Sermons dominicaux (Sermones Dominicales)
1. Aurum purissimum, ut dicitur in primo libro Paralipomenon, dedit David, ut ex ipso fieret similitudoquadrigae cherubim, extendentium alas et velantiumarcam foederis Domini (1 Par 28, 18).
2. Dicitur in Genesi: In terra Hevilath nascitur aurum, et aurum terrae illius optimum est (Gen 2, 11-12). Hevilath interpretatur parturiens, et significat Sacram Scripturam, quae est terra primo parturiens herbam, deinde spicam, deinde plenum granum in spica (Mc 4,28). In herba ALLEGORIA, quae fidem aedificat: Germinet, inquit, terra herbam virentem; in spica, aspiculo dicta, MORALITAS, quae mores informat et suadulcedine animum transverberat; in pleno grano ANAGOGE figuratur, quae de gaudii plenitudine et angelica beatitudine tractat. In terra ergo Hevilath nascitur aurum optimum, quia ex textu divinae paginae sacer intellectus elicitur. Quia sicut aurum ceteris metallis, sic omniscientiae supereminet intellectus; litteras enim nescit qui sacras non novit. De hoc ergo dicitur: Aurum purissimum dedit David.
3. David interpretatur misericors, vel manu fortis, aut aspectu desiderabilis, et significat Dei Filium, Iesum Christum, qui misericors fuit in Incarnatione, manu fortis in Passione, aspectu desiderabilis erit nobis in aeterna beatitudine. Item, est misericors in gratiae infusione, et hoc in incipientibus, unde dicitur misericors quasi miserum rigans cor. Unde dicitur in Ecclesiastico: Rigabo hortum plantationum, et inebriabo partus mei fructum (Eccli 24, 42). Hortus est anima, in qua Christus, tamquam hortulanus, sacramenta fidei plantat, quam tunc rigat, cum gratia compunctionis fecundat; de qua adhuc subiungitur: et inebriabo partus mei fructum. Anima nostra dicitur dominici partus, id est doloris, fructus, quia eam, tamquam mulier parturiens, edidit in angustia Passionis: Cum clamore, inquit Apostolus, valido et lacrimis offerens (Hebr 5,7). Et in Isaia: Numquid ego quialios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus (Is 66,9). Inebriat ergo partus sui fructum, cum, myrrha et aloesuae Passionis, mortificat delectationes carnis, ut anima quasi ebria obliviscatur ista temporalia: Visitasti, inquit, terram et inebriasti eam (Ps 64, 10).
Item, est manu fortis, cum provehit de virtute in virtutem, et hoc in proficientibus. Unde dicit in Isaia: Ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas, quia ego audivi te (Is 41, 13). Sicut pia mater parvuli filii, nutantis ascendere, sua manu manum apprehendit, ut post se ascendere possit, sic Dominus manu pietatis apprehendit manum humilis poenitentis, ut ascendere valeat per scalam crucis ad gradum perfectionis, ut aspectu desiderabilem, regem in decore suo (Is 33, 17), in quem desiderant angeli prospicere (1 Pt 1, 12), mereatur cernere. Noster ergo David, Dei Filius, misericors et miserator Dominus (Ps 110,4), dedit, qui dat omnibus affluenter et non improperat (Iac 1, 5), aurum, idest sacrum divinae Scripturae intellectum: Aperuit illis, inquit, sensum, ut intelligerent Scripturas (Lc 24, 45); purissimum, id est omni faece, omni scoria haereticae pravitatis purgatissimum.
4. Sequitur: Ut ex ipso fieret quadriga cherubim, quae interpretatur plenitudo scientiae, et significat Vetus ac Novum Testamentum, in quo est plenitudo totius scientiae, quae sola scit scire, sola scientes facere; cuius auctoritates sunt quasi alae, quae tunc extenduntur, cum supradicto triplici modo exponuntur; et sic velant arcam foederis Domini. Arca dicta, quod arceat visum, vel furem. Arca est fidelis anima, quae debet a se arcere visum superbiae, de quo in Iob: Omne sublime videt (Iob 41, 25), et furem, qui a furva nocte dicitur, simulatae sanctitatis, de quo in Psalmo: A negotio perambulante in tenebris (Ps90,6).
Haec arca dicitur foederis Domini, quia foedus sempiternum iniit cum Domino in Baptismo, scilicet renuntiare diabolo et pompis eius: Iuravi, inquit, et statui custodire etc. (Ps 118, 106). Alis cherubim haec arca velatur, cum tam Novi quam Veteris Testamenti praedicatione ab ardore mundanae prosperitatis, a pluvia concupiscentiae carnalis, a fulgure daemoniacae suggestionis protegitur et defenditur.
5. Ad Dei ergo honorem et animarum aedificationem, et tam lectoris quam auditoris consolationem, ex ipso Sacrae Scripturae intellectu, utriusque Testamenti auctoritatibus, quadrigam fabricavimus, ut in ipsa cum Elia a terrenis anima elevetur et in caelum caelesti conversatione deferatur. Et nota quod sicut in quadriga quattuor sunt rotae, sic in hoc opere quattuor tanguntur materiae, scilicet Evangelia dominicalia, historiae Veteris Testamenti, sicut in Ecclesia leguntur, introitus et epistolae missae dominicalis. Quae ad invicem, prout divina gratia dispensavit et pauperculae scientiolae tenuis vena respondit, post terga metentium cum Ruth Moabitide, in agro Booz remanentes spicas (Ruth 2, 3.7), cum timore et pudore, quia tanto et importabili oneri insufficiens, sed precibus et caritate fratrum, qui me ad hoc compellebant, devictus, colligens concordavi. Et, ne lectoris menti materiae multiplicitas et concordantiae varietas confusionem et oblivionem ingereret, Evangelia in clausulis, prout Deus inspiravit, divisimus et unicuique historiae et epistolae particulas concordavimus. Exposuimus Evangelia et historias aliquantulum diffusius, introitum et epistolam summatimet brevius sub compendio, ne fastidii dispendium verborum nimietas parturiret. Difficillimum est enim prolixam materiam brevi et utili sermone comprehendere. Ad hoc nostri temporis lectorum et auditorum devenit insipida sapientia, quod, nisi verba polita, exquisita et novum quid resonantia invenerit vel audierit, legere fastidit, audire contemnit. Et ideo, ne verbum Domini, in animarum suarum periculum, eis veniret in contemptum et fastidium, in cuiuslibet Evangelii principio PROLOGUM eidem CONSONANTEM praemisimus, et quasdam rerum et animalium naturas et nominum etymologias, moraliter expositas, ipsi operi inseruimus. Omnium et iam auctoritatum huius operis principia, e quibus competenter elici potest thema sermonis, in uno compilavimus; et in principio libri loca, in quibus reperiri, et quaelibet cui rei aptari valeant, praenotavimus.
Dei ergo Filio, omnium creaturarum principio, in quo solo istius operis mercedem posuimus et expectamus, sit omnis laus, omnis gloria, omnis honor. Qui est benedictus, gloriosus, beatus Deus per aeterna saecula. Dicat omnis Ecclesia: Amen. Alleluia.
Themata sermonis
[recensere]
Primum Evangelium in Septuagesima: Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, quod dividitur in duabus clausulis. Introitus missae: Circumdederunt me. Epistola: Nescitis quod ii qui in stadio currunt. Historia: In principio creavit Deus caelum et terram.
DE PRIMA CLAUSULA.
In huius Evangelii prima clausula haec ad minus invenies themata sermonum vel principia praedicationum.
In primis sermo ad informationem cordis peccatoris et de proprietate lateris, ibi: Sume tibi laterem.
Item sermo de septem articulis fidei, ibi: Prima die dixit Deus: Fiat lux.
Item sermo in Nativitate Domini, ibi: Prima die dixit Deus: Fiat lux.
Item sermo de Baptismo et de eis qui ipsum violant, ibi: Fiat firmamentum etc.
Item sermo de Passione Christi et fide Ecclesiae, ibi: Germinet terra etc.
DE SECUNDA CLAUSULA.
In secunda Evangelii clausula, in primis sermo de contritione cordis ad poenitentes, ibi: Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux.
Item sermo ad poenitentes, ibi: Ingressus Saul.
Item sermo contra divites, ibi: Dominus paravit vermem.
Item sermo ad confitentes, ibi: Fiat firmamentum.
Item sermo ad poenitentes vel claustrales, ibi: Quis dimisit onagrum.
Item sermo de dilectione Dei et proximi, ibi: Fiant duo luminaria. Et nota quod ex hac auctoritate potest elici sermo in festo apostolorum Petri et Pauli. Petrus fuit luminare maius, qui praefuit diei, idest Iudaeis; Paulus luminare minus, qui praefuit nocti, idest Gentilibus. Item sermo ad contemplativos et de proprietate avis, ibi: Homo nascitur ad laborem.
Item sermo de duplici glorificatione, animae scilicet et corporis, ibi: Erit mensis ex mense.
Exordium. Sermo ad informationem cordis peccatoris
[recensere]
1. In principio creavit Deus etc. (Gen 1, 1).
Ezechieli, idest praedicatori, loquitur Spiritus Sanctus: Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et scribe in eo civitatem Ierusalem (Ez 4, 1). Later, propter quattuor proprietates, quas habet, significat cor peccatoris: inter duas tabulas formatur, ad latitudinem ducitur, igne solidatur, rubicundus efficitur. Cor enim peccatoris debet formari inter duas tabulas utriusque Testamenti: Inter medium enim montium, idest duorum Testamentorum, ut dicit Propheta, pertransibunt aquae (Ps 103, 10), scilicet doctrinales. Et bene dicit formatur: peccator enim, peccato deformatus, formam recipit utriusque Testamenti praedicatione. Item ad latitudinem ducitur: latitudo enim caritatis amplificat cor angustum peccatoris; unde: Latum mandatum tuum nimis (Ps 118, 96), et caritas latior est oceano. Item igne solidatur: tribulationis enim igne mens humorosa et dissolubilis solidatur, ne effluat in amorem temporalitatis, quia, ut dicit Salomon, quod fornax auro, quod lima ferro, quod flagellum grano, hoc facit tribulatio iusto. Item rubicundus efficitur: in quo notatur sancti zeli audacia, de quo: Zelus domus tuae, idest Ecclesiae vel fidelis animae, comedit me (Ps 68, 10), et Elias: Zelo zelatus sum (3 Reg 19, 10) pro domo Israel.
In latere ergo quattuor ista notantur: utriusque Testamenti scientia ad proximum instruendum, caritatis abundantia ad ipsum diligendum, tribulationis patientia ad opprobrium pro Christo sustinendum, zeli audacia ad omne malum feriendum. Sume ergo tibi laterem, et scribe in eo civitatem Ierusalem.
2. Nota quod triplex est Ierusalem spiritualis: prima militans Ecclesia, secunda fidelis anima, tertia caelestis patria. Sumam ergo in nomine Domini laterem, idest cor cuiuslibet auditoris, et scribam in eo civitatem triplicem, idest articulos Ecclesiae, virtutes animae, praemia caelestis patriae, sub septenario numero ex utroque Testamento auctoritates inducendo et easdem exponendo.
[recensere]
3. In principio creavit Deus caelum et terram etc.
I - De septem diebus creationis et de septem articulis fidei
Intellige continens et contentum. Deus, idest Pater, in principio, idest in Filio, creavit et recreavit: creavit sex diebus, septimo requiescens; recreavit sex fidei articulis, requiem aeternam septimo repromittens.
Prima die dixit Deus: Fiat lux. Et facta est lux (Gen 1, 3): primus articulus fidei, Nativitas. Secunda die dixit Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, dividens aquas ab aquis (Gen 1, 6): secundus fidei articulus, Baptismus. Tertia die dixit Deus: Germinet terra herbam virentem et facientem semen, lignumque pomiferum faciens fructum iuxta genus suum (Gen 1, 11): tertius articulus, Passio. Quarta die dixit Deus: Fiant duo luminaria magna in firmamento (Gen 1, 14): quartus articulus, Resurrectio. Quinta die fecit Deus volatilia in aere (Cf. Gen 1, 20): quintus articulus, Ascensio. Sexta die dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem. Et similitudinem nostram. Et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen 1, 26): sextus articulus, Spiritus Sancti missio. Septima die requievit Deus ab omni opere quod patrarat (Cf. Gen 2, 2): septimus articulus, Adventus ad iudicium, in quo requiescemus ab omnibus operibus nostris et laboribus.
Invocemus ergo Spiritum Sanctum, qui est amor et nexus Patris et Filii, ut ipse det nobis ita connecti et concordare utrumque septenarium, scilicet dierum et articulorum, ut ad honorem ipsius et Ecclesiae suae proveniat aedificationem.
4. Prima die dixit Deus: Fiat lux etc.
Ista lux est Sapientia Dei Patris, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum (Cf. Io 1, 9) et habitans lucem inaccessibilem (Cf. 1 Tim 6, 16), de qua dicit Apostolus ad Hebraeos: Qui cum sit splendor et figura substantiae eius (Hebr 1, 3) et de quo Propheta: In lumine tuo videbimus lumen (Ps 35, 10), et in libro Sapientiae: Sapientia est candor lucis aeternae (Sap 7, 26). De hac ergo dixit Pater: Fiat lux. Et facta est lux, quod Ioannes apertius glossat dicens: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Io 1, 14). Et Ezechiel, simili sensu sed dissimili verbo: Facta est, inquit, super me manus Domini (Ez 3, 22), idest Filius, in quo et per quem omnia fecit. Lux ergo, quae erat inaccessibilis et invisibilis, facta est in carne visibilis, illuminans sedentem in tenebris et umbra mortis (Cf. Lc 1, 79). De qua illuminatione habes in Ioanne quod Iesus expuit in terram et fecit lutum, et linivit oculos caeci nati (Cf. Io 9, 6). Sputum, descendens a capite Patris, sapientiam significat: Caput, inquit Apostolus, Christi, Deus (1 Cor 11, 3). Unitur ergo sputum pulveri, idest divinitas humanitati, ut illuminentur oculi caeci nati, idest generis humani, in primo parente excaecati. Ecce aperte habes, quod ea die, qua dixit Deus Fiat lux, eadem die, scilicet dominica, Sapientia Dei Patris, natus de Virgine Maria, tenebras, quae erant super faciem abyssi (Gen 1, 2), idest cordis humani, effugavit. Unde ipsa die cantatur in MISSA DE LUCE : Lux fulgebit etc., et in Evangelio: Circumfulsit pastores lux de caelo (Lc 2, 9).
5. Secunda die dixit Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis etc.
Firmamentum in medio aquarum est Baptismus, dividens aquas superiores ab aquis inferioribus, idest fideles ab infidelibus, qui bene dicuntur aquae inferiores, eo quod inferiora petunt et suis lapsibus quotidie deficiunt. Aquae vero superiores significant fideles, qui secundum Apostolum debent quaerere quae sunt sursum, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Col 3, 1). Et nota quod aquae istae dicuntur crystallinae. Crystallus enim, solis radiis tactus vel percussus, scintillas ardentes emittit; sic fidelis vir, solis radiis illuminatus, scintillas rectae praedicationis et bonae operationis, proximum accendentes, debet emittere. Sed, heu! heu! Rupto firmamento, aquae superiores dilabuntur in mare mortuum, cum mortuis ingredientes. Unde Ezechiel: Aquae istae, quae egrediuntur a tumulo sabuli orientalis et descendunt in plana deserti, intrabunt mare (Ez 47, 8). Tumulus significat contemplationem, in qua, uti in tumulo, mortuus sepelitur et absconditur. Vir contemplativus, mundo mortuus, a conturbatione hominum absconsus, sepelitur. Unde Iob: Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. Iustus in abundantia gratiae sibi collatae ingreditur sepulcrum vitae contemplativae, sicuti acervus tritici in tempore suo infertur in horreum: exsufflatis enim paleis temporalium, eius mens in horreo caelestis plenitudinis reponitur; reposita, ipsius dulcedine satiatur.
6. Et nota quod tumulus iste dicitur sabuli orientalis. In sabulo poenitentia designatur. Unde habes in Exodo quod Moyses percussum Aegyptium abscondit sub sabulo (Ex 2, 12) quia vir iustus mortale peccatum debet percutere in confessione et abscondere poenitentiae satisfactione, quae debet semper respicere ad illum Orientem, de quo dicit Zacharias: Ecce vir Oriens nomen eius (Zach 6, 12).
Dicatur: Aquae istae, quae egrediuntur a tumulo sabuli orientalis etc. Heu! quantae aquae, quanti religiosi egrediuntur a tumulo vitae contemplativae, a sabulo poenitentiae, ab oriente gratiae. Egrediuntur, inquam, cum Dina et Esau de domo paterna, cum diabolo et Cain a facie divina, cum Iuda proditore, loculos habente, a Christi schola, et descendunt ad plana deserti, ad campum Ierichontinae solitudinis, in qua, ut dicit Ieremias, a Nabuchodonosor, idest diabolo, in latitudine temporalium excaecatur Sedecias, idest peccator rationis lumine privatur, propriis filiis, idest operibus, ab ipso diabolo interemptis.
In hoc plano Cain, qui interpretatur possessio, interfecit Abel, qui interpretatur luctus. Luctum enim poenitentiae interficit possessio abundantiae transitoriae. Descendunt ergo aquae ad plana deserti; unde dicitur in Genesi: Cum proficiscerentur de oriente in occidentem, invenerunt campum in terra Sennaar (Gen 11, 2). De oriente gratiae in occidentem culpae proficiscuntur filii Adam, et, invento campo mundani gaudii, habitant in terra Sennaar, quod interpretatur foetor. In foetore enim gulae et luxuriae aedificant suae conversationis domum, non tamquam christiani, sed sicut pagani nomen Dei sui in vanum assumentes, cum dicat Dominus in Exodo: Non assumes nomen Dei tui in vanum (Ex 20, 7); in vanum nomen Dei assumit qui non rem nominis, sed nomen sine re gerit. Et ita ingrediuntur mare, idest amaritudinem peccatorum, ut de hac perveniant ad amaritudinem tormentorum.
Sed Deus fecit firmamentum Baptismi in medio aquarum, ut divideret aquas ab aquis; sed isti peccatores, ut dicit Isaias, transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum. Propterea maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores eius, ideoque insanient cultores eius (Is 24, 5-6). Leges litterae et gratiae transgrediuntur, quia nec legem litterae sicut servi, nec legem gratiae situt filii volunt custodire; mutant ius naturale, quod est: Quod tibi non vis fieri, aliis ne feceris (Cf. Tob 4, 16); dissipant foedus sempiternum, quod pepigerunt in Baptismo. Et ideo maledictio superbiae vorabit terram, idest terrenos, et peccabunt habitatores eius peccato avaritiae, quibus dicitur in Apocalypsi: Vae, qui habitant super terram (Cf. Apoc 8, 13), et insanient cultores eius peccato luxuriae, quae est insania et mentis amentia.
7. Tertia die dixit Deus: Germinet terra herbam virentem etc.
Terra, quae dicitur a tero teris, est corpus Christi, quod fuit attritum, ut dicit Isaias, propter peccata nostra (Cf. Is 53, 5). Et haec terra fuit clavis et lancea fossa et exarata, de qua dicitur: Fossa dabit tellus optato tempore fructus. Fossa caro Christi caelica regna dedit; germinavit herbam virentem in apostolis, facientem semen praedicationis in martyribus et lignum pomiferum faciens fructum in confessoribus et virginibus. Fides in primitiva Ecclesia erat quasi herba tenera, unde dicebant apostoli in Canticis: Soror nostra, idest primitiva Ecclesia, parvula est numero fidelium, et ubera non habet, quibus filios suos lactet; nondum enim fuerat gravidata Spiritu Sancto, et ideo dicebant: Quid faciemus sorori nostrae in die Pentecostes, qua alloquenda est (Cant 8, 8) allocutione Spiritus Sancti? De qua dixit Dominus in Evangelio: Ille vos docebit omnia, et suggeret, idest subministrabit, vobis omnia.
8. Quarta die dixit Deus: Fiant duo luminaria in firmamento. In firmamento, idest in Christo, iam per Resurrectionem glorificato, fuerunt duo luminaria: claritas scilicet Resurrectionis, quae notatur in sole, et incorruptibilitas carnis, quae notatur in luna, habito respectu ad statum solis et lunae ante lapsum primi parentis, post cuius inobedientiam omnes creaturae patiuntur detrimentum. Unde Apostolus: Omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc (Rom 8, 22).
9. Quinta die fecit Deus aves caeli, cui bene consonat et concordat quintus articulus, scilicet Ascensio, in qua Dei Filius, tamquam avis, cum carne assumpta ad dexteram Patris advolavit. Unde ipse dixit in Isaia: Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae (Is 46, 11). Vocans ab oriente, idest monte Oliveti, qui est in oriente, de quo dicitur: Qui ascendit super caelum caeli (Ps 67, 34), idest ad aequalitatem Patris; avem, idest Filium meum, et de terra longinqua, idest mundo, virum voluntatis meae, qui dixit: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei qui misit me (Io 4, 34).
10. Sexta die dixit Deus: Faciamus hominem etc.