem natura, cum sit simplex, est ipsa sua intelligentia. Ergo summa natura est ipsa sua locutio; et haec est illi consubstantialis, quia ipse individuus est Spiritus.
Jam vero his quae de proprietatibus hujus summae naturae ad praesens mihi ducem rationem sequenti
occurrerunt perspectis, opportunum existimo ut de ejus locutione, per quam facta sunt omnia, si quid possim, considerem. Etenim cum omnia quae de illa supra potuit animadvertere, rationis robur inflexibile teneant, illud me maxime cogit de illa diligentius discutere, quia id ipsum, quod ipse summus spiritus est, probatur esse. Si enim ille nihil fecit, nisi per seipsum, et quidquid ab eo factum est per illam est factum, quomodo illa est aliud quam quod est idem ipse? Amplius: asserunt utique inexplicabiliter ea quae jam inventa sunt, quia nihil omnino potuit unquam aut potest subsistere praeter creantem spiritum et ejus creaturam. Hanc vero spiritus ejusdem locutionem impossibile est inter creata contineri: quoniam quidquid creatum subsistit , per illam factum est; illa vero per se fieri non potuit. Nihil quippe per seipsum fieri potest, quia quidquid fit, posterius est eo per quod fit; et
nihil est posterius seipso. Relinquitur itaque ut haec summi spiritus locutio, cum creatura esse non possit, non sit aliud quam summus spiritus. Denique, haec ipsa locutio nihil aliud potest intelligi quam ejusdem spiritus intelligentia, qua cuncta intelligit. Quid enim est aliud illi rem loqui aliquam, hoc loquendi modo, quam intelligere? Nam non, ut homo, non semper dicit quod intelligit. Si igitur summe simplex natura non est aliud quam quod est sua intelligentia, quemadmodum est idem quod est sua sapientia, necesse est ut similiter non sit aliud quam quod est sua locutio. Sed quoniam jam manifestum est summum spiritum unum tantum esse, et omnimode individuum, necesse est ut sic illi haec sua locutio sit consubstantialis, ut non sint duo, sed
CAPUT XXX [ al. XXIX]. Quod eadem locutio non constet ex pluribus verbis, sed sit unum Verbum.
CONSPECTUS CAPITIS.--Cum ista locutio sit consubstantialis summae naturae quae simplex et una est, pariter simplex et una est, nec pluribus proinde constat verbis, sed est unum Verbum.