Contre les nations (Adversus nationes)

Arnobe de Sicca · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com/arnobius — livres 1–7 · 12 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Arnobius: Adversus Nationes Liber I ARNOBII ADVERSVS NATIONES LIBER I

1.1 Quoniam comperi nonnullos, qui se plurimum sapere suis persuasionibus credunt, insanire, bacchari et velut quiddam promptum ex oraculo dicere: postquam esse in mundo Christiana gens coepit, terrarum orbem perisse, multiformibus malis affectum esse genus humanum, ipsos etiam caelites, derelictis curis sollemnibus, quibus quondam solebant invisere res nostras, terrarum ab regionibus exterminatos, 2. statui pro captu ac mediocritate sermonis contraire invidiae et calumniosas dissolvere criminationes, ne aut illi sibi videantur, popularia dum verba depromunt, magnum aliquid dicere aut, si nos talibus continuerimus ab litibus, obtinuisse se causam putent, victam sui vitio, non adsertorum silentio destitutam. 3. Neque enim negaverim validissimam esse accusationem istam hostilibusque condignos odiis nos esse, si apud nos esse constiterit causas per quas suis mundus aberravit ab legibus, exterminati sunt dii longe, examina tanta maerorum mortalium inportata sunt saeculis.

2.1. Inspiciamus igitur opinionis istius mentem et hoc quod dicitur quale sit summotisque omnibus contentionum studiis, quibus obscurari et contegi contemplatio rerum solet, an sit istud quod dicitur verum, momentorum parium examinatione pendamus. 2. Efficietur enim profecto rationum consequentium copulatu, ut non impii nos magis, sed illi ipsi repperiantur criminis istius rei, qui se numinum profitentur esse cultores atque inveteratis religionibus deditos. 3. Ac primum ab his illud familiari et placida oratione perquirimus: postquam esse nomen in terris Christianae religionis | f.1b | occepit, quidnam inusitatum, quid incognitum, quid contra leges principaliter institutas aut sensit aut passa est rerum ipsa quae dicitur appellaturque natura? 4. Numquid in contrarias qualitates prima illa elementa mutata sunt, ex quibus res omnes consensum est esse concretas? 5. numquid machinae huius et molis, qua universi tegimur et continemur inclusi, parte est in aliqua relaxata aut dissoluta constructio? numquid vertigo haec mundi, primigenii motus moderamen excedens, aut tardius repere aut praecipiti coepit volubilitate raptari? 6. numquid ab occiduis partibus attollere se astra atque in ortus fieri signorum coepta est inclinatio? numquid ipse siderum sol princeps, cuius omnia luce vestiuntur atque animantur calore, exarsit, intepuit atque in contrarios habitus moderaminis soliti temperamenta corrupit? numquid luna desivit redintegrare se ipsam atque in veteres formas novellarum semper restitutione traducere? 7. numquid frigora, numquid calores, numquid tepores medii inaequalium temporum confusionibus occiderunt? numquid longos habere dies bruma et revocare tardissimas luces nox coepit aestatis? 8. numquid suas animas expiraverunt venti emortuisque flaminibus neque caelum coartatur in nubila nec madidari ex imbribus arva succedunt? commendata semina tellus recusat accipere aut frondescere arbores nolunt? sapor frugibus esculentis et vitis liquoribus mutatus est? olearum ex baculis cruor taeter exprimitur nec lumini subministratur extincto? 9. animalia terris sueta atque in aquis degentia non suriunt, non concipiunt, | f.2 | fetus non in uteris sumptos suis moribus et sua lege custodiunt? 10. ipsi homines denique, quos per inhabitabiles oras terrae sparsit prima incipiensque nativitas, non matrimonia copulant nuptiarum sollemnibus iustis? non dulcissimas procreant liberorum stirpes? 11. non negotia publica, non privata et familiares res agunt? non, ut cuique libitum est, per diversas artium disciplinarumque rationes et ingenia derigunt et studiosae referunt navitatis usuras? 12. non regnant, non imperant quibus sors rerum adtributa est talium? non auctiores cotidie dignitatibus et potestatibus fiunt, iudiciorum disceptationibus praesunt, leges interpretantur et iura? 13. nonne omnia cetera quibus vita succingitur et continetur humana, suis omnes in gentibus patriorum celebrant institutionibus morum?

3.1. Cum igitur haec ita sint neque ulla inruperit novitas, quae tenorem perpetuum rerum dissociata continuatione diduxerit, quid est istud, quod dicitur invectam esse labem terris, postquam religio Christiana intulit se mundo et veritatis absconditae sacramenta patefecit? 2. ''Sed pestilentias, inquiunt, et siccitates, bella, frugum inopiam, locustas, mures et grandines resque alias noxias, quibus negotia incursantur humana, dii nobis inportant iniuriis vestris atque offensionibus exasperati''. 3. - Si in rebus perspicuis et nullam desiderantibus defensionem non stoliditatis esset diutius inmorari, ostenderem profecto replicatis prioribus saeculis, mala ista quae dicitis non esse incognita, non repentinas et postquam gens nostra felicitate donari | f. 2b | huius vocaminis meruit inrupisse has labes et infestare coepisse discriminum varietate mortalia. 4. Si enim nos sumus in causa et in nostri criminis meritum excogitatae sunt hae pestes, unde novit antiquitas miseriarum haec nomina, unde bellis significatum dedit? pestilentias, grandines qua potuit ratione signare aut inter suas voces, quibus oratio explicabatur, adsumere? Nam si novella sunt haec mala et ab recentibus ducunt offensionibus causas, qui potuit fieri ut eis rebus verba formaret, quas nec ipsa sciebat expertam se esse neque ullis comperisset maiorum in temporibus factitatas? 5. ''Penuria, inquit, frugum et angustiae frumentariae artius nos habent''. - Antiqua enim et vetustissima saecula necessitatis istius aliquando fuerunt expertia? nonne ipsa nomina, quibus censentur haec mala, testificantur et clamant nullum ab his umquam immunem abisse mortalium? 6. Quodsi ad credendum difficilis res esset, testimoniis agere possemus auctorum, quantae, quoties et quae gentes famem senserint horridam et aggerata interierint vastitate. 7. ''Casus frequentissimi grandinis accidunt atque adterunt cuncta''. - In litteris enim priscis comprehensum et compositum non videmus, etiam imbres saxeos totas saepe comminuisse regiones? 8. ''Difficiles pluviae sata faciunt emori et sterilitatem indicunt terris''. - Immunis enim antiquitas malis ab his fuit, cum etiam flumina cognoverimus ingentia limis inhorruisse siccatis? 9. ''Pestilentiae, contagia urunt genus humanum''. - Annalium scripta percurrite linguarum | f.3 | diversitatibus scripta: universas discetis gentes saepenumero desolatas et viduatas suis esse cultoribus. 10. ''Ab locustis, a muribus genus omne acciditur atque adroditur frugum''. - Historias ite per vestras et ab istis pestibus instruemini quotiens prior aetas adfecta sit et paupertatis ad miserias venerit. 11. ''Terrarum validissimis motibus tremefactae nutant usque ad periculum civitates''. - Quid, hiatibus maximis interceptas urbes cum gentibus superiora tempora non viderunt aut ab huiusmodi casibus fortunas habuere securas?

4.1. Quando est humanum genus aquarum diluvis interemptum? - non ante nos? Quando mundus incensus in favillas et cineres dissolutus est? - non ante nos? Quando urbes amplissimae marinis coopertae sunt fluctibus? - non ante nos? 2. Quando cum feris bella et proelia cum leonibus gesta sunt? - non ante nos? Quando pernicies populis venenatis ab anguibus data est? - non ante nos? 3. Nam quod nobis obiectare consuestis bellorum frequentium causas, vastationes urbium, Germanorum et Scythicas inruptiones, cum pace hoc vestra et cum bona venia dixerim, quale sit istud quod dicitur calumniarum libidine non videtis.

5.1. Ut ante milia annorum decem ab insula quae perhibetur Atlantica Neptuni, sicut Plato [Tim. 25b] demonstrat, magna erumperet vis hominum et innumeras funditus deleret atque extingueret nationes, nos fuimus causa? 2. ut inter Assyrios et Bactrianos, Nino quondam Zoroastreque ductoribus, non tantum | f.3 b | ferro dimicaretur et viribus, verum etiam magicis et Chaldaeorum ex reconditis disciplinis, invidia nostra haec fuit? 3. ut Helena, diis ducibus atque inpulsoribus rapta, et suis esset dirum et venturis temporibus fatum, religionis nostrae attributum est crimini? 4. ut ille immanis Xerses mare terris immitteret et gressibus maria transiret, nostri nominis effectum est ira? 5. ut ex Macedoniae finibus unus exortus adolescens Orientis regna et populos captivitate ac servitio subiugaret, nos fecimus atque excitavimus causas? 6. ut modo Romani velut aliquod flumen torrens cunctas submergerent atque obruerent nationes, nos videlicet numina praecipitavimus in furorem? 7. Quodsi hominum nullus est, qui quae iamdudum gesta sunt nostris audeat temporibus imputare, quemadmodum possimus miseriarum esse praesentium causae, cum novi fiat nihil, sed sint omnia vetera et nullis antiquitatibus inaudita?

6.1. Quamquam ista quae dicitis bella religionis nostrae ob invidiam commoveri non sit difficile comprobare post auditum Christum in mundo non tantum non aucta, verum etiam maiore de parte furiarum compressionibus imminuta. 2. Nam cum hominum vis tanta magisteriis eius acceperimus ac legibus, malum malo rependi non oportere, iniuriam perpeti quam inrogare esse praestantius, suum potius fundere quam alieno polluere manus et conscientiam cruore, habet a Christo beneficium iamdudum orbis ingratus, per quem feritatis mollita est rabies atque hostiles manus cohibere | f. 4 | a sanguine cognati animantis occepit. 3. Quodsi omnes omnino qui homines <se> esse non specie corporum sed rationis intellegunt potestate, salutaribus eius pacificisque decretis aurem vellent commodare paulisper et non fastu et supercilio tumidi suis potius sensibus quam illius commonitionibus crederent, universus iamdudum orbis mitiora in opera conversis usibus ferri tranquillitate in mollissima degeret et in concordiam salutarem incorruptis foederum sanctionibus conveniret.

7.1. ''Sed si per vos, inquiunt, nihil rebus incommodatur humanis, unde sunt haec mala, quibus urgetur et premitur iamdudum miseranda mortalitas?''. 2. - Sententiam me poscis huic necessariam nihil causae. Neque enim praesens atque in manibus posita disceptatio in id sumpta est a me ut ostenderem vel probarem quibus unaquaeque res causis et rationibus fieret, sed ut maledicta criminis tanti procul esse ab nobis ostenderem. 3. Quod si praesto, si facto et argumentis insignibus rei veritas explicatur, unde sint haec mala vel ex quibus profluant fontibus principiisque non curo.

8.1. Ac ne tamen omnino quid de rebus huiusmodi sentiam nihil videar interrogatus expromere, possum dicere: 2. quid enim, si prima materies quae in rerum quattuor elementa digesta est, miseriarum omnium causas suis continet in rationibus involutas? 3. quid si siderum motus certis signis, partibus, temporibus, lineis, pariunt haec mala et subiectis adferunt variorum discriminum necessitates? 4. quid si statis temporibus rerum vicissitudines fiunt atque ut in maritimis | f. 4b | aestibus modo secundae res adfluunt, modo rursus refluunt malis reciprocantibus prospera? 5. quid si materiae faex ista, quam sub nostris calcamus ingressibus, hanc habet sibi legem datam, ut expiret nocentissimos halitus, quibus corruptus aer iste et corporibus labem ferat et negotia infirmet humana? 6. quid si - quod proximum vero est - quicquid nobis videtur adversum, mundo ipsi non est malum omniaque quae fiunt nostris commoditatibus statuentes, opinionibus inprobis criminamur eventa naturae? 7. Plato [Tim. 22d], ille sublimis apex philosophorum et columen, saeva illa diluvia et conflagrationes mundi purgationem terrarum suis esse in commentariis prodidit, nec vir prudens extimuit humani generis subversionem, cladem, ruinas, interitus, funera, rerum innovationem vocare et [in] iuventutem his quandam redintegratis viribus comparari.

9.1. ''Non pluit, inquit, caelum et frumentorum inopia nescio qua laboramus''. - Quid enim inservire elementa tuis necessitatibus postulas atque, ut vivere mollius et delicatius tu possis, obsequia temporum tuis debent commoditatibus se dare? 2. Quid enim si hoc pacto navigationis cupidissimus conqueratur ventos iamdiu non esse et caeli conquievisse flaturas? numquid ideo dicendum est, perniciosam esse tranquillitatem illam mundi, quia vectoribus impediat vota? 3. Quid si sole aliquis torrere se suetus et adquirere corpori siccitatem ratione consimili conqueratur frequentissimis nubilis iucunditatem serenitatis ablatam? | f.5 | numquid ideo dicenda sunt nubila inimica obductione pendere, quia libidini non permittitur otiose rutilare se flammis et causas potionibus praeparare? 4. Eventa haec omnia quae fiunt et accidunt mole sub hac mundi commodulis non sunt nostris sed ipsius pendenda sunt rationibus ordinibusque naturae.

10.1. Nec si aliquid accidit quod nosmet ipsos aut res nostras parum laetis successibus fovit, continuo malum est et in exitiabilis rei opinione ponendum. 2. Pluit mundus aut non pluit: sibimet pluit aut non pluit et, quod forsitan nescias, aut uliginem nimiam siccitatis ardore decoquit aut longissimi temporis ariditatem pluviarum effusionibus temperat. 3. Pestilentias, morbos, fames atque alias suggerit malorum exitiabiles formas: unde tibi est scire ne quod exuberat sic tollat, ut per sua dispendia modum rebus luxuriantibus figat?

11.1. Tu audeas dicere: hoc et illud est in mundo malum, cuius explicare, dissolvere neque originem valeas neque causam et, quia tuas impediat deliciarum forsitan et libidinum voluptates, perniciosum esse atque asperum dicas? 2. Quid ergo? quia frigus membris tuis adversum est et congelare, constringere sanguinis tui fervorem solet, idcirco in mundo hiemps esse non debet? et quia sustinere, perferre flagrantissimos soles nequeas, ex anno aestas tollenda est atque aliis legibus alia rursus ordinanda natura? 3. Veratrum venenum est hominibus: numquid ob hanc causam non debuit nasci? Ovilibus insidiatur lupus: numquid in culpa natura est, | f. 5b | quod lanitiis extulit inportunissimam beluam? Morsu animam serpens tollit: maledicam scilicet primordis rerum, quod tam saeva prodigia genituris spirantibus addiderunt.

12.1. Superciliosa nimium res est, cum ipse sis non tuus, aliena etiam in possessione verseris, potentioribus dare condicionem velle, ut id fiat quod cupias, non quod in rebus inveneris antiquis constitutionibus fixum. 2. Quare habere si locum vestras vultis querimonias, homines, prius est ut doceatis, unde vel qui sitis, vobisne sit genitus et fabricatus mundus, an in eum veneritis alienis ex regionibus inquilini. 3. Quod cum dicere non sit vestrum neque explicare possitis cuius rei causa sub hac caeli convexione versemini, desistite arbitrari pertinere ad vos quicquam, cum ea quae fiunt non partiliter fiant, sed ad census summam redeant referanturque totius.

13.1. ''Christianorum, inquiunt, causa mala omnia di serunt et interitus comparatur ab superis frugibus''. - Rogo, cum haec dicitis, non calumniari vos improbe in apertis conspicitis manifestisque mendaciis? 2. Trecenti sunt anni ferme, minus vel plus aliquid, ex quo coepimus esse Christiani et terrarum in orbe censeri: numquid omnibus his annis continua fuerunt bella, continuae sterilitates, pax nulla in terris, nulls protinus vilitas aut abundantia rerum fuit? 3. Hoc enim primum efficiendum est ei qui nos arguit, perpetuas et iuges calamitates fuisse has, numquam omnino respirasse mortalia et sine ullis, ut dicitur, feriis multiplicium | f.6 | formas sustinuisse discriminum.

14.1. Atquin videmus mediis his annis mediisque temporibus ex victis hostibus innumerabiles esse victorias reportatas, prolatos imperii fines et in potestatem redactas inauditi nominis nationes: saepenumero maximos annorum fuisse proventus, vilitates atque abundantias rerum tantas ut commercia stuperent universa, pretiorum auctoritate prostrata. 2. Quemadmodum enim res agi et usque ad hoc tempus genus quisset durare mortalium, si non omnia quae usus [ut] vitae posceret subministraret fertilitas rerum?

15.1. Sed fuerunt aliquando nonnulla in necessitatibus tempora: et relaxata sunt abundantiis rursus; contra voluntatem quaedam bella administrata: et victoriis postmodum successibusque correcta. 2. Quid ergo? dicemus iniuriarum nostrarum deos modo memores esse modo esse rursus immemores? 3. Si quo tempore fames est, irati esse dicuntur, sequitur ut abundantiae tempore irati et difficiles non sint; atque ita perducitur res eo ut vicibus ludicris et ponant et repetant iras et in integrum se semper offensionum <omissa> recordatione restituant.

16.1. Quamquam istud quod dicitur quale sit explicabili non potest conprehensione cognosci. Si Alamannos, Persas, Scythas, idcirco voluerunt devinci, quod habitarent et degerent in eorum gentibus Christiani, quemadmodum Romanis tribuere victoriam, cum habitarent et degerent in eorum quoque gentibus Christiani? 2. Si in Asia, Syria, idcirco mures et locustas | f. 6b | effervescere prodigialiter voluerunt, quod ratione consimili habitarent in eorum gentibus Christiani: in Hispania, Gallia, cur eodem tempore horum nihil natum est, cum innumeri viverent in his quoque provinciis Christiani? 3. Si apud Gaetulos Tinguitanos, huius rei causa siccitatem satis ariditatemque miserunt, eo anno cur messes amplissimas Mauris Nomadibusque tribuerunt, cum religio similis his quoque in regionibus verteretur? 4. Si in civitate unaqualibet fame plurimos emori nostri nominis aversione fecerunt, cur ibidem annonaria caritate non tantum corporis non nostri, verum etiam Christianos ditiores et locupletissimos reddiderunt? 5. Aut igitur cuncti nihil laetum habere debuerunt, si malorum causa nos sumus, nationibus enim sumus in cunctis, aut, cum mixta videatis cum incommodis laeta, desinite nobis adscribere id quod offendit res vestras, cum nihil laetis officiamus et prosperis. 6. Si enim ego ut male sit facio, cur ut bene sit non obsto? si ut inopia magna sit meum nomen in causa est, cur nihil impedio ut sit feracitas maxima? si ut in bellis accipiatur vulnus ego dicor adferre fortunam, cur, duelles cum pereant, laevum augurium non sum nec in adversa spes bonas mali ominis obscenitate traduco?

17.1. Et tamen, o magni cultores atque antistites numinum, cur irasci populis Christianis augustissimos illos adseveratis deos? Ita non advertitis, non videtis, adfectus quam turpes, quam indecoras numinibus attribuatis insanias? 2. Quid est enim aliud irasci quam insanire, quam furere, | F. 7 | quam in ultionis libidinem ferri et in alterius doloris cruces efferati pectoris alienatione bacchari? 3. Hoc ergo dii magni norunt, perpetiuntur et sentiunt quod ferae, quod beluae, quod mortiferae continent venenato in dente natrices. 4. Quod levitatis in homine, quod terreno in animante culpabile est, praestans illa natura et in perpetuae virtutis firmitate consistens scire adseveratur a vobis: 5. - et quid ergo sequitur necessario, nisi ut ex eorum luminibus scintillae emicent flammeae, aestuet anhelum pectus, spuma iactetur ex ore et ex verbis ardentibus labrorum siccitas inalbescat?

18.1. Quod si verum est istud et est exploratum et cognitum, ecfervescere deos ira et huiusmodi motu, perturbatione iactari, immortales et perpetui non sunt nec in divinitatis alicuius existimatione ponendi. 2. Ubi enim est ullus, sicut sapientibus videtur, adfectus, ibi esse necesse est passionem; ubi passio sita est, perturbationem consentaneum est consequi; ubi perturbatio est, ibi dolor et aegritudo est; ubi dolor et aegritudo est, imminutioni et corruptioni iam locus est; quae duo si vexant, adest vicinus interitus, mors omnia finiens et cunctis adimens sentientibus vitam.

19.1. Quid quod isto modo non tantum illos leves ac fervidos, verum - quod ab diis convenit procul esse dimotum - et iniquos inducitis et iniustos et aequitatis vel modicae nullam prorsus obtinere rationem? 2. Quid est enim tam iniustum quam in aliis irasci et alios laedere, de hominibus conqueri et innoxia dilacerare frumenta, Christianum nomen odisse et dispendiis omnibus suos | f. 7b | labefactare cultores?

20.1. At numquid idcirco in vos etiam saeviunt, ut intestinis vulneribus concitati in ultionem consurgatis illorum? - Ergo humana patrocinia dii quaerunt et, nisi vestra fuerint adsertione protecti, idonei non sunt ipsi, qui propulsare, defendere suas valeant contumelias? 2. Quinimmo si verum est ardere illos ira, permittite illis potestatem sui, defendant se ipsi atque in ultionem maiestatis offensae intestinas exerant experianturque virtutes. 3. Possunt nos, si voluerint, aestu, possunt nocentissimo frigore, possunt auris pestilibus, possunt morborum obscurissimis causis enecare, consumere atque ab omni penitus coetu exterminare mortali; 4. aut si malum consilium est adgredi nos vi, emittant aliquod iudicationis signum, per quod esse liquidum cunctis possit, invitissimis nos eis habitare sub caelo.

21.1. Vobis secundas tribuant valetudines, adversas nobis ac pessimas. Opportunis imbribus vestra inrigent rura, pluviarum quicumque sunt rores nostris ab agellulis abigant. Lanitia curent vestra numerosis fetibus multiplicari, sterilitatem infaustam nostris pecuariis inferant. 2. Ex olivis vestris atque vinetis plenam faciant autumnitatem fundi, at ex nostris exprimi unum prohibeant palmitis rorem. 3. Ad extremum et ultimum in vestro ore praecipiant suam fruges retinere naturam, at vero in nostro mel amarum fieri, olearum fluenta fracescere et sub ipsius potu labris in acoris perfidiam vinum repente mutari.

22.1. Quod cum minime fieri testificentur res ipsae | f. 8 | neque minus ad nos quicquam neque ad vos plurimum redundare vitalibus ex beneficiis constet, libido quae tanta est inimicos atque hostes deos esse contendere Christianis, quos in rebus tristissimis atque laetis nihil abs te videas ratione in aliqua discrepare? 2. Si verum vobis permittitis ac sine ullis adsentationibus dici, verba sunt haec, verba sunt, res immo per calumnias creditae, non cognitionis alicuius testimonio comprobatae.

23.1. Ceterum dii veri et qui habere, qui ferre nominis huius auctoritatem condigni sunt, neque irascuntur neque indignantur neque quod alteri noceat insidiosis machinationibus construunt. 2. Etenim revera est impium et sacrilegia cuncta transcendens, sapientem illam credere beatissimamque naturam magnum aliquid putare, si se sibi aliquis adulatoria humilitate summittat, et si fuerit non factum, despectam se credere et ab summi culminis decidisse fastigio. 3. Puerile, pusillum est et exile, vix et illis conveniens, quos iamdudum experientia doctorum daemonas appellat errones, non nosse caelestia et in hac rerum materia crassiore condicionis suae sorte versari.

24.1. Vestra sunt haec, vestra sunt inreligiose opinata et inreligiosius credita. 2. Quinimmo, ut verius proloquar, huruspices has fabulas, coniectores, harioli, vates et numquam non vani concinnavere fanatici, qui, ne suae artes intereant ac ne stipes exiguas consultoribus excutiant iam raris, si quando vos velle rem venire in invidiam compererunt, 3. ''Negleguntur dii, clamitant, atque in templis iam raritas summa est, iacent antiquae derisui caerimoniae et sacrorum quondam veterrimi ritus | f. 8b | religionum novarum superstitionibus occiderunt, et merito humanum genus tot miseriarum angustiis premitur, tot laborum excruciatur aerumnis''. 4. Et homines, brutum genus et quod situm sub lumine est caecitate ingenita nequeuntes videre, audent adseverare furiosi quod vos credere non erubescitis sani.

25.1. Ac ne quis nos tamen diffidentia responsionis tranquillitatis existimet deos donare muneribus, innoxias adfingere his mentes atque ab omni perturbatione dimotas, concedamus, sicut libitum vobis est, intendere in nos iras, sanguinem illos sitire nostrum et iamdudum nos cupere mortalium submovere de saeculis. 2. Sed si non est molestum, non grave, si communis officii res est, non ex gratia, sed ex vero disceptationis huius disceptare momenta, audire a vobis exposcimus, quaenam sit haec ratio, quae causa propter quam in nos tantum et dii saeviant superi et asperati homines inardescant. 3. ''Religiones, inquiunt, impias atque inauditos cultus terrarum in orbe tractatis''. - Quid, o participes rationis audetis homines proloqui, quid effutire, quid promere temerariae vocis desperatione temptatis? 4. Deum principem, rerum cunctarum quaecumque sunt dominum, summitatem omnium summorum obtinentem, adorare, obsequio venerabili invocare, in rebus fessis totis, ut ita dixerim, sensibus amplexari, amare, suspicere, execrabilis religio est et infausta, impietatis et sacrilegii plena, caerimonias antiquitus institutas novitatis suae superstitione contaminans?

26.1. Hoccine est quaeso audax illud facinus et inmane, propter quod maximi caelites | f. 9 | aculeos in nos intendunt irarum atque indignationum suarum, propter quod vos ipsi, cum libido incesserit saeva, exuitis nos bonis, exterminatis patriis sedibus, inrogatis supplicia capitalia, torquetis, dilaceratis, exuritis et ad extremum nos feris et beluarum laniatibus obiectatis? 2. Quisquis istud in nobis damnat aut in aliqua ducit criminatione ponendum, is aut nomine appellandus est hominis, quamvis ille videatur sibi, aut deus esse credendus est, quamvis ipse se esse mille profiteatur in vatibus? 3. Trophonius nos impios Dodonaeus aut Iuppiter nominat, et ipse dicetur deus atque in ordine conputabitur numinum, qui aut summo servientibus regi crimen impietatis adfingit aut sibi torquetur maiestatem eius cultumque praeponi? 4. Delius Apollo vel Clarius, Didymaeus, Philesius, Pythius et hic habendus divinus est, qui aut summum imperatorem nescit aut ignorat a nobis cotidianis ei precibus supplicari? 5. Qui si pectorum secreta nesciret nec quid in intimis sensibus contineamus agnosceret, summum tamen invocare nos deum et ab eo quod postulamus orare vel auribus potuit scire vel ipsius vocis sono qua utimur in precibus noscitare.

27.1. Nondum est locus ut explicemus, omnes isti qui nos damnant qui sint vel unde sint, quantum possint vel noverint, cur ad Christi paveant mentionem, discipulos cur eius inimicos habent et invisos; quod tamen humanum pollicentibus sensum una pariter definitione figamus: nihil sumus aliud Christiani nisi magistro Christo summi regis ac principis veneratores; | f. 9b | nihil, si consideres, aliud invenies in ista religione versari. 2. Haec totius summa est actionis, hic propositus terminus divinorum officiorum, hic finis, huic omnes ex more prosternimur, hunc conlatis precibus adoramus, ab hoc iusta et honesta et auditui eius condigna deposcimus, non quo ipse desideret supplices nos esse aut amet substerni tot milium venerationem videre; utilitas haec nostra est et commodi nostri rationem spectans. 3. Nam quia proni ad culpas et ad libidinis varios adpetitus vitio sumus infirmitatis ingenitae, patitur se semper nostris cogitationibus concipi ut, dum illum oramus et mereri eius contendimus munera, accipiamus innocentiae voluntatem et ab omni nos labe delictorum omnium amputatione purgemus.

28.1. Quid dicitis, o sacri, quid, divini interpretes iuris? Meliorisne sunt causae, qui Grundulios adorant Lares, [Aios Locutios], Limentinos, quam sumus nos omnes, qui deum colimus rerum patrem atque ab eo deposcimus rebus fessis languentibus que tutamina? 2. Et illi cati, sapientes, prudentissimi vobis videntur nec reprehensionis ullius, qui Faunos, qui Fatuas civitatumque genios, qui Pavores reverentur atque Bellonas, nos hebetes, stolidi, fatui obtunsi pronuntiamur et bruti, qui dedidimus nos deo, cuius nutu et arbitrio omne quod est constat et in essentiae suae perpetuitate defixum est? 3. Hancine sententiam promitis, hanc legem constituitis, hanc promulgatis ut honoribus adficiatur amplissimis quisquis vestros adoraverit servulos, crucem mereatur extremam | f. 10 | quisquis vobis ipsis dominis supplicarit? 4. In civitatibus maximis atque in potentioribus populis sacra publice fiunt scortis meritoriis quondam atque in volgarem libidinem prostitutis: nullus tumor indignationis in diis est. Templa faelibus, scarabeis et buculis sublimibus sunt elata fastigiis: silent inrisae numinum potestates nec livore afficiuntur ullo, quod sibi comparatas animantium vilium conspiciunt sanctitates. 5. Nobis solis sunt inimici, nobis asperrimi dii hostes, quia patrem veneramur illorum, per quem, si sunt, esse et habere substantiam sui nominis maiestatisque coeperunt, a quo ipsam deitatem, ut ita dicam, sortiti esse sentiunt et in rerum numero recognoscunt, cuius voluntate et arbitrio et interire et solvi nec solvi possunt nec interire? 6. Nam si omnes concedimus unum esse principem solum, quem nulla res alia vetustate temporis antecedat, post illum necesse est cuncta et nata esse et prodita et in sui nom et prodita et in sui nominis prosiluisse naturam. 7. Quod si fixum et ratum est, erit nobis consequens confiteri et deos esse nativos et a principe rerum fonte ortus sui originem ducere. Qui si sunt nativi et geniti, et interitionibus utique periculisque vicini. 8. ''At enim esse creduntur immortales, perpetui et nullius umquam participes finis''. - Ergo istud munus dei patris et donum est, ut infinita meruerint idem esse per saecula, cum sint labiles solubilesque natura.

29.1. Atque utinam daretur, in unius speciem contionis toto orbe contracto, oratione hac uti et humani in generis | f. 10b | audientia conlocari. 2. Ergone impiae religionis sumus apud vos rei et, quod caput rerum et columen venerabilibus adimus obsequiis, ut convicio utamur vestro, infausti et athei nuncupamur? 3. Et quis magis rectius horum feret invidiam nominum, quam qui alium prae hoc deum aut novit aut sciscitatur aut credit? 4. Nonne huic omnes debemus hoc ipsum primum, quod sumus, quod esse homines dicimur, quod ab eo vel missae <animae> vel lapsae caecitate huius in corporis continemur? non quod incedimus, quod spiramus et vivimus, ab eo ad nos venit vi que ipsa vivendi efficit nos esse et animali agitatione motari? 5. Nonne ab hoc effluunt causae, per quas nostra fulcitur salus variarum munificentia voluptatum? Mundus iste in quo degitis, cuius est aut quis eius vobis attribuit fructum possessionemque retinere? 6. quis, ut subiectas res cernere, ut contrectare, ut considerare possetis, publicum istud lumen dedit? quis, ne fixa pigritiae stupore torpescerent elementa vitalia, solis ignes constituit ad rerum incrementa futuros? 7. Solem deum cum esse credatis, conditorem eius opificemque non quaeritis? Luna cum apud vos dea sit, non similiter scire curatis genitor eius et fabricator quis sit?

30.1. Nonne cogitatio vos subit considerare, disquirere in cuia possessione versemini, cuia in re sitis, cuius ista sit quam fatigatis terra, cuius aer iste quem vitali reciprocatis spiritu, cuius abutamini fontibus, cuius liquore, quis ventorum disposuerit flamina, quis undosas excogitaverit nubes, quis se| f.11 |minum frugiferas potestates rationum proprietate distinxerit? 2. Apollo vobis pluit, Mercurius vobis pluit, Aesculapius, Hercules aut Diana rationem imbrium tempestatumque finxerunt? et hoc fieri qui potest, cum in mundo profiteamini eos natos certoque tempore sensum adripuisse vitalem? 3. Si enim temporis antiquitate mundus eos antevenit et, priusquam nati sunt, iam noverat pluvias tempestatesque natura, nullum serius nati pluendi ius habent neque eis inserere rationibus se possunt quas invenerunt hic agi et maiore ab auctore tractari.

Tous les livres