Contra Faustum manichaeum (page 8)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Contra Faustum Manichaeum · 15 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Non diversa doctrina est, sed diversus tempus Moyseos et Christi.

Nam quidquid dicis de sabbato, et de circumcisione carnis, et de differentia ciborum, aliam fuisse traditionem Moysi, aliud per Christum didicisse Christianos; iam supra ostendimus quia, sicut dicit Apostolus: Haec omnia figurae nostrae fuerunt 85. Non ergo diversa doctrina est, sed diversum tempus. Aliud enim erat, quo haec oportebat per figuratas prophetias praenuntiari; et aliud est, quo haec iam oportet per manifestam veritatem redditamque adimpleri. Sed quid mirum si Iudaei carnaliter intellegentes sabbatum, Christo, qui iam hoc spiritaliter insinuabat, repugnaverunt? Tu Apostolo responde, si potes, qui vacationem ipsius diei umbram futuri esse testatur 86. Sed si illi restiterunt Christo, non intellegentes verum sabbatum, vos ei nolite resistere, et intellegite veram innocentiam. Nam eo ipso loco, ubi praecipue destructor sabbati putatur Iesus, cum discipuli eius per segetem transeuntes et esurientes vellerent spicas et ederent, innocentes eos dixit, respondens Iudaeis: Si sciretis quid sit: Misericordiam volo quam sacrificium, numquam condemnassetis innocentes 87. Magis enim esurientium misereri debuerunt, quia hoc illi coacti fame fecerunt. A vobis autem quisquis vulserit spicas, non ex traditione Christi, qui hanc innocentiam vocat, sed ex traditione Manichaei homicida deputatur. An forte misericordiam eisdem spicis exhibuerunt Apostoli, ut inde membra Dei manducando purgarent, sicut vestra fabula est? Vos ergo crudeles, qui hoc non facitis. Sed videlicet novit Faustus destruere sabbatum, quia scit virtutem Dei semper atque infatigabiliter operari. Illi hoc dicant, qui intellegunt Deum sine temporali voluntate universa tempora facientem. Hoc ad vos multum est, qui Dei vestri requiem rebellatione gentis tenebrarum perhibetis excussam, et hostium repentino impetu perturbatam. An ex aeterno praevidens hoc futurum, numquam habuit requiem, quia numquam securus fuit, qui se cogitabat tam grave bellum cum tanta membrorum suorum labe damnoque gesturum?

Quid significat circumcisio carnis. Mortalitas proprie caro appellata est, quia in illa resurrectionis immortalitate non erit. Resurrexisse Christum propria fides est Christianorum; ex ista fide iustificamur.

Caeterum illud sabbatum, quod imperite atque impie deridetis, nisi et ipsum inter prophetias quae de Christo scriptae sunt, haberet intellectum, non ei Christus sic attestaretur: qui cum propria voluntate, sicut ipse in eius laude posuisti, pateretur, ideoque tempora passionis et resurrectionis suae haberet in potestate, id egit, ut caro eius in sepultura sabbato requiesceret ab omnibus operibus suis, ut tertio die resurgens, quem dominicum dicimus, qui post sabbatum numeratur octavus, etiam circumcisionem octavi diei ad se prophetandum pertinere declararet. Quid enim significat circumcisio carnis? Quid, nisi exspoliationem mortalitatis, quam de carnali generatione portamus? Propter hoc dixit Apostolus: Exuens se carnem, principatus et potestates exemplavit, fiducialiter triumphans eos in semetipso 88. Quod enim dicit exuisse se carnem, eo loco carnem mortalitatem carnis intellegimus, secundum quam proprie corpus hoc caro nominatur. Quae mortalitas proprie caro appellata est, quia in illa resurrectionis immortalitate non erit: propterea scriptum est: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. De quibus verbis soletis calumniari fidei nostrae, qua credimus huius corporis futuram resurrectionem, quae in ipso Dominoiam praecessit, dissimulantes ea quae sequuntur, in quibus aperte Apostolus quid dicat exponit. Volens enim ostendere quid eo loco dixerit carnem, continuo subiecit: Neque corruptio incorruptionem possidebit 89. Hoc enim corpus, quod propter mortalitatem proprie caro nominatur, mutari dicit in resurrectione, ut iam non sit corruptibile atque mortale. Quod ne putetur nostra suspicione dici, ipsa eius quae sequuntur verba consulite. Ecce, inquit, mysterium dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. In atomo, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem 90. Ut ergo induatur immortalitate, exuitur mortalitate: hoc est circumcisionis mysterium, quae octavo die fieri iussa est 91, et octavo die, id est, dominico post sabbatum iam in veritate a Domino impleta. Unde dicitur: Exuens se carnem, principatus et potestates exemplavit 92. Per hanc enim mortalitatem nobis invidae diabolicae potestates dominabantur: quas exemplasse dictus est, quia in se ipso capite nostro praebuit exemplum, quod in toto eius corpore, id est, Ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione complebitur: haec est fides nostra. Et quoniam, sicut testimonium propheticum Paulus commemorat: Iustus ex fide vivit 93; haec est iustificatio nostra. Mortuum quippe Christum et Pagani credunt: resurrexisse autem Christum, propria fides est Christianorum. Si enim confitearis, ait Apostolus, in ore tuo quia Dominus est Iesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris 94. Quia ergo ex ista resurrectionis fide iustificamur, ideo et illud de Christo apostolicum est: Quia mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram 95. Et quia ista resurrectio, quae credita nos iustificat, illa octavadiei circumcisione figurata est; propterea de ipso Abraham, cui primum tradita est, dicit Apostolus: Et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei 96. Ergo et istam circumcisionem inter alias figuras propheticas de Christo scripsit Moyses: de quo ipse dicit: De me enim ille scripsit 97. Quod autem dicit Dominus: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circumitismare et aridam, facere unum proselytum; et cum feceritis eum, facitis eum filium gehennae duplo quam vos estis 98: non quia circumciditur, dixit, sed quod eorum mores imitatur, a quibus imitandis cohibet suos, dicens: Super CathedramMoysi sedent Scribae et Pharisaei: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 99. In quibus dominicis verbis utrumque debetis advertere, et quantus honor delatus sit doctrinae Moysi, in cuius cathedra etiam mali sedentes, bona docere cogebantur; et unde fieret proselytus filius gehennae, non scilicet a Pharisaeis verba legis audiendo, sed eorum facta sectando. Hoc ergo dici posset tunc proselyto circumciso, quod Paulus dicit: Circumcisio quidem prodest, si legem custodias 100. Quia vero ille in non custodienda lege Pharisaeos imitabatur, fiebat filius gehennae: propterea, quantum arbitror, duplo quam illi, quia hoc negligebat implere quod propria voluntate susceperat, non ex Iudaeis natus, sed sponte Iudaeus factus.

In animalium carnibus Moyses significavit homines, vel incorporandos Ecclesiae, vel respuendos.

Quid autem dicere voluisti, sine respectu iniuriose, quod "Moyses helluonis in modum disceptator sedet, iubetque alia quidem abliguriri pro mundis, alia vero pro immundis ne contingi quidem "? cum ad helluonem hoc magis pertineat, ut nulla discernat; aut si discernit, suaviora eligat. An hoc ideo dicis, ut imperitis continentia tua velut ab ineunte aetate miranda videatur, quasi nescientis, vel iam obliti, quanto iucundius sapiat porcina, quam vervecina? Sed quia et ista Moyses figuris propheticis de Christo scripsit, in animalium carnibus significans homines, vel incorporandos Christi corpori, quod est Ecclesia, vel respuendos, vos quoque inter immunda figuravit, qui propterea fidei catholicae non convenitis, quia nec ruminatis verbum sapientiae, et duo Testamenta, Vetus et Novum, non concorditer distinguentes tamquam geminam ungulam non habetis. Quis autem ferat te quoque Adimanti vestri fallaciam non puduisse sectari?

Christus, indifferentiae ciborum magister, discipulos suos ab iis non prohibuit.

Dicis enim et tu: " Christum sic docuisse ciborum indifferentiam, ut a suis quidem discipulis omnes carnes penitus removeret, saecularibus vero vulgo concederet omnia quae possent edi; atque asseveraret quod eos nihil in os intrans pollueret, quia quae de ore impudenter procedunt, ea sola sunt quae polluant hominem ". Haec verba tua sunt, tanto impudentiore, quanto apertiore mendacio deprompta et expressa. Primo quia secundum Christi sententiam, si ea sola polluunt hominem, quae mala ex ore procedunt; cur et discipulos Christi non ea sola polluerunt, ut non eos tamquam ab immundis carnibus esset necesse prohiberi? An saeculares homines non polluuntur his quae in os intrant, sed his quae ex ore exeunt? Ergo munitiores sunt adversus immunditiam quam sancti, si sanctos et ea quae intrant, et ea quae exeunt possunt inquinare. Vellem autem isti mihi dicerent, quid manducabat et bibebat Christus, qui in comparatione Ioannis non manducantis neque bibentis, se dixit manducantem et bibentem? Cum enim argueret perversitatem hominum, utrobique calumnias inquirentium: Venit enim, inquit, Ioannes non manducans neque bibens, et dicunt: Daemonium habet: venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax et vinarius, amicus publicanorum et peccatorum 101. Et Ioannis quidem escam etpotum novimus: non enim dictum est quod omnino non biberet; sed quod vinum et siceram non biberet 102: bibebat ergo aquam. Cibus autem eius non omnino nullus erat, sed locustae et mel silvestre 103. Unde ergo dictus est non manducans neque bibens, nisi quia illo victu quo Iudaei utebantur, ille non utebatur? Hoc ergo Dominus nisi uteretur, non in eius comparatione manducans bibensque diceretur. An forte ideo quia pane et oleribus Dominus vescebatur, quibus Ioannes non vescebatur? Mirum si non manducans dicitur, qui locustas et mel comedit; et manducans dicitur, qui pane atque olere contentus est. Sed de cibis suspicamini quidquid vultis; certe bibens et vinarius non diceretur, nisi vinum biberet: cur ergo et hoc vos immundum putatis? Neque enim haec propter continentiam disciplinamque domandi corporis tangere prohibetis, sed quod immunda sint: nam ea sordes et fel gentis tenebrarum esse perhibetis, contra Apostolum dicentem: Omnia munda mundis 104. Ecce qui audent dicere Christum indifferentiae ciborum magistrum, discipulos tamen suos ab iis prohibuisse, quae immunda ipsi putant. Ostendite, ubi ista a discipulis suis removerit, fallaces, improbi; verumtamen Dei vindicis providentia ita caecati, ut etiam commoneatis nos unde convincamini. Nam vim patior ab animo meo, nisi totum ipsum Evangelii capitulum, quod iste adversum Moysen opponere voluit, inspiciendum inseruero: ut ibi videamus quam falsum sit, quod prior Adimantus, et modo Faustus dixit, Dominum Iesum a discipulis suis carnes vescendas removisse, easque vulgo saecularibus concessisse. Nempe cum respondisset calumniantibus quod non lotis manibus manducarent, ita sequitur Evangelium: Et convocatis turbis, ait illis: Audite et intellegite. Non quod intrat in os, communicat hominem; sed quod procedit de ore, communicat hominem. Tunc accedentes discipuli, dixerunt ad eum: Scis quod Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt 105? Hic certe a discipulis compellatus, debuit eos, sicut isti volunt, proprie docere ab omnibus carnibus abstinendum, ut illud quod supra dixit: Non quod intrat in os, communicat hominem; sed quod procedit de ore, turbis dixisse videretur. Sequatur ergo Evangelista, et dicat quid iam non turbis, sed discipulis responderit Dominus. At ille respondens ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Sinite illos, caeci sunt duces caecorum. Caecus autem si caecum ducat, ambo in foveam cadunt 106. Hoc utique ideo, quia traditiones suas volentes statuere, mandata Dei non intellegebant. Sed nondum quaesierant discipuli a Magistro, quomodo ipsi quod turbis dixerat, accipere deberent. Ecce et hoc fit: nam contexit Evangelista, et dicit: Respondens autem Petrus, ait illi: Narra nobis parabolam istam 107. Hinc intellegimus Petrum putasse, non proprie, nec aperte Dominum locutum fuisse cum diceret: Non quod intrat in os, communicat hominem; sed quod procedit de ore: sed, ut solet, obscuritate parabolae aliquid significare voluisse. Videamus ergo utrum iam secretius discipulis interrogantibus hoc dicat, quod Manichaei volunt, immundas esse omnes carnes, nec eos aliquid earum debere contingere. Quid? Quod exprobrat quod apertam suam locutionem nondum intellexerint, et proprie dictum parabolam putent. Sic enim sequitur: At ille dixit: Adhuc et vos insipientes estis, et non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in latrinam emittitur: quae autem procedunt ex ore, de corde exeunt, et illa communicant hominem? Nam de corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae; haec sunt quae communicant hominem: non lotis autem manibus manducare, non communicat hominem 108.

Sine dubitatione Manichaei potius sunt mendaces, non Moyses, non Christus, non Testamenti utriusque doctrina.

Certe iam manifestata fallacia convicta discedit: certe iam clarum est, non aliud hac de re turbas, aliud secreto discipulos Dominum docuisse: certe sine dubitatione perspicitur Manichaeos potius esse mendaces atque fallaces, non Moysen, non Christum, non Testamenti utriusque doctrinam ibi figuratam, hic revelatam; ibi prophetatam, hic praesentatam. Quomodo ergo nihil eorum Catholicos servare putant, quae Moyses scripsit, cum omnia prorsus observent; non iam in figuris, sed in eis rebus quas illae figurae significando praenuntiarunt? Neque enim, si aliud tempus esset scribendi, aliud legendi, recte diceremus Scripturam illam non observare lectorem, quia et ipse characteres illos non faceret: cum illi fuissent figurae sonorum, ille autem iam sonos ipsos expromeret, illarum tamen figurarum non formatione occupatus, sed inspectione commonitus. Ideo autem Iudaei Christo non credebant, quia nec illa quae Moyses non figurate, sed aperte praeceperat, observabant. Unde illis dicit: Decimatis mentham et cyminum, et relinquitis graviora Legis, misericordiam et iudicium; liquantes culicem, camelum autem glutientes: haec oportebat facere, illa autem non omittere 109. Unde est et illud, quod traditionibus suisdocebant quomodo infirmaretur praeceptum Dei, quo deferri honorem parentibus iusserat; propter quam superbiam et iniquitatem excaecari meruerunt, ut caetera non intellegerent: quia ea quae intellegebant, impie contemnebant.

Ita Manichaeus non permanebis, si sic credas ut Thomas!

Videsne quam tibi non dicam: Si Christianus es, crede dicenti Christo quia de se scripsit Moyses; quod si non credis, Christianus non es? Ipse quippe videris quid de te sentias, qui te ut Gentilem vel Iudaeum doceri de Christo expetis: ego tamen neque hoc defugi, et omnes tibi aditus erroris quantum potui clausi. Nec illud sivi patere praecipitium, qua vos caeci mittitis, dicentes falsa esse in Evangelio, sicubi vestra haeresis exitum non invenerit: ut vobis nihil remaneat, quo redire possitis, unde Christo credatis, ubi vobis haec vox pestilentiae non possit opponi. Quin etiam sic te doceri cupis, ut christianum Thomam, quem Christus " de se dubitantem non est aspernatus, sed quo animi eius vulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit ". Haec verba tua sunt. Bene quod sic te doceri exigis. Quam enim verebar ne hoc quoque in Evangelio falsum esse contenderes! Crede ergo cicatricibus Christi: quia si cicatrices illae verae erant, vera etiam illa vulnera fuerant; nec vera vulnera, nisi vera caro habere potuisset: hoc verum totum vestrum evertit errorem. Porro, si Christus falsas cicatrices dubitanti discipulo demonstravit, et ipsum fallacem dicis ita docentem, et te falli cupis ita discentem. Sed quia falli nemo est qui velit, fallere autem multi volunt, magis te velle intellego quasi exemplo Christi fallaciter docere, quam exemplo Thomae fallaciter discere. Proinde, si credis quod falsis cicatricibus Christus fefellerit dubitantem, te quis velit credere docentem, ac non potius cavere fallentem? At si ille discipulus veras cicatrices tetigit Christi, veram confiteri cogeris et carnem Christi. Ita Manichaeus non permanebis, si sic credas ut Thomas: infidelis autem remanebis, si nec sic credis ut Thomas 110.

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber XVII

XVI XVIII

LIBER DECIMUS SEPTIMUS

recensere

Quomodo quod Ioannes non testatur qui fuit in monte, Matthaeus hoc scripsit qui longo intervallo secutus est Iesum?

FAUSTUS dixit: Cur Legem non accipitis et Prophetas, cum Christus eos non se venisse solvere dixerit, sed adimplere 1? Quis hoc testatur dixisse Iesum? Matthaeus. Ubi dixisse? In monte. Quibus praesentibus? Petro, Andrea, Iacobo et Ioanne, quatuor his tantum: caeteros enim necdum elegerat, nec ipsum Matthaeum. Ex his ergoquatuor unus, id est Ioannes, Evangelium scripsit? Ita. Alicubi hoc ipse commemorat? Nusquam. Quomodo ergo quod Ioannes non testatur qui fuit in monte, Matthaeus hoc scripsit qui longo intervallo, postquam Iesus de monte descendit, secutus est eum? Ac per hoc de hoc ipso primo ambigitur, utrum Iesus tale aliquid dixerit, quia testis idoneus tacet, loquitur autem minus idoneus: ut interim permiserimus nobis iniuriam fecisse Matthaeum, donec et ipsum probemus haec non scripsisse, sed alium nescio quem sub nomine eius: quod docet et ipsa lectionis eiusdem Matthaei obliqua narratio. Quid enim dicit? Et cum transiret Iesus, vidit hominem sedentem ad telonium, nomine Matthaeum, et vocavit eum: at ille confestim surgens, secutus est eum 2. Et quis ergo de se ipsoscribens, dicat: Vidit hominem, et vocavit eum, et secutus est eum; ac non potius dicat: Vidit me, et vocavit me, et secutus sum eum: nisi quia constat haec Matthaeum non scripsisse, sed alium nescio quem sub eius nomine? Cum ergo ne quidem si et Matthaeus hoc scriberet, verum foret; quia praesens non erat cum Iesus haec loquebatur in monte: quanto magis credendum non erit, quia nec Matthaeus eadem scripsit, sed alius sub nominibus et Iesu et Matthaei!

Sive adimplendi causa Iesus Legi aliquid et Prophetis adiecit, sive dempsit ut destrueret, utrumque certe offendit Legis auctorem.

Quid, quod etiam ex ipso sermone, quo praecipit non putare quia venerit Legem solvere, magis intellegi detur quia solverit? Neque enim nihil eo tale faciente Iudaei suspicari hoc possent. Sed: Nolite, inquit, putare quia veni solvere Legem. Agedum ergo, si ei et Iudaei dixissent: Quid porro autem tu tale agis, unde hoc suspicari possimus? An quia circumcisionem derides, sabbatum violas, sacrificia respuis, confundis cibos? Hoc est ergo: Nolite putare? Et quid hoc amplius, quidve manifestius fieri potuit in destructionem Legis ac Prophetarum? Aut si hoc adimplere est Legem, quid erit solvere? Quid, quod etiam Lex et Prophetae ne adimpletione quidem gaudent, adeo sibi pleni videntur et consummati, quorum auctor ac pater non minus eisadici indignatur, quam detrahi, ut scribens in Deuteronomio dicat: Haec praecepta quae mando tibi hodie, Israel, observabis; et cave ne declines ab iisdem, neque in sinistram, neque in dexteram; nec addas quidquam eis, nec minuas: sed in iisdem perseverabis, ut benedicat te Deus tuus 3? Quapropter, sive adimplendi causa Iesus Legi aliquid et Prophetis adiecit, in dexteram videtur lapsus; sive dempsit ut destrueret, in sinistram; utrumque certe offendit Legis auctorem: idcircoque aut aliud aliquid significat istud, aut falsum est.

Et Matthaeus de se tamquam de alio scripsit: quod et Ioannes fecit.

AUGUSTINUS respondit: O mirabilem insaniam, de Christo aliquid narranti nolle credi Matthaeo, et velle credi Manichaeo! Si Matthaeus non interfuit, cum Christus dixisset: Non veni solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere 4; et propterea non est ei credendum: numquid Manichaeus interfuit, aut iam vel natus fuit, cum Christus inter homines appareret? Secundum ergo hanc fidei vestrae legem, nihil ei de Christo testificanti credere debuistis. Nos autem non propterea dicimus non credendum esse Manichaeo, quia dictis factisque Christi non interfuit, et longe post natus est; sed quia de Christo contra Christi discipulos loquitur, et contra Evangelium quod illorum auctoritate firmatum est. Habemus enim Apostoli vocem, qui in Spiritu sancto tales venturos esse cernebat. Unde fidelibus dicebat: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit 5. Nam si nemo de Christo vera dicit, nisi qui eum praesens vidit et audivit, hodie de illo nemo vera dicit. Porro si hodie propterea de illo fidelibus eius vera dicuntur, quia illi qui viderunt et audierunt, vel praedicando vel scribendo ea disseminaverunt; cur ex ore Ioannis condiscipuli sui non posset vera Matthaeus audire de Christo, ubi ille adfuit, et ipse non adfuit, si ex libro Ioannis possumus vera loqui de Christo, non solum nos tanto post nati, sed etiam post nos alii nascituri? Hinc enim non solum Matthaei, verum etiam Lucae ac Marci Evangelium, qui eosdem discipulos secuti sunt, in non imparem auctoritatem receptum est. Huc accedit, quia et ipse Dominus potuit narrare Matthaeo, quod antequam eum vocasset, cum iis egerat quos prius vocaverat. At enim hoc ipse Ioannes in Evangelio suo ponere debuit, si hoc dictum a Domino audierat, qui, cum diceretur, praesens erat? Quasi fieri non potuerit ut cum omnia quae a Domino audierat, scribere non posset, inter alia quae praetermisit, et hoc praetermiserit, cum in alia scribenda esset intentus. Nonne Evangelium suum ita ipse conclusit, dicens: Et alia quidem multa fecit Iesus, quae si scriberentur singula, nec ipsum existimo capere mundum qui scriberentur libros 6. Hic utique ostendit se scientem multa praetermisisse. Sed si de Lege et Prophetis vos delectat Ioannis auctoritas, Ioanni credite attestanti Legi et Prophetis. Ipse scripsit quod Isaias viderit Christi gloriam 7. In eius habetis Evangelio, unde iam paulo ante tractavimus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit 8. Undique tergiversatio vestra contunditur. Aperte dicite non vos credere Christi Evangelio: nam qui in Evangelio quod vultis creditis, quod vultis non creditis, vobis potius quam Evangelio creditis.

Solent scriptores rerum gestarum, cum in sua persona venerint, ita se contexere, tamquam de alio narrent, quod de se narrent.

At quam elegantem rem sibi visus est Faustus dicere, ubi propterea voluit non credi haec scripsisse Matthaeum, quia cum de sua electione diceret, non ait: Vidit me, et dixit mihi: Sequere me; sed: Vidit Matthaeum, et dixit ei: Sequere me 9: quod nescio utrum de errore imperitiae dixerit, an de more fallaciae. Sed non usque adeo imperitum putaverim, ut nec legerit, nec audierit, solere scriptores rerum gestarum, cum in suam personam venerint, ita se contexere, tamquam de alio narrent, quod de se narrant. Magis ergo hunc arbitror non ut imperitum, sed ut imperitis nebulam obtendere voluisse, sperantem se plures esse capturum, qui ista non nossent. Et in historia quidem rerum saecularium talis narrationis reperiuntur exempla: sed non opus est ut ex alio genere litterarum vel nostros admoneam, vel istum refellam. Ipse certe paulo ante de libris Moysi quaedam testimonia ita proferebat, ut non ea negaret scripsisse Moysen, imo et affirmaret, sed ad Christum non pertinere contenderet. Legat ergo in eisdem libris, quae de se scripsit Moyses, utrum ita scripserit: Dixi, aut: Feci hoc vel illud; et non potius: Dixit Moyses 10, et: Fecit Moyses 11: aut: Vocavit me Dominus, vel: Dixit ad me Dominus; et non potius: Vocavit Dominus Moysen 12, et: Dixit Dominus ad Moysen 13: et omnia caetera in eumdem modum. Ita ergo et Matthaeus de se tamquam de alio scripsit: quod et Ioannes fecit; nam circa finem libri sui etiam ipse sic loquitur: Conversus Petrus vidit discipulum quem diligebat Iesus, qui et recumbebat in coena super pectus eius, et dixerat Domino: Quis est qui te tradet? Numquid et hic dixit: Conversus Petrus vidit me? An forte propterea nec istum putant hoc Evangelium scripsisse? Sed paulo post dicit: Hic est discipulus qui testificatur de Iesu, et qui haec scripsit; et scimus quia verum est testimonium eius 14. Numquid ait: Ego sum discipulus qui testificor de Iesu, et qui haec scripsi; et scimus quia verum est testimonium meum? Certe manifestum est huncmorem fuisse scriptorum, cum gesta narrarent. Quam multa et ipse Dominus eadem locutione de se dicit, quis enumerare sufficiat? Cum venerit, inquit, Filius hominis, putas, inveniet fidem in terra? 15, non dixit: Cum venero, putas, inveniam? Et: Venit Filius hominis manducans et bibens 16; non dixit: Veni. Et: Veniet hora, et nunc est, cum mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent 17; non dixit: Vocem meam: et multa huiusmodi. Unde iam puto sufficere quae dicta sunt, et ad studiosos commonendos, et ad calumniosos convincendos.

Quam Legem docebant Pharisaei et non faciebant, ipsam dicit Christus non se venisse solvere, sed adimplere.

Iam illud quam sit infirmum, quis non videt, quod ait, non eum dicere potuisse: Nolite putare quia veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere 18; nisi aliquid tale iam fecisset, ut in hanc suspicionem posset venire? Quasi nos negemusIudaeis non intellegentibus videri potuisse Christum destructorem Legis et Prophetarum: sed hoc ipsum est cur ille verax et veritas non potuerit de alia Lege et de aliis Prophetis dicere, quod eos non solveret, nisi de iis quos illi eum solvere suspicabantur. Quod hinc etiam satis confirmatur, quia ibi sequitur, et dicit: Amen, amen dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum, aut unus apex non transiet de Lege, donec omnia fiant. Quicumque ergo solverit unum ex mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: quicumque autem fecerit, et sic docuerit, hicmagnus vocabitur in regno coelorum 19. Pharisaeos enim cogitabat, cum ista diceret, qui solvebant Legem factis, et docebant verbis. De quibus alio loco dicit: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 20. Propterea et hic ita sequitur: Dico enim vobis, nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum 21: id est, nisi vos feceritis et ita docueritis, quod illi non faciunt et sic docent, non intrabitis in regnum coelorum. Quam ergo Legem docebant Pharisaei et non faciebant, ipsam dicit Christus non se venisse solvere, sed adimplere: quia ipsa pertinet ad cathedram Moysi, in qua sedentes Pharisaei, et dicentes nec facientes, audiendi sunt, non imitandi.

Impletur ergo Lex, vel cum fiunt quae ibi praecepta sunt, vel cum exhibentur quae ibi prophetata sunt.

Nec intellegit Faustus, aut forte se fingit non intellegere, quid sit implere Legem; cum hoc de verborum adiectione putat accipiendum, quia scriptum est, ne quid addatur Scripturae Dei, vel detrahatur 22: unde dicit non debuisse adimpleri, quod ita perfectum commendatur, ut nihil addendum minuendumque sit. Nesciunt ergo isti quomodo adimpleat Legem, qui sic vivit ut Lex praecepit. Plenitudo enim Legis caritas, sicut dicit Apostolus 23. Istam caritatem Dominus et exhibere et donare dignatus est, mittendo fidelibus suis Spiritum sanctum. Unde item dicit idem Apostolus: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 24. Et ipse Dominus: In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si vos invicem diligatis 25. Impletur ergo Lex, vel cum fiunt quae ibi praecepta sunt, vel cum exhibentur quae ibi prophetata sunt. Lex enim per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est 26. Ipsa Lex cum impleta est, gratiaet veritas facta est. Gratia pertinet ad caritatis plenitudinem, veritas ad prophetiarum impletionem. Et quia utrumque per Christum, ideo non venit solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere: non ut Legi adderentur quae deerant, sed ut fierent quae scripta erant: quod ipsa eius verba testantur. Non enim ait: Iota unum, aut unus apex non transiet a Lege, donec addantur quae desunt, sed: donec omnia fiant.

Operibus indicas quod Legis ac Prophetarum praecepta et ipse contemnis.

FAUSTUS dixit: Non veni Legem solvere, sed adimplere 1. Sed enim hoc, nisi aliud forte significat, a Christo dictum credere, non minus tibi contrarium scias esse, quam mihi. Uterque enim nostrum sub hac opinione christianus est, quia Christum in destructionem Legis ac Prophetarum venisse putavimus. Quod si tu verbo interim fateri non vis, attamen id operibus indicas. Inde enim est quod Legis ac Prophetarum praecepta et ipse contemnis: inde quod Novum Testamentum Iesum condidisse utrique fatemur: quo quid aliud, quam destructionem fatemur Veteris Testamenti? Quae cum ita sint, quomodo Christum illud dixisse credemus, nisi ante nosmetipsos damnemus stultae in praeteritum opinionis, et ad poenitudinem recurramus, obsequamurque Legi de integro ac Prophetis, atque eorum curemus, qualiacumque sint, observare mandata? Quod cum fecerimus, tunc denique vere crediderimus dixisse Iesum quia non venerit Legem solvere, sed adimplere. Nunc autem falsum est, quia nec tu id credis, de quo me solum incusas.

Quid nunc tandem? Placetne ire sub Legem, si eam Christus non tam solvit, sed adimplevit? Sabbatum vero nec ipsum servasse videas.

Sed esto, licuerit in praeteritum errasse. Quid nunc tandem? Placetne ire sub Legem, si eam Christus non tam solvit, sed adimplevit? Placet circumcidi, id est, pudendis insignire pudenda, et Deum credere sacramentis talibus delectari? placet suscipere sabbatorum otium, et Saturniacis manus insertare catenis? Placet ad ingluviem Iudaeorum daemonis (neque enim Dei) nunc tauros, nunc arietes, nunc etiam hircos, ut non et homines dicam, cultris sternere: ac propter quod idola sumus exosi, id nunc exercere crudelius sub Prophetis ac Lege? Placet denique feralium ciborum quaedam existimare munda, quaedam in immundis et contaminatis habere, ex quibus inquinatiorem porcinam Lex asserunt et Prophetae? Negabis profecto horum quidquam faciendum nobis volentibus perseverare esse quod sumus: quoniam quidem Christum dicentem audias, dupliciter filium gehennae fieri eum qui fuerit circumcisus 2. Sabbatum vero nec ipsum servasse videas, nec usquam mandasse servandum. De cibis item ipsum asseverantem audias, nullo eorum inquinari hominem, quae in os ingrediuntur, sed ea potius quae de ore procedunt polluere 3. De sacrificiis item frequentem ipsius esse sermonem, Deum misericordiam velle, non sacrificium 4. Haec igitur si ita sunt, ubi illud erit, non eum venisse solvere Legem et Prophetas, sed adimplere? Quod si dixit, aut aliud significans dixit, aut, quod absit, mentiens dixit, aut omnino nec dixit. Sed Iesum quidem mentitum esse nullus dicat, duntaxat Christianus: ac per hoc aut aliter dictum est, aut omnino nec dictum.

Et tamen me quidem manichaea fides reddidit tutum: est enim permulta zizania in contagium boni seminis Scripturis pene omnibus.

Et tamen me quidem iam adversus capituli huius necessitudinem manichaea fides reddidit tutum, quae principio mihi non cunctis quae ex Salvatoris nomine scripta leguntur passim credere persuasit, sed probare si sint eadem vera, si sana, si incorrupta: esse enim permulta zizania, quae in contagium boni seminis Scripturis pene omnibus noctivagus quidam seminator insperserit 5. Idcircoque me ne hic quidem terruerit sermo, quamvis reverendi nominis prae se ferat inscriptionem; quia probare mihi adhuc ex proposito licet, utrumne et hic interdiani satoris et boni sit, an nocturni illius et pessimi. Tu vero qui temere omnia credis, qui naturae beneficium rationem ex hominibus damnas, cui inter verum falsumque iudicare religio est, cuique bonum a contrario separare, non minus formidini est, quam infantibus maniae; quid facturus eris, cum te in capituli huius angustiam necessitas coget? Dico autem, cum te Iudaeus, seu quis alter sermonis istius non inscius interpellabit, quid ita Legis et Prophetarum praecepta non serves, cum Christus eadem non se venisse solvere dicat, sed adimplere? Nempe cogeris aut vanae superstitioni succumbere, aut capitulum profiteri falsum, aut te Christi negare discipulum.

Cum venerunt et patefacta sunt quae praeceptis significabantur, non iam illa iubentur facienda, sed leguntur intelligenda.

AUGUSTINUS respondit: Iam toties explosa atque convicta quia repetis, nos quoque, quibus ea convicimus, repetere non pigebit. Ea Christiani ex Lege et Prophetis non faciunt, quibus significata sunt ista quae faciunt. Illae quippe erant figurae futurorum, quas rebus ipsis per Christum revelatis et praesentatis auferri oportebat, ut eo quoque ipso quod haec ablata sunt, Lex et Prophetae implerentur. Ibi quippe et hoc scriptum est, daturum Deum Testamentum novum: Non quale dedi, inquit, patribus eorum 6. Populus enim ille pro suo corde lapideo, multa praecepta magis sibi congrua quam bona acceperat, quibus tamen figurarentur et prophetarentur futura: sed tunca non intellegentibus celebrabantur. Cum autem venerunt et patefacta sunt quae illis significabantur, non iam illa iubentur facienda, sed leguntur intellegenda. Unde ibi de hac etiam re futura dicitur: Auferam eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum 7: id est, non cor sine sensu, sed cor cum sensu. Unde traxit Apostolus quod ait: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus 8. Quid enim aliud dixit, quam cor carneum? Quia ergo et hoc praedictum erat, magis si ista de nostra celebratione non auferrentur, non implerentur Lex et Prophetae; quia non fieret quod praedixerant: cum vero et hoc fit, inde potius intelleguntur adimpleri, unde vobis videntur non adimpleri.

Quod sabbatorum otium catenas Saturniacas appellas, vana est et inepta insultatio.

Nec nos terret insultatio tua, quod sabbatorum otium, catenas Saturniacas appellas. Vana est enim et inepta; nec tibi hoc dicere venisset in mentem, nisi quia vos in die, quem dicunt Solis, solem colitis. Sicut autem nos eumdem diem dominicum dicimus, in eoque non istum solem, sed resurrectionem Domini veneramur; sic otium sabbatorum sine Saturni veneratione a patribus observatum est, cum sic illud observari oportebat: erat enim umbra futurorum, sicut Apostolus testis est 9. Diebus quippe istis, quorum septenarius numerus in orbem redit, deorum suorum nomina Gentes imposuerunt. De quibus ait Apostolus, quod coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori 10. Quos in hac parte etiam vos imitamini, nisi quod cum eis lucidiora duo lumina, caetera vero sidera non cum eis adoratis. Sed et mensibus imposuerunt nomina deorum suorum. Propter honorem quippe Romuli, quia eum Martis filium crediderunt, primum mensem Marti dicantes, Martium vocaverunt. Et inde Aprilem a nullo dei sui nomine, sed a re ipsa, quasi Aperilem, quod tunc plurimum germinis aperiatur in florem. Inde tertium mensem Maium, quod Maiam Mercurii matrem deam colant. Inde quartum Iunium a Iunone. Inde caeteros usque ad Decembrem a numeris nominarunt. Sed ex eis Quintilis atque Sextilis nominibus hominum, quibus divinos honores decreverant, appellati sunt, Iulius et Augustus: nam septimus September, et caeteri, ut dixi, usque de Decembrem, numerorum ex ordine nominibus enuntiantur. Porro Ianuarius a Iano appellatus est, Februarius a Februis sacris Lupercorum. Vultis ergo ut et vos dicamini in mense Martio Martem colere? Illo enim mense Bema vestrum cum magna festivitate celebratis. Si autem vobis in mense Martio licere arbitramini aliud considerare, non Martem; cur ex die septimo, quod sabbatum a requie nominatum est, divinis Scripturis Saturnum importare conamini, quia eum diem Saturni Gentes appellaverunt? Nempe iam videtis cum quanta impietate deliretis.

De sacrificiis animalium.

De sacrificiis autem animalium quis nostrum nesciat, magis ea perverso populo congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata? Sed tamen etiam in his figurae nostrae fuerunt; quia nostra mundatio, et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est. Sed illarum figurarum veritas Christus est, cuius sanguine redempti et mundati sumus. Nam in figuris eloquiorum divinorum, et taurus dictus est propter virtutem crucis, cuius cornibus impios ventilavit; et aries, propter innocentiae principatum; et hircus, propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum 11: et si quod aliud sacrificii genus expressius commemoraveris, in eo quoque tibi Christum prophetatum esse monstrabo. Quocirca sive circumcisio, sive sabbatum, sive differentia ciborum, sive immolatio sacrificiorum, omnia haec figurae nostrae fuerunt et prophetiae: quas Christus non solvere, sed adimplere venit, cum ea quae his praenuntiabantur, implevit. Attende cui contradicas: cum Apostolo, ex Apostolo dico: Omnia haec figurae nostrae fuerunt 12.

Non aliam Legem, nec alios Prophetas, quam eos quos catholica tenet auctoritas, Christus venit adimplere.

Nam sicut te Manichaeus impiam docuit perversitatem, ut ex Evangelio, quod haeresim tuam non impedit, hoc accipias; quod autem impedit, non accipias: sic nos Apostolus docuit piam provisionem, ut quisquis nobis annuntiaverit praeter id quod accepimus, anathema sit 13. Unde Christiani catholici et vos inter zizania numerant, quia Dominus exposuit quid sint zizania, non aliqua falsa veris scripturis immissa, sicut tu interpretaris; sed homines filios maligni, id est, imitatores diabolicae falsitatis 14. Nec omnia temere credunt: et ideo Manichaeo caeterisque haereticis non utique credunt. Nec rationem ex hominibus damnant: sed quam vos dicitis esse rationem, errorem esse convincunt. Nec verum falsumque iudicare impium putant: ideo vestram sectam falsissimam, fidem autem catholicam verissimam iudicant. Nec bonum a contrario separare formidant; sed malum non esse naturam, quia contra naturam est, intellegunt: non gentem nescio quam tenebrarum, adversum divina regna a suo principio nascentem et rebellantem, quae vere ampliorem formidinem intulit deo vestro, quam infantibus maniae; quippe quem dicitis, ne sua membra illius impetu capta et vastata conspiciat, velum contra se posuisse. Proinde nullas ex hoc capitulo patiuntur angustias, quod quasi Legis et Prophetarum praecepta non servent: quia et ex gratia Christi habent legitimam caritatem Dei et proximi, in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 15; et quaecumque ibi vel rebus gestis, vel sacramentorum celebrationibus, vel locutionum modis figurate prophetata sunt, in Christo et Ecclesia impleri cognoscunt. Unde nec vanae superstitioni succumbimus, nec illud evangelicum capitulum falsum esse dicimus, nec Christi discipulos nos negamus: quia ea ratione veritatis, quam pro meis viribus toties exposui, non aliam Legem, nec alios Prophetas, quam eos quos catholica tenet auctoritas, non venit solvere, sed adimplere.

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber XX

XIX XXI

LIBER VIGESIMUS

recensere

Solem colitis quia estis Pagani et Gentium schisma.

FAUSTUS dixit: Cur solem colitis, nisi quia estis Pagani et Gentium schisma, non secta? Igitur non ab re fuerit et hoc ipsum quaerere, quo manifestius videre possimus, uter nostrum hoc nomine debeat appellari. Et quidem si tibi fidem meam nunc simpliciter, ut in amicis referam, videar fortasse excusationis causa id fingere, aut divinorum, quod absit, luminum erubescere culturam. Sed tu quidem utcumque volueris accipe: me tamen dixisse non poenitebit, vel propter aliquos, qui hactenus scire habebunt, religionem nostram nihil cum Gentibus habere commune.

Patrem ipsum lucem incolere credimus; Filium in hac secunda ac visibili luce consistere; et Spiritus sancti aeris hunc omnem ambitum sedem fatemur.

Igitur nos Patris quidem Dei omnipotentis, et Christi Filii eius, et Spiritus sancti unum idemque sub triplici appellatione colimus numen: sed Patrem quidem ipsum lucem incolere credimus summam ac principalem, quam Paulus alias inaccessibilem vocat 1: Filium vero in hac secunda ac visibili luce consistere; qui quoniam sit et ipse geminus, ut eum Apostolus novit, Christum dicens esse Dei virtutem et Dei sapientiam 2; virtutem quidem eius in sole habitare credimus, sapientiam vero in luna: necnon et Spiritus sancti, qui est maiestas tertia, aeris hunc omnem ambitum sedem fatemur ac diversorium; cuius ex viribus ac spiritali profusione, terram quoque concipientem, gignere patibilem Iesum, qui est vita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno. Quapropter et nobis circa universa, et vobis similiter erga panem et calicem par religio est, quamvis eorum acerrime oderitis auctores. Haec nostra fides est: de qua si quaerendum alias putaveris, audies; quamvis nec illud ad praesens minus firmum sit argumentum, quod vel tu, vel quilibet alius rogatus, ubinam Deum suum credat habitare, respondere non dubitabit: In lumine: ex quo cultus hic meus omnium pene testimonio confirmatur.

Cur nos non sectam, sed schisma Gentium nuncupasti?

Sed nunc ad illud, quia nos non sectam, sed schisma Gentium nuncupasti. Schisma, nisi fallor, est eadem opinantem atque eodem ritu colentem quo caeteri, solo congregationis delectari discidio. Secta vero est longe alia opinantem quam caeteri, alio etiam sibi ac longe dissimili ritu divinitatis instituisse culturam. Quae si ita sunt, mea interim et opinio et cultus longe alia sunt quam Paganorum. De tuis postea videbimus. Pagani bona et mala, tetra et splendida, perpetua et caduca, mutabilia et certa, corporalia et divina unum habere principium dogmatizant. His ego valde contraria sentio, qui bonis omnibus principium fateor Deum, contrariis vero Hylen: sic enim mali principium ac naturam theologus noster appellat. Item Pagani, aris, delubris, simulacris, victimis, atque incenso Deum colendum putant. Ego ab his in hoc quoque multum diversus incedo, qui ipsum me, si modo sim dignus, rationabile Dei templum puto: vivum vivae maiestatis simulacrum Christum Filium eius accipio: aram, mentem bonis artibus et disciplinis imbutam, honores quoque divinos ac sacrificia in solis orationibus et ipsis puris ac simplicibus pono: quomodo ergo schisma sum Paganorum?

Constat vos atque Iudaeos schismata esse Gentilitatis.

Hactenus enim et Iudaeorum me poteras dicere schisma, quia et omnipotentem Deum colam, quod sibi et Iudaeus omnis audaciter assumit, cum non considerares rituum diversitatem, qua a me coleretur Omnipotens, et a Iudaeis; si tamen Omnipotentem Iudaei colunt. Sed interim de opinione tractamus, quae sic et Paganos de solis cultura fefellit, ut de Omnipotentis Iudaeos. Sed nec vestrum quidem schisma si me dixeris, verum est, quamvis Christum venerer et colam: quia alio eum ritu colo et alia fide quam vos. Schisma vero aut nihil immutare debet ab eo unde factum est, aut non multum: ut puta vos, qui desciscentes a Gentibus, monarchiae opinionem primo vobiscum divulsistis, id est, ut omnia credatis ex Deo: sacrificia vero eorum vertistis in agapes, idola in martyres, quos votis similibus colitis: defunctorum umbras vino placatis et dapibus; solemnes Gentium dies cum ipsis celebratis, ut calendas, et solstitia: de vita certe mutastis nihil; estis sane schisma, a matrice sua diversum nihil habens nisi conventum. Necnon et priores vestri Iudaei, segregati etiam ipsi a Gentibus sculpturas solum dimiserunt: templa vero, et immolationes, et aras, et sacerdotia, atque omne sacrorum ministerium eodem ritu exercuerunt, ac multo superstitiosius quam Gentes. De opinione vero monarchiae in nullo etiam ipsi dissentiunt a Paganis: quare constat vos atque Iudaeos schismata esse Gentilitatis; cuius fidem tenentes et ritus, modice quamvis immutatos, de sola conventuum divisione putatis vos esse sectas. Porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae, id est, Gentium, et nostra, qui eis longe diversa sentimus. Ita quidem oppositi invicem nobis, ut est veritas et mendacium, ut dies et nox, ut egestas et copia, ut morbus et sanitas. Vos vero nec erroris secta estis, nec veritatis: sed schisma tantum; nec ipsum veritatis saltem, sed erroris.

Vos Paganis estis longe deteriores, quod illi ea colunt quae sunt, vos, autem, quae vestrarum fallacium fabularum vanitate finguntur.

AUGUSTINUS respondit: O imperita pestis, et vanitas versipellis! utquid tibi obicis, quod si quis tibi obicit, nescit cum quo agat? Neque enim vos Paganos dicimus, aut schisma Paganorum; sed habere cum eis quamdam similitudinem, eo quod multos colatis deos. Verum vos eis esse longe deteriores, quod illi ea colunt quae sunt, sed pro diis colenda non sunt: sunt enim et idola, sed ad salutem nihil sunt. Et qui colit arborem, non quidem arando, sed adorando, non id colit quod nusquam est, sed quod ita colendum non est. Ipsa etiam daemonia, unde dicit Apostolus: Quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo 3; utique sunt quibus illos immolare dicit, et quorum nos socios esse non vult. Iam vero coelum et terra, mare et aer, sol et luna, et caetera sidera, omnia haec manifesta oculis apparent, atque ipsis sensibus praesto sunt. Quae cum Pagani tamquam deos colunt, vel tamquam partes unius magni dei; nam universum mundum quidam eorum putant maximum deum: ea colunt quae sunt. Cum quibus quando agimus, ut ea non colant, non eis dicimus quod nulla sint, sed quod colenda non sint: eisque colendum horum omnium conditorem Deum invisibilem suademus, cuius solius participatione beatus homo fieri potest; quod omnes velle nemo ambigit. Sed quia nonnulli eorum invisibilem et incorpoream creaturam colunt, quod est et anima mensque humana; tamen quia nec eiusmodi creaturae participatione fit homo beatus; ille non solum invisibilis, verum etiam incommutabilis Deus, id est, Deus verus colendus est: quia solus ille colendus est, quo solo fruens, beatus fit cultor eius; et quo solo non fruens, omnis mens misera est, qualibet re alia perfruatur. Vos autem cum ea colatis quae omnino non sunt, sed vestrarum fallacium fabularum vanitate finguntur, propinquiores essetis verae pietati ac religioni, si saltem Pagani essetis, vel in eorum genere qui corpora colunt, etsi non colenda, sed tamen vera. Unde vos verius dixerim nec solem istum colere, ad cuius gyrum vestra oratio circumvolvitur.

Solem navim quandam esse dicitis et eum triangulum perhibetis.

Nam et de ipso tam falsa, et tam detestanda iactatis, ut si suas vindicaret iniurias, iam flammis eius vivi arderetis. Nam primo eum navim quamdam esse dicitis: ita non tantum, ut dicitur, toto coelo erratis, sed et natatis. Deinde cum omnium oculis rotundus effulgeat, eaque illi figura pro sui ordinis positione perfecta sit; vos eum triangulum perhibetis, id est, per quamdam triangulam coeli fenestram lucem istam mundo terrisque radiare. Ita fit ut ad istum quidem solem dorsum cervicemque cur vetis; non autem ipsum tam clara rotunditate conspicuum, sed nescio quam navim per foramen triangulum micantem atque lucentem, quam confictam cogitatis, adoretis. Quam profecto faber ille non faceret, si quemadmodum emuntur ligna, quibus navigiorum tabulae compinguntur, sic emerentur et verba, quibus haereticorum fabulae confinguntur. Verum haec tolerabilius vel ridentur vel flentur in vobis: illud est intolerabiliter sceleratum, quod de ipsa navi puellas pulchras et pueros proponi dicitis, quorum formosissimis corporibus inardescant principes tenebrarum, ad feminas masculi, et ad masculos feminae; ut in ipsa flagranti libidine et inhianti concupiscentia de membris eorum tamquam de tetris sordidisque compedibus dei vestri membra solvantur. Et his obscoenissimis pannis vestris conamini assuere ineffabilem Trinitatem, dicentes Patrem in secreto quodam lumine habitare; Filii autem in sole virtutem, in luna sapientiam; Spiritum vero sanctum in aere!

De Patris secreto lumine: lumen vero cogitare non potestis nisi quale videre consuestis!

In qua tripartita vestra, vel potius iam quadripartita fabula, de Patris quidem secreto lumine, quid vobis dicam, nisi quia lumen cogitare non potestis, nisi quale videre consuestis? Hoc enim conspicuum et omni carni, non tantum hominum, verum etiam bestiarum et vermiculorum notissimum lumen intuentes, ex illo conceptam corde phantasiam in immensum soletis augere, et eam lucem dicere ubi Deus Pater habitat cum regnicolis suis. Quando enim discrevistis lucem qua cernimus, ab ea luce qua intellegimus, cum aliud nihil umquam putaveritis esse intellegere veritatem, nisi formas corporeas cogitare, sive finitas, sive ex aliquibus partibus infinitas; quae inania phantasmata esse nescitis? Proinde cum tantum intersit inter cogitationem qua cogito terram luminis vestram quae omnino nusquam est, et cogitationem qua cogito Alexandriam quam numquam vidi, sed tamen est; rursusque tantum intersit inter istam qua cogito Alexandriam incognitam, et eam qua cogito Carthaginem cognitam: ab hac quoque cogitatione qua certa et nota corpora cogito, longeincomparabiliter distat cogitatio qua intellego iustitiam, castitatem, fidem, veritatem, caritatem, bonitatem, et quidquid eiusmodi est: quae cogitatio dicite, si potestis, quale lumen sit, quo illa omnia quae hoc non sunt, et inter se discernuntur, et quantum ab hoc distent, fida manifestatione cognoscitur: et tamen etiam hoc lumen, non est lumen illud quod Deus est; hoc enim creatura est, Creator est ille; hoc factum, ille qui fecit; hoc denique mutabile, dum vult quod nolebat, et scit quod nesciebat, et reminiscitur quod oblitum erat, illud autem incommutabili voluntate, veritate, aeternitate persistit; et inde nobis est initium existendi, ratio cognoscendi, lex amandi; inde omnibus et irrationalibus animantibus natura qua vivunt, vigor quo sentiunt, motus quo appetunt; inde etiam omnibus corporibus mensura ut subsistant, numerus ut ornentur, pondus ut ordinentur. Itaque lumen illud Trinitas inseparabilis, unus Deus est, cuius vos nullo corpore adiuncto, per se ipsam incorpoream, spiritalem, incommutabilemque substantiam etiam locis dividitis. Nec saltem Trinitati loca tria datis, sed quatuor: Patri unum, id est, lumen inaccessibile, quod prorsus non intellegitis, Filio duo, solem scilicet atque lunam; Spiritui sancto rursus unum, id est, aeris hunc omnem ambitum. De Patris ergo inaccessibili lumine, quia veram fidem tenentibus non inde separatur Filius et Spiritus sanctus, hactenus in praesentia dixerim.

Quid placuit in sole ponere virtutem Filii, et in luna sapientiam?

Vestrae autem vanitati quid placuit in sole ponere virtutem Filii, et in luna sapientiam? Cum enim in ipso Patre Filius inseparabilis maneat, quomodo potest sapientia eius ab eius virtute separari, ut illa sit in sole, haec in luna; cum per eiusmodi locos nisi corpora dividi separarique non possint? Quod si sciretis, numquam stulto insanoque phantasmate tantas fabulas texeretis. At in ea ipsa falsitate atque fallacia, quam incongrue, quam perverse sedem sapientiae minus lucere dicitis, quam sedem virtutis; cum ad virtutem pertinere videatur operari et efficere, ad sapientiam vero docere et ostendere: ac per hoc si calor in sole, lux autem praepolleret in luna, utcumque invenissent ista figmenta verisimilitudinis nebulam, hominibus carnalibus et animalibus decipiendis, qui nihil putant esse, nisi quod corporale cogitaverint; caloris enim violenta operatio est ad movendum, unde virtuti tribueretur; lucis autem clarus fulgor, ad demonstrandum, unde hanc sapientiae darent: cum vero lux longe in sole praecellat, quomodo ibi virtus, hic autem quod tanto minus lucet, sapientia est? O sacrilega ineptia! et cum sit unus Christus, Dei Virtus et Dei Sapientia 4, Spiritus autem sanctus non ipse sit Christus; quomodo separatur a se ipse Christus, cum ab eo non separetur Spiritus sanctus? Aerem quippe, quem sedem Spiritui sancto vestra fabula tribuit, totam mundi fabricam implere perhibetis. Unde sol et luna circuitus suos peragentes, semper cum illo sunt. A sole autem luna recedit, et ad solem rursus accedit: ita vobis auctoribus, vel potius deceptoribus, per dimidiam partem circuli recedit a virtute sapientia, et ad eam per aliam dimidiam rursus accedit: et cum plena est, tum longe est a virtute sapientia; tunc enim tam longo intervallo a se disiuncta sunt haec duo lumina, ut cum sol vergit ad occidentem, tunc luna surgat ab oriente: ex quo fit, ut quoniam infirmantur omnia quae virtute deseruntur, eo sapientia sit infirmior, quo est luna plenior. Si autem, quod veritas habet, et sapientia Dei semper tantumdem valet, et virtus Dei semper tantumdem sapit; cur haec sic duo dicitis, ut ea locorum sedibus intervallisque separetis, cum et ipsas sedes eiusdem substantiae dicatis, homines caeca et insana mente non recedentes a phantasmate corporum, et virtute ac sapientia ita carentes, ut nec sapere possitis aliquid fortiter, nec valere sapienter? Itane vero, detestanda et anathemanda stultitia, Christus per solem lunamque distentus; hic virtute habitans, hic sapientia; nec hic perfectus et plenus, nec in sole sapiens, nec in luna praepotens, utrobique pulchros pueros subornat concupiscendos feminis principibus tenebrarum, et masculis puellas? Haec legitis, haec creditis, haec docetis: ex hac fide doctrinaque vivitis; et miramini quia sic abominamini!

De ceteris vestris fabulis. Habent et Pagani quaedam fabulosa figmenta, sed esse illas fabulas norunt.

Verum si in istis tam eminentibus notissimisque luminibus sic erratis, ut in eis non quod sunt, sed quod vobis dementissime fingitis adoretis, quid de caeteris vestris fabulis dicam? Quis enim splenditenens suspendit mundum, et quis Atlas cum illo supportat? Haec et innumerabilia, quae similiter deliratis, omnino non sunt, et colitis ea. Hinc vos Paganis dicimus deteriores, eo tantum similes, quod multos deos colitis: eo vero in peiorem partem dissimiles, quod illi pro diis ea colunt quae sunt, sed dii non sunt; vos autem colitis ea quae nec dii, nec aliquid sunt, quoniam prorsus nulla sunt. Habent quidem et illi quaedam fabulosa figmenta, sed esse illas fabulas norunt; et vel a poetis delectandi causa fictas esse asserunt, vel eas ad naturam rerum vel mores hominum interpretari conantur: sicut Vulcanum claudum, quia ignis terreni motus eiusmodi est; et Fortunam caecam, quod ex incerto accidant, quae fortuita dicuntur; et tria Fata in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus, propter tria tempora, praeteritum quod in fuso iam netum atque involutum est, praesens quod inter digitos nentis traicitur, futurum in lana, quae colo implicata est, quod adhuc per digitos nentis ad fusum, tamquam per praesens ad praeteritum traiciendum est; et Venerem Vulcani uxorem, quia ex calore voluptas naturaliter nascitur, et Martis adulteram, quia belligerantibus incongrua est; et Cupidinem puerum volitantem ac sagittantem, quod irrationabilis et instabilis amor corda vulneret miserorum: et alia permulta in hunc modum. Quocirca hoc in eis irridemus, quod interpretata sic adorant, quae non intellecta, quamvis damnabiliter, tamen excusabilius adorarent. Ipsis quippe interpretationibus convincuntur, non se illum Deum colere, cuius solius participatione mens beata fit, sed ab illo conditam creaturam: nec solas virtutes ipsius creaturae, sicut Minervam, cuius fabulam quod de Iovis capite nata sit, ad prudentiam consiliorum interpretantur, quae rationis est propria, cui sedem capitis etiam Plato dedit; sed etiam vitia, sicut de Cupidine diximus. Unde quidam eorum tragicus ait:

Deum esse amorem, turpis et vitio favens

Finxit libido 5.

Nam et corporalium vitiorum simulacra Romani consecraverunt, sicut Palloris et Febris. Ut ergo omittam quod simulacrorum adoratores circa ipsas corporum figuras habent affectum, ut eas ipsas formas in locis honorabilibus sublimatas, quibus tantum obsequium exhiberi vident, tamquam deos timeant; illae ipsae interpretationes, quibus haec muta, et surda, et caeca, et exanima defenduntur, dignius accusantur: verumtamen et ista quoquo modo sunt, quamvis, ut iam dixi, ad salutem vel aliquam utilitatem nihil sint, et quae ex his interpretantur, in rebus inveniuntur. Vos autem primum hominem cum quinque elementis belligerantem; et spiritum potentem de captivis corporibus gentis tenebrarum, aut potius de membris dei vestri victis atque subiectis, mundum fabricantem; et splenditenentem, reliquias eorumdem membrorum dei vestri habentem in manu, et caetera omnia capta, oppressa, inquinata plangentem; et Atlantem maximum subter humeris suis cum eo ferentem, ne totum ille fatigatus abiciat, atque ita fabula vestra velut in tapete theatrico ad illius ultimi globi catastolium pervenire non possit: et alia innumerabilia pariter inepta et insana, nec pingendo aut sculpendo, nec interpretando demonstratis: et ea, cum omnino nulla sint, creditis et colitis; et insuper Christianis fide non ficta pias mentes mundantibus tamquam temere credulis insultatis. Ut enim multa non quaeram, quibus haec ostendantur omnino non esse, quia subtilius sublimiusque tractare de mundi fabrica, etsi mihi difficile non esset, certe nimis longum est; hoc dico: si ista vera sunt, Dei substantia commutabilis est, corruptibilis, coinquinabilis. Hoc autem credere, plenum est sacrilegae insaniae. Illa igitur omnia vana sunt, falsa sunt, nulla sunt. Proinde vos Paganis istis, qui vulgo noti sunt, et antiquitus fuerunt, et in reliquiis suis iam nunc erubescunt, prorsus deteriores estis, quod illi colunt ea quae dii non sunt, vos autem omnino quae non sunt.

Per alias et alias differentias, nunc hic, nunc illic reperiuntur, aliunde iuncti, aliunde disiuncti.

Itaque, si propterea vos putatis tenere veritatem, quia et errori Paganorum longe dissimiles estis, nos autem propterea esse in errore, quia longius a vobis, quam a Paganis forte distamus: dicatur et mortuus ideo sanus, quia iam nec aegrotus est; et ideo reprehendatur qui sanus est, quia vicinior est aegroto quam mortuo. Aut si plerique Pagani non velut aegri, sed velut mortui deputandi sunt, laudetur in sepulcro cinis informis, quia iam nec formam cadaveris tenet; et membra viva culpentur, quia cadaveri sunt similiora, quam cineri. Sic et nos ideo isti culpandos putant, quia nos similiores esse dicunt funeri Paganorum, quam cineriManichaeorum. Quamquam per multas differentias aliter atque aliter quaeque res ad discernendum dividi soleant, ut quod in hac erat parte, per alias differentias in alia parte inveniatur ubi ante non erat. Velut, verbi gratia, si quis omnem carnem dividat in volatilia, et ea quae volare non possunt; per hanc differentiam quadrupedia hominibus sunt similiora, quam avibus; pariter enim volare non possunt. Rursus si quis per aliam differentiam dividat, ut dicat alia esse rationalia, alia irrationalia; iam quadrupedes avibus sunt similiores, quam hominibus; pariter enim sunt rationis expertes. Hoc Faustus non cogitans, ait: " Porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae; id est, Gentium, et nostra, qui eis longe diversa sentimus ". Videlicet quoniam dixerat eo maxime distare Gentes a Manichaeis, quod ab uno principio dicunt esse omnia, quod Manichaei negant, addentes principium gentis tenebrarum. In hac differentia, quod fatendum est, plerique Pagani nobiscum sentiunt: sed non vidit quia item si quis ita dividat, ut dicat eorum qui aliqua religione detinentur, aliis placere unum Deum colendum, aliis multos; per hanc differentiam et Pagani a nobis remoti sunt, et isti cum Paganis deputantur, nos autem cum Iudaeis. Potest ergo aliquis secundum hanc differentiam hoc etiam modo duas solas sectas putare. Hic forte dicatis quod vos multos deos vestros ex una substantia perhibetis: quasi Pagani multos suos non ex una asserant; quamvis diversa illis officia et opera et potestates attribuant: sicut etiam apud vos alius expugnat gentem tenebrarum, alius ex ea capta fabricat mundum; alius desuper suspendit, alius subter portat; alius rotas ignium, ventorum, et aquarum in imo versat, alius in coelo circumiens radiis suis, etiam de cloacis membra dei vestri colligit. Et quis numeret omniadeorum vestrorum officia fabulosa, nulla veritate manifesta, nullis aenigmatibusfigurata? Porro, si alius ita dividat omnes homines, ut alios esse dicat qui credunt Deum humana curare, alios qui id omnino non credunt: in hac parte et Pagani nobiscum sentiunt et Iudaei, et vos et omnes haeretici, qui quoquo modo Christiani appellantur; in illa vero Epicurei reperiuntur, et si qui alii sunt qui ita senserunt. Parvane ista differentia est? Cur ergo non et secundum istam duae solae sectae esse dicantur, ut in una earum nobiscum sitis? An audebitis in hac differentia discedere a nobis, qui Deum praedicamus humana curare; et esse cum Epicureis, qui hoc negant? Hic profecto illos repudiantes ad nos curritis. Sic per alias et alias differentias, nunc hic, nunc illic reperiuntur, aliunde iuncti, aliunde disiuncti, vicissim omnes nobiscum, et nos cum omnibus, et rursus nulli eorum nobiscum, nec nos cum aliquibus eorum. Quod si Faustus cogitaret, non tam diserte deliraret.

Tous les livres