Apophtegmes des Pères du désert (Verba seniorum) (page 5)

Anonyme · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Verba seniorum (Vitae Patrum, PL 73) · 6 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

LIBELLUS PRIMUS. (suite)

Et dixit senex: Credo quia non oratis attentius. Vis autem scire quia ita est? Veni, stemus pariter ad orationem: et extendens in coelum manus oravit, et statim pluvia descendit. Quod cum vidisset frater ille timuit, et procidens adoravit eum: senex autem statim fugit illinc 15. Narraverunt fratres, dicentes: Quia venimus aliquando ad quosdam senes, et cum ex more facta fuisset oratio, salutantes invicem sedimus. Et postquam locuti sumus, cum discederemus, poposcimus ut fieret rursus oratio. Dixit autem unus illorum seniorum ad nos; quid enim, non orastis? Et nos diximus: Etiam. Sed quando intravimus, Pater, tunc est facta oratio, et ex illa hora usque modo locuti sumus. Et ille dixit: Ignoscite mihi, fratres, quia vobiscum sedens quidam frater, et loquens, centum et tres orationes fecit. Hoc cum dixisset, facta oratione dimiserunt nos. LIBELLUS DECIMUS TERTIUS. De eo quod oporteat hospitalem esse et misericordem in hilaritate. 1. Perrexerunt aliquando quidam Patrum ad abbatem Joseph in Panepho, ut interrogarent eum de susceptione fratrum, qui superveniunt ad eos, si deberent sibi relaxare abstinentiam suam cum ipsis, et congaudere eis (Ruff., l. III, n. 47). Et priusquam interrogarent eum, dixit senex discipulo suo: Considera quod facio hodie, et exspecta; et posuit duo sedilia de scirpo in fasciculis ligata, unum a dextra et unum a sinistra; et dixit: Sedete. Et intravit in cellam suam, et vestivit se res vetustas. Et exiens transivit in medio eorum; et iterum intravit et vestivit se rescellas suas, quas prius habuerat. Et egressus iterum sedit in medio eorum. Illi autem stupentes in id quod fecerat senex, interrogaverunt eum quid hoc esset. Et dixit eis: Vidistis quid feci? Dixerunt: Etiam. Et ille dixit: Ne mutatus sum ego pro contumeliosa veste? Et dixerunt: Non. Et ipse dixit iterum: Ne laesus sum de meliori veste? Et dixerunt: Non. Et ille dixit: Sic ego ipse sum in utrisque; et sicut priori veste mutatus non sum, nec sequenti laesus sum; ita debemus in susceptione fratrum facere, sicut in sancto Evangelio legitur: Date quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo (Matth.

XXII; Marc. XII; Lucae XX). Quando ergo est praesentia fratrum, cum gaudio debemus suscipere eos; quando vero soli sumus, opus habemus lugere. Illi autem audientes, admirati sunt: quia quae in corde eorum erant ut interrogarent eum, prius agnovit, et glorificaverunt Deum. 2. Dixit abbas Cassianus: Quia venimus a Palaestina in Aegypto ad quemdam Patrum (Cassian., l. V Instit., c. 24). Et cum hospitalitatem nobis impendisset, interrogavimus eum: Quare tempore susceptionis fratrum regulam jejunii non custoditis, sicut et in Palaestina fit? Et respondens dixit: Jejunium semper mecum est, vos 615 hic semper tenere non possum; et jejunium quidem quamvis utilis et necessaria res sit, in nostra voluntate est; charitatis autem plenitudinem lex Dei exigit a nobis. Unde suscipiens in vobis Christum, debeo exhibere quae charitatis sunt cum omni sollicitudine: cum autem dimisero vos, regulam jejunii possum recuperare, quoniam non possunt filii sponsi jejunare quandiu cum illis est sponsus, cum autem ablatus fuerit ab eis, tunc ex sua potestate jejunant (Matth. IX). 3. Dixit iterum qui supra: Quia venimus ad alium senem, et fecit nos gustare; et hortabatur nos satiatos adhuc sumere cibum; et cum dixissem quia jam non possum, ille respondit: Ego jam supervenientibus diversis fratribus sexies mensam posui; et dum singulos hortor, etiam ego ipse manducavi, et adhuc esurio; tu vero hic semel manducans ita satiatus es, ut jam manducare non possis? 4. Factum est aliquando in Scythi mandatum ut jejunarent illa hebdomada, et facerent Pascha; contigit autem ut in ipsa hebdomada venirent ad abbatem Moysem fratres quidam ab Aegypto; et fecit eis modicum pulmentum; et cum vidissent vicini fumum, dixerunt clericis ecclesiae quae illic est: Ecce Moyses solvit mandatum, et coxit apud se pulmentum. Illi autem dixerunt: Quando venerit, loquemur ei nos. Facto autem Sabbato, videntes clerici magnam conversationem abbatis Moysis, dicunt ei coram omni plebe: O abbas Moyses, mandatum quidem hominum solvisti, sed Dei mandata fortiter alligasti 5.

Frater quidam venit ad abbatem Pastorem in secunda hebdomada Quadragesimae, et dicens ei cogitationes suas, atque responsione ejus inveniens requiem, dicit ei frater ille: In modico impediri habui, ne venirem ad te hodie (Append. Mart. n. 43). Et dixit ei senex: Quare? Et ille dixit: Metuebam ne propter Quadragesimam mihi non aperiretur. Et respondit ei abbas Pastor: Nos non didicimus januam ligneam claudere, sed magis linguae januam cupimus clausam habere. 6. Frater quidam dixit abbati Pastori: Si dedero fratri meo modicum panis aut aliquid aliud, daemones polluunt illud, ut videatur ad placendum hominibus fieri. Et dixit ei senex: Et si ad placendum fiat tale opus, nos tamen fratribus debemus praebere quae egent. Dixit autem ei parabolam talem. Duo homines erant agricolae, habitantes in una civitate; et unus ex eis seminans, collegit pauca et sordida; alius autem negligens seminare, nihil omnino collegit. Si ergo fiat fames, quis duorum potest evadere? Et respondit frater ille: Qui fecit, quamvis parum atque immundum Et dixit ei senex: Ita et nos seminemus pauca, etsi immunda, ne famis tempore moriamur. 7. Frater quidam venit ad quemdam solitarium; et cum egrederetur ab eo, dixit: Ignosce mihi, abba, quia impedivi regulam tuam. Ille respondit, et dixit ei: Mea regula est ut recipiam te in hospitalitate, et cum pace dimittam. 8. Solitarius quidam habitabat non longe a congregatione fratrum, operationes faciens plurimas: contigit autem quosdam venire in monasterio illo ubi congregatio erat, et divertentes ad solitarium illum, fecerunt eum extra horam manducare. Postea vero dixerunt ei fratres illi: Non contristaris, abba? Et ille respondit eis: Mea tristitia est, si propriam fecero voluntatem (Ruff., l. III, num. 150; Pasch., c. 18, n. 1). 9. Dicebant de quodam sene in Syria qui juxta viam eremi habitabat, et hoc erat opus ejus, ut quacunque hora veniret monachus de eremo, cum fidncia faciebat eum reficere. Venit ergo aliquando unus solitarius, et ille petebat ab eo ut gustaret.

Qui cum nollet gustare, dicens: Ego jejuno. Contristatus senex, dixit ei: Ne praetermittas puerum tuum, obsecro te, ne despicias me, sed veni oremus; ecce enim arbor hic est, cum quo curvante genu et orante inclinata fuerit, ipsum sequamur. Curvavit ergo ille solitarius genu in oratione, et nihil factum est. Flexit etiam senex ille, qui eum susceperat, genu, et statim curvata est etiam arbor illa cum ipso: quod cum vidissent, gavisi sunt, et gratias egerunt Deo semper mirabilia facienti. 10. Venerunt aliquando duo fratres ad quemdam senem: consuetudo autem erat seni, non manducare quotidie. Qui cum vidisset fratres, gaudens suscepit eos, et dixit: Jejunium suam mercedem habet. Et iterum: Qui manducat propter charitatem, duo mandata implet; quoniam voluntatem propriam dereliquit, et mandatum implevit reficiens fratres. 11. Erat quidam senum in Aegypto, habitans in deserto loco; erat etiam alter longe ab eo Manichaeus, et hic erat presbyter ex his quos ipsi vocabant presbyteros. Qui cum vellet pergere ad quemdam ejusdem erroris hominem, comprehendit eum nox in illo loco, quo erat vir ille sanctus et orthodoxus, et anxiabatur volens pulsare, ut maneret apud eum; sciebat enim quia cognosceret quod esset Manichaeus, et revocabatur a cogitatione sua, ne forte non acquiesceret 616 suscipere eum, compulsus autem necessitate pulsavit. Et aperiens senex, et cognoscens eum, suscepit cum hilaritate, et coegit eum orare, et reficiens eum collocavit ubi dormiret: Manichaeus autem cogitans in se nocte, mirabatur, dicens: Quomodo nullam suspicionem habuit in me? vere iste servus Dei est. Et surgens mane cecidit ad pedes ejus, dicens: Ab hodie orthodoxus sum, et non recedam a te. Et deinceps permansit cum eo. 12. Monachus quidam Thebaeus accepit gratiam ministerii a Deo, ut singulis indigentibus ministraret quod necessarium esset. Contigit autem aliquando in quodam vico, ut faceret agapem; et ecce mulier quaedam venit ad eum, ut acciperet, et haec erat vestita vetustissimas res: quam cum vidisset ita vetustis rebus indutam, implevit manum ut daret ei multum, clausa est manus ejus, et levavit parum.

Alia vero venit ad eum, vestita bene; et videns ejus vestes, misit manum ut daret ei parum; et aperta est manus ejus, et levavit multum. Et requisivit de utrisque mulieribus illis, et cognovit quia illa quae bonis vestibus utebatur de honestis mulieribus ad paupertatem pervenerit, et quia pro opinione natalium suorum bonis fuerit rebus induta; illa vero alia accipiendi causa vestierit se res vetustas. 13. Monachus quidam erat habens fratrem saecularem pauperculum, et quidquid laborabat praebebat ei; sed quantum ille praebebat, tantum ille pauperior fiebat. Pergens autem monachus ille indicavit haec seni cuidam. Senex autem dixit ei: Si me vis audire, ultra nihil praebeas ei, sed dic ei: Frater, quando habui praebui tibi: tu ergo modo labora, et ex eo quod laboraveris, praebe mihi, et quidquid tibi attulerit, accipe ab eo, et ubi scis peregrinum aut senem pauperem, da illud, et roga eos ut orent pro eo. Ille autem frater haec audiens, fecit ita; et veniente ad se illo saeculari fratre, locutus est ei quemadmodum dixerat senex, et discessit tristis. Et ecce quadam die tollens de horto minuta olera, attulit ei; accipiens autem frater ille, dedit senibus, et rogavit eos ut orarent pro eo. Qui cum accepissent benedictionem, reversus est in domum suam. Postea vero iterum attulit olera et tres panes; et accipiens frater ejus, fecit sicut prius. Et consecuta benedictione iterum discessit. Tertio veniens attulit multas expensas, et vinum, et pisces. Quod cum vidisset frater ejus, miratus est, et vocavit pauperes, et refecit eos. Dixit autem illi saeculari fratri suo: Ne opus habes aliquantos panes? Et ille dixit: Non, domine: quoniam quando aliquid accipiebam a te, velut ignis intrabat in domum meam, et consumebat illud; nunc autem quando a te nihil accipio, superabundo, et Deus benedicit mihi. Pergens autem frater, indicavit omnia quae facta fuerant seni. Et dicit ei senex: Nescis quia opus monachorum ignis est, et ubicumque ingreditur, consumit? Hoc autem utile est fratri tuo, ut de labore suo misereatur, est orationem a sanctis viris accipiat; et ita benedictionem consequens, multiplicabitur labor ejus.

14. Dicebat quidam senum: Quia est quidam faciens multa bona frequenter, et diabolus mittit et scrupulositatem in animo pro parvis rebus, ut aliorum omnium, quae facit, mercedem amittat. Sedente enim me aliquando in Oxyrincho cum quodam presbytero qui faciebat multas eleemosynas, venit quaedam mulier vidua postulans ab eo modicum tritici. Et dixit ei: Vade, affer modium, et mensuro tibi. Et attulit ei. Ille autem mensurans modium ad manum, dixit ei: Major est; et fecit verecundiam viduae illi. Cum vero discessisset vidua illa, dixi ego: Abba, mutuasti viduae isti triticum, aut quid? Et ille dixit. Non, sed donavi illi. Ego autem dixi: Ergo si totum gratis dedisti, quomodo in modico sic scrupulosus esse voluisti, et fecisti verecundiam mulieri? 15. Senex quidam cum alio uno fratre habebat communem vitam, erat enim senex ille misericors. Contigit autem ut fieret fames, et coeperunt quidam venire ad hospitium ejus, ut acciperent agapem; senex vero omnibus venientibus ministrabat panem. Videns autem frater quod fiebat, dicit seni: Da mihi partem meam de panibus, et quod vis fac de parte tua. Senex vero divisit panes, et faciebat more solito eleemosynam de parte sua. Multi autem concurrebant ad senem, audientes quia omnibus daret. Videns autem Deus propositum voluntatis ejus, benedixit panes. Frater autem ille, qui acceperat partem suam, et nulli dabat, consumpsit panes suos, et dixit seni: Quoniam modicum est, quod adhuc habeo de panibus meis, abba, suscipe me ad communem vitam. Et dixit ei senex: Quomodo vis, facio. Et coeperunt iterum simul esse et communiter vivere. Facta autem iterum egestate victualium, veniebant iterum indigentes, ut acciperent agapem. Contigit autem una die ut intraret frater ille, et videret quia defecerant panes. Venit autem et pauper postulans 617 agapem. Senex ergo dixit fratri illi: Da ei panem. Et dixit: Jam non habeo, Pater. Et dixit senex: Intra, et quaere. Ingressus autem frater, attendit et vidit repositionem, in qua panes haberi solebant, repletam panibus.

Quod cum vidisset, timuit; et tollens dedit pauperi; atque ita cognoscens fidem et virtutem senis, glorificavit Deum LIBELLUS DECIMUS QUARTUS. De obedientia. 1. Beatae memoriae abbas Arsenius dixit aliquando abbati Alexandro: Quando perexpenderis palmulas tuas, tunc veni et gustemus; si autem aliqui peregrini supervenerint, camede cum eis. Abbas autem Alexander lenius et modeste operabatur. Et cum facta fuisset hora manducandi, supererat adhuc de palmulis suis: volens autem custodire mandatum senis, sustinuit donec explicaret palmas; abbas autem Arsenius cum videret quia tardaret, gustavit, existimans quia forte ei peregrini supervenerint, et cum ipsis gustaverit. Abbas autem Alexander posteaquam explicavit vespere, perrexit ad abbatem Arsenium. Et dixit ei abbas Arsenius: Peregrinos aliquos habuisti? Et dixit: Non. Et ille dixit: Quare ergo non venisti? Et respondit: Quia dixisti mihi, Quando defecerint palmae tunc veni. Ego autem habens sermonem tuum in animo, non veni, quia modo complevi opus. Et admiratus est senex scrupulositatem obedientiae ejus, et dixit ei: Citius disjungere ab opere tuo, ut et ministerium psallendi facias, et aquam tibi implere occurras; alioquin citius debilitabitur corpus tuum. 2. Venit abbas Abraham ad abbatem Arem; et cum sederent simul, supervenit quidam frater, et dixit abbati Arem: Dic mihi, quid faciam ut salvari possim. Et dicit ei senex: Vade, toto anno isto vespere manduca panem et sal; et veni iterum, et loquor tibi. Qui pergens fecit ita. Completo autem anno, venit iterum frater ad abbatem Arem. Contigit autem ut rursus inveniretur apud eum abbas Abraham. Et iterum senex fratri illi: Vade, jejuna anno isto, et post biduum manduca. Qui cum discessisset, dixit abbas Abraham abbati Arem: Quare omnibus fratribus leve jugum imponis, istum vero fratrem gravi sarcina onerasti? Et dixit ei senex: Alii fratres quomodo veniunt quaerere ita et discedunt; hic vero quia propter Deum venit audire verbum, operarius autem est magnus, et quidquid ei dixero, cum omni sollicitudine facit, propterea et ego loquor ei verbum Dei 3.

Narraverunt de abbate Joanne brevis staturae quia perrexit ad quemdam senem Thebaeum genere, commorantem in Scythi, qui sedebat in eremo (Simile hic lib. IV, c. 12, ex Sulpicio). Tollens autem aliquando abbas ejus lignum siccum, plantavit, et dixit ei: Per dies singulos mitte ei ad pedem ejus lagenam aquae, donec fructum faciat. Erat vero longe ab eis aqua, ut a sero pergeret, et mane rediret; post tres autem annos viruit lignum illud, et fructum fecit. Sumens autem ex fructu ejus senex, attulit ad ecclesiam, et dixit fratribus: Accipite et manducate fructum obedientiae. 4. Dicebant de Joanne, qui fuit discipulus abbatis Pauli, quia magnae obedientiae fuerit (Ruff. l. III, num. 67; Pasch., c. 2, n. 1). Erat autem in quodam loco memoria, et habitabat in ea leaena pessima. Videns autem senex circa ipsum locum stercora leaenae ipsius, dixit Joanni: Vade, et affer stercora illa. Et ille dixit ei: Et quid facio, abba, propter leaenam illam? Senex autem subridens dixit ei: Si venerit contra te, liga illam, et affer huc. Perrexit ergo frater illic vespere, et ecce venit leaena super ipsum; ille autem secundum verbum senis impetum fecit super eam, ut teneret illam. Fugit autem leaena, et sequebatur eam ille, dicens: Exspecta, quia abbas meus dixit, ut ligem te; et tenens eam alligavit. Senex autem exspectando eum diutius sedebat, et tribulatione affligebatur; et ecce tarde venit, et habebat leaenam illam ligatam. Quod cum vidisset senex, admiratus est: volens autem humiliare illum, cecidit eum, et dixit: Bavose, canem fatuum adduxisti mihi? Solvit autem eam statim senex, et dimisit redire ad locum suum. 5. Dicebant de abbate Silvano, quod habuerit in Scythi discipulum, nomine Marcum, et hic fuerit magnae obedientiae, quique etiam scriptor antiquarius erat: diligebat autem eum senex propter obedientiam suam (Ruff., l. III, n. 143). Habebat etiam alios undecim discipulos, qui contristabantur quod diligebat eum plus eis. Quod cum audissent vicini senes quia senex plus eum caeteris diligebat, moleste tulerunt.

Una autem die venerunt ad eum: quos assumens secum abbas Silvanus, egressus est de cella sua, et coepit singulorum discipulorum suorum cellas pulsare, dicens: Frater ille, veni, quia opus te habeo. Et unus ex his non est mox secutus eum. Venit autem ad cellam Marci, et pulsavit, dicens: Marce. Ille autem cum audisset vocem senis statim exivit foris, et misit 618 eum ad quoddam ministerium. Abbas ergo Silvanus dixit senibus: Ubi sunt caeteri fratres? Et ingressus est in cellam Marci, et invenit quaternionem, quem eadem hora inchoaverat, in quo litteram O faciebat. Et audita voce senis, non fixit, nec gyravit calamum ultra, ut impleret et clauderet litteram quam in manus habebat. Et dixerunt senes: Vere, abba, quem tu diligis, et nos diligimus quoniam et Deus diligit eum. 6. Venit aliquando mater supradicti Marci, ut videret eum, et habebat secum plurimum obsequium; ad quam cum exisset senex, dicit ei illa: Abba, dic filio meo ut exeat ad me, ut videam eum. Ingrediens autem senex, dixit ei: Egredere, ut videat te mater tua. Ille autem vesitus erat saccum scissum et recusutum pannis, et caput atque facies ejus tincta fumo et fuligine coquinae: qui propter obedientiam abbatis egressus est quidem, sed clausit oculos suos, et ita salutavit matrem suam vel eos qui venerant cum ipsa, dicens: Sani estote. Et nemo ex eis, nec mater sua cognovit quia ipse esset; quae iterum misit ad senem, dicens: Abba, mitte filium meum, ut videam eum. Et dixit Marco: Non dixi tibi, Egredere, ut videat te mater tua? Et dixit ei Marcus: Egressus sum juxta verbum tuum, Pater; verumtamen rogo te, ne mihi illud dicas, ut exeam, ne inobediens tibi videar esse. Egressus senex, dixit matri ejus: Ipse est qui exivit ad vos, et salutavit vos, dicens: Salvi estote. Et consolatus est eam, et ita discedere fecit. 7. Venerunt aliquando quatuor fratres de Scythi ad abbatem Pambo vestiti pelliceas tunicas, et indicavit unusquisque virtutem alterius, non praesente eo de quo loquebatur. Unus namque ex eis jejunabat multum, alter vero nihil possidebat, tertius autem habebat charitatem plurimam; de quarto vero dixerunt quia viginti duos annos haberet in obedientia permanens semorum.

Respondit autem ei abbas Pambo: Dico vobis quia istius virtus major est quam caeterorum: quoniam unusquisque vestrum virtutem quam possidet, voluntate propria eam retinuit; hic autem suam voluntatem abscindens, alienae voluntatis se servum fecit. Tales enim viri confessores sunt, si usque ad finem ita permanserint. 8. Venit quidam ad abbatem Sisoi Thebaeum, volens fieri monachus. Et interrogavit eum senex, si quid haberet in saeculo. Et ille dixit: Habeo unum filium. Et dicit ei senex: Vade, jacta eum in flumine, et tunc fies monachus. Qui cum abiisset projicere eum, misit senex unum de fratribus, qui prohiberet eum. Qui cum tenuisset jactare puerum, dicit ei frater: Quiesce, quid facis? Et ille respondit: Abbas mihi dixit ut projiciam eum. Et dixit ei frater: Sed iterum abbas dicit: Ne projicias eum. Ille autem relinquens filium suum venit ad senem, et factus est probatissimus monachus per obedientiam. 9. Dixit sancta Syncletica: Quia in congregatione manentes cuilibet continentiae obedientiam magis praeponimus; quoniam continentia arrogantiam habet, obedientia autem humilitatem congruam pollicetur. 10. Dixit iterum quae supra: Oportet nos cum discretione animam gubernare, et in congregatione manentes, non quae nostra sunt quaerere, neque servire propriae voluntati; quoniam velut exsilio relegantes nos tradidimus uni secundum fidem Patri a rebus saecularibus alienati. Unde ergo egressi sumus, nihil ulterius requiramus; illic enim gloriam habuimus, illic abundantiam ciborum, hic autem etiam panis ipsius inopiam. 11. Dixit abbas Hyperichius: Quia ministerium monachi est obedientia, quam qui possidet, quod poscit exaudietur, et cum fiducia Crucifixo astabit; etenim Dominus sic venit ad crucem, factus scilicet obediens usque ad mortem. 12. Dicebant senes: Quia si habet quis in aliquo fidem, et tradit se ei ad subjectionem, non debet attendere in mandatis Dei, sed Patri suo spirituali omnem voluntatem suam committere; quia illi per omnia obediens, non incurret peccatum apud Deum.

13. Dicebat senex; Quia ista quaerit Deus a Christianis, ut obediat quis Scripturis divinis, quoniam inde accipiet loquendorum et agendorum formam, et ut consentiat praepositis et Patribus orthodoxis. 14. Frater quidam de Scythi vadens ad messem, applicuit ad quemdam senem magnum, et dicit ei: Dic mihi, abba, quid faciam pergens ad metendum? Dicit ei senex: Et si tibi dixero, acquiesces mihi? Respondit ei frater: Etiam, obedio tibi. Dixit ei senex: Si mihi acquiesci, surgens vade, et renuntia messioni huic; et veni, et dico tibi quid facias. Ille autem frater renuntiavit messurae, et venit ad senem. Dixit autem ei senex: Intra in cellam tuam, et fac quinquaginta dies continuos; semel comedens in die panem cum sale, et iterum indicabo tibi aliam rem. Et fecit sic, et iterum venit ad senem. Senex autem sciens 619 quia vir operarius esset, dixit ei quomodo oporteret esse in cella sua. Et descendens frater in cella sua, prostravit se pronus in terram tres dies et tres noctes, plorans in conspectu Dei. Post haec vero cum dicerent ei cogitationes suae: Exaltatus es, magnus factus es, ipse temperans vitia cogitationum suarum, humiliter revocabat culpas suas in conspectu suo, dicens: Et ubi sunt omnia illa peccata mea quae feci? Si autem in cogitatione ejus ascendebat, quia multum neglexerit de mandato Dei, dicebat et ipse intra se: Sed exhibebo parvum servitium Deo meo, et credo quia faciet mecum misericordiam. Hoc igitur modo evincens spiritus malarum cogitationum, post ea apparuerunt ei visibiliter, dicentes: Turbati sumus a te. Et dicit eis: Quare? Et dixerunt: Quia si te exaltamus, recurris ad humilitatem; si vero nos te humiliamus, tu te erigis in altum. 15. Dicebant senes: Quia nihil sic quaerit Deus ab his qui primitias habent conversationis, quomodo obedientiae laborem. 16. Senex quidam solitarius habuit quemdam ministrum manentem in possessione. Contigit autem semel ut, tardante ministro, deficerent necessaria seni (Ruff., l. III, n. 144). Et cum tempus intercessisset, et non veniret minister ille, defecerunt quae necessaria habebat senex ad victum, et quod operaretur manibus suis.

Qui cum affligeretur non habendo quod laboraret, neque unde viveret, dixit discipulo suo: Vis ut vadas ad possessionem illam, et voces nobis ministrum, qui solet afferre quae opus sunt nobis? Et ille respondit: Quomodo jubes facio. Differebat adhuc senex; non praesumens mittere fratrem. Et cum diu sustinerent et tribularentur non veniente ministro, dixit iterum senex ad discipulum suum: Vis ire usque ad possessionem, et adducere eum? Et ille respondit: Quid vis facio. Timebat etiam et discipulus ille descendere ad possessionem, ne scandalizaretur aliunde; sed ne inobediens esset Patri suo, acquievit abire. Dixit ei senex: Vade et crede in Deum patrum tuorum, quia proteget te ab omni tentatione; et facta oratione direxit eum. Veniens autem frater in possessionem, requisivit ubi maneret minister ille; et invenit hospitium ejus. Contigerat autem eum cum suis omnibus extra possessionem inveniri, excepta una filia ejus. Quae pulsantem fratrem ut audivit, venit ad ostium et aperuit ei. Et cum interrogaret eam de patre suo, illa hortata est eum ut intraret hospitium, simul etiam et trahebat eum. Ille vero non acquiescebat intrare. Sed cum diu eum cogeret, praevaluit introducere eum ad se. Et complexa eum coepit eum illicere ad commistionem corporis sui; ille autem videns trahi se ad luxuriam, et cogitationibus confundi, ingemiscens clamabat ad Deum, dicens: Domine, propter orationes Patris mei libera me in hora ista. Et cum hoc dixisset, subito inventus est ad flumen pergens ad monasterium, et restitutus illaesus ad abbatem suum. 17. Duo fratres carnales venerunt habitarae in monasterio quodam: ex quibus unus erat praeclarae continentiae, alter obedientiae magnae (Ruff., l. III, n. 145). Cui dicebat Pater: Fac hoc, et faciebat; et: Fac illud, et faciebat; Manduca mane, et manducabat. De qua re magnam opinionem in monasterio habebat, quia ita obediens existebat. Punctus autem invidiae mucrone frater ejus ille continens adversus eum, dixit in semetipso: Ego probo istum si habet obedientiam.

Et accedens ad Patrem monasterii, dixit ei: Mitte mecum fratrem meum, ut eamus alicubi. Et dimisit eos abbas abire. Et assumens eum ille frater abstinens, voluit eum tentare. Et cum venissent ad flumen, ubi erat multitudo crocodilorum, dicit ei: Descende in flumen et transi. Et ille mox descendit: venerunt autem crocodili, et lingebant corpus ejus, in nullo laedentes eum. Quod cum vidisset frater ejus, dixit ei: Ascende de flumine. Et cum iter agerent, invenerunt corpus humanum jacens in via. Et dixit abstinens ille ad fratrem suum: Si habuissemus aliquid vetustum, jactaremus super corpus illud. Et respondens ille obediens frater, dixit: Magis oremus, et forsitan resurget. Et stantes ad orationem, atque orantes intente, surrexit mortuus ille. Quo facto gloriabatur ille abstinens frater, et dixit: Pro continentia mea suscitatus est mortuus hic. Omnia autem haec revelavit Deus abbati monasterii eorum, et qualiter tentaverit fratrem suum, de crocodilis, et quomodo suscitatus est mortuus. Et cum venissent in monasterium, dixit abbas abstinenti illi: Quare ita fecisti fratri tuo? Et ecce tamen pro obedientia ejus mortuus ille surrexit. 18. Alter quidam saecularis vitae, habens tres filios, renuntiavit saeculo, et venit ad monasterium, relinquens filios suos in civitate. Et cum fecisset tres annos in monasterio, coeperunt ei cogitationes suae filios ad memoriam frequenter adducere, et contristabatur pro eis valde, neque enim dixerat abbati filios se habere. Videns autem eum abbas tristem, dicit ei: Quid habes quod tristis es? Et narravit ei quia tres 620 filios haberet in civitate, et quia vellet eos ad monasterium ejus adducere: praecepit autem abbas ut adduceret eos. Qui cum perrexisset ad civitatem, invenit duos ex eis jam esse defunctos, unum vero solummodo remansisse. Quem assumens venit ad monasterium; et requirens abbatem, non eum invenit illic. Interrogavit autem fratres ubi esset abbas. Et illi dixerunt: Usque ad pistrinum perrexit. Ille vero tollens filium suum quem adduxerat, abiit in pistrinum.

Et videns eum abbas venientem, salutavit. Et tenens infantem quem adduxerat, amplexatus est eum. Et dicit patri ejus: Amas eum? Et ille dixit: Etiam. Rursum dixit ei: Omnino diligis eum? Et respondit: Etiam. Haec audiens abbas, postea dixit ei: Tolle ergo, si amas eum, et mitte in furnum, sic modo cum ardet furnus. Et tenens pater filium suum, jactavit eum in furnum ardentem. Statim autem factus est furnus velot ros; ex qua re acquisivit gloriam in tempore illo, quemadmodum Abraham patriarcha. 19. Dixit quidam senex: Quia frater qui ad obedientiam Patris spiritalis animum dederit, majorem mercedem habet quam ille qui solus in eremo recesserit (Ruff., l. III, n. 141). Dicebat autem: Quia narravit aliquis Patrum vidisse se quatuor ordines in coelo: quorum primus ordo erat hominum infirmorum et gratias agentium Deo; secundus ordo hospitalitatem sectantium et instanter ministrantium eis; tertius ordo in solitudine conversantium et non videntium homines; quartus ordo eorum qui ad obediendum spiritualibus Patribus se subjiciunt propter Deum. Utebatur autem ordo obedientium torque aurea et corona, et majorem quam alii gloriam habebat. Et ego dixi ei qui mihi ostendebat omnia haec: Quomodo iste ordo, qui parvus est, majorem quam alii gloriam habet? Et ille respondens dixit mihi: Quia qui hospitalitatem sectantur, secundum propriam voluntatem idipsum faciunt. Similiter et qui In eremo se relegant, arbitrio suo de saeculo recesserunt. Hic autem ordo, qui se ad obediendum dedit, omnes voluntates suas abjiciens, pendet ad Deum et ad jussionem Patris spiritualis, propterea et majorem gloriam aliis habet. Quapropter, o fili, bona est obedientia, quae propter Deum fit. Intendite ergo, filii, virtutis hujus aliquod ex parte vestigium. Obedientia salus est omnium fidelium. Obedientia genitrix est omnium virtutum. Obedientia regni coelorum inventrix est. Obedientia coelos aperiens, et homines de terra elevans est. Obedientia cohabitatrix angelorum est. Obedientia sanctorum omnium cibus est.

Ex hac enim ablactati sunt, et per hanc ad perfectionem venerunt. LIBELLUS DECIMUS QUINTUS. De humilitate. 1. Abbas Antonius, deficiens in consideratione profunditatis judiciorum Dei, postulavit, dicens: Domine, quomodo aliqui in parvo tempore vitae suae moriuntur, et aliqui ultra decrepitam veniunt senectutem; et quare quidam egestuosi sunt, alii autem facultatibus ditantur; et quomodo injusti opulenti sunt, justi vero paupertate premuntur? Et venit ei vox, dicens: Antoni, ad teipsum intende; haec enim judicia Dei sunt, et te scire ea non convenit. 2. Dixit abbas Antonius abbati Pastori: Hoc est magnum opus hominis, ut culpam suam super seipsum unusquisque ponat coram Domino, et exspectet tentationem usque ad ultimum vitae suae tempus. 3. Dixit iterum abbas Antonius: Vidi omnes laqueos inimici tensos in terra, et ingemiscens dixi: Quis putas transiet istos? Et audivi vocem dicentem: Humilitas. 4. Venerunt aliquando senes ad abbatem Antonium, et erat cum eis etiam abbas Joseph. Volens autem abbas Antonius probare eos, movit sermonem de Scripturis sanctis. Et coepit interrogare a junioribus, quid esset hoc vel illud verbum. Et singuli dicebant prout poterant. Ille autem dicebat eis: Necdum invenistis. Post eos vero dixit abbati Joseph: Tu quomodo dicis esse verbum hoc? Ille respondit: Nescio. Et dixit abbas Antonius: Vere abbas Joseph solus invenit viam, qui se nescire respondit. 5. Astiterunt aliquando abbati Arsenio daemones in cella sedenti, et tribulabant eum: supervenerunt autem fratres, qui ministrare solebant ei; et stantes extra cellam audiebant eum clamantem ad Dominum, et dicentem: Domine, non me derelinquas, quia nihil boni feci coram te. Sed praesta mihi, Domine, secundum benignitatem tuam, saltem modo habere bene vivendi principia. 6. Dicebant autem de eo qui supra, quia sicut dum in palatio esset, nemo melioribus vestibus eo utebatur; ita et dum in conversatione moraretur, nemo eo vilius tegebatur (Ruff., l. III, n. 37) 7. Cum interrogaret aliquando abbas Arsenius quemdam senem Aegyptium de 621 cogitationibus suis, alius videns eum dixit: Abba Arseni, quomodo tu, qui tantae eruditionis in Latina et Graeca lingua edoctus es, rusticum istum de cogitationibus tuis interrogas?

Et ille respondit: Latinam quidem et Graecam eruditionem, quantum ad saeculum, apprehendi; sed alphabetum rustici istius necdum discere potui. 8. Dicebant senes quia dederint quidam aliquando in Scythi fratribus paucas caricas, et pro hoc quod paucae erant, non transmiserunt ex eis abbati Arsenio, ne velut injuriam pateretur. Ille autem cum hoc audisset, non est egressus juxta morem ad opus Dei cum fratribus celebrandum, dicens: Excommunicastis me, ut non mihi daretis eulogiam, quam transmisit Dominus fratribus, ex qua ego non fui dignus accipere. Quod cum audissent omnes, aedificati sunt in humilitate senis, et vadens presbyter portavit ei de caricis illis, et adduxit cum in congregatione gaudentem. 9. Dicebant autem de eo quia nemo potuerit comprehendere modum conversationis ejus. Sedente eodem abbate Arsenio aliquando in inferioribus partibus Aegypti, cum illic importunitates pateretur, visum est ei derelinquere cellam suam; et nihil ex ea tollens secum, dixit discipulis suis Alexandro et Zoilo: Tu, Alexander, ascende navim, et tu, Zoile, veni mecum usque ad flumen, et quaere mihi naviculam in Alexandriam navigantem, et ita navigabis etiam tu ad fratrem tuum. Turbatus autem Zoilus in verbo isto, tacuit, atque ita divisi sunt ab invicem. Descendit autem senex circa partes Alexandriae, et aegrotavit aegritudine magna. Discipuli autem ejus dicebant ad invicem: Putasne aliquis nostrum contristavit eum, et propterea divisus est a nobis? Et non inveniebant in se ingratitudinis causam, neque quia inobedientes ei aliquando fuissent. Cum vero sanus factus fuisset senex, dixit ad seipsum: Vadam ad Patres meos. Et ita venit in locum qui dicitur Petra, ubi erant supradicti ministri ejus. Cum vero juxta flumen esset puella quaedam Aethiopissa, veniens tetigit melotem ejus: senex autem increpavit eam. Illa vero dixit: Si monachus es, vade in montem. Compunctus autem in hoc verbo senex, dicebat ad seipsum: Arseni, si monachus es, vade in montem. Et inter haec occurrerunt ei Alexander et Zoilus discipuli sui.

Et cum cecidissent ad pedes ejus, projecit se senex in terra, et flebant simul. Dixit autem senex: Non audistis quia aegrotavi? Et dixerunt ei: Etiam, audivimus. Et ille dixit: Quare non venistis videre me? Et dixit Alexander: Quia divisio tua a nobis non fuit nobis tolerabilis, quoniam et multi ex ea contristati sunt, dicentes: Nisi inobedientes fuissent seni, nunquam se separasset ab eis. Et dixit eis senex: Et ego cognovi quia hoc diceretur; sed tamen iterum dicturi sunt homines: Quia non inveniens columba requiem pedibus suis, reversa est ad Noe in arcam (Gen. VIII). In hoc igitur verbo curati sunt animi discipulorum ejus, et permanserunt cum eo usque ad ultimum vitae ipsius tempus. Qui cum moreretur, turbati sunt valde (Ruff., l. III, n. 163). Et dixit eis: Nondum venit hora; cum autem venerit, dicam vobis. Judicari autem habeo vobiscum ante tribunal Christi, si permiseritis cuiquam de corpore meo aliquid facere. Et illi dixerunt: Quid ergo faciemus, quia nescimus mortuum vestire vel sepelire? Et dixit senex: Nescitis mittere funem in pede meo, et trahere me in montem? Cum autem traditurus esset spiritum, viderunt eum flentem, et dicunt ei: In veritate et tu times mortem, Pater? Et dixit eis: In veritate. Timor enim qui in hac hora est mihi semper fuit in me, ex quo factus sum monachus, et timeo valde; atque ita in pace dormivit. Ille autem sermo semper erat in ore Arsenii, Propter quid existi? loqui me semper poenituit, tacere nunquam. Audiens autem abbas Pastor, quia ex hac vita discesserit Arsenius, lacrymatus est, et dixit: Beatus es, abba Arseni, quia flevisti temetipsum in saeculo isto; qui enim se in hoc saeculo non fleverit, sempiterne plorabit illic; sive igitur hic voluntarie, sive illic tormentis cogentibus, impossibile est non flere.

10. Narravit abbas Daniel de abbate Arsenio, quia nunquam voluerit loqui de quaestione aliqua Scripturarum, cum posset magnifice si vellet, sed neque epistolam cito scripsit ad aliquem (Ruff., l. III, n. 198). Quando autem ad conventum post aliquantum temporis veniebat, post columnam sedebat, ne quis videret faciem ejus, et ne ipse attenderet alium. Erat enim visio ejus angelica, sicut Jacob, canis ornatus, elegans corpore, siccus tamen. Habebat autem barbam prolixam, omnino attingentem usque ad ventrem ejus: pili autem oculorum ejus nimio fletu ceciderant; longus autem erat, sed senio longaevo curvatus, moritur autem annorum nonaginta quinque. Hic fecit in palatio divae memoriae Theodosii imperatoris majoris, qui fuit pater Arcadii et Honorii, annos quadraginta, et in Scythi fecit annos quadraginta, et 622 decem annos in loco qui dicitur Trohen, supra Babyloniam, contra civitatem Memphis, et tres annos in Cinopo Alexandriae; alios duos annos revertens iterum in Trohen fecit, consummans in pace et timore Dei cursum suum, quia erat vir bonus et plenus Spiritu sancto et fide (Act. XI). 11. Narravit abbas Joannes: Quia abbas Anub et abbas Pastor et residui fratres eorum ex uno utero nati, monachi fuerunt in Scythi (Ruff., l. III, n. 199; Pasch., c. 42, n. 4); et quando illic venit gens Mazicarum, et desolaverunt locum ipsum, primo discesserunt illinc, et venerunt in locum qui vocatur Therenuthi, donec deliberarent ubi habitare deberent; et manserunt illic in templo quodam antiquo paucis diebus. Dixit autem abbas Anub abbati Pastori: Ostende charitatem et tu et fratres tui, et singuli seorsim habitemus, et non veniamus ad nos invicem hebdomada hac. Et respondit abbas Pastor: Faciamus qualiter vis; et fecerunt sic. Erat autem ibi in templo statua lapidea. Et surgebat quotidie mane abbas Anub, et faciem statuae illius lapidabat; vespere autem dicebat: Ignosce mihi. Et tota hebdomada ita fecit; die autem Sabbati occurrerunt sibi invicem. Et dixit abbas Pastor abbati Anub: Vidi te, abba, hebdomada ista lapidantem faciem statuae hujus, et iterum poenitentiam agentem apud eam; fidelis autem homo haec non facit.

Et respondit senex: Hanc rem ego propter vos feci. Quando me vidisti lapidantem faciem statuae ipsius, num locuta est, num furuit? Et dixit abbas Pastor: Non. Iterum quando apud eam poenitentiam egi, num turbata est? num dixit: Non ignosco? Et respondit abbas Pastor: Non. Et ille dixit: Ergo et nos qui sumus septem fratres, si vultis ut maneamus simul, efficiamur sicut statua haec, quae contumeliis affecta non turbatur; si autem non vultis ista fieri, ecce quatuor ingressus sunt ad aditum templi hujus, unusquisque quo vult exeat, et quo vult vadat. Illi autem haec audientes, prostraverunt se in terram abbati Anub, et dixerunt ei: Quomodo jubes, Pater, ita fiat; faciemus quod dixeris nobis. Postea autem retulit abbas Pastor, dicens: Quia mansimus simul per omne tempus vitae nostrae operantes et facientes omnia secundum verbum senis quod dixit nobis. Constituit autem unum ex nobis dispensatorem, qui quodcunque nobis apposuisset, comedebamus, et impossibile erat ut diceret aliquis ex nobis: Affer aliud aliquid; aut diceret: Nolo istud manducare. Et sic transivimus omne tempus vitae nostrae cum quiete et pace. 12. Dicebant de abbate Ammone quia venerunt ad eum quidam petentes ut judicaret inter eos; senex autem dissimulabat. Et ecce quaedam mulier ad aliam mulierem juxta se stantem dicebat: Senex iste fatuus est. Audivit autem eam senex; et vocans illam ad se dixit ei: Quantos labores putas sustinui in solitudinibus diversis, ut acquirerem fatuitatem istam, et propter te hodie eam perditurus sum? 13. Narraverunt de episcopo civitatis, quae vocatur Oxyrinchus, nomine Affy, quia cum esset monachus, nimis dure tractaverit vitam suam; et cum factus fuisset episcopus, voluit ipsa duritia uti in civitate quam in eremo habuerat, et non praevaluit. Idcirco prostravit se in conspectu Domini, dicens: Putasne, Domine, propter episcopatum discessit a me gratia tua? Et revelatum est ei: Quia non; sed quia tunc solitudo erat, et cum non esset homo, Deus tuus susceptor erat tuus: nunc autem hic in saeculo es, ubi homines auxiliantur tibi.

14. Dixit abbas Daniel, quia erat in Babylonia filia cujusdam primarii, daemonium habens; pater autem ejus diligebat monachum quemdam. Dixit autem monachus ipse ei: Nemo potest curare filiam tuam, nisi quos scio solitarios; et si perrexeris ad eos, non acquiescent hoc facere propter humilitatem. Sed hoc faciamus, et quando veniunt afferentes venalia quae operantur, dicite vos emere velle quod vendunt. Et dum venerint in domo pretium accepturi, dicemus eis ut faciant orationem, et credo quia salvabitur filia tua. Exeuntes ergo in platea, invenerunt unum discipulum senum sedentem ut venderet sportellas suas; et tulerunt eum secum in domo ut quasi pretium sportarum acciperet. Et cum intrasset monachus ille in domo, venit puella illa quae a daemonio vexabatur, et dedit alapam monacho illi. Ille autem convertit ei et aliam maxillam, secundum divinum praeceptum. Daemon autem coactus clamare coepit: O violentia! mandata Jesu Christi expellunt me hinc; et statim mundata est puella illa. Cum autem venissent ad senes, indicaverunt eis quod fuerat factum, et glorificaverunt Deum, et dixerunt: Consuetudo et superbiae diabolicae, humilitate mandatorum Christi Jesu corruere. 15. Dixit abbas Evagrius: Principium salutis est, si teipsum redarguas. 16. Dixit abbas Serapion: Quia multos labores corporales plus quam filius meus Zacharias feci, et non perveni ad mensuram humilitatis et taciturnitatis ejus. 623 17. Abbas Moyses dixit fratri Zachariae: Dic mihi quid faciam? Ille autem haec audiens, jactavit se pronus in terram ad pedes ejus, dicens: Tu me interrogas, Pater (Ruff., l. III, num. 86; Append. Mart., n. 49)? Dixit autem ei senex: Crede mihi, fili Zacharia, quia vidi Spiritum sanctum descendentem in te, et propterea compellor interrogare te. Tunc tollens Zacharias cucullum suum de capite suo, misit illud sub pedibus suis, et conculcans eum, dixit: Nisi ita conculcatus fuerit homo, non potest monachus esse.

18. Dixit abbas Pastor: Quia interrogavit abbas Moyses fratrem Zachariam, tempore quo moriebatur, dicens: Quid vides? Et ille dixit ei: Nihil melius quam tacere, Pater. Et dixit ei: Verum est, fili, tace. Hora autem mortis ejus sedens abbas Isidorus, respexit in coelum, et dixit: Laetare, fili mi Zacharia, quoniam apertae sunt tibi januae regni coelorum. 19. Sanctae memoriae Theophilus episcopus Alexandrinus venit aliquando ad montem Nitriae, et venit ad eum abbas montis illius, et dixit ad eum episcopus: Quid amplius invenisti in via ista, Pater? Et respondit ei senex: Culpare et reprehendere meipsum sine cessatione. Et dixit ei episcopus: Non est alia via sequenda nisi haec. 20. Quando abbas Theodorus cum fratribus manducabat, accipiebant calices cum reverentia et taciturnitate, nec dicebant, sicut mos est, Ignosce. 21. Dicebant de eo ipso abbate Theodoro, quia cum factus esset diaconus in Scythi, non acquiescebat ministrare, et huc atque illuc fugiebat. Et iterum senes adducebant eum, dicentes: Non derelinquas ministerium tuum. Dixit autem eis abbas Theodorus: Dimittite me, et deprecor Deum. Et si ostenderit mihi, quia debeo stare in locum ministerii hujus, facio. Et cum deprecaretur Deum, dicebat: Si voluntas tua est, Domine, ut stem in hoc ministerio, demonstra mihi. Et ostensa est columna ignis de terra usque ad coelum, et vox sonuit, dicens: Si potes fieri sicut columna haec, vade, ministra. Ille autem haec audiens, statuit apud se nullatenus ministrare. Qui cum venisset ad ecclesiam, poenitentiam egerunt apud eum, dicentes: Si nos vis ministrare, vel calicem tene. Et non acquievit, dicens: Si me non dimittitis, discedo de loco isto. Et ita discesserunt ab eo. 22. Dixit abbas Joannes Brevis: Quia janua Dei est humilitas; et patres nostri per multas contumelias acti, gaudentes intraverunt in civitatem Dei. Dixit iterum ipse idem: Quia humilitas et timor Dei superant universas virtutes. 23. Dixit abbas Joannes Thebaeus: Quia debet monachus ante omnia humilitatem habere: hoc enim est primum Salvatoris mandatum, dicentis: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth.

V). 24. Collecti sunt aliquando fratres qui habitabant in Scythi, et coeperunt intra se quaerere de Melchisedech sacerdote: obliti sunt autem vocare abbatem Coprem. Postea autem vocantes eum, interrogabant eum de eadem quaestione. Ille autem tundens tertio os suum, dixit: Vae tibi, Copres, quia quae mandavit tibi Deus ut faceres, dereliquisti; et quae a te non requirit, illa scrutari praesumis. Haec autem audientes fratres, fugerunt singuli in cellis suis. 25. Narravit aliquando de seipso abbas Macarius, dicens: Quando eram juvenis, et sedebam in cella mea in Aegypto, tenuerent et fecerunt me clericum in vico (Ruff., l. III, n. 99). Et cum nollem acquiescere ad ministrandum, fugi ad alium locum. Et venit ad me quidam saecularis homo, sed vita religiosus, et tollebat a me opus quod faciebam manibus meis, et ministrabat mihi quae necessaria erant. Contigit autem, tentante diabolo, ut quaedam virgo in vico illo vitiata lapsum faceret. Et cum in utero habere coepisset, interrogatur quis esset de quo in utero haberet; illa autem dixit: Quia hic solitarius est, qui mecum dormivit. Exeuntes autem de vico illo, comprehenderunt me, et adduxerunt ad vicum, et appenderunt in collum meum cacabatas ollas et ansas vasorum, et miserunt me circituram in vico illo, per viam caedentes atque dicentes: Hic monachus corrupit filiam nostram: tollite, tollite eum. Et ceciderunt me pene usque ad mortem. Superveniens autem quidam senum dixit: Quandiu caeditis monachum istum peregrinum? Ille autem, qui mihi solebat ministrare necessaria, sequebatur retro cum verecundia; etenim etiam ipsum contumeliis multis affecerant, dicentes: Ecce solitarius monachus, cui tu testificabaris quid fecit? Et dixerunt parentes puellae illius: Quia non dimittimus eum, donec fidejussorem praebeat, quia pascet eam. Et dixi illi qui mihi solebat ministrare, ut fidejussor mihi fieret, et fidedixit mihi. Et reversus sum ad cellam meam, et dedi ei quantas habui sportellas, dicens: Vende eas, et da illi meae mulieri manducare.

Dicebam autem in animo meo: Macari, ecce invenisti tibi mulierem, opus habes modo amplius 624 laborare, ut pascas eam. Et operabar non solum in die, sed etiam in nocte, et transmittebam ei. Cum autem venisset tempus infelici illi, ut pareret, traxit plurimis diebus in dolore, et non pariebat. Dicunt ergo ei: Quid est hoc? Et illa dixit: Ego scio, quare torqueor diu. Et interrogata a parentibus suis, Quare? respondit: Quia illi monacho crimen imposui, et fallens implicavi eum, cum iste non habeat causam; sed juvenis ille talis hoc fecit. Audiens autem verba haec ille minister meus, gaudens venit ad me, et dixit: Quia non potuit parere illa puella, donec confiteretur quia tu nullam causam in conspectu ejus habuisses, sed quia mentita sit adversum te. Et ecce omnes habitatores vici illius volunt venire hic ad cellam tuam glorificaturi Deum, et poenitentiam apud te acturi. Ego autem audiens ista a ministro meo, ne affligerent me homines, surrexi, et fugi hic in Scythi; et hoc principium causae propter quam hic habitare coepi. 26. Praeteriens aliquando abbas Macarius, a palude ad cellam suam revertens, portabat palmulas; et ecce occurrit ei diabolus in via cum falce messoria (Ruff., l. III, n. 124; Pasch., c. 13, n. 6). Voluit autem eum percutere de falce illa, et non potuit, et dixit ei: Multam violentiam patior a te, o Macari, quia non praevalere adversus te possum. Ecce enim quidquid tu facis, et ego facio; jejunas tu, et ego penitus non comedo, vigilas tu, et ego omnino non dormio. Unum est autem solum in quo me superas. Et dicit ei abbas Macarius: Quod est illud? Respondit diabolus: Humilitas tua, per quam non praevaleo adversum te. 27. Perrexit aliquando abbas Mathois de Raythu in partibus Gebalon: erat autem cum eo frater ejus (Ruff., l. III, n. 188; Pasch., c. 33, n. 3). Et venit episcopus loci illius ad memoratum senem, et fecit eum presbyterum. Et dum gustarent simul, dixit episcopus: Ignosce mihi, abba, quia scio quod nolueris rem hanc; sed ut benedictionem tuam acciperem, praesumpsi hoc facere.

Dixit autem ei senex cum humilitate: Et animus meus modicum volebat hoc, verumtamen in hoc graviter fero, quia compellor separari a fratre meo, qui mecum est; neque enim sufficio omnes orationes quas simul faciebamus, implere. Et dixit episcopus: Si scis quia dignus est, ego et ipsum ordino. Et dixit ei abbas Mathois: Equidem si dignus est nescio, unum autem scio, quia melior me est. Ordinavit autem et ipsum episcopus; et ita uterque recesserunt de hac vita, ut nunquam se ad sacrificandam oblationem altari approximarent. Dicebat autem senex: Credo in Deum, quia forsitan non sustineam grave judicium propter ordinationem, quam suscepi, dum oblationem non audeo consecrare; hoc enim officium illorum est, qui sine querela vivunt. 28. Dixit autem abbas Mathois: Quantum se approximat homo Deo, tantum se peccatorem videt (Ruff., l. III, n. 123); Isaias enim propheta videns Dominum, miserum se et immundum dicebat (Isaiae VI). 29. Dicebant de abbate Moyse quia factus esset clericus, et posuerunt ei superhumerale. Et dixit ei archiepiscopus: Ecce factus es candidatus, abba Moyses. Et ille respondit: Putas a foris, domne papa, aut deintus? Volens autem episcopus probare eum, dixit clericis: Quando intrat abbas Moyses ad altare, expellite eum, et sequimini, ut audiatis quid dicat. Dum autem coepissent eum mittere foras, dicebant ei: Exi foras, Aethiops. Ille vero egrediens, dicebat: Bene tibi fecerunt cinerente et caccabate. Qui cum homo non sis, quare te in medio hominum dare praesumpsisti? 30. Dum abbas Pastor in congregatione esset, audiens de abbate Nesterone, desideravit eum videre, et mandavit abbati ejus ut mitteret eum ad ipsum. Qui cum nollet eum solum dimittere, non direxit eum. Post paucos autem dies dispensator monasterii rogavit abbatem ut permitteret eum ire ad abbatem Pastorem, ut diceret ei cogitationes suas. Abbas autem ejus, cum eum dimitteret, dixit ei: Tolle tecum et fratrem istum, quia mandavit mihi de ipso senex; et non praesumens eum solum dimittere, distuli usque modo.

Cum ergo venisset dispensator ad senem, locutus est ei de cogitationibus suis, et ille sanavit eum responsione sua. Post haec autem interrogabat senex fratrem illum, dicens: Abba Nestero, quomodo acquisisti virtutem hanc, ut quando emerserit tribulatio aliqua in monasterio, non loquaris, neque taedium facias? Et cum multum cogeretur frater a sene, dicit ei: Ignosce mihi, abba, quando intravi in initio in congregatione, dixi animo meo: Tu et asinus unum estote. Sicut enim asinus vapulat et non loquitur, injuriam patitur et non respondet, sic et tu; quemadmodum et in Psalmo legitur: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper per tecum (Psal. LXXII). 31. Dicebant de abbate Olympio in Scythi (Ruff., l. III, n. 17) quia servus esset, et descendebat per singulos annos in Alexandriam portans mercedes 625 suas dominis suis. Et occurrebant ei, et salutabant eum: senes autem mittebat aquam in pelvim, et afferebat, ut lavaret pedes dominis suis. Illi autem ad eum dicebant: Noli, Pater, non graves nos. Ille vero respondebat eis: Ego confiteor, quia servus sum vester; et gratias ago, quia dimisistis me liberum servire Deo. Sed tamen lavo vobis pedes, ecce et suscipite mercedes meas. Illi vero contemnebant. Et non acquiescentibus dicebat: Credite mihi, quia si non vultis suscipere mercedes meas, remaneo hic et servio vobis. Illi autem reverentiam ei habentes, dabant in potestate ejus, ut faceret quod vellet. Et revertentem deducebant eum cum honore, praebentes ei quae necessaria erant, ut faceret pro eis agapem, et ex hoc factus est nominatus in Scythi. 32. Dixit abbas Pastor: Quia semper homo humilitatem et timorem Dei ita incessabiliter respirare debet, sicut flatum quem naribus attrahit vel emittit (Append. Mart. n. 101). 33. Interrogatus est abbas Pastor a quodam fratre: Quomodo debeo esse in loco, in quo habito? Et respondit ei senex: Habeto prudentiam velut advena; et ubicunque fueris, ne quaeras verbum tuum coram te habere potentiam, et requiesces. 34. Dixit iterum: Quia projicere se in conspectu Dei, et non seipsum extollere, et mittere post tergum suum propriam voluntatem, ferramenta sunt quibus anima operatur.

35. Item dixit: Non metiaris temetipsum, sed adhaere ei qui bene conversatur. 36. Dixit iterum: Quia interrogavit frater abbatem Alonium, Quid est contemptus? Et dixit senex: Ut sis infra animalia irrationabilia, et scies quia illa non condemnantur. 37. Dixit iterum qui supra: Quia humilitas terra est, in qua Dominus sacrificium fieri demandavit 38. Rursus dixit: Quia si homo ordinem suum custodiat, non turbabitur. 39. Iterum dixit: Quia sedentibus aliquando senibus ad manducandum, stabat Alonius abbas et ministrabat eis; et videntes laudaverunt. Ille autem nihil omnino respondit. Dixit ergo quidam secreto: Quare non respondisti senibus laudantibus te? Et dixit abbas Alonius: Quia si responderem eis, inveniebar delectatus laudibus meis. 40. Narravit abbas Joseph: Quia sedentibus nobis aliquando cum abbate Pastore, nominaverit abbatem Agathonem, et diximus ei: Juvenis est, quare eum appellas abbatem? Et dixit abbas Pastor: Quia os suum fecit eum appellari abbatem. 41. Dicebant de abbate Pastore, quia nunquam voluisset sermonem dimittere supra alterius senis verbum, sed magis laudaverit semper quae ille dixisset. 42. Venit aliquando sanctae memoriae Theophilus episcopus Alexandrinus in Scythi: congregati autem fratres dixerunt ad abbatem Pambo: Dic unum sermonem papae, ut aedificetur animus ejus in hoc loco. Et respondit senex: Si in taciturnitate mea non aedificatur, neque in sermone meo aedificatur 43. Narravit frater Pystus, dicens: Quia ibamus septem fratres solitarii ad abbatem Sisoi habitantem in insula Clysmatus: et cum rogaremus cum ut diceret nobis aliquid, ille respondit: Ignoscite mihi, quia idiota sum homo; sed veni aliquando ad abbatem Hor et abbatem Athre; et erat in infirmitate abbas Hor decem et octo annis, et coepi supplicare eis, ut dicerent mihi aliquod verbum; et dixit abbas Hor: Quid tibi habeo dicere? Quidquid vides, fac; Deus enim illius est, qui sibi ultra quam potest extorquet, et violentiam facit ad omnia: hi autem ambo non erant de una provincia, hoc est abbas Hor et abbas Athre.

Fuit autem inter eos magna gratia, donec exirent ambo de corpore. Abbas autem Athre summae obedientiae erat, abbas vero Hor multae humilitatis. Feci ergo paucos dies apud eos, investigans virtutes eorum, et vidi mirabile quid quod fecit abbas Athre. Attulerat enim eis quidam unum piscem modicum, et voluit illum facere abbas Athre seniori abbati Hor; posuerat ergo abbas Athre cultellum, et incidebat piscem illum, et vocavit eum abbas Hor, dicens: Athre, Athre. Ille vero statim dimisit cultellum in medio pisce inciso, et non perincidit eum, et cucurrit ad eum; et miratus sum tantam obedientiam ejus, quia non dixit: Exspecta donec incidam piscem. Dixi ergo abbati Athre: Ubi invenisti obedientiam hanc? Et ille mihi respondit: Non est mea, sed istius senis est. Et tulit me, dicens: Veni, vide obedientiam ejus. Coxit ergo modicum piscem male, ita ut perderet eum voluntarie, et apposuit seni; et ille manducavit, nihil loquens. Et dixit ei: Bonum est, senex? Et ille respondit: Bonum valde. Posthaec attulit ei illud modicum, nimis bene coctum, et dixit: Ecce istud perdidi, senex, male illud coxi. Et ille respondit: Etiam modice tibi male exivit. Et conversus ad me abbas Athre dixit: Vides quia haec obedientia istius 626 senis est? Et exii ab eis; et quidquid vidi, hoc feci secundum virtutem meam. Haec dixit fratribus abbas Sisoi; unus autem ex nobis rogavit eum dicens: Ostende nobis charitatem, et dic nobis tu unum sermonem. Et dixit: Qui habet quod innumerabile est in scientia, perficit omnem Scripturam. Iterum alter ex nobis dixit ei: Quid est peregrinatio, Pater? Et ille respondit: Tace, et in omni loco quocunque veneris, dic: Non habeo causam, et haec est peregrinatio. 44. Venit quidam frater ad abbatem Sisoi in montem abbatis Antonii; et loquentibus eis, dicebat abbati Sisoi: Modo adhuc non pervenisti ad mensuras abbatis Antonii, Pater? Et respondit ei senex: Ego si haberem unam cogitationem abbatis Antonii, efficerer totus velut ignis: verumtamen scio hominem qui cum labore potest ferre cogitationes suas.

45. Iterum autem interrogavit eum frater ille, dicens: Putas sic persequebatur Satanas antiquos? Et dicit ei abbas Sisoi: Modo plus, quia tempus ejus appropinquavit, et turbatur (Ruff., l. III, num. 174; Pasch., c. 25, n. 2). 46. Venerunt alii quidam ad eum, ut audirent ab eo sermonem; et nihil eis loquebatur, sed semper dicebat: Ignoscite mihi. Videntes autem sportellas ejus, dixerint discipulo ejus Abraham: Quid facitis de sportellis istis? Et respondit eis: Huc et illuc expendimus eas. Hoc autem audiens senex, dixit: Et Sisois hinc et inde manducat. Illi vero audientes aedificati sunt valde in humilitate ejus, atque cum gaudio recesserunt. 47. Frater interrogavit abbatem Sisoi, dicens: Video meipsum, quia memoria mea ad Deum intenta sit. Et dicit ei senex: Non est magnum hoc, ut mens tua cum Deo sit; magnum est autem, si teipsum infra omnem videas creaturam; hoc autem et labor corporalis corrigit, et ducit ad humilitatis viam. 48. Dixit beatae memoriae Syncletica: Sicut impossibile est navim fabricari sine acutis, ita impossibile est hominem sine humilitate salvari. 49. Dixit abbas Hyperichius: Arbor vitae est in excelsum, et ascendit ad eam humilitas monachi. 50. Dixit iterum qui supra: Imitare Publicanum illum, ne cum Pharisaeo damneris; et sequere mansuetudinem Moysis, ut summitates cordis tui resecans, convertas in fontes aquarum. 51. Dixit abbas Crsisius: Si fragmen crudae tegulae in fundamento mittatur, ubi juxta sit fluvius, non sustinet unum diem; coctae autem, permanet velut lapis. Ita est homo qui carnalem sapientiam habet, et non est tentationum igne decoctus, sicut et Joseph; hujusmodi enim verbo Dei resolvitur: qui cum initium fecerit, multis tentationibus in medio hominum agitatur. Bonum est enim ut quis noverit mensuras suas, et declinet in initio pondus; fortes autem in fide immobiles sunt; nam de ipso sancto Joseph si velit aliquis loqui, dicet quia nec terrenus erat; quantum tentatus est, et in quali provincia, ubi nec vestigium erat divini cultus?

Sed Deus patrum ejus erat cum eo, qui erupuit eum ex omni tribulatione, et nunc est cum patribus suis in regno coelorum. Et nos ergo agnoscentes mensuras nostras certemus; vix enim nos possumus effugere judicium Dei. 52. Senex quidem erat solitarius vacans in eremo, et dicebat in semetipso quia perfectus esset in virtutibus. Hic oravit Deum, dicens: Ostende mihi quid est perfectio animae, et facio. Volens autem Deus humiliare cogitationes ejus, dixit ei: Vade ad illum archimandritam, et quidquid tibi dixerit, facito. Revelavit autem Deus archimandritae illi, antequam ille ad ipsum veniret, dicens: Ecce ille solitarius venit ad te; die ergo ei ut tollat flagellum, et vadat ut pascat porcos tibi. Veniens ergo senex pulsavit ostium, et ingressus est ad archimandritam illum; et cum se salutassent, sederunt. Et dixit ei solitarius ille qui venerat: Dic mihi quid faciam, ut sim salvus. Et ille dixit: Facies quodcunque dixero tibi? Et respondit ei: Etiam. Et dixit ei: Ecce tolle flagellum, et vade, pasce porcos. Hi autem, qui eum noverant et audierant de eo, cum vidissent quia porcos pasceret, dicebant: Vidistis illum solitarium magnum, de quo audiebamus? ecce stupuit cor ejus, et daemonio vexatur, et pascit porcos. Videns autem Deus humilitatem ejus, quia ita patienter sustinebat opprobria hominum, praecepit eum iterum redire ad locum suum. 53. Quemdam senem monachum solitarium homo, qui a daemonio vexabatur et fortiter spumabat, percussit in maxillam; senex vero convertit ei aliam maxillam statim. Daemon autem, non ferens incendium humilitatis ejus, mox exivit ab eo (Ruff., l. III, num. 125). 54. Dixit senex cuidam (Ruff., l. III, num. 115; Pasch., c. 13, n. 3): Quando cogitatio superbiae aut elationis intraverit in te, scrutare conscientiam tuam, si divina mandata omnia custodis, si inimicos tuos diligis, si gaudes in adversarii tui glorificatione, et si contristaris in minoratione ejus, 627 et si agnoscis teipsum esse inutilem servum, et si omnium peccatorum esse deteriorem: sed nunc si ita de te sentias, quasi omnia correxeris, sciens quia hujusmodi cogitatio tua universa resolvet.

55. Dixit senex cuidam: Non apponas cor tuum adversus fratrem, dicens, quia tu magis illo sobrius et continentior, et intelligentior sis; sed subditus esto gratiae Dei in spiritu paupertatis, et per charitatem non fictam; ne spiritu exaltationis elatus, perdas laborem tuum; sed esto spiritali sale conditus in Christo. 56. Dixit senex: Quia qui plusquam dignus est honoratur aut laudatur, amplius patitur detrimentum; qui autem non fuerit omnino ab hominibus honoratus, hic desuper glorificabitur (Ruff. l. III, n. 112; Pasch., c. 13, n. 1). 57. Frater aliquis interrogavit senem, dicens: Bonum est assidue poenitere? Et respondit ei senex: Vidimus Jesum filium Nave, quia cum pronus jaceret in facie, apparuit illi Deus. 58. Interrogatus senex, quare ita inquietaremur a daemonibus, respondit: Quia arma nostra abjicimus, quod est contumeliam, et humilitatem, et paupertatem, et patientiam (Ruff., l. III, n. 173; Pasch., c. 25, n. 11). 59. Frater quidam interrogavit senem dicens: Si quis fratrum attulerit ad me deforis cogitationes; vis, abba, dicam ei ut non eas afferat ad me? Et respondit ei senex: Noli. Et dixit frater: Quare? Respondit ei senex: Quia nec nos hoc possumus custodire; et ne forte cum dicimus proximo. Ne facias illud, inveniamus nos postea idipsum facientes. Et dixit: frater: Quid ergo debet fieri? Et respondit ei senex: Si voluerimus taciturnitatem servare, sufficit proximo modus ipse. 60. Interrogatus est senex, quid esset humilitas? Et ille respondit: Si peccanti fratri in te ignoveris, antequam apud te poenitentiam agat. 61. Dixit senex: In omni tentatione non culpes hominem, sed teipsum tantum, dicens: Quia pro peccatis meis haec mihi evenerunt. 62. Dixit senex: Nunquam praeterivi ordinem meum, ut altius ambularem: neque turbatus sum aliquando in humilitate positus; omnis enim cogitatio mea in hoc erat, ut deprecarer Dominum, quo spoliaret me veterem hominem. 63. Frater quidam interrogavit senem: Quid est humilitas? Et respondit ei senex: Ut benefacias his qui tibi malefaciunt.

Tous les livres