Apophtegmes des Pères du désert (Verba seniorum) (page 6)

Anonyme · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Verba seniorum (Vitae Patrum, PL 73) · 6 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

LIBELLUS PRIMUS. (suite)

Et dixit frater: Si non perveniat homo in eadem mensura, quid faciet? Respondit senex: Fugiat, eligens taciturnitatem. 64. Frater aliquis interrogavit senem, dicens: Quod est opus peregrinationis? Et ille dixit ei: Scio fratrem peregrinantem, qui cum tentus esset in ecclesia, et contigisset ibi fieri agapem, sedit ad mensam ut manducaret cum fratribus. Dixerunt autem quidam: Istum hic quis tenuit. Et dixerunt ei: Surge et vade hinc foras: qui surrexit et abiit. Alii vero contristati de expulsione ejus, egressi sunt, et revocaverunt eum. Post haec interrogavit eum quidam, dicens: Quid, putas, est in corde tuo, quia expulsus es, et iterum revocatus? Et ille dixit ei: Quoniam posui in corde meo, quia aequalis essem cani, qui quando insectatur, foras egreditur; quando vero vocatur, ingreditur. 65. Venerunt quidam aliquando in Thebaidam ad quemdam senem, habentes secum unum qui a daemonio vexabatur, ut curaretur ab illo sene (Ruff., l. III, n. 25). Senex ergo cum diu rogaretur, dixit daemoni: Exi de factura Dei. Et respondit daemon: Ex eo, sed interrogo te unum verbum, ut dicas mihi, qui sunt haedi, et qui sunt agni. Et dixit senex: Haedi quidem tales, qualis ego; agni vero qui sint, Deus scit. Et audiens daemon, clamavit voce magna, dicens: Ecce propter istam humilitatem tuam exeo. Et exiit eadem hora. 66. Manebat quidam monachus Aegyptius in suburbano Constantinopolitanae civitatis (Ruff., l. III, n. 19, narrante Paemene); et dum transiret Theodosius Junior imperator per viam illam, reliquit omnes qui in obsequio ejus erant, et venit solus ad cellam ejus. Et pulsans ad ostium monachi, aperuit ei monachus. Videns autem eum, agnovit quidem quia imperator esset; sic tamen suscepit eum, tanquam unum ex officio militantium. Cum ergo introisset, fecerunt orationem, et sederunt. Coepit autem interrogare imperator, dicens: Quomodo sunt patres in Aegypto? Et ille respondit: Orant omnes pro salute vestra. Imperator autem circumspiciebat in cella ejus, si quid haberet, et nihil illic vidit nisi parvam sportellam, habentem modicum panis, et lagenam aquae.

Et dixit ei monachus: Gusta modice. Et infudit ei panes, et misit ei oleum et sal, et manducavit, et dedit ei aquam ut biberet. Dixit autem ei imperator: Scis quis sum ego? Et ille dixit: Deus te scit quis sis. Tunc dixit ei: Ego sum Theodosius imperator. Ille autem statim adoravit salutans eum humiliter. Et dicit imperator: Beati estis vos, quia securam vitam habetis, et non cogitatis de hoc saeculo. Veritatem autem dicam, quia in imperio natus sum, et nunquam 628 ita delectatus sum pane et aqua sicut hodie; satis enim libenter comedi. Et coepit ex tunc honorare eum imperator; senex vero egrediens fugit, et iterum venit in Aegyptum. 67. Dicebant senes: Quoniam quando tentamur, tunc magis humiliamur; quoniam Deus sciens infirmitatem nostram, protegit nos: si autem gloriamur, aufert a nobis protectionem suam, et perimus. 68. Cuidam fratri apparuit diabolus transformatus in angelum lucis, et dixit ad eum: Ego sum Gabriel angelus, et missus sum ad te. Ille vero dixit ei: Vide ne ad alium missus sis; ego autem non sum dignus ut angelus mittatur ad me. Diabolus autem statim non comparuit. 69. Dicebant senes: Quia vel si pro veritate angelus tibi appareat, non suscipias facile, sed humilia temetipsum, dicens: Non sum dignus angelum videre vivens in peccatis. 70. Narraverunt de alio sene, quia sedens in cella sua, et sustinens tentationes, videbat daemones manifeste, et contemnebat eos. Cum autem diabolus videret se vinci a sene, venit et ostendit se ei, dicens: Ego sum Christus. Videns autem eum senex, clausit oculos suos. Et dixit ei diabolus: Ego sum Christus, et quare clausisti oculos tuos? Et respondit senex: Ego hic Christum nolo videre, sed in illa vita. Audiens autem diabolus haec, non comparuit. 71. Alterum senem volentes seducere daemones, dicebant ei: Vis videre Christum? Et ille dixit: Anathema vobis et de quo dicitis. Ego autem meo Christo credo dicenti: Si quis vobis dixerit, Ecce hic Christus, aut ecce illic, nolite credere. Quo dicto statim non comparuerunt (Matth.

XXIV). 72. Narraverunt de alio sene, quia perseveravit jejunans septuaginta hebdomadas, semel in hebdomada reficiens. Hic postulavit a Deo de quodam sermone Scripturarum sanctarum, et non revelabat ei Deus. Dixit ergo in semetipso: Ecce tantum laborem sumpsi, et nihil profeci: vadam ergo ad fratrem meum, et requiro ab eo. Qui cum egressus clausisset ostium suum ut abiret, missus est ad eum angelus Domini, dicens: Septuaginta hebdomadae quas jejunasti, non te fecerunt proximum Deo: nunc vere quando humiliatus es, ut ad fratrem tuum pergeres, missus sum indicare tibi sermonem; aperiensque ei de re quam quaerebat, discessit ab eo. 73. Dicebat quidam senex (Ruffin., l. III, n. 73): Quia si quis cum humilitate et timore Dei injungat fratri aliquid facere, sermo ipse qui propter Deum egreditur, facit fratrem illum suum subjectum existere et implere quod fuerit imperatum; si autem quis volens jubere fratri, et non hoc secundum timorem Dei fecerit, sed quasi per auctoritatem, volens sibi in eo potestatem defendere, Deus qui videt occulta cordis, non permittit eum audire vel facere quod jubetur. Manifestum enim est opus quod secundum Deum fit; et iterum manifestum est quod pro voluntate aut in potestate injungitur: quoniam quod a Deo est, cum humilitate et obsecratione imperatur; quod autem ex potestate, cum furore et perturbatione, utpote quod a maligno est. 74. Dixit senex: Volo magis vinci cum humilitate, quam vincere cum superbia. 75. Dixit senex: Non condemnes astantem tibi, quoniam nescis utrum in te sit Spiritus Dei, an in illo. Astantem autem tibi dico eum, qui minister est tuus. 76. Frater aliquis interrogavit senem, dicens: Si habito cum aliis fratribus, et video aliquam rem inconvenientem, vis ut loquar? Et dixit ei senex: Si sunt aliqui majores tibi aut coaetanei, tacens magis requiem habebis; in hoc enim, quo te minorem facies, etiam securum te reddes. Dicit ei frater: Quid ergo facio, Pater? perturbat enim me spiritus. Dicit ei senex: Si laboras, commonefacito semel humiliter; si autem non obediunt tibi, relinque laborem tuum in conspectu Dei, et ipse te consulabitur: hoc enim est ut projiciat se Dei cultor coram Deo, et relinquat ipse voluntates suas.

Attende autem tibi ut secundum Deum sit sollicitudo tua; et tamen quomodo video, bonum est tacere, humilitas enim tibi est taciturnitas. 77. Frater quidam interrogavit senem, dicens: Quid est profectus hominis? Et respondit ei senex: Profectus hominis est humilitas. Quantum enim quis ad humilitatem inclinatus fuerit, tantum elevabitur ad profectum (Ruff., lib. III, n. 171; Pasch., c. 15, n. 5). 78. Dixit quidam senex: Quia si quis dixerit, Ignosce mihi, humilians se, comburit daemones tentatores. 79. Dixit senex: Si acquisieris taciturnitatem, non habeas apud temetipsum quasi aliquam virtutem, etiamsi obtinueris, sed dic: Quia indignus sum loqui. 80. Dicebat quidam senex: Nisi velaret pistor oculos animalis ad molam circumeuntis, converteret se animal et comederet labores suos (Ruff., l. III, n. 128; Pasch., c. 15, n. 1); ita et nos velamen accipimus secundum dispensationem Dei, ne videamus quae operamur bona, et beatificantes forsitan nosmetipsos, perdamus mercedem 629 nostram. Propterea ergo relinquimur per intervalla temporum semel sic sordidas cogitationes assumere, ut cum easdem cogitationes aspicimus, nosmetipsos judicio proprio condemnemus. Eae enim cogitationes ipsae, velamen sunt ipsius modici boni operis. Quando autem homo seipsum accusat, non perdit mercedem suam. 81. Dixit quidam senex: Quia volo magis doceri quam docere. Item dixit: Non doceas ante tempus, alioquin omni tempore vitae tuae minoraberis intellectu. 82. Interrogatus est quidam senex: Quid est humilitas? Et respondens dixit: Humilitas magnum opus est et divinum: via autem humilitatis haec est, ut labores corporales assumi debeant, et ascribat seipsum homo peccatorum, et ponat se subjectum omnibus. Et dixit frater: Quid est esse subjectum omnibus? Respondit senex: Hoc est esse subjectum omnibus, ut non attendat quis aliena peccata, sed sua semper aspiciat, et deprecetur sine intermissione Deum. 83. Interrogavit quidam frater senem, dicens: Dic mihi unam rem, quam custodiam, et vivam per eam. Et dixit ei senex: Si potueris contumeliam pati et sustinere, magnum est hoc, et super omnes virtutes (Ruff., l.

III, n. 85). 84. Dixit senex: Qui contemptum et injuriam et damnum patienter fert, potest salvus esse. 85. Dixit senex cuidam: Non habeas notitiam cum abbate, neque frequenter adjungas te ei; quoniam ex hoc fiduciam sumes, et desiderare incipies ut teneas etiam ipse primatum. 86. Frater quidam erat in congregatione, et omne pondus quod fratribus imminebat, ipse suscipiebat, ita ut se etiam in fornicatione accusaret (Ruff., l. III, n. 29, nomine Eulalii). Quidam autem fratrum ignorantes actus ejus, coeperunt murmurare adversus eum, dicentes: Quanta mala facit hic et nec operatur? Abbas sciens quae agebat, dicebat fratribus: Volo unam mattulam istius cum humilitate, quam omnes vestras cum superbia. Et ut demonstraret ex Dei judicio qualis esset frater ille, attulit omnia quae operati fuerant illi fratres, et mattam ejus de quo querebantur, et accendit ignem, et jactavit in medio. Consumpta sunt ergo omnia illorum opera, matta autem fratris illius illaesa permansit. Hoc autem videntes illi fratres timuerunt, et poenitentiam coram illo egerunt, habentes eum deinceps velut patrem. 87. Interrogatus est senex, quomodo quidam dicerent videre se aspectum angelorum; et respondit dicens: Beatus est qui peccatum suum semper videt. 88. Frater aliquis contristabatur adversus alium fratrem; quod audiens ille venit satisfacere ei. Ille autem non aperuit ei ostium cellae suae. Perrexit ergo ille ad quemdam senem, et dixit ei causam: Vide ne quasi justam habeas causam apud temetipsum in corde tuo, tanquam culpaturus fratrem tuum, ut quasi illum reprehendas, et teipsum justifices, et propterea non tetigerit Deus cor ejus, ut aperiret tibi. Verumtamen hoc est quod dico tibi, ut vel si ille peccavit in te, pone in corde tuo, quia tu in illo peccaveris, et fratrem tuum justifica, et tunc Deus dat in corde illius concordare tecum; et narravit illi exemplum tale, dicens: Duo quidam erant saeculares religiosi, et colloquentes secum egressi sunt, et facti sunt monachi: aemulationem autem habentes vocis evangelicae, sed non secundum scientiam, castraverunt se quasi propter regna coelorum.

Audiens autem archiepiscopus, excommunicavit eos; illi autem putantes quia bene fecissent, indignati sunt contra eum, dicentes: Nos propter regna coelorum castravimus nos, et hic excommunicavit nos? Eamus et interpellemus adversus eum Jerosolymitanorum archiepiscopum. Abeuntes ergo indicaverunt ei omnia. Et dixit eis archiepiscopus Jerosolymitanus: Et ego vos excommunico. Ex quo iterum contristati abierunt in Antiochiam ad archiepiscopum, et dixerunt ei omnia quae facta fuerant circa se. Et ille similiter excommunicavit eos. Et dixerunt ad seipsos: Eamus Romam ad patriarcham, et ipse nos vindicabit de omnibus istis. Abierunt ergo ad summum archiepiscopum Romanae civitatis, et suggesserunt ei quae fecerant eis memorati archiepiscopi, dicentes: Venimus ad te, quia tu es caput omnium. Dicit autem eis et ipse: Ego vos excommunico, et segregati estis. Tunc defecerunt excommunicati totius rationis, et dixerunt ad semetipsos: Isti episcopi sibi invicem deferunt et consentiunt, propter quod in Synodis congregantur: sed eamus ad illum virum Dei sanctum Epiphanium episcopum de Cypro, quia propheta est, et personam hominis non accipit. Cum autem appropinquarent civitati ejus, revelatum est ei de ipsis; et mittens in occursum eorum dixit: Ne intretis civitatem istam. Tunc illi in se reversi, dixerunt: Pro veritate nos culpabiles sumus; ut quid ergo nos ipsos justificamus? Fac etiam quia illi injuste nos excommunicaverunt, nunquid et iste propheta? ecce enim Deus revelavit ei de nobis. Et reprehenderunt semetipsos valde de culpa quam fecerunt. Tunc videns 630 qui corda novit quia pro veritate se culpabiles fecerant, revelavit episcopo Epiphanio. Et ultro misit et adduxit eos, et consolatus eos, suscepit in communionem. Scripsit itaque de his archiepiscopo Alexandriae, dicens: Suscipe filios tuos, quoniam in veritate poenitentiam egerunt. Et addidit senex qui hoc exemplum narraverat, dicens: Haec est sanitas hominis, et hoc est quod vult Deus, ut homo culpam suam projiciat ante Deum.

Haec cum audisset frater, fecit secundum verbum senis, et pergens pulsavit estium fratris; ille autem mox ut sensit eum, prius apud illum deintus poenitentiam gessit, aperuitque statim ostium, et osculati sunt se invicem ex animo, et facta est inter utrosque pax maxima. 89. Duo monachi, qui erant etiam carnales fratres, habitabant simul, et volebat diabolus separare eos ab invicem (Ruff., l. III, n. 18). Semel ergo unus, qui erat minor aetate, incendit lucernam, et posuit eam super candelabrum. Fecit autem opera sua daemon, et evertit candelabrum: quapropter cecidit eum major frater cum ira. Ille vero poenitentiam egit, dicens ei: Habe patientiam in me, frater, et iterum accendo eam. Et ecce virtus Domini venit, et torquebat illum daemonem usque mane. Daemon autem nuntiavit suo principi quod factum fuerat. Et audivit sacerdos paganorum id quod retulerat daemon, et egressus factus est monachus, et ab initio conversionis suae tenuit humilitatem, dicens: Humilitas solvit omnem virtutem inimici, sicut ego audivi eos loquentes, dicendo: Quia quando perturbamus monachos, convertitur unus ex eis, et agit poenitentiam, et destruit omnem virtutem nostram. LIBELLUS DECIMUS SEXTUS. De patientia. 1. Dicebant fratres de abbate Gelasio, quia habuerit Codicem in membranis valentem solidos decem et octo (Ruff., l. III, n. 30, nomine Anastasii). Continebat vetus et novum Testamentum totum; et positus erat Codex ipse in ecclesia, ut qui vellet de fratribus legeret. Superveniens autem quidam frater peregrinus applicuit ad senem, et videns Codicem illum concupivit eum, et furatus eum exivit atque discessit. Senex vero non est secutus post eum ut comprehenderet eum, utpote qui intellexerat quod fecerat. Ille autem pergens in civitatem, quaerebat cui venderet eum. Et cum invenisset qui volebat emere, coepit solidos sedecim pretium ejus postulare. Ille vero volens comparare eum, dixit: Da mihi primum ut ostendam eum, et sic tibi pretium dabo. Dedit ergo ille Codicem ad ostendendum. Quem accipiens ille qui emere cupiebat, attulit eum ad abbatem Gelasium, ut probaret si bonus Codex esset, aut si tantum valeret.

Dixerat enim ei et quantitatem, quam venditor postulabat. Et dixit senex: Eme illum, quia bonus Codex est, et valet pretium quod dixit tibi. Ille autem veniens dixit venditori aliter, et non sicut audierat a sene, dicens: Ecce ostendi illum abbati Gelasio, et dixit mihi quia charus est, et non valet quantum dixisti. Ille hoc audiens dixit ei: Nihil aliud tibi dixit senex? Et respondit: Nihil. Tunc dicit ei: Jam nolo vendere Codicem istum. Compunctus autem venit ad senem poenitentiam agens, et rogans eum ut reciperet Codicem, senex autem nolebat accipere eum. Tunc dixit ei frater: Quia si non recipis eum, non possum securus esse. Et dixit ei senex: Si non potes esse securus nisi recipiam, ecce recipio eum. Et remansit frater ille apud eum usque ad exitum suum, proficiens de patientia senis. 2. Factus est aliquando conventus in Cellis pro causa quadam, et locutus est quidam abbas Evagrius, et dixit ei presbyter monasteriorum: Scimus, abba Evagri, quia si esses in patria tua, forte aut episcopus fueras, aut multorum caput; nunc autem hic velut peregrinus es. Ille vero compunctus, non quidem turbulenter aliquid respondit, sed moveos caput, respiciensque in terram, digito scribebat, et dixit eis: Revera ita est, Patres: verumtamen semel locutus sum, in Scripturis vero secundo nihil adjiciam. 3. Sedente aliquando abbate Joanne Brevi ante ecclesiam, circumdederunt eum fratres, exquirentes ab eo singuli de cogitationibus suis (Ruff., l. III, n. 92). Quidam autem senex hoc videns, accensus invidia dixit ei: Suriscula tua, abba Joannes, veneno est plena. Et respondit ei abbas Joannes: Ita est, abba. Hoc autem dixisti, quia ea quae sunt foris tantummodo vides; si autem videres quae intro sunt, quid esses dicturus? 4. Dicebant de Joanne Minore de Thebaida, qui fuit discipulus abbatis Ammonii, quia duodecim annos fecerit in ministerio, serviens seni in infirmitate ejus, et posthaec sedebat super mattam; senex vero contristabatur pro eo (Ruff., l. III, n. 155; Pasc., c. 19, n. 2).

Et dum multum laborasset cum eo, nunquam dixit ei: Sanus esto. Quando autem jam moriturus erat, residentibus senibus loci, tenuit manum ejus, et dixit: Sanus sis, sanus sis, sanus sis, Et tradidit 631 eum senibus, dicens: Hic angelus est, non homo. 5. Dicebant de abbate Isidoro, qui erat presbyter in Scythi, quia si quis habuisset fratrem infirmum, aut pusillanimem, aut injuriosum, et volebat eum expellere foris, ille dicebat: Adducite eum ad me. Et apprehendens eum, patientia sua curabat animum fratris illius. 6. Abbas Macarius, in Aegypto positus (Ruff., lib. III, n. 73, Pasch. c. 3, n. 1), invenit hominem qui adduxerat animal, et rapiebat quae habebat; ipse vero ut peregrinus astitit furi, et adjuvabat eum ad animal carricandum, et cum omni quiete deduxit eum, dicens in semetipso: Nihil intulimus in hunc mundum, sed Dominus dedit; sicut voluit ipse, ita factum est: benedictus in omnibus Dominus (I Tim. VI). 7. Facta aliquando congregatione fratrum in Scythi, cum voluissent senes probare abbatem Moysen, contempserunt eum, dicentes: Ut quid iste Aethiops venit in medio nostrum? Ille autem audiens, tacuit. Cum vero dimissus fuisset conventus, dixerunt ei hi qui eum injuriose tractaverant: Nec modo non es turbatus? Et ille respondit: Turbatus sum, et non sum locutus (Psal. LXVII). 8. Paysitis frater abbatis Pastoris habuit affectum cum quodam monacho ex cella sua; abbas autem Pastor nolebat hoc: qui consurgens fugit ad abbatem Ammonam, et dicit ei: Frater meus Paysius habet cum quibusdam affectum, quod ego non libenter fero. Dixit autem ei abbas Ammonas: Abba Pastor, adhuc vivis? Vade in cellam tuam, et pone in corde tuo, quia annum jam habes in sepulcro. 9. Dixit abbas Pastor: Omnis labor quicunque evenerit tibi, ex taciturnitate superabitur. 10. Quidam frater laesus ab alio fratre, venit ad abbatem Sisoi Thebaeum, et dicit ei: Laesus sum a quodam fratre, et volo me vindicare (Ruff., l. III, n. 77; Pasch., c. 7, n. 1). Senex autem rogabat eum, dicens: Noli, fili; sed dimitte magis Deo vindictam.

Ille autem dicebat: Non quiesco donec meipsum vindicavero. Dixit autem senex: Oremus, frater. Et surgens dixit senex: Deus, jam te opus non habemus cogitare de nobis, quoniam nos ipsi vindictam nostram facimus. Hoc autem audiens frater, cecidit ad pedes illius senis, dicens: Jam non contendo cum fratre illo, sed, rogo, ignosce mihi. 11. Quidam videns quemdam religiosum portantem mortuum in lecto, dicit ei: Mortuos portas? Vade, viventes porta. 12. Dicebant de quodam monacho, quia quantum eum injuriis quis appetisset aut exacerbasset (Ruff., l. III, n. 80; Pasch., c. 7, n. 4), tanto magis ille ad eum concurrebat, dicens: Quia hujusmodi homines causa corrigendi fiunt his qui in conversatione studiosi sunt. Nam qui eos beatificant, magis confundunt animas eorum. Scriptum est enim: Quai qui beatificant vos, seducunt vos (Isaiae III). 13. Venerunt aliquando latrones in monasterium senis (Prat. spirit. c. 212), et dixerunt ad eum: Omnia quae in cella tua sunt tollere venimus. Et ille dixit: Quantum vobis videtur, filii, tollite. Tulerunt ergo quodcunque invenerunt in cella, et abierunt. Obliti sunt autem ibi saccellum, quod erat absconditum in cella. Senex vero tollens eum, secutus est post eos, clamans et dicens: Filii, tollite quod obliti estis in cella. Illi vero admirantes patientiam senis, retulerunt omnia in cella ejus, et poenitentiam egerunt omnes, ad invicem dicentes: Hic vere homo Dei est. 14. Fratres quidam venerunt ad senem quemdam sanctum in deserto loco sedentem, et invenerunt foris extra monasterium puerum pascentem pecora, et loquentem verba quae non decebat (Ruff., l. III, n. 91). Postquam autem viderunt senem, et indicaverunt ei cogitationes suas, et de responsione ejus se profecisse senserunt, dicunt ei: Abba, quomodo acquiescis habere tecum pueros istos, et non praecipis eis ne strinientur? Et dixit senex: Credite mihi, fratres, dies habeo, ex quo volo eis praecipere, et redarguo meipsum, dicens: Si hoc parum non portavero, quomodo majorem tentationem, si permiserit mihi Deus inferri, portare possum?

Et propterea nihil eis dico, ut fiat consuetudo portandi quae superveniunt 15. Narraverunt de sene quodam, quia habuerit puerulum cohabitantem secum; et videns eum, quia fecerit opus quod non expediebat ei, dixit ei semel: Non facias hanc rem. Et ille non obedivit ei. Hoc autem senex videns, abjecit de cogitatione sua curam illius, jactans proprium judicium super ipsum; puer vero clausit ostium cellae, in qua erant panes, per tres dies, et dimisit senem jejunum, et non dixit ei senex: Ubi es, aut quid facis foris? Habebat autem vicinum senex: qui cum agnovisset, quia tardaret puerulus ille, fecit modicum pulmentum, et dabat ei per parietem, et rogabat ut gustaret, et dicebat seni: Quid tardat frater ille foris? Senex vero dicebat. Quando ei vacaverit, revertetur. 16. Narraverunt aliqui quia philosophi quidam aliquando voluerunt probare 632 monachos, et venit unus transiens stola indutus et bene vestitus (Ruff., l. II, n. 74; Pasch., c. 3, n. 2). Et dixerunt ei philosophi: Tu veni huc. Ille vero indignatus, injuriis aggressus est eos. Transiit et alter unus monachus magnus, rusticus genere; et ipsi dixerunt ei: Tu, monache male senex, veni huc. Ille vero cursim venit. Et coeperunt ei alapas dare; ille autem convertit eis aliam maxillam. Statim vero illi surrexerunt philosophi, et adoraverunt eum, dicentes: Vere ecce monachus. Et fecerunt eum sedere in medio sui, et interrogaverunt eum, dicentes: Quid est quod plus facitis de nobis in solitudine ista? Jejunatis, et nos jejunamus; et castigatis corpora vestra, et nos castigamus; sed et quidquid facitis, etiam et nos facimus. Quid ergo plus facitis a nobis sedentes in eremo? Respondit eis senex: In gratia Dei speramus nos, et mentem nostram custodimus. Et illi dixerunt ei: Nos hoc custodire non possumus. Et aedificati dimiserunt eum. 17. Senex quidam erat habens probatum discipulum, quem aliquando contristatus expulit foras. Ille vero discipulus exspectabat sedens foris; et aperiens senex invenit eum, et poenitentiam egit apud eum senex, dicens: Tu Pater meus es, quia humilitas et patientia tua vicit pusillanimitatem animi mei.

Veni intus, amodo enim tu senex et Pater, ego autem juvenis et discipulus, quoniam opere tuo superasti meam senectutem. 18. Dicebat quidam senum quod audierit aliquos viros sanctorum dicere esse juvenes qui ducatum praebeant senibus in vita hac, et narraverunt, dicentes: Quia erat quidam ebriosus senex, et operabatur unam mattam in die, et vendebat eam in vicino vico, et bibebat quod accipiebat de pretio ejus. Postea vero venit ad eum quidam frater, et manebat cum ipso, qui similiter operabatur et ipse mattam unam: tollebat autem eam senex et vendebat, et ambarum mattarum pretium expendebat in vino, illi autem fratri efferebat tantummodo modicum panem ad seram. Et cum hoc triennio jugiter faceret, nihil locutus est frater ille. Posthaec vero dixit frater ille in semetipso: Ecce nudus sum, et panem cum egestate comedo, surgam ergo et discedam hinc. Iterum autem cogitavit in semetipso, dicens: ubi habeo ire? Sedeo hic; ego enim propter Deum sedeo in hac vita communi. Et statim apparuit ei angelus Domini, dicens: Nusquam discedas, veniemus enim cras ad te. Et rogavit frater ille senem illum ipsa die, dicens: Non discedas hinc alicubi, quia venient hodie mei tollere me. Cum ergo facta fuisset hora qua solebat senex descendere ad vicum, dixit fratri: Non venient hodie, fili; jam enim tarde est. Et ille dixit ei modis omnibus, quia venient: et dum cum eo loqueretur, dormivit in pace; senex autem fiebat, dicens: Heu me, fili, quia multis annis sub negligentia vivo, tu autem in parvo tempore salvasti animam tuam per patientiam. Et ex illo die factus est senex sobrius et probatus. 19. Dicebant de quodam fratre, qui seni cuidam magno vicinus erat, quia ingrederetur, et raperet quidquid haberet senex in cella sua (Ruff., l. III, n. 74; Pasch., c. 3, n. 2). Videbat autem eum senex, et non objurgabat eum, sed extorquebat sibi plus solito manibus operari, dicens: Credo, opus habet frater iste. Et exigebat a se majorem solito laborem; et astringebat ventrem suum, ut cum indigentia comederet panem.

Cum autem mori coepisset senex ille, circumsteterunt eum fratres. Et respiciens in eum qui furabatur, dixit ei: Junge te huc ad me. Et tenuit et osculatus est manus ejus, dicens: Gratias ago istis manibus, frater, quia propter istas vado in regno coelorum. Ille autem compunctus et poenitentiam agens, factus est etiam ipse probatus monachus, exemplum sumens de actibus magni illius senis. LIBELLUS DECIMUS SEPTIMUS. De charitate. 1. Dixit abbas Antonius: Ego jam non timeo Deum, sed amo, quia amor foras misit timorem (I Joan. IV). 2. Dixit iterum: Quia de proximo est vita et mors; si enim lucremur fratrem, lucrabimur Deum; si autem scandalizamus fratrem, in Christo peccamus. 3. Abbas Ammon de loco Nitrionis, venit ad abbatem Antonium, et dixit ei: Video quia majorem laborem quam tu sustineo, et quomodo nomen tuum magnificum est in hominibus super me? Et dixit ei abbas Antonius: Quoniam et ego diligo Deum plus quam tu. 4. Venit aliquando abbas Hilarion de Palaestina ad abbatem Antonium in montem, et dicit ei abbas Antonius: Bene venisti, Lucifer, qui mane oriris. Et dixit abbas Hilarion: Pax tibi, columna lucis, quae sustines orbem terrarum. 5. Dixit abbas Marcus abbati Arsenio: Quare nos fugis? Et dicit ei senex: Scit Deus, quia diligo vos; sed non possum esse cum Deo et cum hominibus; superiorum 633 enim virtutum millia et millium millia unam voluntatem habent, homines autem multas voluntates. Non possum ergo dimittere Deum, et venire, et esse cum hominibus. 6. Dixit abbas Agathon: Quai secundum voluntatem meam nunquam dormivi, retinens in corde adversus quemquam dolorem, neque dimisi dormire alium habentem adversum me aliquid (Ruff., l. III, n. 95). 7. Ascendente aliquando de Scythi abbate Joanne cum aliis fratribus, erravit, qui eis ducatum praebebat, in via; erat enim nox. Et dixerunt fratres abbati Joanni: Quid facimus, abba, quia erravit frater iste de via, ne forte moriamur errantes? Et dixit eis senex: Si dixerimus ei aliquid, contristabitur. Sed ecce facio meipsum quasi defectum, et dico me non posse ambulare, sed jaceo hic usque mane.

Et fecerunt sic. Sed et residui dixerunt: Nec nos ibimus, sed sedebimus tecum; et sederunt usque mane, ne objurgarent fratrem illum. 8. Senex quidam erat in Aegypto, antequam veniret illic abbas Pastor: ille autem senex habebat notitiam hominum et multum honorem (Ruff., lib. III, n. 95). Cum ergo ascendisset abbas Pastor de Scythi cum suis, dimiserunt illum senem, et venerunt ad abbatem Pastorem: invidiatus autem senex male loquebatur de eis. Hoc audiens Pastor, contristabatur, et dicit fratribus suis: Quid faciemus de sene isto magno, quia nos in tribulatione miserunt homines derelinquentes senem, et ad nos qui nihil sumus, attendentes? Quomodo ergo possumus sanare eum? Et dixit eis: Facite aliquid ad gustandum, et tollite vasculum vini, et eamus ad eum, et gustemus simul, forsitan per haec possumus sanare animum ejus. Tulerunt ergo quos paraverant cibos, et perrexerunt ad eum; et dum pulsarent ostium, respondit discipulus ejus, dicens: Qui estis? Et illi dixerunt: Dic abbati, quia Pastor est, et desiderat benedici per vos. Hoc autem nuntiat ei discipulus ejus. Ille mandavit, dicens: Vade, quia non mihi vacat. Illi autem perseverantes in caumate dixerunt: Non discedimus, nisi meruerimus benedictionem senis. Senex autem videns perseverantiam et humilitatem eorum, compunctus aperuit eis, et intrantes gustaverunt cum eo; cum ergo manducarent, dixit senex: In veritate dico, minus quam quod est audivi de vobis; centuplum enim est quod video in opere vestro. Factus est ergo amicus eis ex illo die. 9. Dixit abbas Pastor: Conare secundum virtutem tuam nulli omnino facere malum, et castum serva cor tuum omni homini. 10. Iterum dixit: Non est aliquid majus dilectione, etiam ut animam suam ponat quis pro proximo suo. Etenim si quis audiens sermonem tristem, cum possit ipse id facere, certet atque sustineat, et non recontristet; vel etiam si laesus in re aliqua patienter tulerit, non retribuens contristanti atque laedenti se; eo modo hujusmodi homo animam suam ponit pro proximo suo (Ruff., l.

II, n. 201; Pasch., c. 37, n. 3, Append. Mart., n. 14). 11. Contigit aliquando abbatem Pambo iter cum fratribus in partibus Aegypti facere; et videns quosdam saeculares sedentes dixit eis: Surgite, et salutate, et osculamini monachos ut benedicamini, frequenter enim cum Deo loquuntur, et sancta sunt ora eorum (Ruff., l. III, n. 164). 12. Dicebant de abbate Paphnutio, quia non cito bibebat vinum (Ruff. l. III, n. 151). Ambulans autem aliquando iter, supervenit in conventu latronum, et invenit eos bibentes: cognovit autem eum qui primus erat latronum, et sciebat quia non biberet vinum. Videns ergo eum de multo labore fatigatum, implevit calicem vini, et in alia manu tenuit gladium evaginatum, et dicit seni: Si non bibis, occidam te. Sciens autem senex quia mandatum Dei vult facere, et volens eum lucrari, accepit et bibit. Ille vero princeps latronum poenitentiam apud eum egit, dicens: Ignosce mihi, abba, quia contristavi te. Et dicit ei senex: Credo in Deo meo, quia per hunc calicem faciet misericordiam tecum et in hoc saeculo, et in futuro. Et respondit primus latronum: Et ego credo in Deo, quia amodo non faciam alicui quidquam mali. Et lucratus est senex omne collegium illorum latronum, per id quod se propter Deum dimisit voluntati eorum. 13. Dixit abbas Hyperichius: Eripe proximum a peccatis, quanta tibi est virtus, sine improperio, quoniam Deus convertentes non repellit a se. Verbum autem malitiae et nequitiae non habitet in corde tuo adversus fratrem tuum, ut possis dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). 14. Duo fratres erant in Cellis: unus autem ex eis senex erat, et rogabat illum qui erat juvenis, dicens: Maneamus simul, frater. Et ille dixit ei: Peccator sum, et non possum manere tecum, abba (Ruff., l. III, n. 152). Ille autem rogabat eum, dicens: Etiam possumus. Erat autem senex ille mundus, et nolebat audire, quia monachus haberet in cogitatu fornicationem. Et dicit ei frater: Dimitte mihi unam hebdomadam, et iterum loquemur.

Venit ergo senex, et volens eum juvenis ille probare, dicebat: In magna 634 tentatione incurri hebdomada ista, abba; pergens enim pro ministerio quodam in vicum, incidi in mulierem. Et dixit ei senex: Estne poenitentia? Et dixit frater: Etiam. Senex autem dixit: Ego tecum porto medietatem peccati hujus. Tunc dixit frater ille: Modo scio quia possumus simul manere. Et manserunt simul usque ad exitum suum. 15. Dixit quidam Patrum: Si quis te petierit rem aliquam, et violenter praestiteris ei, sit voluntas animi in id quod datur, sicut scriptum est: Quia si quis te angariaverit milliario, vade cum ipso duo (Matth. V): hoc autem est, ut si quis te petierit rem aliquam, des ei ex animo et spiritu. 16. Dicebant de quodam fratre quia cum fecisset sportas et posuisset eis ansas (Ruff., lib. III, n. 147), audivit etiam vicinum suum alium monachum dicentem: Quid facio, quia proximum est mercatum, et non habeo ansas quas imponam sportellis meis? Ille vero resolvit ansas quas imposuerat sportellis, et fratri illi vicino attulit, dicens: Ecce istas superfluas habeo, tolle, impone in sportas tuas. Et fecit opus fratris sui perficere ad quod opus erat, proprium autem opus reliquit imperfectum 17. Dicebant de quodam sene in Scythi, quia aegrotavit, et voluit manducare modicum panem recentem: hoc autem audiens quidam exercitatorum fratrum, tulit melotem suam, et misit in eam panem siccum, et vadens in Aegyptum, mutavit illum ad panem recentem, et attulit seni. Et cum vidissent fratres panes illos recentes, mirati sunt; senex autem noluit gustare, dicens: Quia sanguis fratris est. Et rogaverunt senes, dicentes: Propter Deum comede, ne vacuum sit sacrificium fratris istius. Atque ita rogatus comedit. 18. Frater interrogavit quemdam senem, dicens: Duo sunt fratres, ex quibus unus quiescit in cella sua, protrahens jejunium sex dierum, et multum sibi laborem imponens; alter vero aegrotantibus deseruit. Cujus opus magis acceptum est Deo? Respondit ei senex: Si frater ille, qui sex diebus jejunium levat, appendat se per nares, non potest esse aequalis illi qui infirmantibus deseruit.

19. Interrogavit quidam senem quemdam, dicens: Quomodo sunt modo quidam laborantes in conversatione, et non accipiunt gratiam sicut antiqui (Ruff., lib. III, n. 181; Pasch., cap. 28, n. 4)? Dicit ei senex: Quia tunc charitas erat, et unusquisque proximum suum trahebat sursum; nunc autem refrigescente charitate, unusquisque proximum suum deorsum trahit, et propterea gratiam non meremur accipere. 20. Perrexerunt aliquando tres fratres ad messem, et susceperunt certum spatium sexaginta modiorum quod meterent (Append. Mart., n. 9). Unus autem ex eis ipsa prima die infirmari coepit, et reversus est ad cellam suam. Duo autem qui remanserant, unus alteri dixit: Ecce frater vides, quia incurrit in aegritudinem frater noster; extorque ergo tu animo tuo, et ego similiter meo paululum, et credamus in Deo, quia per orationem ejus implebimus nos duo opera, et metemus partem ipsius. Cum ergo explicassent messem totius loci illius quem susceperant, venerunt accipere mercedes suas: et vocaverunt fratrem illum, dicentes: Veni, frater, accipe laborem tuum. Et ille dixit eis: Qualem laborem accipiam, qui non messui? Et illi dixerunt ei: Orationibus consummata est messis; veni ergo, accipe mercedes tuas. Facta ergo plurima contentione inter eos de hac re; illo scilicet dicente: Non accipiam, qui non laboravi; illis vero non acquiescentibus, nisi et ipse perciperet partem suam, abierunt ad judicium cujusdam magni senis. Et dixit ei ille frater: Perreximus tres, ut meteremus in agro cujusdam ad mercedes. Cum autem venissemus ad locum quem messuri eramus, ipsa prima die in aegritudine cecidi, et reversus sum in cellam meam, nec una die metere praevalens cum eis. Et nunc cogunt me isti, dicentes: Frater, veni, accipe mercedes ubi non laborasti. Dixerunt autem et illi fratres: Revera perreximus metere, et suscepimus spatium sexaginta modiorum quod meteremus; et si fuissemus toti tres, cum grandi labore vix potuissemus explicare illud; orationibus autem fratris hujus nos duo velocius quam tres potuimus et demessuimus agrum, et dicimus ei: Veni, accipe mercedes tuas, et non vult.

Hoc autem audiens senex, miratus est, et dixit uni de monachis suis: Percute signum in cella fratrum, ut congregent se hic omnes. Qui cum venissent, dixit eis: Venite, fratres, et audite hodie justum judicium. Et indicavit eis omnia senex, et adjudicavit fratrem illum, ut acciperet mercedes suas, et faceret ex his mercedibus quod ipse vellet. Et discessit frater ille contristatus et plorans, quasi praejudicium passus. 21. Dicebat quidam senex: Quia Patres nostri consuetudinem habuerunt venire ad cellas novorum fratrum, qui solitarii conversari volebant, et visitabant eos, ne quis eorum tentatus a daemonibus laederetur 635 a cogitatione sua. Et si quando aliquis eorum inveniebatur laesus, adducebant eum ad ecclesiam, et ponebatur pelvis cum aqua, et fiebat pro eo oratio qui tentationibus laborabat, et lavabant omnes fratres manus suas in pelvi, et perfundebatur aqua illa fratri qui tentabatur, atque ita statim purgabatur frater ille. 22. Duo senes multis annis simul conversati sunt, et nunquam inter se litem habuerunt (Ruff. l. III, n. 96). . Dixit autem unus alteri: Faciamus et nos unam litem, sicut homines faciunt. Et ille respondit fratri, dicens: Nescio qualiter fiat lis. Et ille dixit: Ecce pono in medio laterculum, et ego dico: Meum est hoc. Tu autem dic: Non, sed meum est; inde sit litis initium. Posuerunt ergo testam in medio sui, et dicit unus eorum: Meum est hoc. Et alter dixit: Non, sed meum est. Et ille respondit ei: Etiam tuum est; tolle ergo et vade. Et discesserunt, nec contendere inter se potuerunt. 23. Frater aliquis interrogavit senem quemdam, dicens: Si videro fratrem, de quo audivi aliquam culpam, non possum suadere animo meo ut introducam eum in cellam meam; si autem videro bonum fratrem, ipsum libenter suscipio. Et dixit ei senex: Si facis bonum fratri bono, illi parum; alteri duplum impende, ipse est enim qui infirmatur. 24. Dixit quidam senex: Nunquam desideravi opus quod mihi utile esset, et fratri meo dispendium faceret, hujusmodi habens spem, quia lucrum fratris mei, opus fructificationis est mihi.

25. Quidam frater erat minister cujusdam Patris. Contigit autem ut vulnus fieret in corpore senis, et sanies multa ex eo cum fetore proflueret. Dicebat autem cogitatio sua fratri illi qui ei deserviebat: Diseede hinc, quia non potes sustinere fetorem putredinis istius. Ille vero frater, ut reprimeret hujusmodi cogitationem, tulit vas et lavit vulnus senis illius, et recolligit ipsam aquam in vase; et quoties sitiebat, ex ea bibebat. Coepit autem iterum cogitatio sua sollicitare eum, dicens: Si non vis fugere, vel non bibas fetorem hunc. Frater autem ille laborabat, et toleranter ferebat, bibens lavaturam vulneris illius. Et cum ita ministraret seni, vidit Deus charitatem laboris ejus, et illam lavaturam vulneris in aquam mundissimam vertit, et senem invisibili medicamento sanavit. LIBELLUS DECIMUS OCTAVUS. De praevidentia sive contemplatione. 1. Frater abiit ad cellam abbatis Arsenii in Scythi, et attendit per fenestram, et vidit senem totum quasi igneum: erat autem frater ille dignus qui talia intueretur. Et cum pulsasset, egressus est senex, et vidit fratrem illum stupentem, et dicit ei: Diu est quod hic pulsas? ne aliquid vidisti? Et ille respondit ei: Non. Et colloquens cum eo, dimisit eum. 2. Dixit abbas Daniel (Ruff., lib. III, n. 38), qui erat discipulus abbatis Arsenii, quia narravit ei abbas Arsenius, tanquam de alio aliquo dicens (puto tamen quod de eo dicebatur), quia cum sederet in cella sua quidam senum, venit vox dicens ei: Veni, ostendam tibi opera hominum. Et surgens exiit, et duxit eum in quemdam locum, et ostendit ei Aethiopem incidentem ligna, et facientem sarcinam grandem, et tentabat portare eam, et non poterat, et pro eo ut auferret ex sarcina illa, ibat item, et incidebat ligna, et addebat ad sarcinam: hoc autem faciebat diutius. Et procedens paululum, ostendit ei hominem rursus stantem super lacum, et implevit vas aqua, et ex eo infundentem in cisternam pertusam, quae cisterna iterum aquam ipsam refundebat in lacum. Et dicit ei iterum: Veni, ostendam tibi aliud; et ecce vidi templum, et duos viros sedentes in equis, et portantes lignum transversum unum contra unum: volebant autem per januam intrare in templum, et non poterant propter lignum illud, quod in transverso portabant, et non inclinantes se unus post alium, ut fieret lignum illud directum, remanserunt foris extra januam templi.

Et cum interrogasset quid hoc esset, ille respondit ei: Hi sunt qui portant velut justitiae cum superbia jugum, et humiliati non sunt ut corrigant se et ambulent humiliter in via Christi, propter quod et remanent foris a regno Dei. Ille autem qui ligna incidit, homo est in peccatis multis, et pro illis non agit poenitentiam, nec subtrahit de peccatis suis, sed et iniquitates adhibet supra iniquitates suas. Qui autem aqua implet cisternam, homo est qui opera quidem facit bona, sed quia habet etiam in eis permixta et mala, pro hoc perdit etiam et bona opera sua. Quapropter convenit omnem hominem sobrium esse in considerandis operibus suis, ne in vanum videatur sustinere labores. 3. Narravit iterum abbas Daniel, dicens: Dixit Pater noster abbas Arsenius de quodam 636 sene, qui erat magnus in hac vita, simplex autem in fide, et errabat pro eo quod erat idiota, et dicebat, non esse naturaliter corpus Christi panem quem sumimus, sed figuram ejus esse. Hoc autem audientes duo senes quod diceret hunc sermonem, et scientes quia magna esset vita et conversatio ejus, cogitaverunt quia innocenter et simpliciter diceret hoc, et venerunt ad eum, et dicunt ei: Abba, audivimus sermonem cujusdam infidelis, qui dicit quia panis quem sumimus, non natura corpus Christi, sed figura est ejus. Senex autem ait eis: Ego sum qui hoc dixi. Illi autem rogabant eum, dicentes: Non sic teneas, abba, sed sicut Ecclesia catholica tradidit: nos autem credimus quia panis ipse corpus Christi est, et calix ipse est sanguis Christi secundum veritatem, et non secundum figuram: sed sicut in principio pulverem de terra accipiens plasmavit hominem ad imaginem suam, et nemo potest dicere quia non erat imago Dei, quamvis incomprehensibilis; ita et panis, quem dixit: Quia corpus meum est, credimus quia secundum veritatem corpus Christi est. Senex autem ait eis: Nisi reipsa cognovero, non mihi satisfacit responsio vestra. Illi autem dixerunt ad eum: Deprecemur Deum hebdomada hac de mysterio hoc, et credimus quia Deus revelabit nobis.

Senex vero cum gaudio suscepit sermonem istum, et deprecabatur Deum, dicens: Domine, si tu cognoscis quoniam non per malitiam incredulus sum rei hujus, sed per ignorantiam errem, revela ergo mihi, Domine Jesu Christe, quod verum est. Sed et illi senes abeuntes in cella sua, rogabant et ipsi, dicentes: Domine Jesu Christe, revela seni mysterium hoc, ut credat et non perdat laborem suum. Exaudivit autem Deus utrosque: et hebdomada completa venerunt Dominico die in ecclesia, et sederunt ipsi tres soli super sedile de scirpo, quod in modum fascis erat ligatum, medius autem sedebat senex ille. Aperti sunt autem oculi eorum intellectuales; et quando positi sunt panes in altari, videbatur illis tantummodo tribus tanquam puerulus jacens super altare. Et cum extendisset presbyter manus, ut frangeret panem, descendit angelus Domini de coelo habens cultrum in manu, et secavit puerulum illum, sanguinem vero excipiebat in calice. Cum autem presbyter frangeret in partibus parvis panem, etiam et angelus incidebat pueri membra in modicis partibus. Cum autem accessisset senex, ut acciperet sanctam communionem, data est ipsi soli caro sanguine cruentata. Quod cum vidisset, pertimuit, et clamavit, dicens: Credo, Domine, quia panis qui in altari ponitur, corpus tuum est, et calix tuus est sanguis. Et statim facta est pars illa in manu ejus panis, secundum mysterium, et sumpsit illud in ore, gratias agens Deo. Dixerunt autem ei senes: Deus scit humanam naturam; quia non potest vesci carnibus crudis, et propterea transformat corpus suum in panem, et sanguinem suum in vinum, his qui illud cum fide suscipiunt. Et egerunt gratias Deo de sene illo; quia non permisit Deus perire labores ejus, et reversi sunt cum gaudio ad cellas suas. 4. Iterum ipse abbas Daniel narravit de alio sene magno, qui habitabat in inferiores partes Aegypti, quia diceret per simplicitatem quod Melchisedech ipse est filius Dei. Hoc autem indicatum est sanctae memoriae Cyrillo archiepiscopo Alexandrino, et misit ad eum.

Sciens autem quia signifer esset ille senex, et quidquid peteret a Deo revelabatur ei, et quia simpliciter diceret hoc verbum, usus est hujusmodi ratione, dicens: Abba, rogo te quia in cogitatione mea est, quod Melchisedech ipse sit filius Dei; et rursus alia cogitatio mea dicit quia non sit, sed homo sit, et sacerdos summus fuerit Dei. Quoniam ergo haesito de hoc, idcirco misi ad te ut depreceris Deum, quatenus revelare tibi dignetur de hoc quid veritas habeat. Senex autem de conversatione sua praesumens, cum fiducia dixit: Da mihi per tres dies inducias, et ego deprecor Deum de hac re, et renuntio tibi quod mihi fuerit revelatum de hoc. Intrans ergo in cellam suam, deprecabatur Deum de verbo hoc; et veniens post tres dies dixit sanctae memoriae Cyrillo: Homo est Melchisedech. Archiepiscopus autem respondit ei: Quomodo constat apud te, abba? Et ille dixit ei: Deus ostendit mihi omnes patriarchas, ita ut singuli eorum coram me transirent ab Adam usque ad Melchisedech, et angelus assisiens mihi dixit: Ecce iste est Melchisedech; et ideo, archiepiscope, certus esto quia sic est. Abiens autem senex, per semetipsum praedicabat quia homo esset Melchisedech. Et gavisus est magnifice sanctae memoriae Cyrillus. 5. Puer erat adhuc sanctae memoriae Ephraem, et vidit somnium sive revelationem, quia nata sit vitis in lingua ejus, et creverit, et impleverit totam terram fructifera nimis; et quia venirent omnia volatilia coeli, et comedebant de fructu vitis illius; quantum autem maducabant, eo amplius implebatur fructu (Supra, in Vita Ephraem, cap. 1). 6. Iterum vidit quidam sanctorum in 637 somnis ordinem angelicum descendentem de coelo (Supra in Vita Ephraem, c. 3), secundum praeceptum Dei, habentem in manu librum, hoc est tomum scriptum intus et foris: dicebant autem ad invicem: Cui debet committi hoc? Quidam autem dicebant de illo, alii de alio: responderunt autem et dixerunt: Vere quidem utrique sancti sunt et justi, quos dicitis; verumtamen hoc eis committi non potest. Multa etiam alia nomina sanctorum dicentes, postea dixerunt: Quia nemini potest alteri hoc committi nisi Ephraem: et vidit senex ille, cui hoc in somnis apparuit, quia Ephraem dederunt tomum illum.

Mane autem surgens audivit Ephraem docentem et velut fontem ebullientem de ore ipsius: et cognovit senex, qui somnium viderat, quia Spiritus sancti operatio est, quod egrediebatur de labiis Ephraem. 7. Dicebant de abbate Zenone, quia cum moraretur in Scythi, exiit nocte de cella sua velut ad paludem (Ruff., lib. III, n. 210); et cum errasset, fecit tres dies et tres noctes ambulans et laborans; et cum defecisset, cecidit semianimis: et ecce puerulus stetit ante eum habens panem et surisculam aquae, et dicebat ei: Surge, manduca. Ille autem surgens oravit, existimans quia phantasma esset; puer autem respondens, dixit ei: Bene fecisti. Et iterum oravit secundo, et tertio. Et dixit ei: Bene fecisti. Surgens ergo accepit et manducavit. Et posthaec dixit ei: Quantum ambulasti, tantum longe es a cella tua; sed surgens sequere me. Et statim inventus est in cella sua. Dixit ergo ei senex: Veni intra, et da nobis orationem. Et cum intrasset senex, ille subito non comparuit. 8. Dixit abbas Joannes: Quia vidit quidam senum in excessu mentis, tres monachos stantes trans mare; et facta est vox ad eos ex alia parte littoris, dicens: Accipite alas igneas et venite ad me. Et duo quidem ex eis acceperunt alas, et volaverunt ad aliud littus, unde facta est vox. Tertius vero remansit et flebat et clamabat fortiter. Postea vero datae sunt sibi alae, sed non igneae, sed infirmae et debiles, ita ut cum omni labore mergendo et resurgendo nimis afflictus veniret illuc. Sic est et generatio haec, quae si accipit pennas, non tamen igneas, sed vix infirmas et debiles potest accipere. 9. Abbas Macarius habitabat in loco nimis deserto: erat autem solus in eo solitarius (Ruff., l. III, n. 61; Pasch., c. 1, n. 8). In inferiore vero parte erat alia solitudo, in qua habitabant plurimi fratres. Observabat autem senex ad iter, et vidit Satanam venientem in habitu hominis, ut transiret per cellam ejus. Videbatur autem tunica uti linea omnino vetusta et tota cribrata, et per omnia foramina ejus pendebant ampullae.

Et dixit ei senex: Ohe, major: ubi vadis? Et ille respondit: Vado commemorare fratres. Senex autem dixit illi: Ut quid tibi ampullae istae? et dixit illi: Gustum fratribus porto. Et dixit ei senex: Et totas cum gustu portas? Et respondit: Etiam; si unum alicui non placet, offeram aliud; si autem nec illud, dabo tertium, et ita per ordinem, ut modis omnibus vel unum ex eis placeat ei. Et cum hoc dixisset, transiit; et observabat senex custodiens vias, donec ille iterum remearet: et cum vidisset eum senex, dicit ei: Sanus sis. Et respondit ei: Ubi est mihi salus? Et dicit ei senex: Quare? Et respondit: Quia modo omnes sanctificati sunt, et nemo mihi acquiescit. Et dixit ei senex: Neminem ergo amicum habes illic? Et respondit: unum tantummodo habeo fratrem illic, vel ipse solus mihi acquiescit; et quando videt me, convertitur velut ventus. Senex vero dixit ei: Et quid vocatur frater ille? Respondit: Theoctistus [ Ruffinus Theopemptus]. Et cum hoc dixisset, transiit. Surgens autem abbas Macarius, perrexit ad inferiorem eremum: quod cum vidissent fratres, acceperunt ramos palmarum, et occurrerunt obviam ei, et singuli eorum parabant cellas suas, incerti apud quem declinaret. Senex autem requirebat quis inter eos Theoctistus vocaretur in loco illo: et inveniens eum, intravit in cellam ejus. Theoctistus autem suscepit eum gaudens. Cum ergo coepissent loqui secrete, dicit ei senex: Quomodo circa te est frater? Et ille dixit: Orationibus tuis bene. Et dixit senex: Ne impugnant te cogitationes? Et ille dixit: Interim bene sum. Erubescebat enim dicere ei. Et dixit ei senex: Ecce quot annos habeo in conversationes loci istius, et omnes honorant me, et tamen in hac senectute mea infestus mihi est spiritus fornicationis. Et respondit Theoctistus, dicens: Crede, abba, quia et mihi. Senex autem simulabat alias cogitationes sibi esse molestas, donec faceret eum confiteri. Deinde dicit ei; Quo modo jejunas? Et ille dixit: Ad nonam. Dicit ei senex: Jejuna usque ad seram, et abstine te, et commenda Evangelia, ut memoriter retineas, sed et alias residuas ex animo meditare Scripturas; et si tibi ascenderit cogitatio mala, nunquam deorsum aspicias, sed semper de sursum; et statim te Dominus adjuvabit.

Et corrigens senex fratrem illum, reversus est in solitudinem suam. Et cum observaret, vidit iterum daemonem illum, et dicit ei: Ubi vadis iterum? Et ille respondit: Commemorare fratres. Et abiit. Cum autem revertetur, 638 dicit ei senex: Quomodo sunt ibi fratres? Et ille respondit: Male. Senex autem dixit: Quare? Et ille respondit: Quia toti sancti sunt; et majus malum, quia et unus, quem habui amicum et obedientem mihi, etiam ipse nescio unde subversus est, et nec ipse mihi acquiescit, sed omnibus sanctior est factus. Et propterea juravi jam non calcari ad illum nisi post longum tempus. Haec dicens transivit relinquens senem; senex vero sanctus intravit in cellam suam, adorans et gratias agens Deo Salvatori. 10. Abbas Macarius volens consolari fratres, dicebat: Venit huc aliquando cum matre sua puer, qui a daemonio vexabatur, et dicebat matri suae: Surge, eamus hinc. Illa autem dicebat: Non possum pedibus ambulare. Et dicebat ei filius suus: Ego te porto. Et admiratus sum astutiam daemonum, quomodo eos exinde fugare volebat. 11. Dicebat iterum de desolatione Scythi ad fratres: Quando videritis cellam aedificatam juxta paludem, scitote quia prope est desolatio Scythi; quando autem arbores videritis, jam ante januam est; quando autem videritis pueros, tollite melotes vestras, et discedite. 12. Abbas Moyses, qui habitabat in Petra, impugnatus est aliquando nimis a fornicatione; et cum non praevaleret se tenere in cella, perrexit et indicavit hoc abbati Isidoro; et rogavit eum senex ut reverteretur in cellam suam (Ruff., lib. III, n. 10). Ille autem non acquievit, dicens: Non possum, abba. Et assumpsit eum, et levavit secum in domo. Et dicit ei: Attende ad Occasum. Et attendens vidit multitudinem daemonum; et hi erant confusi, et turbantes se ad oppugnandum. Dicit ei iterum abbas Isidorus: Respice ad Orientem. Et attendit, et vidit innumerabilem multitudinem angelorum in gloria. Dixit ergo abbas Isidorus: Ecce isti sunt qui missi sunt ad auxiliandum; qui vero ad Occasum ascendunt, hi sunt qui impugnant nos; plures ergo qui nobiscum sunt, quam qui adversum nos sunt (IV Reg.

VI). Et ita agens gratias Deo abbas Moyses sumpsit fiduciam, et reversus est in cellam suam. 13. Dicebat abbas Moyses in Scythi: Si custodimus mandata patrum nostrorum, ego praesumens de Deo spondeo vobis quia huc barbari non venient; si autem non custodierimus, desolandus est locus iste. 14. Sedentibus aliquando fratribus apud eumdem abbatem Moysen, dicit eis: Ecce barbari hodie in Scythi venient, sed surgite et fugite. Dicunt ei illi: Et tu non fugies, abba? Ille autem dicit eis: Ego per tot annos exspecto diem istum, ut impleatur sermo Domini mei Jesu Christi dicentis: Omnes qui accipiunt gladium, gladio peribunt (Matth. XXVI). At illi dixerunt ei: Neque nos fugiemus, sed tecum moriemur. Et ille dixit eis: Ego causam non habeo: unusquisque vestrum videat quomodo sedeat. Erant autem septem fratres cum eo, et dicunt ei: Ecce barbari appropinquarunt januae, et statim intrantes barbari occiderunt eos. Unus autem ex eis timore carnali perterritus fugit, et abscondit se post plectas de palmis; et vidit septem coronas descendentes et coronantes abbatem Moysem et sex fratres qui cum eo fuerant interfecti. 15. Dicebant de abbate Silvano, quia voluit aliquando pergere in Syriam; et dicit ei discipulus suus Marcus: Pater, nolo exire hinc, sed neque te dimitto abire, abba. Exspecta ergo hic alios tres dies. Et cum exspectaret abbas, tertia die dormivit in pace Marcus discipulus ejus. 16. Dicebat abbas Joannes, qui exsiliatus est a Marciano: Quia venimus aliquando de Syria ad abbatem Pastorem, et volebamus interrogare eum de duritia cordis. Senex autem Graece nesciebat, neque interpres inveniebatur. Videns ergo nos senex tribulantes, coepit Graeca lingua loqui, dicens: Natura aquae mollis est, lapidis autem dura est; et si vas aquae plenum pendeat supra lapidem, ex quo assidue stillans gutta cadat in lapidem, perforat eum; ita et sermo divinus lenis est, cor autem nostrum durum; audiens ergo homo frequenter divinum sermonem, aperitur cor ejus ad timendum Deum. 17. Dixit abbas Pastor: Scriptum est: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal.

XL). Quoniam igitur cervi in solitudine serpentes plurimos glutiunt, et cum accensi eorum veneno fuerint, ad aquas pervenire desiderant, bibentes autem tentantur a fervore serpentini virus; ita et monachi in solitudinibus habitantes, accenduntur daemonum malignorum veneno, et propterea desiderant Sabbato Dominico venire ad fontes aquarum, hoc est ad corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, ut purgentur ab omni amaritudine daemonum malignorum. 18. Interrogavit aliquis abbatem Pastorem, dicens: Quid est quod scriptum est, Non reddas malum pro malo (I Thess. V; I Pet. III)? Dicit ei abbas Pastor: Haec passio quatuor modos habet: primum de corde, secundum de aspectu, tertium de lingua, quartus est facere malum pro malo. Si enim potueris purgare cor, non venit ad aspectum; custodi etiam ne 639 loquaris; si autem locutus fueris, cito te corripe, ne facias malum pro malo. 19. Narravit sanctus Basilius episcopus, dicens: Fuit in quodam monasterio feminarum virgo quaedam, quae stultam esse ac daemonem se habere simulabat (Pallad., c. 41, 42): Quae usque adeo ab omnibus aliis pro errore habebatur, ita ut nec cibum quidem cum ea caperent. Talem siquidem elegerat vitam, ut a coquina nunquam recedens, totius illic ministerii impleret officium: et erat secundum vulgare proverbium, universae domus spongia, impletum a se rebus probans, quod sanctis libris scriptum legimus: Si quis, inquit, ex vobis putat se esse sapientem in hoc mundo, sit stultus, ut sapiens fiat (I Cor. III). Haec igitur involutum pannis habens caput, ita quoque in omnibus serviebat; caeterae autem virgines tonsae cucullis cooperiuntur. Nulla aliquando potuit hanc de quadringentis virginibus videre manducantem, nunquam per omne aevum suum sedit ad mensam. A nulla vel modicam partem panis accepit, sed micas tantum detergens ipsarum mensarum, et abluens ollas, his solis alimoniis contenta vivebat. Nulli unquam fecit injuriam, nulla ipsius murmur audivit, nulli aut parum aut satis locuta est unquam. Et certe cum ab omnibus caederetur, cum omnium odio viveret, maledicta omnium sustineret, sancto Pyoterio, cui hoc vocabulum erat, probatissimo viro, semperque in diserto viventi astitit angelus Domini quadam die sedenti in loco Porphyrite, affatusque est his verbis: Cur, inquit, grande aliquid esse te credis, ut sanctus, et in hujusmodi degens loco?

Vis videre mulierem te sanctiorem? Vade ad Tabennesiotarum monasterium feminarum, et unam ex ipsis illic invenies habentem in capite coronam, ipsamque cognosce te esse meliorem. Quae dum contra tantum populum sola diebus ac noctibus pugnat, cor ipsius a Deo nunquam recessit, tu autem uno in loco residens, neque quoquam aliquando progrediens, per omnes urbes animo et cogitatione vagaris. Statimque ad supradictum monasterium venit, et magistros fratrum rogavit, ut introducerent eum ad habitaculum feminarum. Quem mox illi, ut virum non solum vita gloriosum, verum etiam et provectioris aetatis, cum fiducia grandi introduci fecerunt. Ingressus autem, omnes sorores desideravit inspicere: inter quas solam illam, propter quam venerat, non videbat. Ait autem ad postremum: Omnes, inquit, mihi adducite, deesse mihi videtur aliqua. Dicunt ei: Unam, inquiunt, stultam ( Pallad., salem) habemus intrinsecus in coquina. Sic enim eas quae a daemone vexantur appellant. At ille: Exhibete, inquit, ad me ipsam quoque, ut eam videam. Quo audito, supra memoratam vocare coeperunt. Quae cum nollet audire, sentiens, ut credo, aliquid, aut fortassis hoc ipsum divina revelatione cognoscens, dicunt ei: Sanctus Pyoterius te videre desiderat. Erat enim vir famae ac nominis grandis. Cumque ad eum fuisset exhibita, vidissetque panno frontem ipsius involutam, projecit se ad pedes ipsius, dicens: Benedic me, inquit. Quod rursus ad illius pedes tunc et ipsa fecit, ac dixit: Tu me benedic, domine. Omnes sorores obstupuerunt simul, dicentes: Noli, abba, talem injuriam sustinere; fatua est enim ista quam cernis. Et sanctus Pyoterius hoc ipsis omnibus ait: Vos, inquit, estis fatuae; nam haec et vestra et mea est Amma. Hoc enim in ea vocant illi feminas spirituales. Et deprecor Deum, ait, ut dignum ipsa in die judicii merear inveniri. Quo audito, omnes simul ad pedes ipsius prociderunt, singulae varia peccata ei propria confitentes. Alia enim abluens sordes catini supra eam se fudisse dicebat; alia vero colaphis eam a se verberatam saepe memorabat; alia nares ipsius sinapi impletas a se esse deflebat; caeterae quoque diversas referebant se ei injurias irrogasse.

Pro quibus omnibus sanctus ille fusis Deo precibus egressus est. Post paucos autem dies non ferens illa tantam sui gloriam, tantoque se nolens sororum honore cumulari, gravarique se credens excusationibus singularum, egressa est de monasterio illo occulte, et quo ierit, in quem se miserit locum, vel quo fine defecerit, ad nullius potuit notitiam pervenire. 20. Beatae memoriae Paulus Simplex, discipulus abbatis Antonii, narravit patribus talem rem: Quia aliquando veniens in monasterio visitandi gratia, et pro fratrum instructione, post consuetam ad invicem consolationem, intraverunt in ecclesiam Dei, missas more solito celebrare. Beatus ergo Paulus intuens ad unumquemque introeuntium in ecclesiam, intendebat quali animo intus intraret; habebat enim hanc gratiam sibi datam a Deo, ut sic videret unumquemque cujus animi esset, sicut nos facies nostras videmus ad invicem; sed et cujusque angelum gaudentem in eis. Ingredientibus ergo omnibus clara facie et splendido vultu, unum vidit nigrum et obscurum corpore toto, et daemones ex utraque parte ejus tenentes et trahentes eum ad semetipsos, et capistrum in naribus ejus mittentes: sanctum vero angelum ejus de longe lugubrem tristemque sequentem. Paulus 640 vero lacrymans et manu frequenter pectus tundens sedebat ante ecclesiam, plorans valde eum qui ei talis apparuerat. Qui autem videbant quod faciebat, et tam celerem ejus mutationem, et lacrymas et luctum, interrogabant rogantes eum ut diceret quid esset quod videret, timentes ne quid in reprehensione omnium vidisset, pro quo haec faceret. Postulabant etiam ut ad missas intraret cum eis. Paulus autem eos repellens, et negans se ingressurum, sedebat foras jacens et plorans nimis illum qui ei taliter apparuerat. Post paululum autem dimisso ecclesiae conventu, iterum Paulus attendebat singulos exeuntes, ut quorum introitum agnoverat, sciret quales exirent, et vidit illum virum nigrum et obscurum toto corpore prius, exeuntem ab ecclesia claro quidem vultu candidoque corpore, daemones autem qui ante tenebant eum, postea de longe sequentes; sanctum vero angelum juxta ipsum ambulantem laetum et promptum et gaudentem supra eum valde.

Paulus vero exsiliens cum gaudio clamabat, benedicens Deum et dicens: O ineffabilis misericordia Dei et bonitas! o divinae miserationes ejus et innumerabilis bonitas! Currens autem et ascendens super altum gradum magna voce dicebat: Venite, videte opera Domini quam terribilia sunt, et omni stupore digna. Venite, videte eum qui vult omnes homines salvare, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II). Venite, adoremus et procidamus ante eum, et dicamus: Quia tu solus potens es peccata dimittere. Ad hanc vocem ejus omnes cucurrerunt, cupientes audire quae dicebat. Et convenientibus omnibus referebat Paulus quae vidisset antequam in ecclesiam intrarent, quae postea iterum. Et interrogavit illum virum, ut diceret ei causam, pro qua ei subito tantam mutationem Deus donaverit. Homo ergo ille convictus a Paulo, coram omnibus qui circa ipsum erant aperte narravit, dicens: Ego peccator homo sum, et multo tempore in fornicatione vixi usque nunc: ingrediens autem modo in sanctam ecclesiam Dei, audivi vocem Isaiae prophetae cum legeretur, magis autem Dei vocem loquentis in eo, ubi dicit: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, discite benefacere, et si fuerint peccata vestra tanquam phoenicium, velut nix dealbabuntur. Et si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis (Isaiae I). Ego, inquit, fornicator in hoc sermone compunctus sum nimis, et ingemiscens intra conscientiam meam, dixi ad Deum: Tu Deus, qui venisti in mundum peccatores salvos facere, et qui haec quae modo lecta sunt promisisti per prophetam, comple effectu et opere etiam in me indigno et peccatore. Ecce enim amodo promitto tibi et spondeo sermone, et corde confiteor, quia jam non agam ultra illud malum, sed abrenuntio omni iniquitati, et servio tibi amodo in conscientia munda Hodie ergo, Domine, et in hac hora suscipe me poenitentem et interpellantem te, et renuntiantem omne peccatum. In his igitur promissionibus, ait, egressus sum de ecclesia, statuens in anima mea, nihil ultra agere mali coram oculis Domini. Quod cum audissent, omnes clamaverunt ad Dominum voce magna, dicentes: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII). Quapropter agnoscentes hoc Christiani de sanctis Scripturis ac divinis revelationibus, quantam Deus habeat bonitatem circa eos qui ad eum devote confugiunt, et per poenitentiam emundant priora delicta, non solum non coguntur poenas solvere pro peccatis ante commissis, verum etiam consequuntur promissa bona. Non ergo desperemus de nostra salute: quia sicut per Isaiam prophetam promisit eos qui in peccatis sunt involuti denuo lavare, et sicut lanam et nivem dealbare, et bonorum coelestium, quae in coelestis Jerusalem civitate sunt, replere; ita et iterum nunc per Ezechielem prophetam cum jurejurando promisit: Vivo, inquit, ergo, dicit Dominus, quia nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat (Ezech. XVIII).

div

Tous les livres