Apophtegmes des Pères du désert (Verba seniorum) (page 3)

Anonyme · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Verba seniorum (Vitae Patrum, PL 73) · 6 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

LIBELLUS PRIMUS. (suite)

Et ingressus coepit sedere in ea, sumens cibum dactylorum, et de fonte aquam bibens, et fecit ibidem annos sex solitarius, neminem videns. Et ecce una die venit ad eum diabolus in similitudinem cujusdam senioris abbatis, habens vultum terribilem. Videns autem illum frater ille timuit, et procidens in orationem, surrexit. Et dicit ei diabolus: Oremus iterum, frater. Et surgentes, dixit diabolus: Quantum temporis habes hic? Et respondit: Habeo annos sex. Dicit ei daemon: Ecce te vicinum habui, et non potui cognoscere, nisi ante dies quatuor quia hic habitares. Et ego non longe a te habeo monasterium; et ecce anni sunt undecim, quod de monasterio non exivi nisi hodie, quo cognovi quod hic mihi in 588 vicino habitares. Et cogitavi mecum dicens: Vadam ad hominem Dei istum, et cum eo conferam quod potest esse saluti animae nostrae? Et hoc dico, frater, quia nihil proficimus sedentes in cellis nostris, quia corpus et sanguinem Christi non percipimus, et timeo ne efficiamur exteri ab eo, si nos ab hoc mysterio elongaverimus; sed dico tibi, frater, ecce hinc ad tria millia est monasterium habens presbyterum; eamus cata Dominicum diem, aut post duas hebdomadas, et accipiamus corpus et sanguinem Christi, et revertamur ad cellas nostras. Placuit autem haec suasio diabolica fratri illi: Et veniente Dominico die, ecce diabolus venit et dicit ei: Veni, eamus, quia hora est. Et exeuntes perrexerunt ad praedictum monasterium, ubi ille presbyter erat; et ingressi in ecclesiam, miserunt se in orationem. Et exsurgens ab oratione frater ille, respiciens non invenit hunc qui adduxerat eum illuc, et dixit: Ubi putas perrexit? ne ad commune necessarium ambulavit? Et cum diu sustineret, non venit. Postmodum autem exiens foras, requirebat eum. Et cum non reperisset, dixit ad fratres loci illius interrogans eos: Ubi est abbas ille, qui mecum in ecclesiam ingressus est? Et dicunt ei: Nos neminem vidimus alium nisi te tantum. Tunc cognovit frater ille quia daemon fuisset, et dixit: Vide cum qua argutia diabolus me ejecit de cella mea; sed tamen non ad me pertinet, quia ad bonum opus veni; percipio corpus et sanguinem Christi, et sic revertar ad cellam meam.

Et post factas missas in ecclesia, volens reverti frater ille ad cellam suam, tenuit eum abbas monasterii ipsius, dicens: Nisi refeceris nobiscum, non dimittemus te reverti. Et cum percepisset cibum, reversus est in cellam suam. Et ecce iterum diabolus venit in similitudinem juvenis cujusdam saecularis, et coepit eum respicere a summo capite usque ad pedes, et dicere: Ipse est iste? Non est hic. Et coepit eum considerare. Et dixit ei frater: Quare me sic respicis? At ille ait: Puto non me cognoscis: tamen post tantum tempus quomodo me habes cognoscere? ego sum vicinus patris tui, filius illius. Quomodo? Non est dictus pater tuus sic, et mater tua tale nomen non habuit, et soror tua sic non est dicta, et tu sic non vocaris? et mancipia illa et illa sic non sunt dicta? Mater vero tua et soror ante tres annos mortuae sunt; pater vero tuus modo defunctus est, et te fecit haeredem, dicens: Cui habeo dimittere substantiam meam, nisi filio meo viro sancto, qui reliquit saeculum, et abiit post Deum? Ipsi dimitto omnia bona mea. Modo autem qui habet Dominum, et scit ubi est, dicat, ut veniens distrahat omnem substantiam, et eroget eam pauperibus pro anima mea et sua. Et perrexerunt multi requirentes te, et minime invenerunt; ego autem veniens ex occasione pro quodam opere huc, cognovi te: unde non facias moras, sed veni et vende omnia, et fac secundum voluntatem patris tui. Respondens frater ille dixit: Non necesse habeo reverti ad saeculum. Dicit diabolus: Si non veneris, et deperierit substantia illa, in conpectu Dei tu exinde reddes rationem. Quid enim mali dico tibi, ut venias et eroges ea pauperibus et egenis, quomodo bonus dispensator, ut non a meretricibus et male viventibus extricetur, quod pauperibus dimissum est? aut quid onerosum est ut venias et facias eleemosynas secundum voluntatem patris tui pro anima tua, et revertaris in cellam tuam? Quid multa? suadens fratrem deposuit in saeculum; et veniens cum eo usque ad civitatem, reliquit eum. Voluit autem frater ille ingredi in domum patris sui, tanquam jam defuncto eo, ecce ipse pater ejus vivus egrediebatur; et videns eum non cognovit, et ait ad eum: Tu quis es?

Ille vero turbatus nihil poterat respondere. Et coepit eum iterato pater ejus interrogare unde esset. Tunc confusus, dixit ei: Ego sum filius tuus. Et ait ei: Ut quid reversus es? Erubescebat autem ei dicere, quod ventum erat, sed dixit: Charitas tua fecit me reverti, quia desiderabam te. Et remansit ibi. Et post aliquantum tempus incurrit in fornicationem, et multis suppliciis afflictus a patre suo, infelix ipse non egit poenitentiam, sed remansit in saeculo; ideoque dico, fratres, quia monachus nunquam debet quovis, suasus ab aliquo, egredi cellam suam. 25. Venerunt quidam in eremo ad senem quemdam magnum, et dixerunt ei: Quomodo contentus es hic, abba, et sustines laborem hunc (Ruff., lib. III, n. 3)? Et dixit eis senex: Totus labor temporis mei, quem hic sustineo, non est idoneus comparari ad unam diem tormentorum quae peccatoribus in futuro saeculo praeparantur. 26. Dicebat senex: Quia antiqui non cito migrabant de loco ad locum, nisi forte pro tribus rebus, id est, si quis erat, qui contristaretur adversus eum, et satisfaciens ei per omnia non potuisset eum placare; aut iterum si contigisset ut a pluribus laudaretur, aut si in tentatione fornicationis incurrisset. 27. Frater quidam dixit abbati Arsenio: Quid facio, abba, quia affligor a cogitatione mea, dicens: Quia non potes jejunare, 589 neque laborare, vel infirmos visitare, quia et hoc merces est. Videns autem senex diabolica semina esse, dixit ei: Vade, manduca, bibe, et dormi, tantummodo de cella non exeas, sciens quia perseverantia cellae perducit monachum in ordinem suum. Qui cum fecisset tres dies, extaediatus est, et inveniens paucas palmulas, scidit eas; et iterum in crastino coepit plectam facere ex eis. Qui cum esurisset, dixit intra se: Ecce aliae paucae sunt palmae, explico eas, et manduco. Et cum perexpendisset eas, dixit iterum: Lego parum, et sic manduco. Et cum legisset, dixit: Dicam aliquantos psalmos, et jam securus manduco. Et ita paulatim proficiebat Deo cooperante, donec veniret ad ordinem suum.

Et cum accepisset fiduciam adversus cogitationes malas, vincebat eas. 28. Interrogatus est senex, quare sedens frater in cella taedium pateretur. Et dixit ei senex: Quia adhuc non vidisti neque speratam resurrectionem, neque accensa tormenta: nam si haec vidisses, et ita esset cella tua plena vermibus, ut usque ad collum tuum mergereris in ipsis, sustineres utique, et non extaediareris. 29. Quemdam senem rogabant fratres, ut quiesceret a gravi labore. Ille autem respondit eis: Credite mihi, o filii, quia Abraham poenitebatur, cum videret magna et praeclara dona Dei, cur non amplius fuerit in laboribus decertatus. 30. Frater interrogavit senem, dicens: Cogitationes meae nutant, et tribulor. Et ille dixit: Tu sede in cella tua, et cogitationes iterum veniunt; sicut enim si asina ligata sit, pullus ejus vagatur et currit huc atque illuc, semper autem ad matrem suam revertitur, ubicunque ierit; ita erunt et cogitationes ejus qui propter Deum tolerabiliter in cella sua resederit; quia etsi ad modicum nutant, sed iterum revertuntur ad eum 31. Senex quidam sedebat in eremo, qui longe habebat aquam a cella sua, per duodecim millia; ubi dum semel iret haurire aquam, defecit, et dixit: Quid necesse est ut hunc laborem patiar? Venio et habito circa aquam hanc. Et cum hoc dixisset, conversus vidit quemdam sequentem se et numerantem vestigia sua: interrogavit autem eum, dicens: Quis es tu? Et ille dixit: Angelus Domini sum, et missus sum numerare vestigia tua, et dare tibi mercedem. Quod cum audisset senex, forti animo factus promptior, et adhuc longius posuit cellam suam ab aqua illa. 32. Dicebant Patres: Si tibi contigerit tentatio in loco quo habitas, non deseras locum in tempore tentationis; quia si deserueris, quocunque perrexeris, ante te invenies quod fugiebas; sed patiens esto donec tentatio transeat, ne discessio tua aliis scandalum faciat, et ne forte aliis qui circa locum ipsum habitant tribulationem ingerat discessio tua. 33. Frater quidam erat in congregatione inquietus, et frequenter movebatur ad iram (Ruffin., l.

III, n. 98). Dicit ergo in semetipso: Vado, et solus alicubi habitabo; et cum non habeo cum quo dicam, vel audiam, ero quietus, et quiescit a me passio irae. Egrediens ergo manebat in spelunca solus. Una autem die implens sibi surisculam aquae, posuit illam in terra: contigit autem ut subito versaretur: ille vero implevit secundo, et iterum versata est: deinde tertio implens posuit eam, et rursus versata est. Qui commotus furore, tenuit vasculum illud, et fregit; in se autem conversus, cognovit quia ab eodem daemone iracundiae sit illusus, et dixit: Ecce ego et solus sum, et vicit me; revertar ergo in congregationem, quia ubique labor et patientia opus est, et maxime adjutorium Dei. Et surgens reversus est in locum suum. 34. Frater interrogavit senem (Ruff., l. III, n. 106), dicens: Quid facio, Pater, quia nihil operer monachile, sed in negligentia quadam sum manducans, bibens, et dormiens, et insuper in cogitationibus turpibus et multa perturbatione sum, transiens ab opere ad opus, et a cogitationibus ad cogitationes? Dixit autem ei senex: Tu sede in cella tua, et fac quod potes sine perturbatione; ita est enim parum quod tu modo facis, sicut quando abbas Antonius magna et plurima faciebat in eremo. Credo enim in Deo, quia quicunque sedet in cella propter nomen ejus, et custodit conscientiam suam, inveniatur et ipse in Antonii loco. 35. Interrogatus est senex, quomodo oporteat vigilantem monachum non scandalizari, quando videt aliquos ad saeculum revertentes. Et respondit: Intueri debet monachus canes, qui venantur lepores; et sicut unus ex eis videns leporem insequitur, caeteri autem tantummodo canem videntes currentem, aliquandiu cum ipso currunt, postea vero lassantes post se revertuntur; solus autem ille qui vidit leporem sequitur donec comprehendat, nec impeditur ab intentione cursus sui propter illos qui post se revertuntur, sed neque praecipitiis, neque de silvis, neque de vepribus cogitans, sed in spinis aliquoties incurrens raditur et pungitur, et non quiescit donec comprehendat.

Ita et monachus, vel qui Dominum Christum quaerit, cruci indesinenter intendit, quae occurrunt scandala omnia praeteriens, donec ad crucifixum perveniat. 590 36. Dixit senex: Sicut arbor fructificare non potest, si saepius transferatur, sic nec monachus frequenter migrans potest fructificare. 37. Frater quidam dum sollicitaretur a cogitationibus propriis, ut exiret a monasterio, indicavit hoc ipsum abbati. Ille autem dixit: Vade, et sede, et da parieti cellae tuae corpus tuum in pignore, et non exeas inde: cogitationem autem tuam dimitte; cogitet quantum vult, tantum ne ejicias de cella tua corpus tuum. 38. Dixit senex: Cella monachi est caminus ille Babylonius, ubi tres pueri Filium Dei invenerunt; sed et columna nubis est ex qua Deus locutus est Moysi. 39. Frater quidam novem annis mansit impugnatus a cogitationibus suis, ut exiret de congregatione fratrum, et quotidie tollebat pelliculam suam, in qua jacere solitus erat, ut exiret. Et quando fiebat vespere dicebat in seipso: Crastina hinc discedo. Et mane dicebat in cogitatione: Extorqueamus nobis hic stare et hodie propter Dominum. Qui cum implesset novem annos, de die in diem ita faciens, abstulit Dominus ab eo tentationem ejus. 40. Frater quidam incidens in tentationem, tribulando perdidit regulam monachilem; et cum iterum vellet observantiae regularis sibi principia dare, a tribulatione impediebatur, et dicebat in seipso: Quando habeo me ita invenire, sicut aliquando eram? Et deficiens animo non praevalebat vel inchoare monachi opus. Veniens autem ad quemdam senem, narravit ei quae agebantur circa ipsum: senex autem audiens ea de quibus affligebatur, adhibuit ei tale exemplum, dicens: Homo quidam habuit possessionem, et de negligentia ejus in sentibus redacta est, et repleta est tribulis et spinis. Visum est autem ei postea ut excoleret eam; et dixit filio suo: Vade, et purga agrum possessionis illius. Et venit filius ejus ut purgaret. Qui cum respexisset, vidit multitudinem tribulorum et spinarum increvisse ei; et deficiens animo, dixit ad seipsum: Quando ego habeo haec omnia eradicare et purgare?

Et projiciens se in terram coepit dormire; hoc autem fecit multis diebus. Posthaec venit pater ejus videre quod fecerat, et invenit eum nihil operatum. Et dixit ei: Quare usque modo nihil fecisti? Et dixit juvenis ille patri suo: Mox ut veniebam operari, pater, cum vidissem multitudinem hanc tribulorum et spinarum, revocabar ab assumptione laboris, et prae tribulatione projiciebam me in terra, et dormiebam. Tunc dixit ei pater suus: Fili, ad mensuram latitudinis, quam jacens in terra occupas, per singulos dies operare, et ita paulatim proficiet opus tuum, et tu pusillanimis non efficieris. Quod cum audisset juvenis, fecit sic; et in parvo tempore purgata est et exculta possessio. Et tu ita, frater, paulatim operare et non deficies, et Deus per gratiam suam restituet te iterum priori ordini tuo. Hoc audito, frater ille abiit, et cum omni ni patientia sedens faciebat sicut edoctus fuerat a sene; et sic inveniens requiem, promovebatur per Dominum Christum. 41. Senex quidam erat qui frequenter aegrotabat (Ruffin., l. III, n. 158; Pasch., c. 20, n. 2). Contigit autem eum uno anno non aegrotare; qui affligebatur graviter et plorabat, dicens: Dereliquit me Deus, et non visitavit me. 42. Dixit senex quia frater aliquando stimulabatur a cogitationibus suis per annos novem, ita ut metu ipso desperaret de salute sua (Ruffin., l. III, n. 194); et adjudicavit semetipsum dicens: Perdidi animam meam; et jam quia perii, vadam ad saeculum. Qui cum abiret, venit ei in via vox dicens: Tentationes quas in novem annis sustinuisti, coronae tuae erunt; revertere ergo in locum tuum, et sublevabo te a cogitationibus malis. Unde agnoscitur quia non est bonum desperare de se aliquem pro his quae in cogitationibus veniunt. Hae enim cogitationes magis coronam nobis provident, si bene eas exegerimus. 43. Senex quidam erat in Thebaida sedens in spelunca, et habuit quemdam discipulum probatum: consuetudo autem erat ut senex vespere doceret discipulum, et commoneret eum quae erant animae profutura; et post admonitionem, faciebat orationem, et dimittebat eum dormire.

Contigit autem laicos quosdam religiosos scientes multam abstinentiam senis venire ad eum; et cum consolatus eos fuisset, discesserunt. Post quorum discessum sedit iterum senex vespere post missas secundum consuetudinem, admonens illum fratrem et instituens eum. Et cum loqueretur, gravatus est somno; frater autem sustinebat, donec excitaretur senex, et faceret ei juxta consuetudinem orationem. Cum ergo, non evigilante sene, diu sederet discipulus, compulsus est cogitationum suarum molestia recedere et dormire; qui extorquens sibi, restitit cogitationi, et resedit. Iterum autem compellebatur somno, et non abiit. Similiter factum est usque septies, et restitit animo suo. Posthaec jam media nocte transacta evigilavit senex, et invenit eum assidentem sibi, et dicit. Usque modo non discessisti? Et ille dixit: Non, quia me non dimiseras, 591 Pater. Et senex dixit; Quare me non excitasti? Et ille respondit: Non te praesumpsi pulsare, ne te contribularem. Surgentes autem coeperunt facere matutinos, et post matutinorum finem, dimisit senex discipulum; qui cum sederet solus, factus est in excessu mentis: et ecce quidam ostendebat ei locum gloriosum, et sedem in eo, et super sedem septem coronas. Interrogabat autem illum qui haec ostendebat ei, dicens: Cujus sunt haec? Et ille dixit: Discipuli tui, et locum quidem et sedem pro conversatione sua donavit ei Deus; has vero septem coronas nocte ista promeruit. Haec audiens senex miratus est, et tremefactus vocavit discipulum, et dicit ei: Dic mihi quid feceris nocte hac. Et ille respondebat: Ignosce mihi, Pater, quia nihil feci. Senex autem aestimans quia humiliando se non eonfiteretur, dixit ei: Crede, non quiesco, nisi dixeris mihi quid fecisti, vel quid cogitasti nocte hac. Frater autem nihil sibi conscius quid egisset, non inveniebat quid diceret; dicebat autem seni: Ignosce mihi, Pater, nihil feci, nisi tantum hoc quod compulsus sum motu cogitationum mearum, ut discederem et dormirem septies, sed quia a te dimissus secundum consuetudinem non fueram, non recessi.

Audiens autem hoc senex, statim intellexit quia quoties restitit cogitationi suae, toties coronabatur a Deo. Et fratri quidem nihil horum dixit, causa utilitatis ejus, sed aliis narravit haec spiritualibus Patribus, ut discamus quia et pro parvis cogitationibus Deus nobis coronam tribuit. Bonum ergo est, ut extorqueat sibi ipse homo in omni re propter Deum; etenim, sicut scriptum est, Regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI). 44. Aegrotavit aliquando senex quidam qui solitarius habitabat; et quia non habebat qui ei serviret, surgebat, et quodcunque invenisset in cella sua, manducabat; et cum aliquot diebus ita fieret, nemo veniebat ad visitationem ejus. Transactis autem triginta diebus, et nullo veniente ad eum, misit Dominus angelum suum, qui ministraret ei; et cum sic fieret per septem dies, recordati sunt patres et dixerunt ad invicem: Eamus et videamus ne forte infirmetur ille senex. Cum ergo venissent, et pulsassent, discessit angelus ab eo. Senex autem de intro clamavit: Discedite hinc, fratres. Illi autem levante a cardine ostium intraverunt, et interrogaverunt eum, quare clamaverit. Et ille dixit: Quia triginta dies habui laborans infirmitate, et nemo me visitavit; et ecce jam dies septem sunt, ex quo Dominus angelum misit ut ministraret mihi, qui cum venissetis, recessit a me. Et haec dicens dormivit in pace. Fratres autem mirati sunt, et glorificaverunt Deum, dicentes: Quia non derelinquit Dominus sperantes in se. 45. Dixit quidam senex: Si te occupaverit infirmitas corporis, noli pusillanimis fieri; quia si te Dominus Deus vult corpore debilem fieri, quis es qni moleste suspicias? Nonne ipse pro te cogitat de omnibus? nunquid sine ipso vivis? Patienter ergo fer, et roga eum ut donet tibi quae expediunt, hoc est, ut quod voluntas ipsius est facias, et sede cum patientia manducans quod habes in charitate. 46. Narravit quidam Patrum, dicens: Quia cum essem in Oxyrincho, venerunt ibi pauperes in vespere Sabbati ut acciperent agapem; et dormientibus eis, erat ibi quidam habens tantummodo mattam, cujus medietatem sibi subtermittebat, et medietato cooperiebatur, erat enim ibi validum frigus.

Et cum exisset ad urinam, audivi eum murmurantem et gementem de frigore, et consolabatur semetipsum, dicens: Gratias ago tibi, Domine; quanti sunt modo divites in custodia, qui etiam in ferro sedent, aut pedes habent in ligno constrictos, qui neque urinam suam libere faciant; ego autem velut imperator sum, extendens pedes meos, et ubi volo ambulo. Haec illo dicente, ego stabam audiens verba ejus; ingrediens autem, narravi ea fratribus, et audientes ea multum aedificati sunt. 47. Frater interrogavit senem quemdam dicens: Si fuero in aliquo loco, et nata fuerit mihi tribulatio, et non habuero cui me committam, et indicem passionem animi mei; quid facio? Dixit ei senex: Crede in Deo, quia ipse mittet angelum et gratiam suam, et ipse tibi est consolatio, si in charitate rogaveris eum. Et addidit dicens: Audivi enim quia in Scythi aliquid tale factum est. Erat enim ibi quidam qui sustinebat tentationes, et non habens fiduciam in aliquo cui confiteretur, parabat a sero melotem suam ut discederet; et ecce nocte apparuit ei gratia Dei in specie virginis, et rogabat eum, dicens: Nusquam vadas, sed sede hic mecum, nihil enim male fiet ex his quae audisti. Qui credens verbis ejus sedit, et statim sanatum est cor ejus. LIBELLUS OCTAVUS. De eo quod nihil per ostensionem fieri debeat. 1. Audivit aliquando abbas Antonius de quodam juvene monacho quia signum quoddam hujusmodi fecerit 592 in via, id est, cum vidisset quosdam senes iter agentes et laborantes in ambulando, onagris jussit ut venirent et portarent eos, donec pervenirent ad se; illi autem senes indicantes hoc abbati Antonio, dixit abbas Antonius: Videtur mihi monachus iste similis esse navi oneratae omnibus bonis, de qua incertum est utrum pervenire possit in portum. Et post aliquantum temporis, subito coepit abbas Antonius flere, el trahere sibi capillos, et lugere. Quod cum vidissent discipuli ejus, dicunt ei: Quid ploras, abba? Et respondit senex: Magna columna ecclesiae cecidit modo. Dicebat autem hoc de monacho illo juvene, et adjecit: Ambulate ad eum, et videte quod factum est.

Perrexerunt igitur discipuli ejus, et invenerunt monachum illum super mattam sedentem, et flentem peccatum quod fecerat. Videns autem discipulos senis, ait eis: Dicite seni ut obsecret Deum decem tantum dierum dari mihi inducias, et spero me satisfacturum ei. Qui intra quinque dies mortuus est. 2. Laudatus est quidam frater a monachis apud abbatem Antonium: ille autem cum venisset ad eum, tentavit si portaret injuriam; et cum cognovisset quia non posset ferre, dixit ei: Similis es domui quae a facie quidem ornata est, de retro vero a latronibus despoliata. 3. Dicebant de abbate Arsenio et abbate Theodoro de Pherme, quia super omnia humanam gloriam odio haberent: abbas enim Arsenius non cito occurrebat alicui: abbas vero Theodorus occurrebat quidem, sed ut gladius erat ei. 4. Eulogius quidam nomine, discipulus fuit Joannis archiepiscopi: qui Eulogius presbyter erat, et abstinens atque jejunans biduanas levando, aliquando etiam et usque hebdomadam trahebat jejunium, panem tantum et salem comedens; et per hoc laudabatur ab hominibus. Qui venit ad abbatem Joseph in loco qui dicitur Panepho, credens se aliquam duriorem continentiam invenire apud eum. Et suscipiens eum senex cum gaudio, quod habebat fecit ei pro charitate parari. Dixerunt autem discipuli Eulogii: Non comedit presbyter nisi panem et salem, abbas autem Joseph tacitus manducabat. Qui cum fecissent tres dies, non audierunt eos aut psallentes aut orantes, occultum enim erat opus illorum, et exierunt nihil aedificati. Deo autem dispensante facta est caligo, et errantes de via reversi sunt ad senem: et priusquam pulsarent ostium, audierunt psallentes; et cum exspectassent diu ut audirent, postea pulsaverunt, et suscepit eos iterum senex gaudens. Hi autem qui cum Eulogio erant, propter cauma tulerunt surisculam, et dederunt ei ut biberet: erat autem aqua permista de mari et flumine, et non potuit bibere. Qui cum haec in animo suo cogitaret, coepit rogare senem, ut disceret ejus institutum, dicens: Quid est hoc, abba, quia primo non psallebatis, sed nunc coepisti posteaquam nos sumus egressi, et quia cum aquam bibere volui, inveni eam salsam?

Dicit ei senex: Frater aliquis motus est, et per errorem miscuit aquam marinam. Eulogius vero rogabat senem, volens agnoscere veritatem. Et dixit ei senex: Parvus ille calix ad vinum est quod charitas providet, hic autem ad aquam quam assidue fratres bibunt. Et his verbis docuit eum habere discretionem cogitationum, et abscidit ab eo omnia humanitus moventia mentem ejus; et factus est communis, manducans de caetero omnia quae apposita sunt ei. Didicit etiam ipse in secreto operari, et dixit seni: Pro certo in charitate est opus vestrum. 5. Dixit abbas Zenon discipulus abbatis Silvani: Nunquam maneas in loco nominato, neque sedeas cum homine habente magnum nomen, neque mittas fundamentum, ut aedifices tibi cellam aliquando. 6. Venit aliquando frater quidam ad abbatem Theodorum de Pherme, et fecit tres dies rogans eum ut audiret ab eo sermonem. Ille autem non respondit ei, et egressus est tristis. Dicit ergo ei discipulus suus: Abba, quare ei non es locutus, et ecce egressus est tristis? Et dixit senex: Crede mihi, quia non dicebam ei sermonem, quoniam negotiator est, alienis verbis vult gloriari. 7. Alter frater interrogavit ipsum abbatem Theodorum, dicens: Vis aliquantis diebus non manduco panem? Et dixit senex: Bene facis, nam et ego feci sic. Et dixit ei frater: Volo portare modicum cicer ad pistrinum, et facere inde farinam? Et dixit ei abbas Theodorus: Jam si ad pistrinum vadis, fac tibi panem; et quid opus est ista adjectio? 8. Alius frater interrogavit eumdem senem abbatem Theodorum, et coepit loqui et exquirere de rebus quas necdum fuerat operatus. Et dixit ei senex: Adhuc nec tibi navem invenisti, nec vasa tua in eam posuisti, nec navigare coepisti, et jam in illa civitate, ubi disponebas pervenisti? Cum ergo prius operatus fueris rem de qua loqueris, tunc ex ipsa re loquere. 9. Tunc dixit abbas Cassianus quia venit frater quidam ad abbatem Serapionem, et 593 hortabatur eum senex, ut secundum morem faceret orationem; ille autem dicens se esse peccatorem, et ipsius monachi habitu indignum, non acquiescebat.

Voluit etiam ejus pedes lavare, et eisdem iterum verbis usus, nullatenus acquievit. Fecit autem illum gustare, et coepit senex in charitate monere eum, dicens: Fili, si vis proficere, permane in cella tua, et attende tibi ipsi et operibus manuum tuarum; non enim tibi tantum procedere expedit, quantum sedere. Ille autem haec audiens, ita exacerbatus est, et vultum mutavit, ut nec latere posset senem. Dixit ergo ei abbas Serapion: Usque modo dicebas, Peccator sum, et accusabas teipsum tanquam indignum jam vivere; et quia te cum charitate monui, ita exacerbari debuisti? Si enim re vera humilis vis esse, quae tibi ab alio imponuntur, disce portare viriliter, et non odiosa verba effundere tibi ipsi. Hoc autem audiens frater, poenitentiam gessit coram sene, et multum proficiens discessit. 10. Audivit aliquando judex provinciae de abbate Moyse (Ruff., l. III, n. 119), et perrexit in Scythi ut videret eum; et nuntiaverunt quidam seni de adventu ejus, et surrexit ut fugeret in paludem; et occurrit ei ille judex cum suis, et interrogavit eum, dicens: Dic nobis, senex, ubi est cella abbatis Moysi? Et dicit eis: Quid vultis eum inquirere? homo fatuus est et haereticus. Et veniens judex ad ecclesiam, dixit clericis: Ego audiens de abbate Moyse, veni ut viderem eum; et ecce occurrit nobis senex pergens in Aegyptum, et interrogavimus eum ubi esset cella abbatis Moysi, et dixit nobis: Quid eum quaeritis? fatuus est, et haereticus. Audientes autem clerici, contristati sunt, dicentes: Qualis est senex ille, qui haec de sancto homine locutus est ad vos? Et illi dixerunt: Senex vetustissimo vestimento utens, longus et niger. Et illi dixerunt: Ipse est abbas Moyses; et quia noluit videri a vobis, ideo haec vobis ipse de se dixit. Et multum aedificatus judex discessit. 11. Frater interrogavit abbatem Mathoen dicens: Si abiero manere in loco aliquo, quomodo vis ut agam ibi? Dicit ei senex: Si habitaveris in loco, ne velis tibi illic nomen facere de aliqua re, dicendo, Aut non venio in conventu fratrum, aut non manduco hoc vel illud; haec enim vanum nomen tibi faciunt, sed postea importunitatem patieris; quoniam homines ubi hoc audierint, ibi current.

12. Abbas Nisteron major ambulabat in eremo cum aliquo fratre, et videntes draconem, fugerunt. Dicit ei frater: Et tu times, Pater? Respondit senex: Non timeo, fili; sed expedit quia draconem videns fugi, quoniam non habui effugere spiritum vanae gloriae. 13. Voluit aliquando judex provinciae videre abbatem Pastorem, et non acquiescebat senex (Ruff., l. III, n. 20). Judex autem tenuit filium sororis ejus velut malefactorem, et redegit eum in carcerem, dicens: Si venerit senex et rogaverit pro eo, dimittam eum. Et venit mater pueri ad fratrem suum abbatem Pastorem, et coepit flere ad ostium ejus; ille autem omnino non dedit ei responsum; illa vero compulsa dolore, increpabat eum, dicens: Et si viscera ferrea habes, et nulla te compassio movet, flectat te saltem miseratio sanguinis tui. Ille autem mandavit ei: Pastor filios non generavit. Et ita discessit. Audiens autem judex misit, dicens: Vel verbo jubeat, et ego eum dimittam. Senex autem remandavit ei, dicens: Examina causam secundum legem; et si dignus est morte, moriatur; si autem non est, fac quomodo vis. 14. Dixit iterum abbas Pastor: Doce cor tuum servare quae docet alios lingua tua. Dixit iterum: Quia homines ad loquendum perfecti videri volunt, et in operando id quod loquuntur minores sunt. 15. Venit aliquando abbas Adelphius, qui fuit episcopus Nilopoleos, ad abbatem Sisoi in montem; et quia discessurus erat, fecit eos gustare a mane, erat vero jejunium; et cum ponerent mensam, ecce fratres pulsaverunt. Dixit autem senex discipulo suo: Da eis modicas zippulas, quia de labore sunt. Et dicit ei abbas Adelphius: Dimitte interim, ne dicant: Quia abbas Sisois a mane comedit. Et intendit eum senex, et dixit fratri: Vade tu, da eis. Cum ergo vidissent pultes, dixerunt: Ne peregrinos aliquos habetis? Putas et senex vobiscum comedit? Et frater: Etiam. Coeperunt ergo contristari et dicere: Ignoscat vobis Deus, quia senem permisistis ista hora manducare; an nescitis quia plurimos dies laboraturus est? Audiens haec episcopus, coepit coram sene poenitentiam agere, dicens: Ignosce mihi, abba, quia ego quidem humanum aliquid cogitavi, tu autem quod Dei est fecisti.

Et dicit ei abbas Sisois: Nisi Deus glorificaverit hominem, gloria hominum nunquam stat. 16. Interrogavit abbas Ammonas de loco qui dicitur Raythum, abbatem Sisoi dicens: Quando lego Scripturas, vult cogitatio mea ornare sermonem, ut paratus sim ad interrogata respondere. Et dixit ei senex: Non est opus, sed magis de puritate mentis 594 provide tibi securitatem edicendi sermonem. 17. Venit aliquando judex provinciae videre abbatem Simonem, et ille tulit lorum quo cingebatur, et ascendit in arborem palmae, ut purgaret eam. Illi autem venientes dixerunt ei: Ubi est senex, qui hac in solitudine habitat? Et ille respondit: Non est hic solitarius aliquis. Et cum hoc dixisset, discessit judex. 18. Alia iterum vice alter judex venit videre eum, et praecedentes clerici dixerunt ei: Abba, paratus esto, quia judex audiens de te venit ut benedicatur a te. Et ille dixit: Etiam ego praeparabo me. Et cooperiens se sacco suo, et tollens in manu sua panem et caseum, sedit in ingressu cellulae suae, et coepit manducare. Venit ergo judex cum officio suo, et videntes eum spreverunt, dicentes: Hic est monachus solitarius de quo talia audiebamus? Et statim discesserunt et reversi sunt ad se 19. Dixit sancta Syncletica: Sicut thesaurus manifestus cito expenditur, ita et virtus quaelibet, cum innotuerit vel publicata fuerit, exterminabitur (Ruff., t. III, n. 114). Sicut enim cera solvitur a facie ignis, ita et anima laudibus inanitur, et amittit virtutum rigorem. 20. Dixit iterum: Sicut impossibile est, uno eodemque tempore et herbam esse et semen, ita impossibile est ut saecularem gloriam habentes, coelestem faciant fructum (Ruff., l. III, num. 113; Pasch., c. 13, n. 2). 21. Aliquando in Cellis festivitate celebrata, edebant fratres in ecclesia (Ruff., l. III, n. 54, nomine Theodori). Erat autem ibi frater quidam, qui dixit ministranti: Ego non manduco coctum aliquid, sed sal. Et vocavit minister alium fratrem coram multitudine, dicens: Ille frater non comedit coctum, affer ei sal. Surrexit autem quidam senum, et dixit ei: Expedierat tibi hodie in cella tua comedere carnes, quam audiri hanc vocem coram tantis fratribus.

22. Erat quidam abstinens a cibis, et non manducans panem; venit ad quemdam senem. Opportune autem illic etiam alii supervenerant peregrini, et fecit senex modicum pulmentum propter eos. Et cum sedissent manducare, frater ille abstinens posuit sibi soli cicer infusum, et manducabat. Et cum surrexissent a mensa, tulit eum senex secreto, et dixit ei: Frater, si venis ad aliquem, non ostendas illi conversationem tuam; si autem conversationem tuam tenere vis, sede in cella tua, et nusquam exeas. Ille autem acquiescens verbis senis, factus est communis vitae in id quod cum fratribus in venisset. 23. Dixit senex: Humana providentia omnem pinguedinem hominis amputat, et relinquit eum siccum. 24. Dixit senex: Aut fugiens fuge homines, aut irridens mundum et homines qui in mundo sunt, stultum temetipsum in pluribus facito. LIBELLUS NONUS. De eo quod non oporteat judicare quemquam. 1. Contigit aliquando fratri in congregatione abbatis Eliae tentatio, et expulsus inde, abiit in montem ad abbatem Antonium. Et cum mansisset aliquanto tempore apud eum, remisit eum ad congregationem unde exierat. Illi autem videntes eum, iterum expulerunt; qui similiter perrexit ad abbatem Antonium, dicens: Noluerunt me suscipere, Pater. Misit ergo senex ad eos, dicens: Navis naufragium tulit in pelago, et perdidit onus quod portabat, et cum labore vacua navis perducta est ad terram. Vos ergo liberatam navim in terram vultis submergere? Illi autem cognoscentes, quia eum abbas Antonius remisisset, statim susceperunt eum. 2. Quidam frater peccaverat, et jussit eum presbyter exire de ecclesia. Surrexit autem Besarion, et exivit cum eo, dicens: Et ego peccator sum. 3. Venit abbas Isaac de Thebaida in congregationem fratrum, et vidit quemdam de fratribus culpabilem, et adjudicavit eum (Ruff., l. III, n. 137). Cum autem exisset ad eremum, venit angelus Domini, et stetit ante ostium cellae ejus, dicens: Non te dimitto intrare. Ille autem rogabat, dicens: Quae est causa? Et respondens angelus Domini, ei dixit: Deus me misit ut dicerem tibi: Ubi jubes ut mittam illum fratrem culpabilem, quem addixisti?

Et statim abbas Isaac poenitentiam egit, dicens: Peccavi, ignosce mihi. Et dixit angelus: Surge, ignoscit tibi Deus; sed custodi de caetero ne adjudices quemquam, priusquam Deus adjudicet eum. 4. Frater aliquando in Scythi inventus est culpabilis, et fecerunt seniores conventum, et miserunt ad abbatem Moysem, dicentes ut veniret; ille autem venire noluit. Misit autem ad eum presbyter, dicens: Veni, quia plebs fratrum te exspectat. Et ille surgens venit. Tollens autem secum sportam vetustissimam, implevit eam arena, et post se portavit. Illi vero exierunt ei obviam, dicentes: Quid hoc est, Pater? Dixit autem eis senex: Peccata mea sunt post me currentia, et non video ea, et veni ego hodie judicare aliena peccata? Illi autem audientes, nihil locuti sunt fratri, sed ignoverunt ei. 595 5. Interrogavit abbas Joseph abbatem Pastorem, dicens: Dic quomodo monachus fiam. Et dixit ei senex: Si vis requiem invenire et in hoc et in futuro saeculo, in omni causa dic: Quis sum ego? et ne judices quemquam. 6. Frater quidam interrogavit eum iterum, dicens: Si videro culpam fratris mei, bonum est celare eam? Dixit ei senex: Quacunque hora tegimus peccatum fratris nostri, teget etiam Deus nostrum; et quacunque hora prodiderimus culpas fratrum, et Deus nostras similiter prodet. 7. Offendit aliquando frater in congregatione. Erat autem in ipsius locis quidam solitarius, qui jam longo tempore foris non exibat. Veniens autem abbas de congregatione illa ad eum, indicavit de fratre illo qui offenderat. Et ille dixit: Expellite eum. Expulsus autem frater de congregatione, misit se in fossatum, et fiebat ibi: contigit autem ut alii fratres euntes ad abbatem Pastorem audirent eum in fossatu plorantem: qui descendentes ad eum invenerunt eum in magno dolore constitutum, et rogaverunt eum ut iret ad senem illum solitarium; et non acquievit, dicens: In hoc loco moriar ego. Venientes autem fratres ad abbatem Pastorem, narraverunt ei de eo. Et rogavit eos ut irent ad eum, dicentes: Abbas Pastor vocat te ad se.

Quod cum ei dixissent, perrexit ad eum. Et videns eum senex afflictum, surrexit et osculatus est eum, et adgaudens ei rogabat ut sumeret cibum. Misit autem abbas Pastor unum de fratribus suis ad illum solitarium, dicens: Audiens de te, multi anni sunt quod te videre volui, et pro pigritia nostra amborum non potuimus nos invicem videre: modo autem, Deo volente et occasione facta, fatiga te usque huc, ut nos videre possimus; erat enim non egrediens de cella sua. Quod cum audisset, dicebat: Nisi Deus inspirasset seni illi de me, non misisset ad me. Et surgens venit ad eum. Et salutantes se invicem cum gaudio sederunt. Dixit autem ei abbas Pastor: Duo homines erant in loco uno, et ambo habebant mortuos suos. Reliquit autem unus mortuum suum, et abiit plorare illius alterius. Audiens autem haec senex, compunctus est in sermone ejus, et recordatus est quod fecerat, et dixit: Pastor sursum in coelo, ego autem deorsum in terra. 8. Frater quidam interrogavit abbatem Pastorem, dicens: Quid facio, quia pusillanimis fio dum sedeo? Dixit ei senex: Nullum spernas neque condemnes, et nulli obloquaris, et Deus praestabit tibi requiem, et erit sessio tua sine perturbatione (Ruff., l. III, n. 100; Pasch., c. 39, n. 2; Append. Mart., n. 39). 9. Factus est aliquando conventus in Scythi, et loquebantur Patres de quodam fratre culpabili (Ruff., l. III, n. 136). Abbas autem Pior tacebat: postea autem surgens egressus est, et tollens saccum, implevit eum arena, et portabat eum in humeris suis; et mittens in sportella modica de eadem arena, portabat etiam ipsam in ante. Interrogatus autem a Patribus quid hoc esset? Ille respondit: Saccus iste qui multum habet arenae, mea peccata sunt; et quoniam multa sunt, posui ea supra dorsum, ne doleam pro ipsis et plorem; ista autem arena modica peccata sunt istius fratris, et sunt ante faciem meam, et in ipsis exerceor judicans fratrem; quod non oportet ita fieri, sed mea magis peccata ante me esse, et de ipsis cogitare, et rogare Deum ut ignoscat mihi.

Audientes autem Patres, dixerunt: Vere haec est via salutis. 10. Dixit senex: Non judices fornicatorem, si castus es; quoniam similiter legem praevaricaris. Etenim qui dixit: Non forniceris, dixit: Ne judices. 11. Ad quemdam solitarium venit presbyter cujusdam basilicae, ut consecraret ei oblationem ad communicandum. Veniens autem quidam ad illum solitarium, accusavit apud ipsum eumdem presbyterum. Qui cum ex consuetudine iterum venisset ad eum, ut consecraret oblationem, scandalizatus ille solitarius non aperuit ei. Presbyter autem hoc viso discessit. Et ecce vox facta est ad solitarium, dicens: Tulerunt sibi homines judicium meum. Et factus est velut in excessu mentis, et videbat quasi puteum aureum, et situlam auream, et funem aureum, et aquam bonam valde. Videbat autem et quemdam leprosum haurientem et refundentem in vase, et cupiebat bibere, et non poterat propter quod leprosus esset ille qui hauriebat. Et ecce iterum vox ad eum, dicens: Cur non bibis ex aqua hac? quam causam habet qui implet? implet enim solummodo et effundit in vase. In se autem reversus solitarius, et considerans virtutem visionis, vocavit presbyterum, et fecit eum sicut et prius sanctificare sibi oblationem. 12. Fuerunt duo fratres magnae vitae in congregatione, et meruerunt videre singuli gratiam Dei in alterutrum. Factum est autem aliquando ut unus ex eis egrederetur in sexta feria extra congregationem, et videret quemdam mane comedentem. Dixit autem ei: Hac hora manducas in sexta feria? Die autem sequenti facta est celebratio missarum secundum consuetudinem. Intuens vero frater ejus, vidit gratiam quae 596 ei data fuerat discessisse ab eo, et contristatus est. Qui cum venisset in cellam, dicit ei: Quid fecisti, frater, quia non vidi, sicut pridem, gratiam Dei in te? Ille autem respondens dixit: Ego neque in actu, neque in cogitationibus conscius mihi sum alicujus mali. Dicit ei frater ejus: Nec sermonem odiosum aliquem locutus es? Et recordatus dixit: Etiam. Hesterna die vidi quemdam comedentem mane, et dixi ei: Hac hora manducas in sexta feria?

Hac est peccatum meum; sed labora mecum duas hebdomadas, et rogemus Deum ut mihi indulgeat. Fecerunt ita; et post duas hebdomadas vidit frater gratiam Dei iterum venientem super fratrem suum, et consolati sunt, Deo, qui solus bonus est, gratias referentes. LIBELLUS DECIMUS. De discretione. 1. Dixit abbas Antonius: Quia sunt quidam conterentes corpora sua in abstinentia; sed quia non habuerunt discretionem, longe facti sunt a Deo. 2. Fratres quidam venerunt ad abbatem Antonium, ut nuntiarent ei phantasias quas videbant, et cognoscerent ab eo utrum verae essent, an a daemonibus illuderentur. Habebant autem asinum secum, et mortuus est eis in via. Cum ergo venissent ad senem, praevenit eos, dicens: Quomodo mortuus est ille asinus in via? Dicunt ei: Unde scis, Pater? Et ille dixit: Daemones mihi ostenderunt. Dicunt ei: Et nos propterea venimus interrogare te, quia vidimus phantasias, et plerumque fiunt in veritate, ne forte erremus. Et satisfecit eis senex, sumpto exemplo de asino, ostendens quia a daemonibus fiunt ista. Supervenit autem quidam venationem faciens in silvam agrestium animalium, et viderat abbatem Antonium gaudentem cum fratribus, et displicuerat ei. Volens autem senex ei ostendere quia oportet aliquando condescendere fratribus, dicit ei: Pone sagittam in arcu tuo, et trahe; et fecit sic. Et dixit ei: Iterum trahe; et traxit. Et rursus dixit ei: Trahe adhuc; et traxit. Dixit ei venator: Si supra mensuram traxero, frangetur arcus. Dicit ei abbas Antonius: Ita est et in opere Dei: si plus a mensura tendimus, fratres cito deficiunt; expedit ergo una et una relaxare rigorem eorum. Haec audiens venator compunctus est, et multum proficiens in sermone senis, discessit; et fratres confirmati, reversi sunt in locum suum. 3. Frater dixit abbati Antonio: Ora pro me. Et respondit ei senex: Nec ego tui misereor, nec Deus, nisi pro teipso sollicitus fueris et poposceris a Deo. 4. Dixit iterum abbas Antonius: Quia non permittit Deus bella excitari in generatione hac, quoniam scit quia infirmi sunt et portare non possunt.

5. Dixit aliquando abbas Evagrius abbati Arsenio: Quomodo nos excitati eruditione et scientia nullas virtutes habemus, hi autem rustici in Aegypto habitantes tantas virtutes possident? Respondit abbas Arsenius: Nos quia mundanae eruditionis disciplinis intenti sumus, nihil habemus; hi autem rustici Aegyptii ex propriis laboribus acquisierunt virtutes. 6. Dicebat beatae memoriae abbas Arsenius: Peregrinus monachus in alia provincia habitans, nullis rebus se medium faciat, et quietus erit. 7. Interrogavit abbas Marcus abbatem Arsenium, dicens: Bonum est non habere aliquam in cella consolationem. Vidi enim quemdam fratrem habentem parvum olus in cella, et eradicabat ea. Et dixit abbas Arsenius: Bonum quidem est, sed secundum exercitationem hominis uniuscujusque agendum est: etiam si non habuerit virtutem hujusmodi tolerare, iterum plantaturus est ea. 8. Narravit abbas Petrus (Ruff., l. III, n. 128; Pasch., c. 42, n. 1), qui fuit discipulus abbatis Lot, dicens: Eram aliquando in cella abbatis Agathonis, et venit frater quidam ad eum, dicens: Volo habitare cum fratribus, sed dic mihi quomodo habitem cum eis. Dicit ei senex: Sicut in prima die quando ingrederis ad eos, ita custodi peregrinationem tuam omnibus diebus vitae tuae, nec assumas fiduciam. Dicit ei abbas Macarius: Quid enim facit fiducia? Dicit ei senex: Sic est sicut aestus grandis, qui quando exarserit, omnes fugiunt a facie ejus, quia aestus etiam arborum fructus corrumpit. Dixit abbas Macarius: Sic mala fiducia est? Respondit abbas Agathon: Non est pejor altera passio quam fiducia; genitrix est enim omnium passionum. Convenit ergo operatio monacho, non sumere fiduciam, vel si solus sit in cella. 9. Dicebat abbas Daniel: Quia cum moriturus esset abbas Arsenius, delegavit nobis, dicens: Videte ne velitis pro me agapem facere; quoniam si feci ego pro meipso, id invenio (Ruff., l. III, n. 163). 10. Dicebant de abbate Agathone (Ruff., l. III, n. 21) quia abierunt quidam ad eum, audientes quia magnae discretionis vir esset; et volentes eum probare si irasceretur, dicunt ei: Tu es Agatho?

Audivimus de te, quia fornicator es, et superbus. Et ille respondit: Etiam sic 597 est. Et dixerunt ei: Tu es Agatho verbosus et detractor? Et respondit: Ego sum. Dicunt ei iterum: Tu es Agatho haereticus? Et respondit: Non sum haereticus. Et rogaverunt eum, dicentes: Dic nobis cur tanta dicentibus nobis in injuria tua patienter tuleris; hunc autem sermonem, quia diximus, Haereticus es, non sustinuisti? Et ille respondit, et dixit ei: Illa prima mihi ascribo, utilitas enim animae meae est: quod autem dixistis haereticum me esse, ideo non acquievi, quia separatio est a Deo, et non opto separari a Deo. Illi audientes admirati sunt discretionem ejus, et aedificati discesserunt. 11. Interrogatus est idem abbas Agatho: Quid est majus, labor corporis, aut custodia interioris hominis? Dicit abbas: Homo similis est arbori; corporalis igitur labor velut folia arboris, custodia autem interioris hominis fructus est. Quoniam ergo, secundum quod scriptum est, Omnis arbor non faciens fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III), oportet propter fructum nostrum omnem in nobis sollicitudinem esse, hoc est mentis custodiam. Opus tamen habemus etiam tegumento et ornatu foliorum, quae sunt labor corporis. Erat autem abbas Agatho sapiens ad intelligendum, et impiger ad laborandum, et sufficiens in omnibus, intentus etiam assidue ad laborem manuum, parcus in cibo atque vestimento. 12. Idem abbas Agatho cum fuisset conventus pro quadam causa in Scythi, et fuisset causa ipsa ordinata, postea venit, et dicit eis: Non bene ordinastis causam. Illi autem dixerunt ei: Tu quis es, qui vel loquaris? Et ille respondit: Filius hominis; scriptum est enim: Si vere utique justitiam loquimini, justa judicate, filii hominum (Psal. LVII). 13. Dixit abbas Agatho: Iracundus si mortuos suscitet, non placet Deo propter iracundiam suam. 14. Venerunt aliquando tres senes ad abbatem Achillem, et unus ex eis habebat opinionem malam. Dicit autem ei unus de senibus: Abba, fac mihi unam sagenam ad piscandum.

Et ille dixit: Non facio. Et alius dixit ei: Fac nobis, ut habeamus memoriam tui in monasterio nostro. Et ille respondit: Non mihi vacat. Dixit ei tertius ille, qui habebat malam opinionem: Mihi fac sagenam, ut habeam de manibus tuis benedictionem, abba. Et ille statim respondit ei: Ego tibi faciam. Dixerunt autem ei secreto duo priores, quibus non acquieverat: Quomodo sic, quia nobis rogantibus noluisti facere, et huic dixisti: Ego tibi faciam? Respondit eis senex: Vobis ideo dixi, Non facio, quia non mihi vacat, et non contristabimini; huic autem si non fecero, dicturus est, quia de opinione mea, quae mala est, audivit senex, et ideo noluit facere sagenam; et statim incidebamus funem ad sedandum animum ejus, ne tristitia absorberetur hujusmodi. 15. Dicebant de quodam sene, quia fecerit quinquaginta annos neque panem comedens, neque facile aquam bibens (Ruff. l. III, n. 117); et dicebat: Quia exstinxi fornicationem, et avaritiam, et vanam gloriam. Et quia abbas Abraham audierat quod haec dixisset, venit ad eum, et dixit ei: Tu dixisti hunc sermonem? Et ille respondit: Etiam. Et dixit ei abbas Abraham: Ecce intras in cellam tuam, et invenis supra mattam tuam mulierem, potes non cogitare quia mulier est? Et dixit: Non; sed impugno cogitationem meam, ut non tangam mulierem illam. Dixit abbas Abraham: Ecce igitur non fornicationem interfecisti, quia vivit passio ipsa, sed alligata est. Iterum si ambulas in via, et vides lapides et testas vasorum, et in ipsis jacens aurum, quod videris, potes velut lapides reputare? Et respondit: Non; sed resisto cogitationi meae ne colligam illa. Et dicit ei abbas Abraham: Ecce ergo vivit passio; sed alligata est. Et dixit iterum abbas Abraham: Si audieris de duobus fratribus, quia unus diligit te et bona de te loquitur, alius autem odit et detrabit tibi, et venerint ad te, utrosque aequaliter suscipis? Et dixit: Non; sed extorqueo animo ( sic ), ut similiter bene faciam ei qui me odit, sicut illi qui diligit me. Et dixit ei abbas Abraham: Vivunt ergo passiones, sed tantum a sanctis viris quodammodo religantur.

16. Narravit quidam Patrum quia senex aliquis erat in cella studiose laborans, et vestiebatur matta: qui cum perrexisset ad abbatem Ammonam, vidit eum abbas Ammonas utentem matta, et dixit ei: Hoc tibi nihil prodest. Et dixit ei ille senex: Tres cogitationes mihi molestae sunt: una, quae me compellit ut alicubi in eremo recedam; alia, ut peregrina petam, ubi me nemo cognoscat; tertia, ut includam me in cella, ut nullum videam, et post biduum comedam. Dicit ei abbas Ammonas: Nihil tibi ex his tribus expedit facere, sed magis sede in cella tua, et comede parum quotidie, habens semper in corde tuo publicani illius qui in Evangelio legitur sermonem (Lucae XVIII), et ita poteris salvus esse. 17. Dicebat abbas Daniel: Quia quantum corpus viruerit, tantum anima exsiccatur; et quantum siccatum fuerit corpus, 598 anima tantum virescit. Dixit iterum abbas Daniel: Quia quantum corpus fovetur, tantum anima subtiliatur, et quantum fuerit corpus subtiliatum, tantum anima fovetur. 18. Narravit iterum abbas Daniel, quia quando erat in Scythi abbas Arsenius, erat ibi monachus quidam rapiens ea quae habebant senes: abbas autem Arsenius volens eum lucrari, et senibus quietem praestare, tulit eum in cellam suam, et dicit ei: Quidquid vis ego tibi dabo, tantum non rapias; et dedit ei aurum, et nummos, et rescellas, et omne quod in responso suo habebat, dedit ei. Ille autem iterum rapiebat. Senes vero videntes quia non quievit, expulerunt eum, dicentes: Quia si invenitur frater habens de infirmitate corporis aliquid, oportet sustinere eum; si autem furatus et admonitus non quiescit, expellite eum: quoniam animae suae detrimentum facit, et omnes in eo loco habitantes conturbat. 19. Venit in initio conversationis suae abbas Evagrius ad quemdam senem, et dixit: Dic mihi, abba, sermonem quo salvus fiam. Ille autem dixit ei: Si vis salvari, quando ad aliquem vadis, non prius loquaris antequam te ille inquirat. Evagrius autem compunctus in hoc sermone, poenitentiam egit in conspectu senis, et satisfecit ei, dicens: Crede mihi, multos Codices legi, et talem eruditionem nunquam inveni.

Et multum proficiens exiit. 20. Dixit abbas Evagrius: Mentem nutantem vel errantem solidat lectio, et vigiliae, et oratio: concupiscentiam vero ferventem madefacit esuries et labor et sollicitudo: iracundiam autem perturbatam reprimit psalmodia, et longanimitas, et misericordia, sed haec opportunis temporibus, et mensura adhibita; si autem inopportune vel sine mensura fiunt, ad parvum tempus proficiunt; quae autem parvi temporis sunt, noxia magis quam utilia erunt. 21. Transeunte aliquando abbate Ephraem, una prostituta ex immissione cujusdam coepit ei blandiri (Idem., l. I, in Vita Ephraem, cap. 7), cupiens eum, si posset, ad turpem commistionem illicere; vel si hoc non posset, saltem ad iracundiam provocaret, quoniam nunquam eum vidit quisquam irascentem vel litigantem. Ipse autem dixit ad eam: Sequere me. Cum venissent autem in loco populoso, dicit ei: Veni huc, et sicut voluisti, commisceor tecum. Illa autem videns multitudinem, dicit ei: Quomodo possumus hic hoc facere, tanta multitudine hic astante? confundemur enim. Ipse autem ait: Si homines erubescis, quanto magis erubescere debemus Deum, qui revelat occulta tenebrarum (I Cor. IV)? Illa autem confusa et confutata recessit absque opere voluptatis suae. 22. Venerunt aliquando ad abbatem Zenonem quidam fratres, et interrogaverunt eum, dicentes: Quid est quod scriptum est in libro Job: Nec coelum mundum esse in conspectu Dei (Job. XV)? Respondit autem senex dicens: Reliquerunt homines peccata sua, et coelestia scrutantur. Haec autem est interpretatio sermonis, quem requisistis, ut quoniam Deus solus est mundus, dictum sit nec coelum mundum esse in conspectu ejus. 23. Dixit abbas Theodorus de Pherme: Si habes amicitias cum aliquo, et contigerit eum in tentationem fornicationis incurrere; si potes, da ei manum, et retrahe illum sursum: si autem in errore aliquo fidei incurrerit, nec tibi acquiescit, revertere cito, incide amicitias ejus abs te, ne forte remorans traharis cum eo in profundum. 24. Venit aliquando memoratus abbas Theodorus ad abbatem Joannem, qui erat eunuchus ex nativitate.

Et cum loquerentur, dixit abbas Theodorus: Quando eram in Scythi, opus animae erat opus nostrum, opus autem manuum tanquam in transitu habebamus; nunc autem factum est opus animae, velut cum in transitu factum est opus. 25. Venit aliquando quidam Patrum ad eumdem abbatem Theodorum, et dixit ei: Ecce quidam frater reversus est ad saeculum. Et dixit ei abbas Theodorus: In hoc non admireris; si quando audieris quia praevaluit quis effugere de ore inimici, hoc admirare. 26. Dixit memoratus abbas Theodorus: Multi eligunt in hoc saeculo temporalem quietem, antequam praestet eis Dominus requiem. 27. Dicebant de abbate Joanne statura brevi, quia dixerit aliquando fratri suo majori: Volebam esse securus sicut angeli sunt securi, nihil operantes, sed sine intermissione servientes Deo; et spolians se quo vestitus erat, abiit in eremo (Ruff. l. III, n. 56). Et facta ibi hebdomada una, reversus est ad fratrem suum; et dum pulsaret ostium, respondit ei antequam aperiret, dicens: Quis es tu? Et ille dixit: Ego sum Joannes. Et respondit frater ejus, et dixit ei: Joannes angelus factus est, et ultra inter homines non est. Ille autem pulsabat dicens: Ego sum. Et non aperuit ei, sed dimisit eum affligi. Postea vero aperiens dixit ei: Si homo es, opus habes iterum operari, ut vivas; si autem angelus es, quid quaeris intrare in cellam. Et ille poenitentiam agens, dixit: Ignosce mihi, frater, quia peccavi. 599 28. Venerunt aliquando senes in Scythi, et erat cum eis abbas Joannes Nanus; et dum comederent, surrexit quidam presbyter vir magnus, ut daret per singulos vasculum aquae parvum ad bibendum; et nemo acquievit accipere ab eo, nisi solus Joannes Brevis. Admirati sunt autem caeteri, et dixerunt ei: Quomodo tu cum sis omnium minor, praesumpsisti ministerio uti viri senis et magni? Et dicit eis: Ego quando surgo dare aquam, gaudeo si omnes biberint, ut mercedem acquiram; nunc igitur propterea ego suscepi, ut faciam ei qui surrexit invenire mercedem, ne forte etiam contristetur nullo sumente ab eo.

Haec cum dixisset, admirati sunt omnes de discretione ejus. 29. Interrogavit aliquando abbas Pastor abbatem Joseph, dicens: Quid faciam, quando approximant mihi aliquae tentationes; resisto illis, an permitto intrare? Dicit ei senex: Dimitte intrare, et pugna cum eis. Revertens ergo in Scythi sedebat; et contigit ut veniens quidam a Thebaida in Scythi narraret fratribus, se interrogasse abbatem Joseph: Quando approximat mihi tentatio, resisto ei, an dimitto intrare? et dixerit ei: Omnino non dimittas tentationem in te, sed cito abscinde eam. Audiens autem abbas Pastor, quia sic dixerit huic, qui venerat a Thebaida, abbas Joseph surgens iterum abiit in Panepho ad abbatem Joseph, et dicit ei: Abba, ego tibi commisi cogitationes meas, et tu aliter dixisti mihi, aliter autem fratri de Thebaida. Et dicit ei senex: Scis quia diligo te? Et respondit: Etiam. Nonne tu mihi dixisti, ut sicut mihi ipsi, ita tibi dicerem quod sentirem? Etenim si intraverint tentationes, et dederis atque acceperis cum eis, probatiorem te faciunt; ego autem velut mihi ipsi sic tibi locutus sum: sunt autem aliqui quibus nec approximare expedit passiones, sed statim debent abscindere eas. 30. Item dixit abbas Pastor: Veni aliquando in Heracleo inferiore ad abbatem Joseph, et habebat in monasterio suo arborem sycomorum pulchram nimis; et dicebat mihi a mane: Vade, et collige tibi, et manduca. Erat autem sexta feria. Ego autem non comedi propter jejunium; et rogavi eum dicens: Dic mihi propter Dominum rationem hujus rei, quia dicebas mihi: Vade, manduca. Ego quidem propter jejunium non abii, sed erubescebam, quia mandatum tuum non feceram, cogitans quia sine ratione mihi haec non praeceperas. Ille autem respondit: Patres seniores non loquuntur ab initio fratribus recta, sed magis distorta; et si viderint quia ea quae torta sunt faciunt, jam eis non loquuntur nisi quae expediunt, agnoscentes quoniam in omnibus obedientes sunt. 31. Frater interrogavit abbatem Joseph, dicens: Quid faciam, quia nec molestiam ferre possum, nec laborare, et dare eleemosynam?

Et dicit ei senex: Si non potes horum nihil facere, vel serva conscientiam tuam ab omni malo proximi tui, et ita salvus eris; Deus autem animam sine peccato quaerit. 32. Dixit abbas Isaac Thebaeus fratribus suis: Pueros hic non adducatis, quia propter pueros in Scythi quatuor ecclesiae eremus factae sunt. 33. Interrogavit abbas Longinus abbatem Lucium, dicens: Habeo tres cogitationes: unam ut ad peregrinationem vadam. Et respondit et senex: Si non tenueris linguam tuam ubicunque perrexeris, non eris peregrinus. Sed refrena hic linguam tuam, et eris etiam hic peregrinus. Et dixit ei abbas Longinus: Alia cogitatio mea est, ut jejunem biduanas levando. Et respondit ei abbas Lucius: Isaias propheta dixit: Si curvaveris velut circulum cervicem tuam, nec sic erit acceptum jejunium tuum (Isaiae LVIII); sed magis contine mentem tuam a cogitationibus malis. Et dixit abbas Longinus: Tertium est dispositum meum, ut declinem hominum aspectus. Et respondit ei abbas Lucius: Nisi prius correxeris vitam tuam inter alios conversando, neque solus habitans corrigere te praevalebis. 34. Dixit abbas Macarius: Si recordamur mala quae inferuntur nobis ab hominibus, amputamus menti nostrae virtutem recordandi Deum; si autem recordamur malorum quae daemones excitant, erimus imperforabiles (Pasch., c. 37, n. 4; Append. Mart., n. 15). 35. Dixit abbas Mathois: Nescit Satanas qua passione seducatur anima, et ideo seminat quidem in ea ziziniam suam, sed metere nescit: spargit aliquando semina fornicationum, aliquando detractionum, et caeterarum similiter passionum; et in qua passione viderit animam declinantem, hanc ei ministrat; nam si sciret ad quid proclivis est anima, non ei diversa vel varia seminaret. 36. Narraverunt de abbate Nathyra, qui fuit discipulus abbatis Silvani, quia cum sederet in cella sua in monte Sina, mediocriter gubernavit vitam suam de his quae erant necessaria corpori (Append. Pallad., c. 20, n. 18). Quando autem factus est episcopus in Pharan, multum coartabat animam suam in duritia continentiae.

Et dicit ei discipulus suus: Abba, quando eramus in eremo non te ita 600 cruciabas. Et dicit ei senex: Fili, illic solitudo erat, et quies, et paupertas, propterea volebam gubernare corpus meum, ne infirmarer, et quaererem quod non habebam: nunc autem hic saeculum est, et occasiones sunt excedendi plurimae; et si in infirmitatem incurrero, sunt hic qui succurrant, ne propositum monachi perdam. 37. Frater interrogavit abbatem Pastorem, dicens: Perturbatio mihi fit, et volo derelinquere locum istum. Et dicit ei senex: Pro qua causa? Et ille dixit: Quia audio verba de quodam fratre, quae me non aedificant. Et dicit ei senex: Non sunt vera quae audisti? Et dixit ei: Etiam, Pater, vera sunt: nam frater qui dixit mihi, fidelis est. Et respondens dixit: Non est fidelis qui tibi dixit; nam si esset fidelis, nequaquam diceret tibi talia: Deus autem audiens vocem Sodomorum, non credidit, nisi descenderet et videret oculis suis (Gen. XVIII). Et ille dixit: Et ego vidi oculis meis. Haec audiens senex, respexit in terram, et tenuit parvam festucam, et dicit ei: Quid est hoc? Et ille respondit: Festuca est. Iterum intendit senex ad tectum cellae, et dicit ei: Quid est hoc? Et ille respondit: Trabes est, quae portat tectum. Et dixit ei senex: Pone in corde tuo quia peccata tua sic sunt sicut trabes haec; illius autem fratris de quo loqueris, velut haec parva festuca. Audiens autem abbas Sisois hunc sermonem, admiratus est, et dixit: In quo te beatum faciam, abbas Pastor? Verumtamen velut pretiosus lapis, ita verba tua gratia et gloria plena sunt. 38. Venerunt aliquando presbyteri regionis illius ad monasteria vicina, in quibus etiam erat et abbas Pastor; et intravit abbas Anub, et dixit ei: Rogemus presbyteros istos hodie accipere hic in charitate dona Dei. Ille autem stans diu non dedit ei responsum; abbas vero Anub contristatus exiit. Dixerunt autem abbati Pastori, qui juxta eum sedebant: Quare non dedisti ei responsum? Et dicit eis abbas Pastor: Ego causam non habeo; jam enim mortuus sum.

Mortuus enim non loquitur; non igitur reputetis me, quia hic vobiscum sum. 39. Abiit quidam frater aliquando de monasterio abbatis Pastoris in peregre (Ruff., lib. III, n. 114), et applicuit ad quemdam solitarium; erat enim ille habens cum omnibus charitatem, et multi veniebant ad eum. Nuntiavit autem ei frater ille quaedam de abbate Pastore: qui audiens virtutem animi ejus, desideravit eum videre. Cum reversus autem fuisset frater ille in Aegypto, post aliquantum tempus surgens supradictus solitarius, venit ut peregrinus in Aegyptum ad eumdem fratrem, qui prius applicuerat apud ipsum, dixerat enim ei ubi maneret. Videns autem ille, miratus est et valde gavisus. Dixit autem ei ille solitarius: Ostende charitatem quam habes in me, et duc me ad abbatem Pastorem. Et tollens eum, duxit ad senem, et nuntiavit ei de eo, dicens; Quidam magnus homo, et multam charitatem habens, et honorem plurimum in provincia sua, venit desiderans videre te. Suscepit ergo eum cum gratulatione senex, et salutantes se invicem resederunt. Coepit autem loqui peregrinus ille frater de Scripturis sanctis, et de rebus spiritualibus atque coelestibus; abbas autem Pastor avertit faciem suam, et non dedit ei responsum. Videns autem ille quia non loqueretur ei, contristatus exiit, et dicit fratri illi qui eum adduxerat: In vanum iter istud assumpsi; veni ad senem, et ecce nec loqui mecum dignatur. Intravit autem frater ad abbatem Pastorem, et dicit ei: Abba, propter te venit magnus hic vir, habens tantam gloriam in loco suo, quare non locutus es cum eo? Respondit ei senex: Iste de sursum est, et de coelestibus loquitur; ergo autem de deorsum sum, et de terrenis loquor; si ergo mihi locutus fuisset de passionibus animae, ego utique responderem ei; si autem de spiritualibus, ego haec ignoro. Exiens ergo frater dixit illi: Quia senex non cito de Scripturis loquitur, sed si quis ei loquitur de passionibus animae, respondet ei. Ille autem compunctus intravit ad senem, et dixit ei: Quid faciam, abba, quia passiones animae dominantur mei? Et intuens eum senex gaudens, dixit ei: Modo bene venisti; nunc aperiam os meum de his, et implebo illud bonis. Ille autem valde aedificatus dicebat: Vere haec est via charitatis. Et gratias agens Deo, quia tam sanctum virum videre meruit, reversus est in regionem suam. 40. Frater interrogavit abbatem Pastorem, dicens: Feci peccatum grande, et volo triennio poenitere. Dixit autem ei abbas Pastor: Multum est. Et dixit ei frater: Jubes annum unum? Et dixit iterum senex: Multum est. Qui autem praesentes erant dicebant: Usque ad quadraginta dies? Senex iterum dixit: Multum est. Et adjecit dicens: Ego puto, quia si ex toto corde homo poenituerit, et non apposuerit facere iterum unde poenitentiam agat, etiam triduanam poenitentiam suscipiat Deus.

Tous les livres