Contre les nations (Adversus nationes) (page 7)

Arnobe de Sicca · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com/arnobius — livres 1–7 · 12 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

ARNOBII ADVERSVS NATIONES LIBER III (suite)

37.1. Musas Mnaseas est auctor filias esse Telluris et Caeli, Iovis ceteri praedicant ex Memoria uxore vel Mente, has quidam virgines, alii matres fuisse conscribunt. 2. Libet enim iam paucis etiam illas partes attingere, quibus alius aliud eadem de re dicere opinionum diversitate monstramini. 3. Ephorus has igitur numero esse tris effert, Mnaseas, quem diximus, quattuor, Myrtilus inducit septem, octo adseverat Crates, ad extremum Hesiodus [Hesiodus: Theog. 75] novem cum nominibus prodit, dis caelum et sidera locupletans. 4. Nisi fallimur, ista dissensio nihil scientium verum est non ab rei veritate descendens. Nam si liquido sciretur quid sit, una esset vox omnium et in eiusdem sententiae finem cunctorum pergeret et conveniret adsensio.

38.1. Quonam modo igitur religionis potestis integrare vim plenam, cum circa ipsos erretis deos, aut ad venerabiles invitare nos cultus, cum nihil nos certi de ipsorum numinum comprehensione doceatis? 2. Ut enim de mediis conticiscamus auctoribus, aut ille primus eradit atque interficit sex divas Musas, si esse illas constat novem, aut iste ultimus et extremus sex adponit, quae nullae sunt, tribus solis in veritate constantibus, ut neque sciri possit aut comprehendi, quaenam debeant addi, quae demi, et in periculum deducatur religionis ipsius susceptio, aut id quod non est colens aut quod sit fortasse praeteriens. 3. Novensiles Piso deos esse credit novem in Sabinis apud Trebiam constitutos. Hos Granius Musas putat consensum adcommodans Aelio, novenarium numerum tradit Varro, quod in movendis rebus potentissimus semper habeatur et maximus, novitatum Cornificius praesides, quod curantibus his omnia novitate integrentur et constent, deos novem Manilius quibus solis Iuppiter potestatem iaciendi sui permiserit fulminis. 4. Cincius numina peregrina novitate ex ipsa appellata pronuntiat; nam solere Romanos religiones | f. 78 | urbium superatarum partim privatim per familias spargere, partim publice consecrare, ac ne aliqui deorum multitudine aut ignorantia praeteriretur, brevitatis et compendii causa uno pariter nomine cunctos Novensiles invocari.

39.1. Sunt praeterea nonnulli, qui ex hominibus divos factos hac praedicant appellatione signari, ut est Hercules Bomulus Aesculapius Liber Aeneas. Sententiae, ut apparet, diversae sunt haec omnes, neque fieri per rerum naturam potest, ut qui opinionibus differunt veritatis unius habeantur auctores. Si enim Pisonis sententia vera est, Melius et Uranius mentiuntur, si quod dicitur ab his certum est, peritissimus errat Varro, qui rebus in .sub.stantia constitutis inanissimas subdit et res cassas. 2. Si novenarius numerus cognomen Novensilium ducit, Cornificius balare convincitur, qui novitati praesidentibus divis alienae potentiae vim donat. Quodsi opinio Cornificii vera est, inprudens Cincius invenitur, qui urbium victarum deos potestate adficit Novensilium numinum. Quodsi hi sunt quos Cincius praedicat, Manilius dicere repperietur falsum, qui alieni fulminis iaculatores sub istius vocaminis appellatione concludit. 3. Quodsi exploratum et verum est id quod Manilius autumat, in errore sunt hi maximo qui honoribus divinis auctos consecratosque mortales ab novitate honoris existimant nuncupari. Quodsi Novensiles hi sunt qui meruerunt ad sidera sublevari, postquam sunt vitae mortalitate defuncti, nulli prorsus Novensiles di sunt. 4. Ut enim servi milites magistri non sunt personarum | f. 78b | subiacentium nomina sed officiorum, condicionum et munerum, ita cum Novensiles dicimus, si nomen est istud eorum qui ex hominibus meruerunt dii esse, manifestum et promptum est, non personas specialiter definitas sed novitatem ipsam cognomine Novensilium nuncupari.

40.1. Nigidius Penates deos Neptunum esse atque Apollinem prodidit, qui quondam muris immortalibus Ilium condicione adiuncta cinxerunt. Idem rursus in libro sexto exponit et decimo disciplinas Etruscas sequens, genera esse Penatium quattuor et esse Iovis ex his alios, alios Neptuni, inferorum tertios, mortalium hominum quartos, inexplicabile nescio quid dicens. 2. Caesius et ipse id sequens Fortunam arbitratur et Cererem, Genium Iovialem ac Palem, sed non illam feminam quam vulgaritas accipit sed masculini nescio quem generis ministrum Iovis ac vilicum. 3. Varro qui sunt introrsus atque in intimis penetralibus caeli deos esse censet quos loquimur nec eorum numerum nec nomina sciri. Hos Consentes et Complices Etrusci aiunt et nominant, quod una oriantur et occidant una, sex mares et totidem feminas, nominibus ignotis et miserationis parcissimae; sed eos summi Iovis consiliarios ac principes existimari. 4. Nec defuerunt qui scriberent Iovem, Iunonem ac Minervam deos Penates existere, sine quibus vivere ac sapere nequeamus et qui penitus nos regant ratione, calore ac spiritu. Ut videtis, et hic quoque nihil concinens dicitur, nihil una pronuntiatione finitur, nec est aliquid fidum, quo insistere mens possit veritati suae proxima suspicione | f. 79 | coniciens. Ita enim labant sententiae alteraque opinio ab altera convellitur, ut aut nihil ex omnibus verum sit aut si ab aliquo dicitur, tot rerum diversitatibus nesciatur.

41.1. Possumus, si videtur, summatim aliquid et de Laribus dicere, quos arbitratur vulgus vicorum atque itinerum deos esse ex eo quod Graecia vicos cognominat lau/raj. 2. In diversis Nigidius scriptis modo tectorum domumque custodes, modo Curetas <ait> illos, qui occultasse [Lucr. II, 633-34] perhibentur Iovis aeribus aliquando vagitum, modo Digitos Samothracios, quos quinque indicant Graeci Idaeos Dactylos nuncupari. Varro similiter haesitans nunc esse illos Manes et ideo Maniam matrem esse cognominatam Larum, nunc aerios rursus deos et heroas pronuntiat appellari, nunc antiquorum sententias sequens Larvas esse dicit Lares, quasi quosdam genios et functorum animas mortuorum.

42.1. Infinitum est et inmensum species ire per singulas atque ipsis facere promptum libris, nullum esse a vobis deum neque existimatum neque creditum, de quo <non> ambiguas discrepantisque sententias opinionum mille varietatibus prompseritis. 2. Sed brevitatis et fastidii causa satis haec est dixisse quae dicta sunt, et est operosum nimis coacervare in unum multa, cum ex uno et ex altero manifestum fiat et patet haesitare, labare nec quicquam vos certi de his rebus quas adseritis dicere. 3. Nisi forte dicetis: "Etiamsi personaliter ignoramus qui sunt Lares, qui sunt novensiles, qui Penates, esse illos tamen consensio ipsa vindicat auctorum et in numeris caelitum | f. 79 b | formam sui generis optinere". 4. - Et quemadmodum poterit an sit deus aliquis sciri, si ignorabitur et nescietur quid sit, aut postulatio ipsa beneficiorum valere, si exploratum non erit, non certum, quis ad quamque debeat consultationem vocari? 5. Omnis enim qui quaerit alicuius numinis impetrare responsum, debet necessario scire, cui supplicet, quem imploret, a quo rebus auxilia <et> necessitatibus exposcat humanis, maxime cum vos ipsi et non omnes omnia deos posse praestare et dissimillimis ritibus singulorum animos refertis offensionesque placari.

43.1. Etenim si hic atram, ille albam desiderat pellem, huic capite velato, illi sacrificandum est nudo, de matrimoniis ille consulitur, hic medellas incommoditatibus praestat, interesse non potest nihil an sit ille Novensilis an ille, cum ignoratio rerum, personarum confusio et deos [cogat] offendat et necessario piaculum contrahi <cogat>? 2. Finge enim me ipsum incommoditatis alicuius et declinandi periculi causa horum cuipiam numinum supplicare dicentem: "Adeste, adestote dii Penates, tu Apollo tuque Neptune omniaque haec mala quibus uror terreor vexor vestri numinis averruncate clementia": - eritne spes aliqua referendae ab his opis, si Ceres Pales Fortuna, Iovialis aut Genius, non Neptunus et Apollo Penates dii erunt? 3. Aut si Curetas pro Laribus invocaro, quos esse Digitos Samothracios pars vestrorum adseverat auctorum, quemadmodum his potero auxiliatoribus et propitiis uti, cum neque his | f. 80/ sua et aliena illis inposuero cognomina? Usque adeo res exigit propriatim deos scire, nec ambigere nec dubitare de uniuscuiusque vi, nomine, si alienis ritibus et appellationibus fuerint invocati, et aures habeant structas et piaculis nos teneant inexpiabilibus obligatos.

44.1. Quare si vobis liquet, in sublimibus palatiis caeli habitare, consistere multitudinem istam quam enumeratis deorum, in unius proloquii finibus convenit vos stare nec per varias distractos repugnantesque sententias fidem ipsis rebus quas struitis derogare. 2. Si Ianus est, Ianus sit, si Liber est, Liber sit, si Summanus, Summanus sit: hoc est enim confidere, hoc tenere, exploratae in rei cognitione defigi, non more caecorum atque errantium dicere: "Novensiles Musae sunt, Trebiani quinimmo dii sunt, immo novenarius numerus, subversarum potius vel urbium praesides", et in id periculum perducere res tantas, ut dum alios tollitis et reponitis alios, possit iure de cunctis an sint ulla in parte dubitari.

Christian Latin Arnobius The Latin Library The Classics Page

Arnobius: Adversus Nationes Liber IV

ARNOBII ADVERSVS NATIONES LIBER IV

1.1. Interrogare vos libet ipsosque ante omnia Romanos, dominos rerum ac principes, utrumne existimetis Pietatem Concordiam Salutem Honorem Virtutem Felicitatem ceteraque huiusmodi nomina quibus aras videmus a vobis cum magnificis exaedificatas delubris vim habere divinam caelique in regionibus degere an ita ut adsolet dicis causa, ex eo quod optamus et volumus bona ista nobis contingere, superorum retuleritis in censum. 2. Nam si verba | f. 80b | existimantes haec cassa et nullius substantiae nomina divinis tamen regionibus consecratis, erit vobis videndum, utrumne istud puerile sit ludicrum an vestrorum de numinum delusione spectans, quibus coaequatis et adiungitis inanium figmenta verborum. 3. Sin autem ex animi certiore sententia deos esse et haec rati templis et pulvinaribus onerastis, inscitiam nostram ut doceatis oramus: Victoria Pax Aequitas et cetera quae in superioribus dicta sunt quanam ratione, qua via intellegi possunt dii esse atque ad superorum concilium pertinere?

2.1. Nos enim, nisi forte communem tollitis nobis atque eripitis sensum, nihil horum sentimus et cernimus habere vim numinis neque in aliqua contineri sui generis forma, sed esse virtutem viri, salutem salvi, honorem honorati, victoris victoriam, concordis concordiam, pietatem pii, memoriam memoris, feliciter vero viventis ac sine ullis offensionibus felicitatem. 2. Quod a nobis verissime dici ex contrariis promptum est oppositionibus noscitare, infelicitate discordia oblivione iniquitate impietate ignavia pectoris et valetudine corporis minus fausta. Ut enim haec accidunt hominumque sunt posita in actionibus, adfectibus fortuitis, ita quod illis adversum est ex qualitatibus benignioribus nominatur, in aliis necesse est haereat, ex quibus ita formatis figuratio ista concepta est nominum.

3.1. Nam quod nobis catervas signatorum alias inducitis deorum, existimare non possumus utrumne istud serio atque ex rei compertae faciatis fide an fictionibus ludentes | f. 81 | cassis ingeniorum lasciviatis fluxu[m]. "Quod abiectis infantibus pepercit lupa non mitis, Luperca, inquit, dea est auctore appellata Varrone". - Ex rerum ergo proventu, non ex vi naturae dea ista est proditat et postquam feros morsus immanis prohibuit belua, et ipsa esse occepit et ipsius nominis significantiam traxitt aut si fuit iamdudum dea, priusquam Romulus nasceretur et frater, cuius fuerit nominis atque appellationis expromite. 2. Praestana est, ut perhibetis, dicta, quod Quirinus in iaculi missione cunctorum praestiterit viribus: et quod Tito Tatio, Capitolinum capiat <ut> collem viam pandere atque aperire permissum est, dea Panda est appellata vel Pantica. Ante facta et haec ergo numquam fuerant numina et nisi Romulus tenuisset teli traiectione palatium nique Tarpeiam rupem rex Sabinus potuisset accipere, nulla esset Pantica, nulla Praestana est? Si et has dicitis ante sui causam fuisse cognominis, quod in priore quaesitum est capite, cuius et hae fuerint vocaminis indicate.

4.1. "Pellendorum hostium dea potens Pellonia est". - Quorumne, nisi molestum est, edite. Confligunt partes atque inter se comminus armorum collatione decernunt, et haec illi est pars hostis et illa huic hostilis: quos ergo Pellonia, cum hinc et inde pugnabitur, pellet, aut in gratiam concessura est quorum, cum utrique debeat parti sui nominis vires officium que praestare? Quod si utique fecerit, id est partibus si utrisque favorem ac suffragium commodarit, nominis sui vim perdet, quod partis unius in pulsione formatum est. | f. 81b | 2. Nisi forte dicetis: "Romanorum tantum est dea haec et cum solis Quiritibus faciens gralo tiosis semper opitulationibus praesto est". - Esse quidem hoc ita, quod nomini favemus, optamus, at quaestionem non exiguam res habet. 3. Quid enim? Romani deos possident peculiares, qui aliarum gentium non sint? et quemadmodum poterunt dii esse, si non omnibus quae ubique sunt gentes aequabilitatem sui nominis exhibebunt? 4. et ubi quaeso iamdudum Pellonia haec fuit, cum apud furculas Caudinas decus publicum subiugatum est, cum apud Trasimeni lacum sanguinei <cu>currere torrentes, cum Diomedis campi Romanis cadaveribus aggerati sunt, cum mille alia vulnera proeliorum innumeris accepta sunt cladibust Dormiebat, stertebat; aut quoa vilia facere consueta sunt capita, in hostilia castra defugerat?.

5.1. "Dii laevi a laeva sinistrarum tantum regionum sunt praesides et inimici partium dexterarum". - Quod quanam istud ratione dicatur quove animi sensu, neque ipsi nos adsequimur nec a vobis confidimus posse in aliquam lucem communis intellegentiae perduci. Iam primum enim mundus ipse per se sibi neque dexteras neque laevas neque superas regiones neque imas neque anticas habet neque posticas. Quicquid enim teres est atque ex omni parte rotunditatis solidae convexione conclusum, nullum habet initium, nullum finem: ubi finis et initium nullum est, esse aliqua portio sui nominis [et initium] non potest. 2. Itaque cum dicimus: dextera haec regio est | f. 82 | et illa laeva, non ad mundi habitum dicimus, qui sui simillimus totus est, sed ad positionem nostram situmque revocamus, qui informati sic sumus, ut alia dextera, alia in nos dicantur esse laeva: quae tamen haec ipsa, quae laeva appellamus et dextera, [alia in nobis] nihil habent perpetuum, nihil fixum, sed prout nos casus atque eventus conlocaverit temporis, ita nostris sumunt ab lateribus figurationes. 3. Si orientem solem respexero, cardo mihi frigoris et septentrio fit laevus: in quem si ora traduxero, erit mihi sinister occasus, qui ab sole posterganeus habebitur. Rursus vero si iecero plagam in occiduam lumina, <in>vocabulum sinistri auster et meridies transit: in qua si me parte necessaria temporis circumegerit ratio, fit ut oriens laevus inmutata corporis conversione dicatur. 4. Qua ex re poterit facillime recognosci, neque dextera neque laeva natura esse ulla sed positionis et temporis et prout nostri corporis habuerit se situs rerum ad circumstantiam collocatus. 5. Quod cum ita se habeat, quanam ratione, quo pacto sinistrarum partium dii erunt, cum easdem constiterit religiones modo dexteras fieri modo laevas? Aut quid dexterae meruerunt de immortalibus dis partes, ut sine ullis praesidibus degerent, quas esse faustas et prosperis semper cum ominibus ediderunt?.

6.1. "Lateranus, ut dicitis, deus est focorum et genius adiectus que hoc nomine, quod ex laterculis ab hominibus crudis caminorum istud exaedificetur genus". 2. - Quid ergo? si testa aut materia | f. 82b | fuerint quacumque alia fabricati, foci genios non habebunt, et ab officio tutelae quisquis iste est Lateranus abscedet, quod regni sui possessio non luteis constructa est formis? et quid, quaeso, ut faciat, praesidatum focorum deus iste sortitus est? 3. Per humani generis coquinas currit inspiciens et explorans, quibusnam lignorum generibus suis ardor in foculis excitetur, habitudinem fictilibus contribuit vasculis ne flammarum dissiliant vi victa, curat ut ad sensum palati suis cum iucunditatibus veniant rerum incorruptarum sapores, et an o rite pulmenta condita sint praegustatoris fungitur atque experitur officio. 4. Itane istud non foedum, quinimmo, ut verius dixerim, non contumeliosum, non impium, ad hoc tantum inducere deorum nescio quas fictiones, non quas dignis honoribus prosequare sed quas rebus turpibus et infami praeficias actioni?.

7.1. Etiamne militaris Venus castrensibus flagitiis praesidet et puerorum stupris? etiamne Perfica una est e populo numinum, quae obscenas illas et luteas voluptates ad exitum perficit dulcedine inoffensa pro cedere? etiamne Pertunda, quae in cubiculis praesto est virginalem scrobem effodientibus maritis? etiamne Tutunus, cuius inmanibus pudendis horrentique fascino vestras inequitare matronas et auspicabile ducitis et optatis? 2. Quodsi minime vos admovent ad intellectum veritatis res ipsae, nec ex ipsis saltem potestis nominibus noscere inanissimae superstitionis figmenta haec | f. 83 | esse et falsorum imaginationes deorum? 3. "Putationibus arborum Puta, inquitis, praesto est, rebus petendis Peta, deus nemorum Nemestrinus est, Patellana numen est et Patella, ex quibus una est patefactis, patefaciendis rebus altera praestituta. 4. Nodutis dicitur deus, qui ad nodos perducit res satas, et quae praeest frugibus terendis, Noduterensis: ab erroribus viarum dea + Vpibilia liberat, in tutela sunt Orbonae orbati liberis parentes, in Neniae, quibus extrema sunt tempora. Nam quae durat et solidat infantibus parvis ossa Ossipago ipsa memoratur, Mellonia dea est pollens potensque in apibus, mellis curans custodiens que dulcedinem"..

8.1. - Dicite, o quaeso, ita ut vobis propitiae faveant Peta Puta Patella, si omnino non essent apes ullae in terris, aut si exos <genus> humanum velut quidam vermiculi nasceremur, dea Mellonia non esset aut Ossipago solidatrix ossuum nomen proprium non haberet? 2. Etenim quaero et rogito, utrumne vobis videantur antiquiores dii esse natura tempore vetustate an homines, an apes fruges virgulta et cetera? 3. Dubitabit hominum nemo quin innumeris dicatis "deos aetatibus, saeculis cuncta quaecumque sunt anteire". - Quod si habet se ita, qui fieri per rerum naturam potest, ut ex rebus postea procreatis acciperent nomina ea quae sunt priora temporibus aut tutelas sortirentur earum dii rerum quae nondum essent genitae et in usum mortalibus adtributae? 4. An numquid "iamdudum sine nominibus dii erant, et postquam res nasci terrisque inesse coeperunt, his a vobis dignati sunt signis atque appellationibus nuncupari?". | f. 83b | 5. - Et unde scire potuistis quae nomina singulis inderetis, cum esse illos ignoraretis omnino autinesse potentias his certas, cum esset vobis similiter nescium quisnam eorum quid posset et cui rei deberet pro sui numinis potestate praeponi?.

9.1. "Quid ergo, inquitis, hos deos nusquam esse gentium iudicatis et falsis opinationibus constitutos?". - Non istud nos soli, sed veritas ipsa dicit et ratio et ille communis qui est cunctis in mortalibus sensus. 2. Qui est enim qui credat esse deos Lucrios et lucrorum consecutionibus praesidere, cum ex turpibus causis frequentissime veniant et aliorum semper ex dispendiis constent? quis Libentinam, quis + Burnum libidinum superesse tutelis, quas iubet sapientia fugere et quas mille per species propudiosa expeeritur et exercet obscenitas? 3. quis Limentinum, quis Limam custodiam liminum gerere et ianitorum officia sustinere, cum fanorum <limina> cotidie videamus et privatarum domorum convelli et subrui nec sine his esse flagitiosos ad lupanaria commeatust quis curatores obliquitatum Limos, quis Saturnum praesidem sationis, quis Montinum montium, quis segnium Murcidam? quis ad extremum deam Pecuniam esse credat, quam velut maximum numen vestrae indicant litterae donare anulos aureos, loca in ludis atque in spectaculis priora, honorum suggestus summos, amplitudinem magistratus, et quod maxime pigri ament, securum per opulentias otium..

10.1. Quodsi habent in sedibus suos proprios praesides ossa, mella et limina ceteraqua alia, | f. 84 | quae vel cursim perstrinximus vel nimietatis non adtigimus taedio, licet consimili ratione mille alios deos inducere, qui rebus innumeris debeant suam curam custodiamque praebere. 2. Cur enim deus praesit mellì uni tantummodo, non praesit cucurbitis, rapis, non cunelae, nasturtio, non viciis betaciis caulibus? cur sola meruerint ossa tutelam, non meruerint ungues pili cetera que alia locis posita in obscuris et verecundioribus partibus? 3. Et sunt casibus obnoxia plurimis et curam magis deorum diligentiam que desiderant. Aut si et has dicitis partes suis agere sub tutelatoribus divis, incipient totidem dii esse quot res sunt: nec explicabitur ratio, cur non rebus omnibus divinae praesideant curae, si certas res esse quibus praesint numina et provideant dixeritis..

11.1. Quid dicitis, o patres novarum religionum, quid potestatum? hoscine a nobis deos violari et neglegi sacrilego clamitatis queritamini que contemptu, Lateranum genium focorum, Limentinum praesidem liminum, Pertundam Perficam Noduterensem? et quia non supplices Mutuno procumbimus atque Tutuno, ad interitum res lapsas atque ipsum dicitis mundum leges suas et constituta mutasse? 2. Atquin videte, perspicite, ne dum talia confingitis monstra talia atque molimini, deos offenderitis certissimos, si modo sunt ulli qui istius nominis mereantur sustinere atque habere fastigium, nec propter aliam causam mala ista quae dicitis | f. 84b | ferveant et cotidianis accessionibus insolescant. 3. "Cur ergo, e vobis fortasse aliquis dixerit, esse falsum istos deos? Et invocati ab haruspicibus parent, et suis acciti nominibus veniunt et fidelia reddunt responsa quaerentibus". 4. - Possumus optinere falsum esse quod dicitur, vel quod suspicionibus plenissima res tota est, vel quod multas cotidie praedictionum videmus aut aliter cadere aut in contrarios exitus frustrata expectatione torqueri..

12.1. Sed sint, ut adseritis, verae: unde tamen facietis fidem, Melloniam verbi causa vel Limentinum inserere se fibris et ad rerum quas quaeritis significantias aptare? numquid illorum aliquando vidistis os habitum faciem, aut eadem haec possunt in pulmonibus aut iocusculis conspici? nonne accidere fieri, licet astu dissimuletis, potest ut alter pro altero subeat fallens ludens decipiens atque invocati speciem praestans? 2. Si magi, haruspicum fratres, suis in accitionibus memorant antitheos saepius obrepere pro accitis, esse autem hos quosdam materiis ex erassioribus spiritus, qui deos se fingant nesciosque mendaciis et simulationibus ludant, cur non ratione non dispari credamus hic quoque subicere se alios pro eis qui non sunt, ut et vestras opinationes firment et sibi hostias caedi alienis sub nominibus gaudeant? .

13.1. Aut si haec accipere rei novitate rennuitis, unde vobis est scire an sit unus aliquis qui succedat pro omnibus quos invocatis partibusque se cunctis locorum divisionumque supponens multorum vobis speciem divorum praebeat et | f. 85 | potestatum? 2. "Quisnam iste est unus?" interrogabit<is> forte. - Possumus instituti veris auctoribus dicere, sed ne nobis fidem habere nolitis, Aegyptios Persas Indos Chaldaeos Armenios interroge<tis> omnesque illos alios, qui [in] interioribus viderunt et cognoverunt haec artibus: iam profecto discetis, quisnam sit deus unus vel sub eo qui plurimi, qui deos se fingant et humani generis inprudentiam ludant. 3. Iamdudum nos pudet ad eum locum venire, in quo risum tenere non possunt non tantum puerculi et procaces, verum etiam serii atque in maris tetrici asperitate durati. 4. Nam cum a doctoribus omnes nostris insinuatum acceperimus et traditum, in declinationibus deorum plurativos numeros non esse, quod essent dii singuli, nec communiter ire per plurimos uniuscuiusque nominis proprietas quiret, immemores vos facti et puerilium disciplinarum recordatione composita et conplures subditis vocabulis isdem deos et cum sitis alias in eorum numero restrictiores, multiplices eos rursus cognominum societate fecistis: quam quidem olim partem iudicii acris viri atque ingenio perspicaci tam sermone Italo explicuere quam Graeco. 5. Et dare nobis conpendium potuisset res ista, si non et aliquos videremus litterarum esse istarum expertes, et institutus a nobis sermo nos quoque conpelleret nonnihil de his rebus quamvis ab illis sumptum commemoratumque depromere. .

14.1. Aiunt igitur theologi vestri [Cic. nat. deor. 3, 21.53] et vetustatis absconditae | f. 85b | conditores, tris in rerum natura Ioves esse, ex quibus unus Aethere sit patre progenitus, alter Caelo, tertius vero Saturno, apud insulam aretam et sepulturae traditus et procreatus: quinque Soles et Mercurios quinque, ex quibus, ut referunt, Sol primus Iovis filius dicitur et Aetheris habetur nepos, secundus aeque Iovis et Hyperiona proditus genetrice, tertius Vulcano, non Lemnio, set Nili qui fuerit filius, quartus Ialysi pater, quem Rhodi peperit heroicis temporibus Acantho, quintus Scythici regis et versipellis habetur Circae. 2. Nam Mercurius primus, qui in Proserpinam dicitur genitalibus adhinnivisse subrectis, supremi progenies Caeli est, sub terra est alter, Trophonius qui esse iactatur, Maia tertius matre et Iove procreatus sed tertio, quartus suboles Nili est, cuius nomen Aegyptia gens horret et reveretur expromere, quintus Argi est interemptor, fugitivus atque exul et proditor apud Aegyptum litterarum. 3. Sed et Minervae, inquiunt, sicut Soles et Mercurii quinque sunt, ex quibus prima non virgo sed ex Vulcano Apollinis procreatrix, Nili altera proles et quae esse perhibetur Aegyptia, stirps Saturni tertia est et quae usum excogitavit armorum, Iovis quarta progenies quam Messenii Coryphasiam nuncupant, et quae Pallantem occidit patrem incestorum adpetitorem est quinta. .

15.1. Ac ne longum videatur et nimium, minutatim velle capita ire per singula, aiunt idem theologi, quattuor esse Vulcanos et tris Dianas, Aesculapios totidem et Dionysos quinque, ter binos Hercules et quattuor Veneres, tria | f. 86 | genera Castorum totidemque Musarum, pinnatorum Cupidinum trigas et quadrigas Apollinarium nominum, quorum similiter genitores, similiter matres, loca quibus nati sunt indicant et originem singulorum suis cum prosapiis monstrant. 2. Quod si verum et certum est et ex rei cognitae adseveratione monstratur, aut omnes dii non sunt, quoniam plures sub eodem nomine, quemadmodum accepimus, esse non possunt, aut si aliquis ex his est, ignorabitur et nescietur, quia sit consimilium nominum confusione caecatus. Atque ita per vos ipsos, quamvis fieri nolitis, efficitur ut haesitet religio conturbata neque habeat finem certum, in quem dirigere se possit et nullis elusa ambiguitatis erroribus. .

16.1. Fingite nos enim vel auctoritate commotos vel violentia terroris vestri induxisse in animum Minervam verbi causa sacris vobis sollemnibus et ritu velle adorare volgato: r<es> si cum divinas apparamus adgredi atque aris flammantibus sua reddere constituta, Minervae omnes advolent ac de istius nominis possessione certantes poscant sibi singulae apparatum illum sacrorum reddi: quid in medio faciemus nos animal tenue vel in partes quas potius pii muneris officia transferemus? 2. Dicet enim forsitan prima illa quam diximus: "Meum nomen est Minervae, meum numen, quae Apollinem genui, quae Dianam et ex mei uteri fetu caelum numinibus auxi et deorum numerum multiplicavi". "Immo, inquiet quinta Minerva, tu, tun' es? quae marita et puerpera totiens castitatis purae inminuta es sanctitate? nonne vides in Capitoliis omnibus virginalis esse species Minervarum et <in>nuptarum his formas ab artificibus | f. 86b | cunctis dari? Desiste igitur nomen iuris tibi adsciscere non tui. Nam Minervam me esse genitore ex Pallante procreatam testis omnis est poetarum chorus, qui Palladem me nuncupat derivato a patre cognomine". 3. "Quid dicis, inquiet secunda haec audiens, ergone Minervium nomen tu feres parricida petulans et ex amoris incesti contaminatione polluta, quae dum te fucis atque artibus excolis meretriciis, etiam patris in te mentem furialibus plenam cupiditatibus excitasti? Perge igitur, aliud tibi quaere signum; nam mea res ista est, quam Nilus maximus fluminum aquis generavit ex liquidis et in virgineos habitus roris concretione conduxit. Quodsi fidem inquiris facti, Aegyptios et ego testes dabo, quorum <sum> Neith lingua, Platonis testificante Timaeo" [Pl. Tim. 21 e]. 4. - Quid deinde arbitramur fore? desistetne et illa Minervam se dicere, cui Coryphasiae nomen est vel ex Coryphae matris signo vel quod ex vertice summo Iovis parmam ferens emicuit atque armorum accincta terroribus? aut illam, quae tertia est, cessuram patienter nomine? et non dictis talibus habituram rationem sui et primarum adrogantiam refutaturam: "Itane tu audes maiestatem tibi mei nominis usurpare, si verum, ex caeno et ex gurgitibus prodita coagulataque limosis? aut tibi tu alienam dignitatem adsumis deae, quae de vertice procreatam mentiris te Iovis et rationem te esse mortalibus ineptissimis suades? 5. ex capite <Iupiter> conceptos filios procreat? et ut arma quae gestas procudi possint et fabricari, in verticis | f. 87 | ipsius cavo officina fabrilis fuit, incudes mallei fornaces folles carbones et forficces? At si verum est quod adseveras, rationem te esse, desiste tibi nomen id quod meum est vindicare: nam quam dicis ratio non est species numinis certa sed obscurarum intellegentia causarum". 6. Si ergo, ut diximus, officia nobis adeuntibus religiosa Minervae adsint quinque ac de huius nominis proprietate rixantes sibi quaeque desideret aut turis suffimenta libari aut ex pateris aureis inferia vina defundi, quo disceptatore, quo iudice controversias tollemus tantas? aut quis quaesitor, quis arbiter cervicibus tantis erit, qui inter personas huiusmodi aut vindicias iustas dare aut sacramenta conetur pronuntiare non iusta? nonne potius ibit domum seseque abstinens ab negotiis talibus tutius esse arbitrabitur nihil horum contingere, ne aut uni dando quod omnium est inimicas ecficiat ceteras aut stultitiae crimen incurrat, si id attribuat cunctis quod esse oportebat unius?.

17.1. Possumus haec eadem de Mercuriis, Solibus, immo de aliis omnibus, quorum numeros tenditis et multiplicatis, expromere. 2. Sed satis est ex uno rationem in ceteris eandem esse scire, et ne forte prolixitas fastidium audientiae pariat, cessabimus ire per singula, ne dum vos arguimus nimietatis, loquacitatis inmodicae suscipiamus et nos culpam. 3. Quid dicitis o isti, qui ad deorum nos cultum membrorum laniatibus mvitatis et suscipere nos cultum vestrorum conpellitis numinum? 4. Possumus | f. 87b | difficiles non esse, si modo aliquid nobis dignum tanti nominis opinione monstretur. 5. Ostendite nobis Mercurium, sed unum: date Liberum, sed unum: unam Venerem atque unam similiter Dianam. 6. Nam esse Apollines quatuor aut tris Ioves numquam nobis facietis fidem, nec si testem ipsum citetis Iovem aut Pythium constituatis auctorem..

18.1. Sed ex diverso nescio quis: "Unde, inquit, scimus an explorata et cognita theologi scriptitarint, an ut visum est atque sedit libidinosa extulerint fictione?". 2. - Nihil istud ad causam, nec sermonis istius in eo est ratio constituta, utrumne res ita sint, theologorum ut indicant scripta, an aliter se habeant et multo dissociatae discrimine; nobis enim satis est rebus de publicatis loqui neque quaerere quid sit in vero sed refutare, convincere id quod in medio positum est atque opinatio concepit humana. 3. "Sed si mendaces illi, vos veritas quae sit expeonite et inrefutabile aperite secretum". 4. - Et qui fieri potis est remotis magisteriis litterarum? quid est enim quod dici de immortalibus diis possit, quod non ex hominum [di] scriptis ad humanas pervenerit notiones? aut quicquam vos ipsi de illorum ritibus potestis caerimoniisque narrare, quod relatum in litteras non sit et scriptorum commentariis publicatum? 5. Aut si ponderis existimatis nullius haec esse, aboleantur omnes libri quos de diis habetis compositos theologorum, pontificum, nonnullorum etiam philosophiae deditorum; quinimmo potius fingamus ab exordio | f. 88 | mundi nullum aliquando mortalium nullum esse de diis quicquam: experiri volumus et cupimus scire, an muttire, an hiscere deorum in mentione possitis, an concipere eos mente quos in animis vestris nullius scripti informaverit notio. 6. Cum vero nomina et potentias illorum suggerentibus vobis libris addidicisse vos constet, iniquum est detrahere litteris his fidem quarum ea quae dicitis testimonio atque auctoritate firmatis..

19.1. "Nisi forte haec falsa et ea quae a vobis dicuntur erunt vera". - Quo argumento, quo signo? cum enim homines utrique et qui haec et illa commentati sunt fuerint, et de rebus incertis ab utraque sit disputatum parte, adrogantis est dicere, id quod tibi placeat esse verum, quod vero animum laedit id libidinis et falsitatis arguere. 2. Per humani generis iura atque ipsius mortalitatis consortia, cum auditis et legitis "ex illo atque ex illa matre deus ille est proditus", nonne animi vestri sensum tangit humanum nescio quid dici et ex terreni generis humilitate proficiscens? 3. Aut cum esse arbitramini vos ita, sollicitudinem concipitis nullam ne offensionis aliquid apud ipsos quicumque sunt contrahatis deos, quod ex turpi concubitu creditis atque ex seminis iactu ignoratam sibi ad lucem beneficiis obscenitatis egisse? 4. Nos enim, ne quis forte existimet ignorare, nescire, quid istius nominis conveniat dignitati, aut nativitatis expertes deos esse oportere censemus, aut si aliquos ortus | habent, ab domino rerum ac principe rationibus quas ipse novit, ipse, ducimus atque existimamus emissos, immaculatos castissimos puros, nescientes quae sit foeditas ista coeundi et usque ad illos ipsos principali procreatione finita..

20.1. At vero vos contra maiestatis inmemores et sublimitatis tantae eas illis adiungitis nativitates ortusque eos adscribitis quos ingeniis lautioribus homines et execrationi habeant et horrori. 2. "Ex Ope, inquitis, matre et ex genitore Saturno cum suis est gnatus Diespiter fratribus". - Uxores enim dii habent atque in coniugalia foedera condicionibus veniunt ante quaesitis? usu farreo coemptione genialis lectuli sacramenta condicunt? habent speratas, habent pactas, habent interpositis stipulationibus sponsas? 3. Et quid de ipsis coniunctionibus loquimur, quando <audetis> et quosdam nuptias celebrasse et festas habuisse frequentias dicere et lusisse in his deas et, quod participes [et quid] fescenninorum non essent, perturbasse discordiis omnia et humano<rum> in posterum genus exitiorum sevisse discrimina?.

21.1. "Sed in ceteris forsitan minus huius turpitudinis foeditas". - Ergone ille rector poli, pater deorum et hominum, supercilii nutu totum motans et tremefaciens caelum, exi viro concretus et femina est, et nisi ambo <se>sexus in obscenas dissolverent copulatis corporibus voluptates, Iuppiter ille maximus non esset, et usque ad hos dies et regem numina non haberent et caelum sine domino staret? 2. Et quid Iovem miramur ex | f. 89 | feminae effusum dictitare vos alvo, quando auctores vestri et nutricem habuisse conscribunt et ex alieni uberis alimonia mo traditam retinuisse vitam? Quid dicitis o viri? Ergone, iterum dicam, tonans fulgens et fulminans et nubila terribilia conducens suxit fluenta mammarum, vagitum edidit, repsit atque ut fletum exponeret ineptissime tractum, crepitaculis obticuit auditis et ad somnos inductus est in mollissimis cunis iacens et vocibus delenitus infractis? 3. O deorum adsertio religiosa, o amplitudinis metuendae venerabilem monstrans atque insinuans dignitatem! Sicine apud vos, quaeso, supernarum nascitur eminentia potestatum, his in lucem prodeunt generationibus dii vestri quibus asini porci canes, quibus inmunda haec omnis conceptatur et genitur terrenarum proluvies bestiarum? .

22.1. Nec contenti hos coetus gravitati attribuisse Saturniae, etiam ipsum regem mundi flagitiosius liheros procreasse quam ipse est natus atque editus praedicatis. 2. "Ex Hyperiona, inquitis, matre et ex Iove iaculatore fulminis Sol aureus et flagrantissimus natus est: ex Latona et eodem arquitenens Delius et silvarum agitatrix Diana: ex Leda et eodem [arquitenens Delius et silvarum] <fratres quibus> Graece Dioscoris nomen est: ex Alcmena et eodem Hercules ille Thebanus, quem clava pellisque tutata sunt: ex Semela atque ipso Liber, qui Bromius dicitur et ex femine iterum natus patris: ex ipso rursus et Maia Mercurius ore facundus et gestator adfabilium | f. 89 b | colubrarum". 3. - Potest ulla gravior contumelia Iovi vestro infligi aut quicquam est aliud quos labefactet aut destruat deorum principis auctoritatem, quam quod eum creditis voluptatibus aliquando libidinosis victum et in femineos appetitus inflammati pectoris incaluisse fervore? 4. Et quid regi Saturnio matrimoniis fuerat cum alienis rei? nonne illi fuerat satis Iuno, nec sedare impetum cupiditatum in regina poterat numinum, cum nobilitas eam commendaret tanta, facies os dignitas et ulnarum nivei marmoreique candores? An uxore contentus llaud una concubinis, pelicibus atque amiculis delectatus inpatientiam suam spargebat passim, ut babaecali adolescentes solent, salax deus, et canus ex infinitis corporibus flaccescentium voluptatum restituebat ardorem? 5. Quid dicitis o impii vel quas de vestro Iove opinionum confingitis foeditates? Ita non animadvertitis, non videtis, cuius eum notetis probri? cuius criminis constituatis auctorem? vel quas in eum labes flagitiorum, quantas coacervetis infamias?.

Tous les livres