Contre les nations (Adversus nationes) (page 5)

Arnobe de Sicca · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com/arnobius — livres 1–7 · 12 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

ARNOBII ADVERSVS NATIONES LIBER II (suite)

55.1. Quae cum esse consenserimus victi et universa his scatere non inaniter adnuerimus humana, consequetur ut rogitent: ''Cur ergo haec mala deus omnipotens non aufert sed esse perpetitur et cum omnibus saeculis pertinaci continuatione procedere?''. 2. - Si intellectus nobis adfuerit dei regis ac principis nec per impias vagari suspicionum voluerimus insanias, respondeamus necesse est, nescire nos ista nec quae nullis possent | f. 53b | facultatibus comprehendi expetisse aliquando aut studuisse cognoscere: meliusque ducetis, quinimmo potius magis <in> inscientiae finibus atque ignorantiae permanere quam nisi dei dicere nihil fieri per voluntatem, ut simul intellegatur et malis eum causas dare et miseriarum esse innumerabilium conditorem. 3. ''Mala ergo, dicetis, unde sunt haec omnia?''. ''Ex elementis'' inquiunt, ''et ex eorum inaequabilitate,'' sapientes: quod fieri qui possit ut quae sensum et iudicium non habent malitiosa esse perhibeantur et noxia aut non ille sit potius malitiosus et noxius, qui res pessimas et nocentissimas futuras in alicuius operis adsumpsit effectum, eorum est qui adserunt pervidere. 4. ''Quid ergo nos? unde?''. - Responsionis necessitas nulla est. Sive enim possumus dicere, sive minus valemus nec possumus, utrumque apud nos parvum est; nec in magnis ponderibus ducimus vel ignorare istud vel scire, unum solum posuisse contenti, nihil a deo principe quod sit nocens atque exitiabile proficisci. Hoc tenemus, hoc novimus, in hac una consistimus cognitionis et scientiae veritate, nihil ab eo fieri nisi quod sit omnibus salutare, quod dulce, quod amoris et gaudii laetitiaeque plenissimum, quod infinitas habeat atque incorruptibiles voluptates, quod sibi quisque contingere votis omnibus expetat, forisque ab his esse exitiabile ac mortiferum ducat.

56.1. Caetera quaecumque sunt alia, quae in quaestionibus adsolent controversiisque versari, quibus genitoribus | f. 54 | orta sint vel quibus auctoribus fiant, neque nosse contendimus neque inquirere aut vestigare curamus: suis omnia relinquimus causis nec ad id quod expetimus esse nobis adiuncta atque adplicata iudicamus. 2. Quid est enim, quod humana ingenia labefactare, dissolvere studio contradictionis non audeant, quamvis illud quod infirmare moliuntur sit purum et liquidum et veritatis obsignatione munitum? Aut quid rursus adserere verisimilibus argumentis non queunt, quamvis sit apertissime falsum, quamvis evidens manifestumque mendacium? Cum enim sibi persuaserit quis, esse aliquid aut non esse, amat quod opinatur adserere et acumine alios anteire, maxime si agatur res submota et abdita et caligine involuta naturae. 3. Mundum quidam ex sapientibus aestimant neque esse natum neque ullo esse in tempore periturum; immortalem nonnulli, quamvis eum conscribant esse gnatum et genitum; tertiis vero conlibitum dicere est, et esse natum et genitum et ordinaria necessitate periturum. Et cum ex istis opinionibus trinis unam esse necesse sit veram, cunctis tamen argumenta non desunt quibus et sua decreta confirment et aliorum subripiant et labefaciant scita. 4. Eundem hunc alii elementis ex quatuor tradunt et pronuntiant stare, ex geminis alii, ex singulis tertii, sunt qui ex his nullo set individua corpora eius esse materiem et primam originem dicant. Cumque ex his vera sit una sententia, at nulla ex his certa, similiter hic quoque argumenta omnibus praesto sunt, quibus | f. 54b | et ea quaedicunt vera esse constituant et redarguant positas in aliorum sententiis falsitates. 5. Sic et deos nonnulli esse abnegant prorsus dubitare se alii an sint uspiam dicunt; alii vero existere neque humana curare: immo alii perhibent et rebus interesse mortalium et terrenas administrare rationes.

57.1. Cum ergo haec ita sint neque aliter fiat, quin sit unum ex omnibus verum, pugnant tamen argumentis omnes, neque singulis deest id quod probabiliter dicant, sive cum suas res adserunt sive cum alienis opinionibus contradicunt. 2. Non alia neque absimili ratione de animarum ab his condicione disseritur. Hic enim eas retur et esse perpetuas et superesse mortalium functioni, superesse ille non credit, sed cum ipsis corporibus interire: alterius vero sententia est nihil eas continuo perpeti, sed post hominem positum aliquid eis ad vitam dari, mortalitatis deinde in iura succedere. Et cum omnia nequeant veri esse consortia, ita tamen fortibus et validissimis probationibus omnes agunt, ut repperire non possis quidnam tibi videatur falsum, quamvis ex omni parte diversa dici aspicias et rerum contrarietatibus dissonare. Quod utique non fieret, si certum aliquid tenere curiositas posset humana, vel quod videretur inventum, aliorum omnium comprobaretur adsensu. 3. Inanissima igitur res est et supervacui operis, tamquam scias aliquid promere, aut velle scire contendere quod, etsi sit verum, posse videas destrui, aut acceptare pro vero id quod forsitan non sit et ex more halucinantium | f. 55 | proferatur. Et merito res ita est. Non enim divina divinis sed rationibus pendimus et coniectamus humanis atque ut fieri meruisse quid remur, ita esse oportere contendimus.

58.1. Quid ergo? nos soli ignoramus, nescimus, quisnam sit animarum conditor, quisnam constitutor, quae causa hominem finxerit, mala unde proruperint, vel cur ea rex summus et esse patiatur et confici neque ab rebus propellat humanis? Vos enim horum quicquam exploratum habetis et cognitum? 2. Si suspicionum exponere volueritis audaciam, potestis explicare ac promere, mundus iste qui nos habet utrumne sit (in>genitus an tempore in aliquo constitutus? Si constitutus et factus est, quonam operis genere aut rei cuius ob causam? 3. Potestis inducere atque expedire rationem, cur non fixus atque immobilis maneat sed orbito semper circumferatur in motus sua ipse <se> sponte et voluntate circumagat an virtutis alicuius inpulsionibus torqueatur? locus ipse ac spatium, in quo situs est ac volutatur, quid sit? infinitus, finitus, inanis an solidus? quis eum sustineat extremis cardinibus nitens an ipse se potius vi propria sufferat et spiritu interiore suspendat? 4. Potestis interrogati planum facere scientissimeque monstrare, quid nivem in plumeas subaperiat crustulass quidnam fuerit rationis et causae, ut non ab occiduis partibus dies primus exsurgeret et lucem in oriente finiret quemadmodum sol ipse uno eodemque contactu tam varias res efficiat, quinimmo contrariass quid sit luna? | f. 55b | quid stellae? cur una specie aut illa non maneat, aut per somne mundi corpus frustilla haec ignea convenerit atque oportuerit figi? cur alia ex his parva, ampliora et maiora sint alia, obtunsi haec luminis, acutioris illa et fulgidae claritatis?

59.1. Si praesto est quod libuerit scire et in aperto rerum est scientia constituta, edissertate nobis et dicite, quibus modis fiant et rationibus pluviae, ut in superis partibus atque in aeris hoc medio suspensa aqua teneatur, natura res labilis et ad fluorem semper decursionemque tam prona? 2. Edissertate, inquam, et dicite, quid sit quod grandinem torqueat, quod guttatim faciat pluviam labi, quod imbres ruat, nivis plumas et foliola dilatarit, ventus unde oriatur et quid sit, cur temporum vicissitudines institutae, cum statui unum posset et una esse species caeli, nihil ut rerum desideraret integritas? 3. quae est causa, quae ratio, ut maria salsa sint aut terrae aquarum hae dulces <vel calidae>, aliae sint amarae vel frigidae? quo ex materiae genere humanorum corporum concreta, et stabilita sunt viscera, unde ossa solidata, quid intestina, quid venas fistulatas et conmeabiles fecerit? cur cum esset utilius oculis nos inluminare conpluribus ad periculum caecitatis, duorum sumus angustiis adplicati? 4. beluarum et anguium tam infinita atque innumerabilia genera cuius rei sunt causa vel informata vel prodita? quid in mundo faciunt bubones inmussili buteones? quid alites et volucres ceterae? quid formicarum | f. 56 | et vermium genera in varias labes perniciesque nascentia? quid pulices, quid inpudentes muscae, araneae sorices mures scunguisugae tippulae? quid spinae, quid sentes, quid avenae, quid lolium, quid herbarum aut fruticum aut adolentia naribus aut tristia in odoribus semina? 5. Immo si aliquid sciri, comprehendi aut aliquid si posse censetis, quid sit triticum dicite, far hordeum milium cicer faba lenticula melo cuminum porrina ulpicum caepe. Non enim, si fructui vobis sunt et ciborum mediis in generibus constituta, expeditum aut promptum est quid sint singula scire, cur talibus figurata sint formis, fuerit necessitas aliqua, ut non alios sapores alios odores alios colores quam quos habent singulae res habere debuerint, an et alios potuerint sumere. 6. Ipsa deinde haec quid sint, sapor dico [id est sapor] et cetera, qualitatum distantias quibus ex rationibus ducunt. ''Ex elementis, inquitis, et ex principalibus originibus rerum''. - Amara sunt enim elementa vel dulcia, odoris sunt alicuius, <alicuius> coloris, ut ex eorum concretione credamus partitas esse in nascentibus qualitates quibus aut suavitas nascitur aut sensibus offensio comparatur.

60.1. Cum igitur et vos ipsos tantarum ac tot rerum fugiant origines, fugiant causae, fugiant rationes, neque dicere neque explanare possitis, quid sit factum aut quare, aut cur oportuerit non esse, verecundiam convellitis et dilaceratis nostram, qui quae nequeunt sciri nescire nos confitemur neque ea conquirere | f. 56b | aut investigare curamus quae comprehendi liquidissimum est non posse, quamvis mille per corda suspicio se porrigat atque intendat humana. 2. Et ideo Christus licet [in] vobis invitis deus, deus, inquam, Christus - hoc enim saepe dicendum est, ut infidelium dissiliat et dirumpatur auditus - dei principis iussione loquens sub hominis forma, cum mortalium sciret caecam esse naturam neque ullam posse comprehendere veritatem positarum nec ante oculos rerum, pro comperto habere et cognito quidquid sibi esse suasisset nec pro suis suspicionibus haesitare litigiosas serere atque intendere quaestiones, 3. omnia ista nos linquere et posthabere praecepit neque in res eas quae sint a nostra procul cognitione dimotae infructuosas inmittere cogitationes, sed, quantum fieri potis est, ad dominum rerum tota mente atque animo proficisci, sustolli ab his locis atque in eum traducere suspensas pectoris conversiones, memoriam eius habere perpetuam et licet nulla possit imaginatione formari, auras tamen nescio quas eius sibi contemplationis adfingere: 4. rebus enim ex omnibus, quas augustae continet divinitatis obscuritas, solum esse indubitabilem, solum verum et de quo nullus ambigere nisi amens possit et desperationis insanae, quem satis sit scire ut nihil aliud noveris, sisque veram et maximam scientiam consecutus in dei rerum capitis et cognitione defixus.

61.1. '' Quid est , inquit, vobis investigare, conquirere, quisnam hominem fecerit, animarum origo quae sit, quis malorum | f. 57 | excogitaverit causas, orbe sit sol amplior an pedis unius latitudine metiatur, alieno ex lumine an propriis luceat fulgoribus luna? Quae neque scire compendium neque ignorare detrimentum est ullum. 2. Remittite haec deo atque ipsum scire concedite, quid quare aut unde sit, debuerit esse aut non esse, supernatum sit aliquid an ortus primigenios habeat, aboleri conveniat an reservari, exuri, dissolvi an repetita integritate renovari. Vestris non est rationibus liberum inplicare vos talibus et tam remota in utilitate curare? 3. Res vestra in ancipiti sita est, salus dico animarum vestrarum, et nisi vos adplicatis dei principis notioni, a corporalibus vinculis exsolutos expectat mors saeva, non repentinam adferens extinctionem sed per tractum temporis cruciabilis poenae acerbitate consumens''.

62.1. Neque illud obrepat aut spe vobis aeria blandiatur, quod ab sciolis nonnullis et plurimum sibi adrogantibus dicitur, deo esse se gnatos nec fati obnoxios legibus, si vitam restrictius egerint, aulam sibi eius patere, ac post hominis functionem prohibente se nullo tamquam in sedem referri patritam; neque quod magi spondent, commendaticias habere se preces quibus emollitae nescio quae potestates vias faciles praebeant ad caelum contendentibus subvolare, neque quod Etruria libris in Acheronticis pollicentur, certorum animalium sanguine numinibus certis dato divinas animas fieri et ab legibus mortalitatis educi. 2. Blandimenta haec cassa sunt et inanium fomenta votorum. Servare | f. 57b | animas alius nisi deus omnipotens non potest, nec praeterea quisquam est qui longaevas facere, perpetuitatis possit et spiritum subrogare, nisi qui immortalis et perpetuus solus est et nullius temporis circumscriptione finitus. 3. Cum enim dii omnes, vel quicumque sunt veri vel qui esse rumore atque opinione dicuntur, immortales et perpetui voluntate eius sint et beneficii munere, qui fieri potis est, ut alii praestare id quod ipsi sunt valeant, cum alienum id habeant et maioris potentia commodatum? 4. Caedant licet hostias quantaslibet Etruria, humana sibi omnia sapientes negent, magi cunctas emolliant et commulceant potestates: nisi ab domino rerum datum fuerit animis id quod ratio postulat idque per mandatum, multum postea paenitebit fuisse inrisui, cum ad sensum coeperit interitionis accedi.

63.1. ''Sed si, inquiunt, Christus in hoc missus a Deo est, ut infelices animas ab interitionis exitio liberaret, quid saecula commeruerunt priora, quae ante ipsius adventum mortalitatis condicione consumpta sunt?''. - Potestis enim scire, quid sit cum eis animis actum priscorum veterrimorum que mortalium, subventum et his an sit ratione aliqua, consultum atque provisum? 2. Potestis, inquam, scire id quod Christo potuit docente cognosci, infinita an finita sint saecula ex quo in terris esse genus hominum coepit, quando primum animae corporibus inligatae, quis auctor vinctionis istius, quinimmo ipsius quisnam hominis fabricator, quo priorum abscesserint animae, quibus in mundi partibus | f. 58 | aut regionibus fuerint, corruptibiles an contra, potuerintne accedere ad periculum moriendi , nisi tempore necessario conservator occurrisset Christus? 3. Exponite has curas et incognitas vobis relinquite quaestiones: miseratio et illis impertita est regia et aequaliter per omnes divina beneficia cucurrerunt: conservatae sunt, liberatae sunt et mortalitatis sortem condicionem que posuerunt. ''Quo genere, quae, quando?''. - Si adrogantia, si typhus, si elatio abesset a vobis, iamdudum haeG scire <Christo> potuistis auctore.

64.1. ''Sed si generis Christus humani, ut inquitis, conservator advenit, quor omnino non omnes aequali munificentia liberat?''. - Non aequaliter liberat qui aequaliter omnes vocat? aut ab indulgentia principali quemquam repellit aut despuit, qui sublimibus infimis servis feminis pueris uniformiter potestatem veniendi ad se facit? ''Patet, inquit, omnibus fons vitae neque ab iure potandi quisquam prohibetur aut pellitur''. 2. - Si tibi fastidium tantum est, ut oblati respuas beneficium muneris, quinimmo si tantum sapientia praevales, ut ea quae offeruntur a Christo ludum atque ineptias nomines, quid invitans expectat, cuius solae sunt hae partes, ut sub tui iuris arbitrio fructum suae benignitatis exponat? ''Sortem vitae eligendi nulli est, inquit Plato [Plato, rep. 617 e], deus causa, neque alterius voluntas adscribi potest cuiquam recte, cum voluntatis libertas in ipsius sit posita potestate qui voluit''. 3. An numquid orandus es, ut beneficium salutis ab deo digneris accipere, | f. 58b | et tibi aspernanti fugientique longissime infundenda in gremium est divinae benivolentiae gratia? Vis sumere quod offertur atque in tuos usus convertere? consulueris tu tibi. 4. Aspernaris, contemnis et despicis? tu te muneris commoditate privaveris. Nulli deus infert necessitatem, imperiosa formidine nullum terret. Neque enim necessaria nostra illi salus est, ut conpendii aliquid dispendiive patiatur, si aut deos nos fecerit aut ad nihilum redigi corruptionis dissolutione permiserit.

65.1. ''Immo, inquit, si deus est potens misericors conservator, convertat nobis mentes et invitos faciat suis pollicitationibus credere''. - Vis ergo est ista, non gratia nec dei liberalitas principis, sed ad vincendi studium puerilis atque <vani> animi contentio. 2. Quid est enim tam iniustum, quam repugnantibus, quam invitis extorquere in contrarium voluntates, inculcare quod nolint et quo refugiant animis, prius nocere quam prosis et priore detracto in alienum habitum sententiamque traducere? 3. Tu qui te verti et vim desideras perpeti, ut id quod nolis efficias atque arripias coactus, cur respuis adsumere voluntate id quod versus desideras atque immutatus efficere? ''Nolo, inquit, et voluntatem non habeo''. - Quid ergo criminaris deum tamquam tibi desit opem desideranti ferre? cuius dona et munera non tantum asperneris et fugias, verum inania verba cognomines et iocularibus facetiis prosequaris. 4. ''Christianus ergo ni fuero, spem salutis habere | f. 59 | non potero?''. - Ita est, ut ipse proponis. Partes enim salutis dandae conferendi que animis quod tribui convenit necessariumque est adplicari, solus ab deo patre iniunctum habet et traditum, ita se habentibus semotis atque interioribus causis. Ut enim dii certi certas apud vos habent tutelas licentias potestates neque eorum ab aliquo id quod eius non sit potestatis ac licentiae postulatis, ita unius pontificium Christi est dare animis salutem et spiritum perpetuitatis adponere. 5. Si enim patrem creditis Liberum dare posse vindemiam, medicinam non posse, si Cererem fruges, si Aesculapium sanitatem, si Neptunum aliud, aliud posse Iunonem, Fortunam Mercurium Vulcanum rerum esse singulos certarum ac singularum datores: et hoc necesse a nobis est ut debeatis accipere, ab nullo animas posse vim vitae atque incolumitatis accipere nisi ab eo quem rex summus huic muneri officioque praefecit. 6. Hanc omnipotens imperator esse voluit salutis viam, hanc vitae ut ita dixerim ianuam, per hanc solum est ingressus ad lucem neque alias datum est vel inrepere vel invadere ceteris omnibus clausis atque inexpugnabili arce munitis.

66.1. Licet ergo tu purus et ab omni fueris vitiorum contaminatione purgatus, conciliaveris illas atque inflexeris potestates, ad caelum <ne> redeunti vias cludant atque obsaepiant transitum, ad immortalitatis accedere nullis poteris contentionibus praemium, nisi quod ipsam immortalitatem facit Christo adtribuente | f. 59b | perceperis et veram fueris admissus ad vitam. 2. Nam quod nobis obiectare consuestis, novellam esse religionem nostram et ante dies natam propemodum paucos neque nos oportuisse antiquam et patriam linquere et in barbaros ritus peregrinosque traduci, ratione istud intenditur nulla. 3. Quid enim, si hoc modo culpam velimus infligere prioribus illis atque antiquissimis saeculis, quod inventis frugibus glandes spreverint et repudiaverint arbuta, quod corticibus contegi et amiciri desierint pellibus, postquam vestis excogitata est textilis usu et commoditate succinctior, aut quod structis domibus et lautioribus successibus institutis non antiquas adamaverint casulas nec sub rupibus et cavernis praeoptaverint ut beluae permanere? 4. Commune est omnibus et ab ipsis paene incunabulis traditum, bona malis anteferre, inutilibus utilia praeponere, et quod esse constiterit pretiosius, laetius, id consectari et petere in eoque defigere spem salutis et salutarium commodorum.

67.1. Itaque cum nobis intenditis aversionem a religione priorum, causam convenit ut inspiciatis, non factum, nec quid reliquerimus opponere, sed secuti quid simus potissimum contueri. Nam si mutare sententiam culpa est ulla vel crimen et a veteribus institutis in alias res novas voluntatesque migrare, criminatio ista et vos spectat, qui totiens vitam consuetudinemque mutastis, qui in mores alios atque alios ritus priorum condemnatione transistis. 2. Numquid | f. 60 | enim quinque in classes habetis populum distributum, vestri olim ut habuere maiores? numquid magistratus per populum creatis? militaria urbana communia quae sint comitia scitis? servatis de caelo aut otiosas facitis obnuntiationibus actiones? si paratis bella, signum monstratis ex arce? aut fetialia iura tractatis? per clarigationem repetitis res raptas? aut Martium discrimen obeuntes spem proelii sumitis et ex acuminibus auspicatis ? 3. in potestatibus obeundis leges conservatis annarias? in donis, in muneribus Cincias? in cohibendis censorias sumptibus? in penetralibus et caeligenis perpetuos fovetis focos? sacras facitis mensas salinorum adpositu et simulacris deorum? cum in matrimonia convenitis, toga sternitis lectulos et maritorum genios advocatis? nubentium crinem caelibari hasta mulcetis? puellarum togulas Fortunam defertis ad Virginalem? matres familias vestrae in atriis operantur domorum industrias testificantes suas? potionibus abstinent vini? adfinibus et propinquis osculari eas ius est, ut sobrias comprobent atque abstemias se esse?

68.1. In Albano antiquitus monte nullos alios licebat quam nivei tauros immolare candoris: nonne istum morem religionemque mutastis atque, ut rufulos liceret dari, senatus constitutum sanctione? Cum Romulo Pompilioque regnantibus percocta plane ac madida concremarentur diis exta, nonne rege sub Tullo semicruda coepistis et leviter animata porrigere prisca observatione contempta? 2. Ante adventum in Italiam | f. 60b | Herculis cum ex Apollinis monitu patri Diti ac Saturno humanis capitibus supplicaretur, et hunc similiter morem non fraude callidula et nominum ambiguitate mutastis? 3. Cum igitur et vos ipsi modo illos mores modo alias leges fueritis secuti, multaque vel erroribus cognitis vel animadversione meliorum sint a vobis repudiata, contempta, quid est a nobis factum contra sensum iudiciumque commune, si maiora et certiora delegimus nec sumus nos passi falsorum religionibus attineri?

69.1. ''Sed novellum nomen est nostrum et ante dies paucos religio est nata quam sequimur.'' - Ut interim concedam id quod nobis obicitur intentionis esse non falsae quid est enim in negotiis hominum, quod vel opera corporis et manibus fiat vel solius animi disciplina et cognitione teneatur, quod non ex aliquo coeperit tempore et in usum exierit experientiamque mor talium? Medicina philosophia musica ceteraeque omnes artes quibus vita est exstructa et expolita communis cum hominibus natae sunt, et non potius nuper, quinimmo paene paulo ante agitari, intellegi celebrari que coeperunt? 2. Antequam Tages Tuscus oras contingeret luminis [Lucret. I 22], quisquam hominum sciebat aut esse noscendum condiscendunlque curabat, an fulminum casibus aut extorum aliquid significaretur in venis? Quando siderum motus aut ratio coepta est genethliaca sciri? non post Theutin Aegyptium aut post Atlantem, ut quidam ferunt, gestatorem, baiulum, tibi| f.61 |cinem illum ac destinam caeli?

70.1. Sed quid ego haec parva? Ipsi dii immortales, quorum modo aditis templa et numina suppliciter adoratis, sicut vestris litteris atque opinionibus traditur, non esse, non sciri ab temporibus coeperunt certis et impositis nominum appellationibus nuncupari? 2. Nam si verum est ex Saturno atque eius uxore Iovem suis cum fratribus procreatum, ante nuptias et partus Opis nusquam fuerat Iuppiter, Iuppiter tam supremus quam Stygius, nusquam sali dominus, nusquam Iuno, quinimmo alius nullus genitoribus duobus exceptis caeli habitabat in sedibus, sed ex eorum concubitu concepti et nati sunt et spiritum hausere vitalem. 3. Certo ergo a tempore deus esse Iuppiter coepit, certo cultus et sacrificia commereri, certo fratribus in potestatibus anteponi. Rursus vero si Liber Venus Diana Mercurius Apollo Hercules Musae, Tyndaridae Castores ignipotensque Vulcanus Iove patre sunt proditi et genitore Saturnio procreati, ante quam Memoria, quam Alcmena Maia Iuno Latona Leda Dione, tum et Semela Diespitri factae sunt compressionibus fetae, nusquam et hi gentium nec in aliqua parte rerum fuere naturae, sed ex conventu Iovis inseminati et nati sunt et aliquem sensum sui habere coeperunt. 4. Ergo et hi quoque tempore esse coeperunt certo et in numero numinum sacrorum ad caerimonias invocari, quod ipsum similiter dicere translatum in Minervam licebit. Si enim Iovis, ut adseveratis, ex cerebro sine ullius seminis emicuit iactu, antequam est Diespiter genitus et in utero | f. 61b | matris corporeae formam circumscriptionis accepit, certum est utique Minervam non fuisse neque rerum in numero aut ulla esse in substantia computatam, sed ex capite Iovis enata est et esse res coepit nonnulla in essentia constituta. Habet ergo primigenios ortus, et a certo coepta est tempore dea dici, sacris in aedibus statui et inviolabili religione sanciri. 5. Quod cum ita se habeat, cum de novitate loquimini religionum nostrarum, vestrae vobis in mentem non veniunt, nec curatis inspicere, quando sint exorti dii vestri, quas origines habeant, quas causas, vel ex: quibus proruperint emicuerint que radicibus? Cuius est autem pudoris, quinimmo inverecundiae cuius, quod agere te videas, in eo alterum reprehendere, maledicti et criminis loco dare ea quae in te possint reciprocata vicissitudine retorqueri?

71.1. ''Sed quod agimus nos, novum est, quod autem vos, priscum est et nimiae vetustatis'': - et quid istud aut vos iuvat aut nostram causam rationemque contristat? Nova res est quam gerimus, quandoque et ipsa vetus fiet: vetus quam vos agitis, sed temporibus quibus coepit nova fuit ac repentina. Religionis autem auctoritas non est tempore aestimanda sed numine, nec colere qua die sed quid coeperis, convenit intueri. 2. ''Ante trecentos annos religio, inquit, vestra non fuit''. - Et dii vestri non fuerunt ante milia annorum duo. ''Quibus istud rationibus colligi aut quibus supputationibus potest?''. - Non difficilibus, non obscuris, sed quas possit videre qui volet et contrectare, quemadmodum dicitur, manibus. | f. 61b? | 3. ''Quis Iovem cum fratribus genuit?''. - Genialibus Opis adiunctus Saturnus, ut vos fertis, Caelo atque Hecata procreatus. ''Quis Picum, Fauni patrem atque avum Latini?''. - Saturnus, ut vos idem vestris scriptis atque auctoribus traditis. 4. Ergo si haec ita sunt, sequitur ut Picus et Iuppiter germanitatis sibi sociati sint iure, utpote uno ex sanguine unoque ex semine procreati. ''Consentaneum est ita esse quod dicitur''. - Ab Iove et Pico quot sunt generis usque ad Latinum gradus? ''Trini, ut indicat series''. - Vultis Faunus, Latinus et Picus annis vixerint vicenis atque centenis? ''Ultra enim negatur posse hominis vita produci''. - Aestimatio iusta et liquida est''. - Trecenti ergo sunt pleni et sexaginta post hos anni? ''Res ita est, ut indicat supputatio''. - Cuius socer Latinus fuit? ''Aeneae''. - <Aeneas>genitor cuius? - ''<Ascanii> Albani oppidi conditoris''. - Quot apud Albam regnatum est annis? ''Quadringentis et prope bis denis''. - Aetatis urbs Roma cuius esse in annalibus indicatur? ''Annos ducit quinquaginta et mille aut non multum ab his minus''. 5. - Ergo ab Iove, qui frater est Pici quique pater est minorum et reliquorum deorum, anni ad haec tempora prope milia duo sunt aut pleni, ut largiamur aetati. Quod cum redargui non possit, non tantum recens nata religio ostenditur quam obitis, set infantes et parvulos esse ipsos adhuc deos, quibus tauros atque alias hostias cum periculo corruptionis suggeritis, quos oportebat adhuc mammis atque stillato lacte nutriri.

72.1. ''At religiones vestrae multis annis praecedunt nostram, et eo sunt veriores quod vetustatis auctoritate munitae sunt''. | f. 61? / - Et quid eas prodest annis quam plurimis anteire, cum a certo coeperint tempore, autspatii cuius sunt milia annorum duo saeculorum tantis comparata cum milibus? 2. Ac tamen ne causam tam longa prodere dissimulatione videamur, nisi molestum est, dicite, omnipotens et primus deus novella vobis videtur res esse, et qui eum venerantes colunt, inauditas incognitas repentinas agitare atque inducere religiones? 3. Estne illo antiquius quicquam, aut quod eum praecedat re tempore nomine potest aliquid inveniri? Nonne solus ingenitus, immortalis et perpetuus solus est? quis caput ac fons rerum ests non ipse? cui debet aeternitas hoc ipsum quod nuncupatur aeternitas? non ipsi? infinita ut prodeant saecula, non ex eius perpetuitate perficitur? Indubitabile istud et verum. 4. Non ergo quod sequimur novum est, sed nos sero addidicimus quidnam sequi oporteat <ac>colere aut ubinam conveniret spem salutis adfigere et salutaria subsidia conlocare. Nondum enim adfulserat qui viam monstraret errantibus et caligine in altissima constitutis cognitionis lumen inmitteret et ignorationis discuteret caecitatem.

73.1. Sed causa in <nos>huiusmodi vertitur sola? Quid, vos Aegyptiaca numina, quibus Serapis atque Isis est nomen? non post Pisonem et Gabinium consules in numerum vestrorum rettulistis deorum? Quid, Phrygiam matrem, cuius esse conditor indicatur vel Midas vel Dardanus, non cum Hannibal Poenus res Italas raperet et terrarum exposceret principatum, et nosse et scire coepistis et memorabili religione sancire? 2. Sacra Cereris matris non quod vobis | f. 62 | incognita essent, adscita paulo ante, obtentum est ut Graeca dicantur novitatem ipsam testificante cognomine? Non doctorum in litteris continetur, Apollinis nomen Pompiliana indigitamenta nescire? Ex quo apparet et liquidum est, et hunc vobis fuisse incognitum, post autem aliquando coepisse esse et notum. 3. Si quis igitur vos interroget, cur eorum numinum quorum modo fecimus mentionem tam sero susceperitis cultum, responsuros vos certum est: aut quia illos nuper deorum esse in numero nesciebamus, aut quia nunc sumus a vatibus moniti, aut quia in rebus asperrimis beneficiis eorum sumus auxiliisque servati. 4. Quodsi hoc a vobis recte existimabitis dici, et ex nostris partibus ratione consimili existimatote esse responsum. Religio nostra nunc nata est: nunc enim missus advenit qui eam nobis ostenderet, qui in eius induceret veritatem, qui deus monstraret quid sit, qui ad eius nos cultum ab rebus opinabilibus avocaret.

74.1. ''Et quid, inquit, est visum deo regi ac principi, ut ante horas, quemadmodum dicitur, pauculas sospitator ad vos Christus caeli ex arcibus mitteretur?''. - Interrogamus et nos contra: quae causa, quae ratio est, ut non suis aliquando reddantur mensibus tempora, sed serius hiemes, serius aestas atque autumnitas fiant? 2. Cur post messes arefactas atque extincta frumenta nonnumquam decidant pluviae, quas rebus oportuit incolumibus labi et temporis opportunitatibus ministrari? Immo illud exquirimus | f. 62 b | potius, cur, si Herculem oportuit nasci, si Aesculapium Mercurium Liberum aliosque nonnullos, qui et conciliis adiungerentur deorum et mortalibus aliquid utilitatis adferrent, tam sero a Iove sint proditi, ut sola illos posteritas sciret, superiorum vero ignoraret antiquitas? 3. Rationem aliquam fuisse dicetis. Ratio ergo et hic fuit, cur non nuper sed hodie sospitator nostri generis adveniret. ''Quaenam igitur ratio est?''. - Non imus infitias nescire nos. Neque enim promptum est cuiquam dei mentem videre, aut quibus modis ordinaverit res suas homo animal caecum et ipsum se nesciens ullis potest rationibus consequi: quid oporteat fieri, quando vel quo genere, ipse rerum cunctarum pater, moderator et dominus scit solus. 4. Nec si ego nequivero causas vobis expromere, cur aliquid fiat illo vel hoc modo, continuo sequitur ut infecta fiant quae facta sunt et amittat res fidem quae generibus virtutum tantis et [potestatibus] potestatum indubitabilis esse monstrata est.

75.1. Tu opponas et referas: ''Cur tam sero emissus est sospitator?''. - In infinitis, perpetuis saeculiis nihil omnino dicendum est serum. Ubi enim finis et initium nullum est, nihil praematurum est, nihil tardum. Tempus enim a finibus et extremitatibus noscitur, quae habere non potest series et immoderata continuatio saeculorum. 2. Quid enim si res ipsae, quibus opem conveniebat ferri, oportunitatem istam temporis exigebant? quid si alterius condicionis antiqua, alterius fuere sequentia? quid si priscis aliter subveniri, aliter | f. 63 | debuit posterioribus consuli? 3. Nonne litteras auditis commemorantes vestras fuisse homines olim semideos, heroas, cum immanibus corporibus atque vastis? non infantes sub uberibus matrum centenarios legitis edidisse vagitum, quorum ossa variis in regionibus eruta vi? repertoribus fecerunt fidem humanorum reliquias esse membrorum? 4. Potest ergo fieri, ut tum demum emiserit Christum deus omnipotens, deus solus, postquam gens hominum fractior et infirmior coepit nostra esse natura. Si quod hodie factum est, ante milia fieri potuisset annorum, fecisset istud rex summus, aut si post totidem milia id quod hodie factum est debuisset inpleri, nihil deum cogebat necessarias temporum non expectare mensuras. Rationibus fixis peraguntur res eius et quod semel decretum est fieri nulla potest novitate mutari.

76.1. ''Cur ergo, inquit, si omnipotenti servitis deo et eum habere confiditis salutis atque incolumitatis vestrae curam, cur persecutiones patitur perpeti vos tantas atque omnia genera poenarum et suppliciorum subire?''. 2. - Perquiramus et nos contra, cur et vos, cum tantos et tam innumeros colatis deos cumque illis aedes constituatis sacras, simulacra effingatis ex auro, animantium mactetis greges, acerras omnes thuris plenis coniciatis altaribus, cur non immunes agitis tot discriminibus et procellis, quibus cotidie vos agunt exitiabiles multiplices que fortunae? 3. Cur, inquam, dii vestri cessant a vobis avertere tot morborum et valetudinum | f. 63b | genera, naufragia ruinas incendia pestilentias sterilitatem, amissionem pignorum et proscriptionem bonorum, discordias bella simultates, captivitates urbium et sublatis ingenuitatibus servitutes? 4. Sed et nobis in huiusmodi casibus minime auxiliatur deus. Prompta et manifesta causa est. Nihil est enim nobis promissum ad hanc vitam nec in carunculae huius folliculo constitutis opis aliquid sponsum est auxiliique decretum; quinimmo edocti sumus minas omnes quaecunque sunt parvi ducere atque aestimare fortunae, ac si quando ingruerit vis quaepiam gravior, quam finem necesse sit consequi, adscribere infortunio voluptatem nec timere nec fugere quo facilius exui corporalibus possimus ex vinculis et tenebrosam evadere caecitatem.

77.1. Itaque ista quam dicitis persecutionis asperitas liberatio nostra est, non persecutio, nec poenam vexatio inferet sed ad lucem libertatis educet. 2. Ut si aliquis brutus ac stolidus in carcerem hominem datum in egressum quaestionum numquam adficere se praegravibus atque inmanibus existimet poenis nisi in ipsum saeviat carcerem, materiam eius comminuat atque urat tectum, parietem, ianuas partes que alias operis renudet deiciat adfligat, nesciens hoc facto ei cui videatur officere dari ab se lucem et sceleratam eripi caecitatem: itidem et vos flammis exiliis cruciatibus beluis, quibus corpora lancinatis et divexatis nostra, non vitam eripitis nobis, sed pelliculis relevatis | f. 64 | et cutibus nos nescii, et quanto instatis et pergitis in effigies has nostras speciesque saevire, tanto artis et gravibus relevatis nos vinculis et ad lumen efficitis circumcisis nexibus evolare.

78.1. Quare, homines, abstinete quaestionibus vacuis imspedire spes vestras, nec si aliter quam vos putatis aliquid se habet, vestris potius opinionibus credere quam rei debetis augustae. 2. Urgent tempora periculis plena et exitiabiles imminent poenae: confugiamus ad salutarem deum nec rationem muneris exigamus oblati. Cum de animarum agatur salute ac de respectu nostri, aliquid et sine ratione faciendum est, ut Epictetum dixisse adprobat Arrianus [Arrianus: Epict. fr. Schenkl 7]. 3. Dubitamus, ambigimus nec esse quod dicitur plenum fidei suspicamur: committamus nos deo, nec plus apud nos valeat incredulitas nostra quam illius nominis et potentiae magnitudo, ne dum ipsi nobis argumenta conquirimus quibus esse videatur falsum id quod esse nolimus atque adnitimur verum, obrepat dies extremus et inimicae mortis reperiamur in faucibus.

Christian Latin Arnobius The Latin Library The Classics Page

Arnobius: Adversus Nationes Liber III

ARNOBII ADVERSVS NATIONES LIBER III

1.1. Iamdudum quidem criminibus his omnibus, maledictionibus potius ut vera dicamus, ab excellentibus parte in hac viris et veritatem istam commeritis nosse satis plene accurateque responsum est neque apex ullus ullius praetermissus est quaestionis qui non sit modis mille et rationibus validissimis refutatus. Non est igitur necessarium parte in hac causae diutius | f. 64b | inmorari. 2. Neque enim res stare sine adsertoribus non potest, religio Christiana aut eo esse comprobabitur vera, si adstipulatores habuerit plurimos et auctoritatem ab hominibus sumpserit. Suis illa contenta est viribus et veritatis propriae fundaminibus nititur nec spoliatur vi sua, etiamsi nullum habeat vindicem, immo si linguae omnes contra facíant contraque nitantur et ad fidem illius abrogandam consensionis unitae animositate conspirent.

2.1. Nunc ad ordinem revertamur a quo sumus necessario paulo ante digressi, ne diutius interrupta defensio palmam criminis comprobati calumniatoribus concessisse dicatur. Subiciunt enim haec: "Si vobis divina res cordi est, cur alios nobiscum neque deos colitis neque adoratis nec cum vestris gentibus communia sacra, miscetis et religionum coniungitis ritus?". - 2. Possumus interim dicere: ad cultum divinitatis obeundum satis est nobis deus primus, deus, inquam, primus, pater rerum ac dominus, constitutor moderatorque cunctorum, in hoc omne quod colendum est colimus, quod adorari convenit adoramus, quod obsequium venerationis exposcit venerationibus promeremur. 3. Cum enim divinitatis ipsius teneamus caput, a quo ipsa divinitas divinorum omnium quaecumque sunt ducitur, supervacuum putamus personaliter <ire> per singulos, cum et ipsi qui sint et quae habeant nomina nesciamus et cuius sint praeterea numeri neque liquidum neque comprehensum neque exploratum habere possimus.

3.1. Atque ut in terrestribus regnis necessitate nulla compellimur, | f. 65 | regalibus in familiis constitutos nominatim cum principibus adorare, sed in regum ipsorum cultu quicquid illis adnexum est tacita ut se sentit honorificentia comprehendi, non alia ratione quicumque hi dii sunt quos esse nobis proponitis, si sunt progenies regia et principali oriuntur e capite, etiamsi nullos accipiant nominatim a nobis cultus, intellegunt se tamen honorari communiter cum suo rege atque in illius venerationibus contineri. 2. Et hoc quidem a nobis fuerit ita prolatum, si modo liquet et constat praeter ipsum regem et principem esse alia numinum capita, quae digesta et separata per numerum velut quendam populum plebeiae multitudinis faciant. Neque nobis in aedibus sacris effigies pro diis, illa et simulacra velitis ostendere, quae intellegitis vos quoque, et recusatis et rennuitis confiteri, vilissimi esse formas luti et fabrorum figmenta puerilia. 3. Et cum de re loquimur divina vobiscum, hoc ut ostendatis exposcimus, esse deos alios natura vi nomine, non in simulacris propositos, quos videmus, sed in ea substantia in qua conveniat aestimari tanti nominis oportere virtutem.

4.1. Sed consilium non est parte in hac causae diutius inmorari, ne lites maximas concitare ac tumultuosa conserere videamur velle certamina. 2. Sit ista, ut praedicatis, plebs numinum, sint deorum innumerae gentilitates, adstipulamur adquiescimus conivemus nec in aliqua quaestione dubitabile istud ambiguumque configimus. 3. Illud tamen a vobis audire exposcimus | f. 65b | et rogamus: unde vobis compertum est | vel quibus rationibus conprehensum, hine di sint in caelo quos esse existimatis et colitis an nescio qui alii opinionis et nominis inauditi? 4. Potest enim fieri, ut et hi sint quos esse non remini et quos esse confiditis in nulla inveniantur parti naturae. 5. Neque enim caeli aliquando subvolastis ad sidera, singulorum facies atque ora vidistis, et quos esse memineritis illic deos eosdem hic colere tamquam notos instituistis ac visos. Sed et illud rursus desideramus audire, a vobisne inposita habeant haec nomina quibus eos vocatis an ipsi haec sibi diebus imposuerint lustricis. 6. Si divina haec sunt et caelestia nomina, quis detulit ad vos ea? Sin autem a vobis appositas appellationes has habent, quemadmodum potuistis vocabula his dare quos neque videbatis aliquando neque quales aut qui essent in ulla cognitione noratis?

5.1. Sed ut vultis et creditis atque ut vobis persuasum est, hi dii sunt, nominibus appellentur his etiam quibus eos populares censeri popularis vulgaritas ducit: unde tamen vobis, quot nominibus huius censum complent, an sint aliqui vobis incogniti neque in usum aliquando notitiamque perlati? Neque enim sciri est facile, definita et certa sit eorum numeri multitudo an sine ulla populositatis summa sit nec computationis alicuius rationibus terminata. 2. Fingamus enim vos deos mille percolere vel milia potius quinque: at in rerum natura potest forsitan fieri, ut deorum milia centum sint, potest, ut hoc amplius, immo, quod diximus paulo ante, potest deorum summa esse nulla | f. 66 | nec numerabili circumscriptione finita. Aut igitur et vos impii, qui praeter deos paucos reliquorum officia non obitis, aut si vobis veniam ceterorum ignorantiae postulatis, eandem et nobis conciliabitis veniam, si pro parte consimili eorum religionibus abstinemus quos esse omnino nescimus.

6.1. Et tamen ne nos quisquam pervicaciter arbitretur sacramenta nolle suscipere ceterorum quaecumque sunt numinum. Devotas etenim mentes et manus protendimus supplices neque aspernamur quocumque invitaveritis accedere, si modo diascamus, quinam isti sunt divini quos nobis ingeritis, et quos par sit adiungi summi regis ac principis venerationi. 2. "Saturnus, inquit, et Ianus est, Minerva Iuno Apollo Venus Triptolemus Hercules atque alii [et] ceteri, quibus magnificas aedes cunctis paene in urbibus religiosa consecravit antiquitas". - Invitare nos forsitan ad istorum numinum potuissetis cultum, si non ipsi vos primi opinionum turpium foeditate talia de illis confingeretis quae non modo illorum polluerent dignitatem sed minime illos esse qualitatibus conprobaretis adiunctis. 3. Adduci enim primum hoc ut credamus non possumus, immortalem illam praestantissimamque naturam divisam esse per sexus et esse partem unam mares, partem esse alteram feminas. 4. Quem quidem locum plene iamdudum homines pectoris vivi tam Romanis litteris explicavere quam Graecis, et ante omnes Tullius [Cic., nat.d.] Romani disertissimus generis nullam veritus impietatis invidiam ingenue constanter et libere quid super tali opinatione | f 66 b | sentiret pietate cum maiore monstravit: a quo si res sumere iudicii veritate conscriptas, non verborum luculentias pergeretis, perorata esset haec causa nec secundas ut dicitur actiones nobis ab infantibus postularet.

Tous les livres