Apophtegmes des Pères du désert (Verba seniorum) (page 2)
LIBELLUS PRIMUS. (suite)
14. Idem alius stimulatus a fornicatione, coepit decertare et extendere abstinentiam suam, per quatuordecim annos cogitationem suam custodiens, ne consentiret concupiscentiae suae. Postea autem veniens 575 ad ecclesiam, manifestavit universae multitudini quod patiebatur. Et datum est mandatum, et omnes afflixerunt se pro eo hebdomada, jugiter orantes Dominum, et quievit stimulus ejus. 15. De cogitatione fornicationis dixit quidam senex: Eremita dormiens, vis salvari? Vade, labora, vade affligere, vade, quaere et invenies; vigila, pulsa, et aperietur tibi. Sunt enim in saeculo pancratiarii, qui cum nimis caesi steterint, et fortes apparuerint, coronas accipiunt. Aliquoties autem et unus a duobus caeditur, et confortatus plagis caedentes se vincit. Vidisti quantam virtutem per carnis exercitium acquisivit? Et tu sta, et confortare; et Dominus expugnat pro te inimicum. 16. De eadem ipsa cogitatione fornicationis, dixit alter senex: Esto velut qui transit in platea, aut per tabernam, et capit cujuscunque cocturae odorem, aut alicujus assaturae. Et qui vult, ingreditur et manducat; qui autem non vult, odoratus est tantum, atque praeterit. Ita et tu excute a te fetorem, surge et ora, dicens: Domine Fili Dei, adjuva me. Hoc autem fac etiam adversus alias cogitationes. Neque enim eradicatores sumus cogitationum, sed luctatores adversus easdem cogitationes 17. Alter senex dixit: Haec de negligentia patimur. Nam si consideremus quia Deus habitat in nobis, non alienum vas inferemus intra nos. Dominus enim Christus habitans in nobis atque cohabitans nobis, respicit vitam nostram. Unde et nos portantes eum et contemplantes, negligere non debemus, sed sanctificare nosmetipsos, sicut et ille sanctus est. Stemus super petram, et rumpetur malignus. Non formides, et non committet adversum te. Psalle cum virtute, dicens: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion; non commovebitur in aeternum, qui habitat in Jerusalem (Psal. CXXIV). 18. Frater interrogavit senem, dicens: Si incurrerit monachus in peccatum, affligitur velut qui de profectu in deteriorem statum pervenerit, et laborat donec resurgat: qui autem a saeculo venit, velut qui initium fecerit, proficit.
Et respondens senex dixit: Monachus in tentationem incurrens, sic est tanquam domus quae cadit. Et si sobrius fuerit in cogitatione sua, reaedificat eam quae corruerat domum; inveniens materias ad aediticium profuturas, habens posita fundamenta, et lapides, et arenam, et caetera quae sunt aedificio necessaria, atque ita velociter fabrica proficit. Ille autem qui nec effodit, nec fundamentum misit, nec habet aliquid eorum quae sunt necessaria; sed in spe dimittens, si quomodo aliquando perficiatur. Ita est et monachus, si in tentationem ceciderit, et conversus fuerit ad Dominum, habet plurimum apparatum, meditationem divinae legis, psalmodiam, opus manuum, orationem et caetera, quae sunt fundamenta. Qui autem recens est in conversione, donec ista discit, ille in primum ordinem veniet. 19. Frater quidam, cum in fornicationis spiritu teneretur, perrexit ad quemdam senem magnum, et rogabat eum, dicens: Ostende charitatem et ora pro me, quia a fornicatione sollicitor (Ruff., lib. III, n. 13). Senex autem deprecatus est Dominum. Et iterum secundo veniens ad senem, eumdem sermonem dixit: Similiter et senex non neglexit pro eo rogare Dominum, dicens: Domine, revela mihi unde in hoc fratre operatio est ista diaboli? quoniam deprecatus sum te, et requiem necdum invenit. Et revelavit Dominus quae agebantur circa fratrem illum. Et vidit eum senex sedentem, et spiritum fornicationis juxta illum, et quasi ludentem cum eo, et angelus stabat missus ad adjutorium ejus, et indignabatur adversus fratrem illum, quia non se prosternebat Deo: sed quasi delectabatur cogitationibus suis, totam mentem suam ad hoc inclinans. Et agnovit senex quia causa magis ab eodem fratre esset, et annuntiavit ei, dicens: Tu consentis cogitationi tuae. Et docuit eum quomodo talibus cogitationibus deberet obsistere. Et respirans frater per doctrinam senis illius et orationem, invenit requiem a tentatione sua. 20. Tentatus est aliquando discipulus senis magni a fornicatione. Senex vero cum videret eum laborantem, dixit ei: Vis rogo Dominum, ut sublevet a te molestiam istam?
Ille autem dixit: Video, abba, quia si laboro, tamen ex pondere laboris hujus considero fructificare me. Sed hoc roga Deum in orationibus tuis, ut det mihi tolerantiam, per quam sustineam. Dicit ei abbas suus: Nunc agnovi quia in magno profectu es, fili, et supergrederis me. 21. Dicebant de quodam sene, quia descendit in Scythi, et habebat filium adhuc sugentem lac; qui quoniam in monasterio nutritus est, quae essent mulieres nesciebat. Qui cum factus esset vir, ostendebant ei nocte daemones habitus mulierum, et nuntiavit Patri suo, et mirabatur. Aliquando ergo ascendit cum Patre suo in Aegyptum, et videns mulieres, dixit patri suo: Abba, ecce istae sunt quae veniebant ad me nocte in Scythi. Et dixit ei: Isti sunt monachi de saeculo, fili. Alio autem habitu utuntur isti, 576 et eremitae alio. Et miratus est senex quomodo in Scythi ostenderent ei daemones imagines mulierum, et statim reversi sunt in cellam suam. 22. Frater quidam erat probatus tentationibus in Scythi, et immittebat ei adversarius memoriam mulieris cujusdam pulchrae in animo, et affligebat eum valde (Ruff., lib. III, n. 11). Et contigit, secundum Dei dispositionem, ut alter frater descendens de Aegypto, applicaret in Scythi. Et cum loquerentur, nuntiavit ei dicens: Uxor illius mortua est. Erat autem ipsa mulier, de qua inquietabatur ille frater. Quod cum audisset, tulit vestimentum suum nocte, et ascendit ubi eam sepultam audierat. Et fodit locum, et extersit cruorem putredinis ejus in vestimento suo, et reversus habebat illud in cella sua. Et cum nimis feteret, ponebat illos fetores ante se, et improperans cogitationi suae, dicebat: Ecce desiderium quod quaerebas. Habes illud, satiare ex eo. Et ita ex ejusmodi fetore castigabat semetipsum donec emorerentur concupiscentiae ejus. 23. Venit quidam in Scythi aliquando, ut fieret monachus. Qui etiam attulit filium suum nuper ablactatum. Qui cum factus esset juvenis, coeperunt impugnare daemones et sollicitare eum. Et dixit patri suo: Vado ad saeculum, quia non possum carnales concupiscentias sustinere.
Pater autem ejus consolabatur eum. Dixit ergo ille juvenis: Jam sustinere non valeo, pater; dimitte me redire ad saeculum. Dixit ei pater suus. Audi me, fili, adhuc semel, et tolle tibi quadraginta panes, et folia palmarum dierum quadraginta, et vade in eremo interiore, et esto ibi quadraginta diebus, et voluntas Dei fiet. Qui obediens patri suo, surrexit et abiit in eremo, et mansit ibi, laborans et faciens plectas de palmis siccis, et panem siccum comedens. Et cum ibi diebus viginti quiesceret, ecce vidit opus quoddam diabolicum venire super se; et stetit coram ipso velut mulier Aethiopissa, fetida et turpis aspectu, ita ut fetorem ejus sufferre non posset, et abjiciebat eam a se. Et illa dicebat ei: Ego sum quae in cordibus hominum dulcis appareo; sed propter obedientiam tuam, et laborem quem sustines, non me permisit Deus seducere te, sed innotui tibi fetorem meum. Ille autem surrexit, et gratias agens Deo, venit ad patrem suum, et dixit ei: Jam nolo ire ad saeculum, pater. Vidi enim operationem diaboli et fetorem ejus. Cognoverat autem et pater ejus de hoc ipso, et dixit ei: Si mansisses quadraginta dies, et custodisses usque in finem mandatum meum, majora habuisti videre. 24. Senex quidam sedebat in longinqua eremo, qui habebat unam parentem, quae desiderabat eum videre post multos annos, et quaesivit in quo loco habitaret, et surrexit et venit in viam eremi illius (Ruff., lib. II, n. 14). Et inveniens camelarios, adjunxit se cum illis, et ingressa est in eremo cum eis. Haec enim trahebatur a diabolo. Quae cum venisset ad januam senis, coepit signis indicare seipsam, dicens: Ego illa parens tua, et mansit apud eum. Erat autem alius monachus sedens in inferiori parte, qui implebat sibi surisculam aquae, hora qua manducare voluisset; et subito versabatur suriscula, et reversabatur aqua; qui inspirante Deo dixit in semetipsum: Ingredior in eremum, et dico hoc quod mihi evenit de aqua senioribus. Et surgens abiit; et cum sero factum esset, dormivit in templo quodam idolorum juxta viam, et audivit nocte daemones, dicentes: Ista nocte praecipitavimus illum monachum in fornicationem.
Quod cum audisset, contristatus est, et perveniens ad senem, invenit eum tristem, et dicit ei: Quid facio, abba? quia impleo mihi vasculum aquae, et hora manducandi effunditur. Et dicit ei senex: Tu venisti interrogare me, quare suriscula tua versatur; et ego quid facio, quia hac nocte cecidi in fornicationem? Cui respondit: Et ego cognovi. Et dicit ei: Tu unde scis? Qui dixit: Dormiebam in templo, et audivi daemones loquentes de te. Et dixit senex: Ecce ego vado ad saeculum. Ille autem rogabat eum, dicens: Noli, Pater, sed permane in loco tuo; mulierem vero dimitte hinc; hoc enim ex occursu inimici contigit. Quo audito senex sustinuit, extendens et aggravans conversationem suam cum lacrymis, donec rediret in priori ordine suo. 25. Dixit senex: Quia securitas, et taciturnitas, et occulta meditatio pariunt castitatem. 26. Frater quidam interrogavit senem, dicens: Si contingat hominem in tentationem cadere, quid fit propter eos qui scandalizantur in eo? Et narravit senex, dicens: Diaconus quidam erat nominatus in monasterio Aegypti. Dum autem quidam curialis insecutionem judicis pateretur, venit cum omni domo sua ad monasterium. Et operante iniquo incurrit diaconus ille in mulierem ejus, et facta est omnibus fratribus confusio. Ille autem abiit ad quemdam senem, et indicavit ei rem. Senex vero habebat occultam cellam interiorem. Quam cum vidisset diaconus ille, dixit: 577 Sepeli me hic vivum, et non indices cuiquam. Et intravit in obscuritatem cellae illius, et egit illic poenitentiam ex veritate. Contigit autem, ut post multum tempus non ascenderet aqua in flumine Nilo. Et cum omnes Litanias facerent, revelatum est cuidam sanctorum quia nisi venerit diaconus, qui absconsus est apud illum talem monachum, non ascendent fluminis aquae. Quod cum audissent, admirati sunt, et venientes ejecerunt eum de loco in quo erat: et oravit, et ascendit aqua. Et qui aliquando scandalizati in eo fuerant, aedificati sunt postea in poenitentia ejus, et glorificaverunt Deum. 27. Duo fratres perrexerunt ad civitatem, ut venderent quod fuerant operati; cum a se invicem in civitatem fuissent divisi, incurrit unus in fornicationem (Ruffin., l.
III, n. 12). Veniens autem postea frater ejus, dixit ei: Revertamur ad cellam nostram, frater. Ille autem respondit, dicens: Non venio. Et interrogabat eum ille, dicens: Quare, frater? Et ille respondit: Quia cum discessisses a me, incurri in tentationem, et fornicatus sum. Ille autem volens eum lucrari, coepit dicere, Quia et mihi sic contigit: quando separatus sum a te, incurri et ego in fornicationem. Sed eamus, et simul poenitentiam agamus cum omni labore, et Deus ignoscet nobis peccatoribus. Qui cum venissent ad cellam, retulerunt senibus quod eis contigerat, et dederunt eis illi mandata, qualiter poenitentiam agerent. Ille tamen unus non pro se, sed pro illo alio fratre poenitentiam agebat, tanquam si et ipse peccasset. Videns autem Deus laborem et charitatem ejus, intra paucos dies manifestavit uni de senibus, quod pro multa charitato illius fratris qui non peccaverat indulserat illi qui fornicatus est. Vere hoc est ponere animam suam pro fratre suo. 28. Venit aliquando frater ad quemdam senem, dicens ei: Frater meus solvit me egrediens huc atque illuc; et pro hoc ego affligor. Et rogabat eum senex, dicens: Aequanimiter porta, frater; et Deus videns laborem sustentationis tuae, revocabit eum ad te. Neque enim possibile est ut cum duritia et austeritate facile ab intentione sua aliquis revocetur, quia nec daemon expellit daemonem; sed magis benignitate revocabis eum ad te. Quoniam et Deus noster consulendo, ad se homines trabit. Et narravit ei, dicens ei: Quia fuerunt in Thebaida duo fratres, et cum unus incurrisset ex his in fornicationem, dicebat ad alium: Revertor ad saeculum. Alter vero plorabat, dicens: Non te dimitto, frater, discedere, et perdere laborem tuum, et virginitatem tuam. Ille vero non acquiescebat, dicens: Non hic sedeo, sed vado. Aut veni mecum, et iterum redeo tecum, aut certe dimitte me, et permaneam in saeculo. Vadens autem frater, nuntiavit hoc cuidam seni magno. Dixit autem ei senex: Vade cum ipso, et Deus illum per laborem tuum non dimittet corruere.
Qui consurgens abiit cum eo ad saeculum. Et cum pervenisset ad quemdam vicum, videns Deus laborem illius, qui ex charitate et necessitate fratrem suum sequebatur, abstulit concupiscentiam a fratre ejus. Et dicit fratri suo: Eamus iterum ad eremum, frater. Ecce puto, quia jam peccavi cum muliere; quid lucratus sum ex hoc? Et reversi sunt illaesi in cellam suam. 29. Frater tentatus a daemone profectus est ad quemdam senem, dicens: Quia duo illi fratres simul sunt, et male vivunt. Cognovit autem senex quia a daemone illuderetur, et mittens vocavit eos ad se. Et cum factum esset vespere, posuit mattam duobus illis fratribus, et cooperuit eos in uno stratu, dicens: Filii Dei magni et sancti sunt. Dixit autem discipulo suo: Hunc fratrem claude in cella seorsum; ipse enim passionem quam illis objecit in se habet. 30. Frater quidam dixit seni: Quid facio, quia occidit me sordida cogitatio? Dicit ei senex: Mulier quando vult ablactare filium suum, amarum aliquid superungit uberibus suis; et cum venerit infans ex consuetudine sugere lac, sentiens amaritudinem, refugit. Mitte ergo et tu in cogitatione tua amaritudinem, Dicit ei frater: Quae est amaritudo, quam debeam mittere? Dixit ei senex: Cogitationem mortis et tormentorum, quae in saeculo futuro peccatoribus praeparantur. 31. Frater quidam interrogavit senem de hujusmodi cogitatione (Ruffin., lib. III, n. 62). Et dicit ei senex: Ego nunquam stimulatus sum de hac re. Et scandalizatus est in eo ille frater, et abiit ad alium senem, dicens: Ecce hoc dixit mihi ille senex, et scandalizatus sum in eo: quia super naturam est quod dixit. Dicit ei senex: Non simpliciter tibi dixit hoc ille homo Dei; sed surge, vade et poenitentiam age apud eum, ut aperiat tibi virtutem sermonum suorum. Surrexit ergo ille frater, et venit ad senem, agens in conspectu ejus poenitentiam. Et dixit: Ignosce mihi, pater, quia stulte feci, non dico tibi vale discedens: sed obsecro te, ut interpreteris mihi quomodo nunquam sollicitatus sis a fornicatione.
Dicit ei senex: Quia ex quo factus sum monachus, non sum satiatus pane, neque aqua, neque somno, et appetitu horum 578 quibus pascimur, orucians me, non permittebar sentire fornicationis stimulos. Et exiit frater ille, proficiens ex relatione senis. 32. Frater quidam interrogavit quemdam senem, dicens: Quid facio? quia cogitatio mea semper in fornicatione est intenta, et non dimittit me quiescere una hora, et affligitur ex hoc anima mea (Ruffin., l. III, n. 40). ille autem dixit ei: Quando deamones cogitationes in corde tuo seminant, et sentis hoc, non colloquaris cum animo tuo, quoniam daemonum est suggerere. Et licet non negligant haec immittere, tamen non extorquent daemones. In te est ergo suscipere, et non suscipere. Respondens autem frater, dixit seni: Et quid faciam, quia fragilis sum, et superat me passio haec? Ille autem dixit ei: Intentus esto ad hujusmodi. Scis autem quid fecerint Madianitae? Ornaverunt filias suas, et statuerunt eas in conspectu Israelitarum; non tamen extorserunt aliquibus ut miscerentur cum eis, sed qui voluerunt incurrerunt in eis (Num. XXV). Alii autem indignantes comminati sunt, et cum interitu eorum qui praesumpserant, ulti sunt fornicationem: ita agendum est et de fornicatione. Et quando initium faciunt loqui in corde tuo, non respondeas eis; sed surgens, ora et age poenitentiam, dicens: Fili Dei, miserere mei. Dixit autem ei frater: Ecce meditor, abba, et non est compunctio in corde meo, quia nescio virtutem verbi. Et ille dixit: Et tu tamen meditare. Audivi enim quia dixerit abbas Pastor, sed et alii Patres hoc verbum: Quoniam incantator virtutem verborum quae dicit nescit; sed serpens audit, et scit virtutem eorum quae incantantur, et subjicitur incantanti, et humiliatur. Sic et nos, quamvis ignoremus virtutem eorum quae loquimur, daemones tamen audientes terrentur atque discedunt. 33. Dicebat senex: Quia cogitatio fornicationis fragilis est, velut papyrus. Si ergo jactetur in nobis, et non acquiescentes projiciamus illam a nobis, facile rumpitur.
Necessarium igitur est ut sit discretio in cogitatione nostra, qua agnoscamus quia his qui consentiunt ei non sit spes salutis; illis autem qui non consentiunt, reposita sit corona. 34. Duo fratres impugnati a fornicatione, abierunt et acceperunt uxores. Postea autem dixerunt adinvicem: Quid lucrati sumus quia deseruimus angelicum ordinem, et venimus in immunditiam hanc, et post haec in ignem, et in tormentum venturi sumus? Redeamus ergo ad eremum, et agamus de his quae praesumpsimus poenitentiam. Et venientes ad cremum, rogaverunt patres ut susciperent eos poenitentes et confitentes ea quae gesserant. Et clauserunt eos anno integro senes, et ambobus aequaliter ad pensum dabatur panis, et ad mensuram aqua. Erant autem visione consimiles. Et dum completum fuisset tempus poenitentiae, exierunt. Et viderunt Patres unum pallidum et tristem nimis; alium vero robustum et clarum; et mirati sunt, quoniam cibum et potum aequaliter acceperant. Et interrogaverunt eum qui tristis et afflictus erat, dicentes: Quid exercitabas cum cogitationibus tuis in cella tua? Et ille dixit: Pro malis quae feci, poenas in quibus venturus eram in animo revolvebam, et a timore adhaeserunt ossa mea carni meae. Interrogaverunt autem et alium, dicentes: Tu quid cogitabas in cella tua? Et ille dicebat: Deo gratias referebam, quia eruit me de inquinamento mundi hujus, et de futuri saeculi poenis, et revocavit me ad hanc conversationem angelicam; et reminiscens assidue Dei mei, laetabar. Et dixerunt senes: Aequalis est amborum poenitentia apud Deum. 35. Senex quidam erat in Scythi: qui cum incurrisset in aegritudine magna, serviebant ei fratres. Et videns senex quia laborarent, dixit: Vado in Aegyptum, et non solvam fratres istos. Et dicit ei abbas Moyses: Non vadas, quoniam in fornicationem incursurus es. Ille autem contristatus dicebat: Mortuum est corpus meum, et tu mihi ista dicis? Surgens ergo abiit in Aegyptum. Quod cum audiissent homines circumquaque habitantes, offerebant ei multa. Venit etiam ad eum quaedam virgo fidelis, volens obsequium suum seni infirmanti deferre.
Et post aliquantum temporis cum paululum de aegritudine, qua tenebatur, melius habuisset, incurrit in eam, et illa concepit. Interrogata autem a vicinis loci unde conceperit, illa respondit: De sene hoc. Illi autem non credebant ei. Senex vero dicebat: Ego hoc feci, sed custodite mihi infantem quem peperit. Quae cum genuisset puerum, et ablactatus fuisset, tulit senex infantem in humeris suis, et die qua erat festivitas in Scythi, occurrit ibi, et intravit in ecclesiam coram multitudine fratrum. Illi autem videntes eum, fleverunt: Qui dixit fratribus: Videtis infantem hunc? filius est inobedientiae meae. Cavete ergo vos, fratres, quia in senectute hoc feci, et orate pro me. Et pergens ad cellam suam, ad initium primae conversationis suae reversus est. 36. Frater quidam tentatus est pessime a daemonibus. In specie enim pulchrarum 579 mulierum transformati, jugiter quadraginta diebus perseveraverunt pugnantes adversus eum, ut traherent eum ad turpem commistionem. Ille autem viriliter reluctante, et minime superato, Deus aspiciens bonum ejus certamen, donavit ei ut ultra nullum calorem carnalis concupiscentiae pateretur. 37. Solitarius quidam erat in inferioribus Aegypti, et hic erat nominatissimus, quia solus in ecclesia sedebat in deserto loco. Et ecce, juxta operationem Satanae mulier quaedam inhonesta audiens de eo, dicebat juvenibus: Quid mihi vultis dare, et depono istum solitarium vestrum? Illi autem constituerunt ei certum quid quod darent ei. Quae egressa vespere, venit velut errans ad cellam ejus; et cum pulsaret ad cellam, egressus est ille; et videns eam turbatus est, dicens: Quomodo huc advenisti? Illa autem velut plorans, dicebat: Errando huc veni. Qui cum miseratione viscerum pulsaretur, introduxit eam in atriolum cellulae suae, et ipse intravit interius in cellam suam, et clausit. Et ecce infelix illa clamavit, dicens: Abba, ferae me comedent hic. Ille autem iterum turbatus est, timens etiam judicium Dei, dicebat: Unde mihi venit ira haec? Et aperiens ostium, introduxit eam intro.
Coepit autem diabolus velut sagittis stimulare cor ejus in eam. Qui cum intellexisset diaboli esse stimulos, dicebat in semetipso: Viae inimici tenebrae sunt; Filius autem Dei lux est (Psal. XXXIV). Surgens ergo accendit lucernam. Et cum inflammaretur desiderio, dicebat: Quoniam qui talia agunt, in tormentis vadunt (Gal. V). Proba ergo teipsum ex hoc, si potes sustinere ignem aeternum. Et mittebat digitum suum in lucernam. Quem cum incendisset, et arderet, non sentiebat propter nimiam flammam concupiscentiae carnalis. Et ita usque mane faciens, incendit omnes digitos. Illa autem infelix videns quod faciebat, a timore velut lapis facta est. Et venientes juvenes mane ad monachum illum, dicebant: Venit hic mulier sero? Ille autem dixit: Etiam; ecce ubi dormit. Et intrantes invenerunt eam mortuam. Et dicunt: Abba, mortua est. Tunc ille recutiens palliolum suum, quo utebatur, ostendit eis manus suas, dicens: Ecce quod mihi fecit filia ista diaboli, perdidit omnes digitos meos. Et narrans eis quod factum fuerat, dicebat: Scriptum est, ne reddas malum pro malo (Prov. XVII;, Thess. V; I Pet. III). Et faciens orationem, suscitavit eam. Quae conversa, caste egit residuum tempus vitae suae. 38. Frater quidam impugnabatur a fornicatione. Contigit autem eum venire in vicum quemdam Aegypti, et videns filiam sacerdotis paganorum, adamavit eam, dixitque patri ejus: Da mihi eam uxorem. Ille autem respondens dixit ei: Non possum eam tibi dare, nisi rogavero deum meum. Et abiens ad daemonem quem colebat, dixit ei: Ecce quidam monachus venit ad me, volens accipere filiam meam; do ei eam? Respondens daemon, dixit: Si negat Deum suum, et baptismum, et propositum monachi, interroga eum. Et veniens sacerdos dixit ei: Nega Deum tuum, et baptismum, et propositum monachi, et dabo tibi filiam meam. Ille vero consensit. Et statim vidit velut columbam exire de ore suo, et volare in coelum. Pergens autem sacerdos ad daemonem, dixit: Ecce promisit se tria illa facturum. Tune respondens diabolus dixit ei: Non des ei filiam tuam in uxorem, quia Deus ejus non recessit ab eo, sed adhuc adjuvabit eum.
Et veniens sacerdos dixit illi fratri: Non tibi possum eam dare, quia Deus tuus adhuc adjuvat te, et non recessit a te. Haec audiens frater, dixit in semetipsum: Si tantam bonitatem ostendit in me Deus, cum ergo infelix negaverim et ipsum, et baptismum, et propositum monachi, bonus autem Deus etiam sic malum nunc usque adjuvat me, cur ego recedam ab eo? Et in semetipsum reversus, recepit sobrietatem mentis, et venit in eremum ad magnum quemdam senem, et narravit ei quae fuerant acta. Et respondens senex, dixit ei: Sede mecum in spelunca, et jejuna tres hebdomadas continuas, et ego deprecabor Deum pro te. Et laboravit senex pro fratre, et deprecatus est Deum, dicens: Obsecro, Domine, dona mihi animam hanc, et suscipe poenitentiam ejus. Et exaudivit orationem ejus Deus. Et cum completa fuisset prima hebdomada, venit senex ad illum fratrem, et interrogavit illum, dicens: Aliquid vidisti? Et respondens frater, dixit: Etiam; vidi columbam sursum in altitudine coeli contra caput meum stantem. Et respondens senex, dixit ei: Attende tibimetipsi, et deprecare Deum intente. Secunda vero hebdomada venit senex iterum ad fratrem, et interrogavit eum, dicens: Vidisti aliquid? Et respondit: Vidi columbam venientem juxta caput meum. Et praecepit ei senex, dicens: Sobrius esto mente, et ora. Et completa tertia hebdomada, venit iterum senex, et interrogavit eum, dicens: Ne aliquid plus vidisti? Et ille respondit, dicens: Vidi columbam, quia venit et stetit supra caput meum, et tetendi manum meam tenere eam, illa autem surgens intravit in os meum. Et 580 gratias agens Deo senex, dixit fratri: Ecce suscepit Deus poenitentiam tuam; de caetero attende temetipsum, et esto sollicitus. Et respondens frater dixit: Ecce amodo tecum ero donec moriar. 39. Dicebat quidam de Thebaeis senibus, quod filius esset sacerdotis idolorum; et cum parvulus sederet in templo, vidisset patrem suum frequenter ingredi, et sacrificia offerre idolo; et quia semel post ipsum occulte intraverit, et viderit Satanam sedentem, et omnem militiam ejus astantem ei - et ecce unus de principibus ejus veniens adoravit eum.
Cui diabolus dixit: Unde venis tu? Et ille respondit: In illa provincia eram, et suscitavi illic bella et perturbationes plurimas, effusiones sanguinis faciens, et veni nuntiare tibi. Et diabolus interrogavit eum: In quanto tempore hoc fecisti? Et ille respondit: In triginta diebus. Et diabolus jussit eum flagellari, dicendo: Tanto tempore hoc fecisti? Et ecce alius veniens adoravit eum. Et ipsi dixit: Unde venis tu? Et respondit daemon: In mari eram, et suscitavi commotiones, et demersi naves, et multos homines occidens, veni nuntiare tibi. Et dixit diabolus: Quanto tempore hoc fecisti? Et ille respondit: Sunt dies viginti. Et hunc similiter jussit flagellari, dicens: Quare in tantis diebus hoc solum fecisti? Et tertius veniens adorabat eum. Dixit autem et huic: Et tu unde venis? Et respondit: In illa civitate fui; et dum ibi fierent nuptiae, excitavi lites, et multas effusiones sanguinis feci; insuper et ipsum sponsum occidi, et veni nuntiare tibi. Et dixit ei: In quantis diebus hoc fecisti? Et respondit: Decem. Jussit autem, tanquam moras fecerit, et hunc flagellari. Venit autem alius adorare eum, et dixit ei: Unde venis? Et respondit ei: In eremo eram; ecce quadraginta anni sunt, quod impugno monachum quemdam; et vix nocte ista praevalui, ut facerem eum fornicari. Quod diabolus audiens surrexit, et osculatus est eum: et tollens coronam quam ipse habebat, posuit in capite illius, et fecit eum sibi in una sede considere, dicens: Magnam rem fortiter gessisti. Hoc ego cum audissem, et vidissem, dixi intra meipsum: Valde magnus est ordo monachorum. 40. Dicebant de quodam Patre quia saecularis fuisset, et post conversus est, et de concupiscentia uxoris suae frequenter stimulabatur, et narrabat hoc Patribus. Qui cum vidissent quia operarius esset, et majora faciebat quam illi dicebant, imponebant ei quaedam, ut debilitaretur corpus ejus, ita ut nec surgere posset. Deo autem dispensante, venit quidam pater ut applicaret in Scythi; et cum venisset ad cellam ejus, vidit eam apertam, et pertransivit adjurans quomodo nemo egressus esset in occursum ejus.
Et reversus pulsabat, dicens: Ne forte frater qui in ea habitat infirmetur. Et cum pulsasset, intravit, et invenit eum nimium infirmum. Et dicit ei: Quid habes, Pater? Et narravit ei, dicens: Ego de saeculari vita sum, et sollicitat me modo inimicus in uxore mea: et narravi Patribus, et imposuerunt mihi conversationis onera diversa. Et cum obedienter implere vellem, ecce defeci, et tamen stimulus crescit. Audiens haec senex, contristatus est, et dixit ei: Equidem Patres, ut potentes viri bene tibi imposuerunt onera, quibus gravaris; sed si me parvulum audis, jacta a te haec, et sume parum cibi in tempore suo, et recolligers vires tuas, fac aliquantum opus Dei, et jacta in Domino cogitatum tuum (Psal. LIV), quoniam tuo labore hanc rem non poteris superare. Corpus enim nostrum velut vestimentum est. Si illud diligenter tractaveris, stabit; si autem neglexeris illud, putrescet. Qui cum audisset eum, fecit ita, et intra paucos dies recessit ab eo stimulus ille. 41. Monachus quidam solitarius antiquus, et conversatione proficiens, sedebat in monte in partibus Antinoo, sicut audivimus a notis monachis, cujus verbis et actu multi proficiebant. Et cum talis esset, excitatus est diabolus ad invidiam contra eum, sicut et contra omnes virtutum viros, et immittit animo ejus cogitationem talem, ut ei qui in tali conversatione esset non deberet serviri ab alio, aut ministerium exhiberi, sed magis ipsum debere aliis ministrare. Quod si aliis non exhiberet ministerium, saltem sibi ipsi serviret, dicens: Vende ergo in civitate sportellas quas facis, et eme tibi quae opus sunt, et revertere ad locum tuum, et nulli sis onerosus. Hoc autem suggerebat diabolus, invidens quieti ejus et opportunae vacationi ad Dominum, et utilitati multorum. Undique enim inimicus venari eum et capere festinabat. Ille vero tanquam bonae cogitationi acquiescens, descendit de monasterio suo. Et quia erat omnibus admirandus, ignotus tamen habere hujusmodi insidias astutiae, notus autem et famosus omnibus a quibus videbatur existens.
Et cum post longum tempus mulierem vidisset, pro incautela sua supplantatus est, et incurrit in eam. Et veniens in desertum locum sequente diabolo vestigia ejus, cecidit juxta flumen. Et cogitans quia gavisus 581 est inimicus de ruina ejus, voluit semetipsum desperare, quia Spiritum Dei maxime contristaverit, et sanctos angelos, et venerabiles Patres, quorum multi etiam in civitatibus habitantes superaverunt diabolum. Et cum nulli horum se facere similem posset, contristabatur valde, et non recordabatur quia Deus est qui virtutem tribuit his qui ad eum devotissime convertuntur. Caecatus ergo, et non videns peccati sui curam, voluit se in flumen illud jactare, ut perfectum gaudium faceret inimico. Ex multo itaque animi dolore infirmatus est corpore; et nisi postea misericors Deus auxilium praestitisset ei, ad perfectum gaudium inimici sine poenitentia moreretur. Novissime autem in se reversus, cogitavit majorem laborem in afflictione poenitentiae demonstrare, et supplicare Deo in fletu et luctu, et ita rediit iterum ad monasterium suum. Et damnans ostium cellae suae, sicut solet super mortuum, ita flebat supplicans Deo. Jejunans autem et vigilans cum omni anxietate attenuavit corpus suum; et nec sic satisfactum putabat animo suo, quia congrue poenituisset. Fratribus autem saepe ad eum venientibus suae utilitatis causa, et pulsantibus ostium, ipse dicebat non se posse aperire, dicendo: Sacramento me constrinxi unum annum devote me poenitentiam agere; sed orate pro me. Nec enim inveniebat quomodo eis excusaret, quoniam illi scandalizabantur haec audientes de eo, quia erat apud eos honorabilis et valde magnus monachus. Et fecit totum annum intente jejunans, et devote poenitentiam agens. Die autem Paschae nocte ipsa resurrectionis Dominicae, tollens lucernam novam posuit in cacabo novo. Et cooperiens de cooperculo, a sero surrexit ad orationem, dicens: Misericors et miserator Dominus; qui et barbaros salvare vis, et ad veritatis agnitionem venire, ad te confugi fidelium Salvatorem, miserere mihi qui te plurimum exacerbavi, inimicum gaudere feci, et ecce mortuus sum obediens ei.
Tu, Domine, qui et impiis et his qui sunt sine misericordia misereris, sed et proximis misericordiam impendere praecipis, miserere humilitati meae. Apud te enim impossibile nihil est, quoniam secus infernum dissipata est sicut pulvis anima mea. Fac misericordiam, quia benignus es et misericors, figmento tuo, qui et corpora quae non sunt in die resurrectionis resuscitaturus es. Exaudi me, Domine, quia defecit spiritus meus, et infelix anima mea. Tabefactum est etiam corpus meum, quod coinquinavi. Et jam vivere non valeo, pro eo quod non credidi. Ignosce peccatum per poenitentiam, duplex habenti peccatum ex desperatione. Vivifica me contritum, et igne tuo praecipe hanc lucernam accendi. Ut et ego accipiens fiduciam misericordiae et indulgentiae tuae, per residuum tempus vitae meae, quod mihi donaveris, mandata tua custodiam, et a timore tuo non recedam, sed devote serviam tibi amplius quam primo. Et haec in nocte ipsa resurrectionis cum multis lacrymis dicens, surrexit ut videret si accensa esset lucerna. Et detecto cacabo, vidit quia non esset accensa. Et cecidit iterum in faciem suam, rogans Dominum, et dicens: Scio, Domine, quia certamen factum est ut coronarer, non steti in pedibus, eligens magis propter carnis delectationem tormentis impiorum addici. Parce ergo mihi, Domine. Ecce enim iterum confiteor tuae bonitati turpitudinem meam coram angelis tuis, et coram justis omnibus, et nisi quia scandalizari possent, etiam hominibus omnibus confiterer. Deus miserere mei, ut et alios erudiam; Domine, vivifica me. Et ita tribus vicibus orans, exauditus est. Et exsurgens invenit lucernam ardentem clare. Et exsultans spe, confortatus gaudio cordis est, admirans de gratia Dei, qui ita et peccatis ejus indulsit, et satisfecit juxta petitionem ejus et animum ipsius, et dicebat: Gratias ago tibi, Domine, quia etiam vitae saeculi hujus indigno misertus es, magno et novo hoc signo fiduciam tribuens, parcis enim misericors animabus, quas tu creas. Ita autem perseverante eo in confessione illuxit dies.
Et laetabatur in Domino, oblitus cibi corporalis. Ignem autem lucernae illius toto tempore vitae suae servavit, oleum subinde superinfundens, et faciens desuper quo minus exstingueretur. Et ita rursus divinus Spiritus habitavit in eo, et factus est apud omnes insignis, humilitatem exhibens in confessione et actione gratiarum Domino cum laetitia. Cui etiam ante aliquot dies mortis suae relatum est de transitu suo. LIBELLUS SEXTUS. De eo quod monachus nihil debeat possidere. 1. Frater quidam renuntians saeculo, et dans quae habebat pauperibus, retinens autem pauca in sua ratione, venit ad abbatem Antonium (Ruff., lib. III, n. 68). Quod cum agnovisset senex, dixit ei: Si vis monachus fieri, vade in illum vicum, et eme carnes, et impone corpori tuo nudo, et sic veni huc. Et cum sic fecisset frater ille, canes et aves corpus ejus lacerabant. Cum pervenisset autem ad senem, interrogavit si fecisset quod 582 ei dixerat. Illo autem ostendente corpus suum laceratum, dixit sanctus Antonius: Qui renuntiant saeculo, et volunt habere pecunias, ecce ita impugnati a daemonibus discerpuntur. 2. Narravit abbas Daniel de abbate Arsenio, quia venit aliquando Magistrianus, deferens ei testamentum cujusdam senatoris parentis ejus, qui reliquerat ei haereditatem magnam valde. Et accipiens testamentum, voluit illud scindere: Magistrianus autem cecidit ad pedes ejus, dicens: Deprecor te, ne scindas illud, quia incidetur mihi caput. Et dicit ei abbas Arsenius: Ego prius mortuus sum quam ille. Ipse autem modo mortuus est, quomodo me fecit haeredem? Et remisit testamentum, nihil accipiens. 3. Aegrotavit aliquando memoratus abbas Arsenius in Scythi, et opus habuit in necessitate sua usque ad unam siliquam nummi. Et cum non inveniret, accepit a quodam velut eleemosynam, et dixit: Gratias tibi ago, Domine, quia me dignum fecisti pro nomine tuo ad hoc pervenire, ut egens eleemosynam postularem. 4. Narraverunt de abbate Agathone, quia longo tempore cellam sibi cum suis discipulis fabricaret. Quam cum perfecissent, et coepisset illic habitare, vidit in ipsa hebdomada quaedam non utilia sibi; et dixit discipulis suis illud quod Dominus apostolis dixerat: Surgite, eamus hinc (Joan.
XIV). Discipuli autem contristati sunt valde, dicentes: Si omnino voluntatem habebas migrandi hinc, ut quid tantum laborem sustinuimus, aedificantes longo tempore cellam? Incipient autem homines scandalizari in nobis, et dicere: Ecce iterum migrant, nusquam sedentes. Ille autem cum eos vidisset pusillanimes effectos, dicit eis: Etsi scandalizantur aliqui; sed iterum sunt alii qui aedificentur et dicunt: Beati sunt isti, quia propter Deum migraverunt, et sua omnia contempserunt. Verumtamen dico vobis, qui vult venire, veniat, quia ego interim vado. Illi vero prostraverunt se in terram, rogantes ut concederet secum abire. 5. Dixit abbas Evagrius fuisse quemdam fratrem, qui nihil habuit in substantia sua, nisi tantum Evangelium, et ipsum vendidit in pauperum nutrimento (Ruffin., l. III, n. 70, nomine Serapionis). Dicens quodam verbo, quod memoriae dignum est commendari: Ipsum etiam, inquit, verbum vendidi, quod jubet: Vende omnia, et da pauperibus (Matth. XIX). 6. Abbas Theodorus, cognomento de Pherme, habebat tres Codices bonos. Et cum venisset ad abbatem Macarium, dixit ei: Habeo tres Codices, et proficio ex lectione eorum. Sed et fratres petunt eos ad legendum, et ipsi proficiunt. Dic ergo mihi quid debeo facere? Et respondens senex, dixit: Boni sunt quidem actus, sed melius omnibus est nihil possidere. Quod cum audisset, abiit, et vendidit memoratos Codices, et dedit indigentibus pretium ipsorum. 7. Narravit quidam Patrum de abbate Joanne Persa, quia ex multis virtutibus suis ad profundam simplicitatem atque innocentiam pervenerit (Ruff., lib. III, n. 148). Hic autem manebat in Arabia vicina Aegypti. Et mutuavit aliquando a fratre suo solidum unum, et emit linum ut operaretur. Et venit frater rogans eum, et dicens: Dona mihi, abba, aliquantum lini, et faciam mihi vestimentum quo utar. Et dedit ei cum gaudio. Similiter et alius veniens rogavit eum ut daret ei aliquantum lini, ut faceret sibi tegumentum. Et dedit ei. Et multis aliis petentibus dabat simpliciter cum gaudio.
Postea venit dominus solidi quem mutuo acceperat, volens recipere quod mutuaverat. Et dixit ei senex: Ego affero tibi eum. Et cum non haberet unde redderet, abiit ad abbatem Jacob dispensatorem, ut rogaret eum, et daret ei solidum. Et cum iret, invenit in terra jacentem solidum, et non tetigit eum, sed fecit orationem, et reversus est in cellam suam. Et venit iterum frater ille, et coepit ei molestus esse pro solido. Et dicit ei: Ego reddam tibi. Et abiit iterum senex, et invenit solidum in terra ubi erat prius, et rursus facta oratione reversus est. Et ecce iterum coepit frater ille molestus esse, et dicit senex: Adhuc semel me exspecta, et affero tibi solidum tuum. Et surgens venit ad illum locum, et invenit ipsum solidum ibi; et facta oratione tulit eum, et venit ad abbatem Jacobum, et dicit: Abba, cum venirem ad te, inveni hunc solidum in via. Ostende ergo charitatem, et praedica jejunium, ne quis perdiderit eum. Et praedicavit abbas, et nemo est inventus qui perdidisset eum. Tunc vero dicit abbati Jacobo: Si ergo nemo eum perdidit, do eum illi fratri, quia ipsi debeo solidum. Et cum venirem ad te ut tu mihi solidum praestares, et redderem debitum, inveni eum in via. Et miratus est abbas Jacobus, quomodo compulsus pro debito invenisset, et non statim tulisset eum, et reddidit solidum fratri illi. Et hoc erat mirabile de ipso: quia si veniebat quis mutuum aliquid petere ab eo, non per seipsum dabat, sed dicebat fratri mutuum postulanti: Vade, tolle tibi tu ipse quod opus habes. Et quando referebat quod mutuum accepisset, dicebat ei: Repone illud iterum unde tulisti. Si autem nihil 583 referebat ille qui mutuum acceperat, senex nihil dicebat ei. 8. Narraverunt quidam Patrum quia venit aliquando frater aliquis in conventum Cellarum coram abbate Isaac, vestitus modicum cucullum; et spectabat eum senex, dicens: Hic monachorum est habitatio; tu saecularis es, et non poteris hic esse. 9. Dicebat autem fratribus abbas Isaac: Patres nostri et abbas Pambo, vetustis et de multis partibus resarcitis vestibus utebantur, nunc autem pretiosis vestibus utimini.
Discedite hinc, desertastis locum hunc. Quando autem perfecturi erant ad messem, dicebat eis: Jam vobis nulla mandata dabo, quia non observatis. 10. Dixit abbas Cassianus (Cassian., lib. VII Instit., c. 19) quia Syncleticus aliquis nomine renuntiasset saeculo, et facultates suas pauperibus dividens, aliqua sibi retinuisset ad proprium usum, nolens perfecte ex omnibus renuntiantium humilitatem et communis monasteriorum vitae suscipere regulam. Ad quem sanctae memoriae Basilius dixit hoc: Et senator esse desiisti, et monachum non fecisti. 11. Dixit quidam frater abbati Pisteramoni: Quid faciam, quoniam durum est mihi vendere quod manibus meis laboro. Et respondens dixit: Quia abbas Sisois et caeteri vendebant opus manuum suarum; hoc enim non laedet. Sed quando vendis, semel dic pretium speciei quam distrahis. Et si vis relaxare modicum pretii, in te est, sic enim et quietem invenies. Iterum dixit ei frater: Si habeo quod sufficiat necessitatibus meis aliunde, videtur tibi ut non cogitem de labore manuum? Respondens senex, dixit: Quantumvis habeas, non negligas operari, et quantum potes, fac, tantum non cum turbatione animi. 12. Frater interrogavit abbatem Serapionem, dicens: Dic mihi unum verbum. Dicit senex: Quid tibi habeo dicere, quia tulisti ea quae erant viduarum et orphanorum, et posuisti in fenestra. Viderat enim eam codicibus plenam. 13. Interrogata est beatae memoriae Syncletica: Si perfectum bonum est nihil habere? Et illa dixit: Valde bonum est his qui possunt. Etenim hi qui tolerare possunt, tribulationem quidem carnis habent, sed animae requiem possident. Quoniam sicut fortia vestimenta dum calcantur, et pedibus saepius reversantur, laventur atque incandidantur, ita fortis anima per voluntariam paupertatem amplius confirmatur. 14. Dixit abbas Hyperichius: Thesaurus monachi est voluntaria paupertas. Thesauriza ergo tibi, frater, in coelo, quia ibi ad requiescendum sine fine sunt saecula. 15. Erat quidam sanctorum, Philagrius nomine. Hic habitabat in Jerosolymis, et laborabat operando, ut potuisset sibi ad panem sufficere.
Et dum staret in platea, volens vendere quod manibus suis fuerat operatus, contigit ut caderet cuidam saccellus cum solidis mille, et inveniens eum senex, stetit in eodem loco, dicens: Necesse est modo eum qui perdidit huc venire. Et ecce veniebat, qui perdiderat, plorans. Tulit ergo eum seorsum, et reddidit saccellum suum. Quem ille rogabat ut acciperet aliquam partem ex eo, sed senex nullatenus acquievit. Tunc ille coepit clamare et dicere: Venite, et videte hominem Dei, quid fecit. Senex autem occulte fugiens, exivit de civitate, ne agnosceretur de eo quid fecerat, et honorarent eum. 16. Interrogatus est senex quidam a fratre, quid faceret ut salvus esset. Ille autem exspolians se vestimento suo, et cingens lumbos suos, atque extendens manus, dixit: Sic debet nudus esse monachus ab omni materia saeculari, et crucufigere se adversus tentationem atque certamina mundi. 17. Quidam rogavit senem quemdam, ut acciperet pecunias in suis necessitatibus profuturas. Ille autem nolebat, utpote qui operi manuum suarum esset sibi sufficiens (Ruff., lib. III, n. 71). Sed dum ille persisteret obsecrando, ut saltem pro indigentium necessitate susciperet, respondit senex, et dixit: Duplex mihi opprobrium esset: quia et cum non indigeam, accipio; et aliena tribuens, vanam gloriam colligo. 18. Venerunt aliquando quidam Graecorum, ut darent eleemosynam in civitate Ostracines, et assumpserunt sibi oeconomos ecclesiae, ut ostenderent eis qui necessitatem majorem haberent. Illi autem duxerunt eos ad quemdam leprosum, et dederunt ei. Ille autem nolebat acccipere, dicens: Ecce modicas palmas habeo, quas operor, et facio plectas, et ex eis manduco panem. Iterum duxerunt eos ad cellam unius viduae, quae erat cum filiabus suis. Et cum pulsarent ostium, cucurrit filia ejus ad ostium nuda. Mater autem ejus abierat ad quoddam opus; erat enim candidatrix, et dabant filiae ejus vestimentum et nummos. Illa autem nolebat accipere, dicens venisse matrem suam, et dixisse sibi: Confide, quia voluit Deus, et inveni opus quod faciam hodie, unde habeamus victum nostrum.
Et cum venisset mater ejus, rogabant eam ut acciperet; et noluit, dicens: Ego habeo curatorem meum Deum, et eum tollere vos vultis a me hodie? Illi autem agnoscentes 584 fidem ejus, glorificaverunt Deum. 19. Venit quidam vir magnus ignotus, portans secum aurum in Scythi, et rogabat presbyterum eremi, ut erogaretur ad fratres. Dixit autem ei presbyter: Non opus habent fratres. Et cum nimis esset vehemens, et non acquiesceret, posuit sportam cum solidis in ingressu ecclesiae, et dicit presbyter: Qui opus habet, tollat. Et nemo tetigit; quidam autem nec aspexerunt. Et dicit ei senex: Suscepit Deus oblationem tuam; vade, et da illud pauperibus. Et valde aedificatus discessit. 20. Attulit quidam seni pecuniam, dicens: Habe ad expensas tuas, quia senuisti et infirmus es; erat enim leprosus. Hic autem respondens dixit: Tu post sexaginta annos venis auferre nutritorem meum? Ecce tantum temporis habens in infirmitate mea, nihil indigui, Deo tribuente et pascente me. Et non acquievit accipere. 21. Narraverunt senes de quodam hortulano quia laboraret, et omnem laborem suum expenderet in eleemosynam. Et tantum sibi retinebat, quantum ad victum ipsius sufficeret. Postea vero Satanas immisit in corde ejus, dicens: Collige tibi aliquantam pecuniam, ne cum senueris aut aegrotaveris, opus habeas ad expensas. Et collegit et implevit lagenam de nummis. Contigit autem eum infirmari, et putrefieri pedem ejus; et expendit quod collegerat in medicos, et nihil ei prodesse potuit. Postea vero venit quidam de expertis medicis, et dicit ei: Nisi incideris pedem tuum, putrefiet. Et constituerunt diem ut inciderent ejus pedem. Illa autem nocte rediens in semetipsum, et poenitentiam agens de his quae gessit, ingemuit et flevit, dicens. Memor esto, Domine, operum meorum priorum quae faciebam, cum laboratorem in horto meo, ex quo pauperibus ministrabam. Et cum hoc dixisset, stetit angelus Domini, et dixit ei: Ubi sunt nummi quos collegisti? et ubi est spes de qua tractasti? Tunc intelligens, dixit: Peccavi, Domine; ignosce mihi, et amodo ulterius hoc non faciam.
Tunc angelus tetigit pedem ejus, et sanatus est statim. Et exsurgens mane, abiit in agrum operari. Venit ergo medicus secundum constitutum cum ferramentis, ut secaret pedem ejus; et dicunt ei: Exiit a mane operari in agro. Tunc admiratus medicus perrexit in agrum, ubi operabatur ille. Et videns eum fodientem terram, glorificavit Deum, qui reddiderat ei sanitatem. 22. Frater interrogavit senem quemdam, dicens: Vis teneo mihi duos solidos propter infirmatatem corporis (Ruff., lib. III, n. 69)? Videns autem senex cogitationem ejus, quia vellet tenere, dixit ei: Etiam. Et vadens frater in cellam suam, conterebatur cogitationibus suis, dicens: Putas verum dixit mihi senex, an non? Et surgens iterum venit ad senem, agens poenitentiam et rogans, ac dicens: Propter Dominum dic mihi veritatem, quia affligor a cogitationibus meis propter duos solidos. Dicit ei senex: Quia vidi te voluntatem habere retinendi eus, dixi tibi ut retineres, verumtamen non est bonum tenere plus quam opus est corpori. Si ergo duos solidos retinueris, in ipsis invenietur spes tua. Et si contigerit ut pereant, Deus jam non cogitat de nobis. Cogitationem ergo nostram jactemus in Domino, quoniam ipis cura est de nobis. LIBELLUS SEPTIMUS. De patientia seu fortitudine. 1. Sanctus Antonius abbas cum sederet aliquando in eremo (Ruffin., l. III, n. 105), animus ejus taedium et confusionem cogitationum incurrit, et dicebat ad Deum: Domine, volo salvus fieri, et non me permittunt cogitationes meae. Quid faciam in hac tribulatione, quomodo salvus ero? Et modice assurgens, coepit foras exire. Et vidit quemdam, tanquam seipsum, sedentem atque operantem; deinde surgentem ab operibus et orantem; et iterum sedentem, et plectum de palmis facientem, et inde rursus ad orationem surgentem. Erat autem angelus Domini missus ad correptionem et cautelam dandam Antonio. Et audivit vocem angeli, dicentis: Sic fac, et salvus eris. Ille autem, hoc audito, magnum gaudium sumpsit atque fiduciam. Et ita faciens, salutem quam quaerebat invenit.
2. Frater quidam interrogavit abbatem Agathonem, dicens: Mandatum mihi venit, et est mihi pugna gravis in loco, quo est ipsum mandatum. Volo ergo propter mandatum pergere illud, et pavesco bellum. Dicit ei senex: Sic erat Agatho; implebat mandatum, et vincebat bellum. 3. Dixit abbas Ammonas, quia quatuordecim annos fecerit in Scythi, deprecans Deum die ac nocte, ut daret ei virtutem superandi iram. 4. Dixit abbas Besarion, quia quadraginta noctes manserit inter spinas stans, et non dormierit 5. Frater quidam sedens singularis turbabatur, et pergens ad abbatem Theodorum de Pherme, dixit ei, quia conturbaretur. Senex autem dixit ei: Vade, humilia 585 mentem tuam, et subde te, et habita cum aliis. Abiit autem in montem, et mansit cum aliis. Et reversus est postea ad senem, et dixit ei: Nec cum aliis hominibus habitans, quietem invenio. Et dixit ei senex: Si solitarius non quiescis, neque cum aliis, cur voluisti monachum facere? nonne ut sustineas tribulationes? Dic autem mihi quot annos habes in habitu isto? Et dicit ei: Octo. Et dicit ei senex: Crede mihi, habeo in habitu isto septuaginta annos, et nec una die potui requiem invenire; et tu in octo annis requiem vis habere? 6. Interrogavit cum iterum frater quidam, dicens: Si fiat subito sonus ruinae alicujus, fit tibi timor, abba? Et dixit ei senex: Si coelum terrae adhaereat, Theodorus non formidat. Poposcerat enim precibus a Deo ut auferretur ab eo formido, et propterea interrogavit eum frater. 7. Dicebant de abbate Theodoro, et abbate Lucio de Nono Alexandriae, quia fecerint quinquaginta annos, seducentes animos suos, et dicentes: Transacta hieme ista, migrabimus hinc. Et iterum quando fiebat aestas, dicebant: Quia transacto aestivo, discedemus hinc. Et sic fecerunt toto tempore conversationis suae semper reminiscendi Patres. 8. Dixit abbas Pastor de abbate Joanne brevis staturae quia rogaverit Dominum, et abstulerit ab eo omnes passiones, et effectus est securus, et veniens dixerit cuidam seni: Vide hominem quietum, et nullam habentem pugnam.
Et dixit ei senex: Vade, roga Dominum, ut jubeat in te moveri pugnam, quoniam proficit pugnando anima. Et cum redisset in eo pugna, ulterius non oravit, ut auferretur ab eo pugna, sed dicebat: Domine, da mihi tolerantiam sustinendi has pugnas. 9. Venit abbas Macarius major ad abbatem Antonium in montem; et cum pulsasset ostium, exivit ad eum, et dixit ei: Tu quis es? Et ille ait: Ego sum Macarius. Et claudens ostium intravit, et dimisit eum foris. Et cum vidisset postea patientiam ejus, aperuit ei. Et adgaudens ei, dicebat: Multum tempus est ex quo te videre desiderabam, audiens de te. Et exhibens ei hospitalitatem, refecit eum; erat enim fessus de multo labore. Vespere autem facto infudit sibi abbas Antonius modicas palmas, et dicit ei abbas Macarias: Da mihi, ut ego infundam quod operer. Ille autem dixit: Non habeo plus. Et faciens fasciculum majorem, infudit eum. Et sedentes a sero, et colloquentes de utilitate animarum, faciebant plectam, et ipsa plecta per fenestram descendebat in spelunca. Et egrediens mane sanctus Antonius, vidit collectionem plectarum abbatis Macarii, et admiratus est, et osculatus manus ejus, dicebat: Multa virtus de istis egreditur. 10 Descendit aliquando ipse Macarius de Scythi ad locum qui dicitur Terenuthin, et intravit dormire in monumento, ubi erant antiquitus sepulta corpora paganorum. Et traxit unum corpus sub caput suum tanquam plumatium de scirpo. Daemones autem videntes fiduciam ejus, invisi sunt, et volentes terrere eum, vocabant quasi quamdam mulierem, dicentes: Nonna illa, veni nobiscum ad balneum. Et alter daemon de sub ipso tanquam ex mortuis illis respondit, diceas: Peregrinum quemdam habeo super me, non possum venire. Senex autem non expavit, sed confidens tundebat corpus illud, dicens: Surge, vade, si potes. Quod cum audissent daemones, clamaverunt voce magna, dicentes: Vicisti nos. Et fugerunt confusi.
11. Dicebat abbas Mathois: Volo aliquod leve opus et continuum, quam grave quod cito finitur. 12. Narraverunt de abbate Milido, quia cum habitaret aliquando cum duobus discipulis in finibus Persarum, exierunt duo filii imperatoris secundum consuetudinem in venationem, et miserunt retia in longum per millia quadraginta, ut quodcunque intra retia inveniretur, occiderent. Inventus est autem senex cum duobus discipulis intra retia. Et cum vidisent eum pilosum et terribilem aspectu, admirati sunt, et dixerunt ei: Homo es, an spiritus aliquis? dic nobis. Et dixit eis: Homo sum peccator, et exivi flere peccata mea; et adoro Filium Dei vivi. Illi autem dixerunt ei: Non est alius Deus, nisi Sol, et Ignis, et Aqua; ipsos adora, et sacrifica eis. Et ille respondit: Ista creaturae sunt, et erratis. Sed obsecro vos, convertimini, et agnoscite verum Deum, qui et ista creavit, et caetera omnia. Illi autem deridentes, dixerunt: Condemnatum et crucifixum dicis esse verum Deum? Etiam, inquit, ipsum qui crucifixit et occidit mortem, hunc dico esse verum Deum. Illi autem tam ipsi quam fratribus qui cum eo erant inferentes tormenta, cogabant eos sacrificare. Et duos quidem fratres post plurima tormenta decapitaverunt, senem autem diebus multis torquebant. Postea vero statuerunt eum in quodam loco, et sabittabant in ipso quasi ad signum: unus a dorso, et alter a pectore. Dicit eis senex: Quoniam facti estis in consensu in unum, ut effundatis 586 sanguinem innocentem, crastina in momento hac hora, quae modo est, sine filiis remanebit mater vestra, et privabitur affectu vestro, et propriis sagittis invicem sanguinem vestrum effundetis. Illi autem subsannantes verba ejus, exierunt in crastino, ut venarentur. Et contigit ut evaderet unus cervus de rete eorum, et ascenderunt equos, et currebant ut comprehenderent cervum: qui cum jactassent sagittas post impsum, invicem sibi in cor dederunt, et mortui sunt juxta verbum quod praedixerat senex. 13. Dixit abbas Pastor: Quia virtus monachi in tentationibus apparet.
14. Dixit iterum qui supra quia Isidorus presbyter de Scythi allocutus sit aliquando plebem fratrum, dicens: Fratres, nunquid non ad laborandum venimus in hoc loco? Et nunc video, quia nullus hic labor est. Ego igitur collecta pelle mea vado ubi est labor, et ibi invenio requiem. 15. Dixit sancta Syncletica: Si in monasterio cum aliis versaris, non mater locum; laederis enim, si facias hoc. Etenim sicut gallina si dereliquerit ova sua fota, sine pullis ea exire facit; ita monachus vel virgo frigescit et mortificatur in fide, de loco ad locum transeundo. 16. Dixit iterum aliud: Diabolus cum per stimulos paupertatis non moverit, divitias adhibet ad seducendum (Ruffin., l, III, n. 157, Pasch., c. 20, n. 1). Et dum per contumelias et opprobria non praevalet, laudes et gloriam adhibet. Sin autem satietatem corporis immittit, et cum delectationibus seducere non potest, per molestias, quae contra votum eveniunt, animam conatur subvertere. Infirmitates autem quasdam graves expetendo adversus eum qui tentandus est adhibet, ut per eas pusillanimes faciens monachos, conturbet charitatem eorum quam habent ad Deum. Sed quamvis concidatur corpus, et febribus validis inflammetur, insuper etiam intolerabili siti affligatur, siquidem peccator es qui haec sustines, recordare futuri saeculi poenas, et aeternum ignem, et judicialia tormenta; et ita non deficies ad ea quae in praesenti contingunt; insuper et gaude, quia visitavit te Deus. Et illud famosissimum dictum in lingua habeto, id est, Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII). Si ferrum es, per adhibitum tibi ignem amittes aeruginem. Quod si justus es et haec pateris, de magno ad majora promoveris. Aurum es, sed per ignem probatior eris. Datus est enim tibi angelus Satanae, stimulus carnis tuae (I Cor. XII). Exsulta videns, cui similis factus es, Pauli enim simile donum meruisti accipere. Si febribus, si rigore frigoris castigaris, memor esto quid Scriptura dicit: Transivimus per ignem et aquam; residuum est quod sequitur, ut inducamur in refrigerium (Psal.
LXV). Obtinuisti primum, exspecta secundum, agens quae virtutum sunt. Clama verba Prophetae, dicentis: Pauper et inops et dolens ego sum (Psal. LXVIII). Perfectus enim eris per hujusmodi tribulationem. Ait enim: In tribulatione dilatasti me (Psal. IV). In his ergo maxime exercitiis animas nostras probemus, ante oculos enim habemus adversarium nostrum. 17. Dixit iterum: Si infirmitas molesta nobis fuerit, non contristemur, tanquam qui pro infirmitate et vulnere corporis non possimus stare ad orandum aut psallendum ad vocem. Haec autem omnia nobis pro destruendo corporis desiderio necessaria sunt, quoniam jejunia et labores propter turpes delectationes nobis constituta sunt. Si igitur aegritudo ista retundit, superflua de his observandis ratio est. Sicut enim magno et forti medicamine aegritudo, ita aegritudine corporis vitia reciduntur. Et haec est magna virtus, quando in infirmitatibus tolerantia fuerit, et gratiarum actio mittitur ad Deum. Si amittimus oculos, non feramus graviter. Extollentiae enim instrumentum amisimus, sed interioribus oculis gloriam Domini speculemur. Surdi facti sumus? non contristemur, quia auditum vanum amisimus. Manus vestrae ex aliqua passione debilitatae sunt? sed interiores paratas habeamus adversus inimici tentationes. Infirmitas totum corpus nostrum tenet? sed nostro interiori homini sanitas crescit. 18. Dixit iterum quae supra: Qui in saeculo isto aliqua crimina commiserunt, etiam nolentes mittuntur in carcerem, et nos pro peccato nostro redigamus nosmetipsos in custodiam, ut voluntaria mentis nostrae vindicta futuras a nobis poenas amoveat. Si jejunas, non tibi invenias occasionem dicendi, quia exacerbatus in aegritudinem incurristi, quoniam et qui non jejunant similes aegritudines incurrunt. Inchoasti aliquid boni? non revoceris per impedimenta inimici, quoniam et ipse inimicus patientia tua destruetur. Etenim qui navigare coeperint, primo pandentes vela prosperum ventum inveniunt; postea autem contrarius ventus eis occurrit. Sed nautae non mox propter incursum contrarii venti, aut exonerant aut deserunt navim, sed paululum sustinentes aut pugnantes adversus procellam, iterum rectum cursum inveniunt.
Ita ergo et nos in contrarium spiritum incurrentes, crucem pro velo erigamus, 587 et sine periculo saeculi istius navigium explicabimus. 19. Dicebant de abbatissa beatae memoriae virgine Sara, quod supra alveum fluminis sexaginta annos habitaverit, et nunquam inclinata est, ut flumen ipsum aspiceret. 20. Dixit abbas Hypericnius: Hymni spirituales sint in ore tuo, et meditatio assidua sublevet pondus tentationum supervenientium tibi. Hujus enim rei exemplum manifestum est viator sarcina alicujus oneris praegravatus, flando et respirando, oneris et viae paulatim laborem imminuit. 21. Dixit iterum qui supra: Oportet nos adversus tentationes armari, quoniam modis omnibus veniunt; sic enim supervenientibus eis probati apparebimus. 22. Dixit quidam senex: Si venerit homini tentatio, undique ei multiplicantur tribulationes, ut pusillanimis fiat et murmuret. Et narravit senex ita: Frater quidam erat in cella, et venit super eum tentatio; et si quis eum videbat, nec salutare cum volebat, neque in cellam recipere; et si opus habebat panem, nemo mutuabat ei; et si de messe veniebat, nemo eum, sicut erat consuetudo, ut reficeret, invitabat. Venit autem semel de messura per cauma, nec panes habuit in cella sua; et in his omnibus gratias agebat Deo. Videns autem Deus patientiam ejus, abstulit bellum tentationis ab eo. Et ecce quidam statim ostium pulsabat, trahens camelum onustum pane ab Aegypto; quod cum vidisset frater ille, coepit flere, dicens: Domine, non sum dignus vel modice tribulari. Et cum transisset tribulatio ejus, tenebant eum fratres in cellis suis, et in ecclesia, et repausabant eum. 23. Dicebat senex: Propterea non promovemur, quia nescimus mensuras nostras, neque patientiam habemus in opere quod coepimus, sed sine labore aliquo virtutem volumus possidere. 24. Quidam frater interrogavit senem, dicens: Quid facio, quia cogitatio mea non dimittit me hora una sedere in cella mea? Et dicit ei senex: Fili, revertere, sede in cella tua, et labora manibus tuis, et ora Deum incessanter, et jacta cogitatum tuum in Domino, et ne te quis seducat exire inde.
Et dicebat: Quia erat quidam adolescens saecularis, habens patrem, et desiderabat fieri monachus: et dum multum supplicaret patri suo ut dimitteret eum conversari, non acquiescebat; postmodum autem rogatus a fidelibus amicis vix acquievit. Et egressus frater ille adolescens, introivit in monasterium; et factus monachus coepit omne opus monasterii perfecte perficere, et jejunare quotidie; coepit etiam et biduanas abstinere, similiter semel in hebdomada reficere. Videbat autem eum abbas suus, et mirabatur, et benedicebat Deum in abstinentia et labore ipsius. Contigit ergo post aliquod tempus, coepit frater ille supplicare abbati suo, dicens: Rogo te, abba, ut dimittas me, et vadam in eremo. Dicit ei abbas: Fili, noli hoc cogitare, non potes sufferre talem laborem, et praeterea tentationes diaboli et versutias ejus; et cum contigerit tibi tentatio, non invenies ibi qui te consoletur a perturbationibus inimici, quae tibi illatae fuerint. Ille autem coepit amplius rogare eum ut permitteret abire. Videns autem abbas ejus quia tenere quia tenere eum non poterat, facta oratione, dimisit eum. Postmodum dicit abbati suo: Rogo te, abba, ut concedas qui ostendant mihi iter, quo pergere debeam. Et ordinavit cum eo duos monachos monasterii, et abierunt cum eo. Ambulantibus autem eis per eremum una die et altera, defecerunt prae aestu, et projicientes se in terram jacebant, et soporati modico somno, ecce aquila venit, percutiensque eos de alis suis, praecessit procul, et sedit in terra. Evigilantes viderunt aquilam, et dixerunt ei: Ecce angelus tuus, surge et sequere eam. Et surgens, valedicensque fratribus, sequebatur eam; et venit usque ubi stabat aquila illa: quae mox surgens, volavit usque ad unum stadium, et iterum sedit; similiter sequebatur eam frater ille: et iterum volavit, et sedit non longe, et factum est hoc per horas tres. Postmodum autem dum sequeretur eam, divertit ipsa aquila in dexteram partem sequentis se, et non comparuit. Frater ergo ille nihilominus sequebatur; et respiciens, vidit tres arbores palmarum, et fontem aquae, et speluncam modicam, dixitque: Ecce est locus quem mihi praeparavit Dominus.