Contra Faustum manichaeum

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Contra Faustum Manichaeum · 15 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Aurelius AugustinusContra Faustum Manichaeum0Saeculo IV Aurelius Augustinus Contra Faustum Manichaeum Liber I Saeculo IV

II

LIBER PRIMUS

recensere

Quibus rationibus impulsus Augustinus libros contra Faustum Manichaeum in lucem prodendos curavit.

Faustus quidam fuit gente Afer, civitate Milevitanus, eloquio suavis, ingenio callidus, secta manichaeus, ac per hoc nefando errore perversus. Noveram ipse hominem, quemadmodum eum commemoravi in libris Confessionum mearum. Hic quoddam volumen edidit adversus rectam christianam fidem, et catholicam veritatem. Quod cum venisset in manus nostras, lectumque esset a fratribus, desideraverunt, et iure caritatis per quam eis servimus flagitaverunt, ut ei responderemus. Hoc aggrediar nunc in nomine atque adiutorio Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi, ut omnes qui haec legent, intellegant quam nihil sit acutum ingenium et lingua expolita, nisi a Domino gressus hominis dirigantur 1. Quod multis etiam tardioribus et invalidioribus occulta aequitate divinae misericordiae praestitum est, cum multi acerrimi et facundissimi, deserti adiutorio Dei, ad hoc velociter et pertinaciter currerent, ut a veritatis via longius aberrarent. Commodum autem arbitror, sub eius nomine verba eius ponere, et sub meo responsionem meam.

Faustus respondet se paratum esse, suadente Adimanto, ad errores Iudaeorum Christianorumque penitus eruendos.

FAUSTUS dixit: Satis superque in lucem iam traductis erroribus, ac Iudaicae superstitionis simul et semichristianorum abunde detecta fallacia, a doctissimo scilicet et solo nobis post beatum patrem nostrum Manichaeum studendo Adimanto; non ab re visum est, fratres carissimi, haec quoque brevia vobis et concinna responsa, propter callidas et astutas conferentium nobiscum propositiones, scribere, quo cum iidem vos ex more parentis sui serpentis captiosis circumvenire quaestiunculis voluerint, et ipsi ad respondendum vigilanter eis sitis instructi. Ita enim fiet ut ad ea ipsa quae proposuerint religati, ulterius huc atque illuc vagari non possint. Ac ne profusa confusave oratione legentium inundarentur ingenia, tam breviter quam distincte ex adverso sibi, ipsorum atque nostrorum verba constitui.

Quid intersit, secundum Augustinum, inter semichristianos, pseudochristianos, perfectos et imperfectos catholicos et quos sequi atque quos devitare oporteat.

AUGUSTINUS respondit: Tu semichristianos cavendos putas, quod nos esse dicis: nos autem pseudochristianos cavemus, quod vos esse ostendimus. Nam quod semis est, ex quadam parte imperfectum, ex nulla tamen falsum est. Quid ergo? si aliquid deest fidei eorum quos circumvenire conamini, numquid ideo id quod eis adest destruendum, ac non potius id quod deest astruendum est? Sicut ad quosdam imperfectos loquens Apostolus ait: Gaudens et videns vestram conversationem, et id quod deest fidei vestrae in Christo 2. Cernebat utique quamdam fabricam spiritalem, sicut alibi dicit: Dei aedificatio estis 3: et in ea cernebat utrumque; et unde gauderet, et unde satageret. Gaudebat ex eo quod iam aedificatum videbat; satagebat ex eo quod usque ad culmen perfectionis adhuc aedificandum esse sentiebat. Itaque nos revera catholicos nondum perfectos, sed quodammodo, ut dixisti, semichristianos quos fallatis et seducatis vestra perversitate, insectamini. Sed si qui adhuc etiam tales sunt, si vos pseudochristianos esse intellexerint, quamvis captiosis quaestionum vestrarum propositionibus, propter id quod eorum fidei deest, respondere non possint; non tamen sequendos, sed devitandos vos esse cognoscunt. Sicut ergo vestra intentio est semichristianos quos decipiatis inquirere, sic nostra intentio est pseudochristianos vos ostendere: ut non solum christiani peritiores vos convincendo prodant, sed et imperitiores vos cavendo proficiant. Cur autem serpentem patrem nostrum dixisti? An excidit tibi quemadmodum soleatis vituperare Deum qui homini praeceptum in paradiso dedit 4, et laudare serpentem quod ei per suum consilium oculos aperuit 5? Puto iustum esse ut serpentem illum diabolum a vobis laudatum, tu potius agnoscas parentem tuum. Nam ille te filium etiam modo vituperatus agnoscit.

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber II

I III

LIBER SECUNDUS

recensere

Faustus affirmat apertis verbis se Evangelium accipere, sed negat Christum natum esse: pro certo habet enim genealogiam Christi, filii David, quae explicatur apud evangelistas Matthaeum et Lucam non esse Evangelium.

FAUSTUS dixit: Accipis Evangelium? Et maxime. Proinde ergo et natum accipis Christum? Non ita est. Neque enim sequitur ut si Evangelium accipio, idcirco et natum accipiam Christum. Cur? Quia Evangelium quidem a praedicatione Christi et esse coepit et nominari; in quo tamen ipse nusquam se natum ex hominibus dicit. At vero genealogia adeo non est Evangelium, ut nec ipse eius scriptor ausus fuerit eam Evangelium nominare. Quid enim scripsit? Liber generationis Iesu Christi filii David 1. Non ergo, liber Evangelii Iesu Christi; sed, liber generationis: quippe ubi et stella inducitur quae confirmat genesim 2; ut recte " Genesidium " hoc magis nuncupari possit quam Evangelium. Ac denique Marcus, qui generationem scribere non curavit, sed praedicationem tantum Filii Dei quod est Evangelium, vide quam sit competenter exorsus: Evangelium, inquit, Iesu Christi Filii Dei 3. Ut hinc satis abundeque appareat genealogiam non esse Evangelium. Namque et in ipso Matthaeo post inclusum Ioannem in carcerem, tunc legitur Iesum coepisse praedicare Evangelium regni 4. Ergo quidquid ante hoc narratum est, genealogiam esse constat, non Evangelium. Alioquin quid impediebat et Matthaeum ponere, Evangelium Iesu Christi filii Dei; nisi quia improbum putavit genealogiam vocare Evangelium? Quapropter, si iam tibi distinctum satis est, quod usque nunc ignorasti, longe aliud esse Evangelium quam genealogiam; scias me, ut dixi, accipere Evangelium, id est, praedicationem Christi. De quo quidquid iam perrogare volueris, omissis generationibus quaere. Aut si et de ipsis conferre est animus, non equidem recuso, cum sit mihi magna et de his ad respondendum copia: sed tu disce interrogare quod primum est. Videris enim mihi nunc scire velle, non utrum Evangelium accipiam, sed utrum generationes.

Evangelia omnia testantur Christum natum esse ex stirpe David et Christus ipse saepenumero se dicit filium hominis.

AUGUSTINUS respondit: Certe interrogasti teipsum velut ex persona nostra, utrum acciperes Evangelium; et respondisti: Maxime. Rursusque interrogasti, utrum acciperes Christum natum; et respondisti: Non ita est; hanc scilicet causam subiciens, quia generatio Christi non pertinet ad Evangelium. Quid ergo respondebis Apostolo dicenti: Memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum 5? Vides certe quam nescias, vel te nescire fingas, quid sit Evangelium; nec ex doctrina apostolica, sed ex vestro errore nomines Evangelium. At si hoc appellas Evangelium, quod Apostoli appellaverunt; aberras ab Evangelio, qui non credis Christum ex semine David: quod Apostolus secundum suum Evangelium praedicari testatus est. Quod autem erat apostoli Pauli Evangelium, hoc etiam caeterorum Apostolorum, et omnium fidelium dispensatorum tanti sacramenti. Hoc enim alibi dicit: Sive ergo ego, sive illi; sic praedicamus, et sic credidistis 6. Non enim omnes illi Evangelium conscripserunt, sed tamen omnes Evangelium praedicaverunt. Narratores quippe originis, factorum, dictorum, passionum Domini nostri Iesu Christi, proprie dicti sunt Evangelistae. Nam et ipsum nomen si quaeramus quid latine interpretetur: Bonum nuntium dicitur Evangelium, vel: Bona annuntiatio. Quod quidem cum aliquid bonum annuntiatur, semper dici potest: proprie tamen hoc vocabulum obtinuit illa quam dixi annuntiatio Salvatoris. Si autem vos aliud annuntiatis, extra Evangelium vos esse manifestum est. Utique sunt adversus vos parvuli quos appellatis semichristianos, si matris caritatis vocem sibi ex ore apostolico personantem audiant: Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit 7. Cum ergo ipse Paulus secundum Evangelium suum annuntiaverit Christum ex semine David, vos qui hoc negatis, et aliud annuntiatis, anathema sitis. Quis autem non videat quanta caecitate dicatur, quod nusquam se Christus natum ex hominibus dicat, cum pene nunquam se filium hominis taceat?

De primo homine secundum Manichaeos deque armis quibus diu pugnavit contra tenebrarum stirpem.

Sed videlicet doctissimi homines, profertis nobis ex armario vestro, nescio quem primum hominem, qui ad gentem tenebrarum debellandam de lucis gente descendit, armatum aquis suis, contra inimicorum aquas; et igne suo, contra inimicorum ignem; et ventis suis, contra inimicorum ventos. Cur non ergo et fumo suo, contra inimicorum fumum; et tenebris suis, contra inimicorum tenebras: sed contra fumum aere, ut dicitis, armabatur; et contra tenebras luce? An quia mala sunt fumus et tenebrae, non ea potuit habere bonitas eius? Bona ergo sunt illa tria, aqua, ventus, ignis. Cur ergo ea potuit habere malitia gentis adversae? Hic respondetis: Sed aqua illa gentis tenebrarum mala erat; quam vero primus homo attulit, bona erat: et ventus illius malus, huius autem bonus; ita et huius ignis bonus contra malum ignem illius dimicavit. Cur ergo et contra malum fumum non potuit afferre fumum bonum? An in fumo vestra mendacia, tamquam fumus ipse, evanescunt atque deficiunt? Certe primus homo vester contra naturam contrariam bellum gessit. Cur quinque illis elementis quae in contraria gente confingitis, unum allatum est de divinis regnis contrarium, lux contra tenebras? Caetera enim quatuor non sunt contraria. Nam nec aer fumo est contrarius, multo minus aquae aqua, et ventus vento, et ignis igni.

Primus homo Manichaeorum, secundum Augustinum, nihil aliud est nisi fructus sacrilegi deliramenti, Christus contra solus est verus homo et verus Deus.

Iamvero illa sacrilega deliramenta quis audiat, quod primum hominem vestrum dicitis, secundum hostium voluntatem, quo eos caperet, elementa quae portabat mutasse atque vertisse, ut regnum quod dicitis falsitatis, in sua natura manens, non fallaciter dimicaret, et substantia veritatis mutabilis appareret, ut falleret? Huius primi hominis filium credi vultis Dominum Iesum Christum. Huius commentitiae fabulae filiam dicitis veritatem. Hunc primum hominem, quem laudatis, quia mutabilibus et mendacibus formis cum adversa gente pugnavit; si verum dicitis, non imitamini: si autem imitamini, et vos mentimini. Quapropter Dominus et Salvator noster Iesus Christus, verus et verax Dei Filius, verus et verax hominis filius, quod utrumque de se ipse testatur, et de vero Deo divinitatis aeternitatem, et de vero homine carnis originem duxit. Non novit apostolica doctrina primum hominem vestrum. Audite apostolum Paulum: Primus homo, inquit, de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est 8. Primus itaque homo de terra terrenus, ille Adam de limo formatus; secundus autem homo de coelo coelestis, Dominus Iesus Christus: quia Filius Dei venit ad carnem, qua suscepta et homo exterius fieret, et Deus interius permaneret; ut et Filius Dei verus esset per quem facti sumus, et hominis filius verus fieret per quem refecti sumus. Cur ergo primum hominem vestrum commentitium nescio unde producitis, et primum hominem quem doctrina apostolica docet non vultis agnoscere? An ut compleatur in vobis quod ipse Apostolus ait: A veritate quidem auditum suum avertentes, ad fabulas autem convertentur 9? Paulus annuntiat primum hominem de terra terrenum: Manichaeus annuntiat primum hominem non terrenum, nescio quibus fallacibus elementis quinque vestitum. Et Paulus dicit: Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit 10. Ergo ne Paulus mendax sit, Manichaeus anathema sit.

De falso Christo Manichaeorum, primi hominis filio, omnibus caeli stellis et terrae creaturis commixto...

1. Quod autem etiam stellae calumniamini, qua Magi ad Christum infantem adorandum perducti sunt, non erubescitis, cum vos commentitium Christum vestrum, filium commentitii primi hominis vestri, non sub stellae testificatione ponatis, sed in stellis omnibus colligatum esse dicatis: quia videlicet principibus tenebrarum commixtum esse creditis in illo bello, quo ipse primus homo vester cum tenebrarum gente pugnavit, ut de ipsis principibus tenebrarum tali commixtione captis mundus fabricaretur. Unde et ista sacrilega deliramenta vos cogunt, non solum in coelo atque in omnibus stellis, sed etiam in terra atque in omnibus quae nascuntur in ea, confixum et colligatum atque concretum Christum dicere, non iam Salvatorem vestrum, sed a vobis salvandum cum ea manducatis atque ructatis.

...et de Manichaeorum consequenti singularique ratione cibi sumendi.

2. Nam et ista impia vanitate seducti, seducitis Auditores vestros, ut vobis cibos afferant, quo possit ligato in eis Christo subveniri per vestros dentes et ventres. Talibus enim auxiliis eum solvi et liberari praedicatis; nec saltem totum, sed adhuc licet exiguas sordidasque reliquias eius in stercoribus remanere contenditis, ut in aliis atque aliis rerum corporalium formis iterum atque iterum implexae implicataeque teneantur: et si mundo stante solvi et purgari non potuerint, iam illo igne ultimo quo ipse mundus ardebit 11, solvantur atque purgentur. Nec tamen etiam tunc totum Christum dicitis posse liberari, sed eius bonae divinaeque naturae novissimas residuasque particulas, quae ita sordidatae sunt, ut nullo modo dilui valeant, damnari in aeternum confixas globo horrido tenebrarum. Ecce qui se fingunt indignari quod Filio Dei fiat iniuria, quia eum natum stella demonstrasse dicatur, tamquam genesis eius sub fatali constellatione sit constituta; cum eum ipsi non tantum sub stellarum connexione, sed in vinculis omnium terrenorum, et in succis omnium herbarum, et in putredine omnium carnium, et in corruptione omnium ciborum, ita ligatum pollutumque constituant, ut ex magna, non tamen ex tota parte, solvi purgarique non possit, nisi et ab hominibus, Electis videlicet Manichaeorum, etiam in porris radiculisque ructetur.

Demonstratur liberum Christi voluntatis arbitrium nullo modo a stellae nativitatis adventu coartari potuisse.

3. Et nos quidem sub fato stellarum nullius hominis genesim ponimus, ut liberum arbitrium voluntatis, quo vel bene vel male vivitur, propter iustum iudicium Dei ab omni necessitatis vinculo vindicemus: quanto minus illius temporalem generationem sub astrorum conditione credimus factam, qui est aeternus universorum Creator et Dominus? Itaque illa stella quam viderunt Magi, Christo secundum carnem nato, non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur; nec eum subiciebat imperio, sed indicabat obsequio. Proinde non ex illis erat haec stellis, quae ab initio creaturae itinerum suorum ordinem sub Creatoris lege custodiunt; sed novo Virginis partu, novum sidus apparuit, quod ministerium officii sui etiam ipsis Magis quaerentibus Christum, cum ante faciem praeiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum ubi Dei Verbum infans erat, praeeundo perduceret. Qui tandem astrologi ita constituerunt hominum nascentium fata sub stellis, ut aliquam stellarum, homine aliquo nato, circuitus sui ordinem reliquisse, et ad eum qui natus est perrexisse, asseverent? Sortem quippe nascentis astrorum ordini colligari arbitrantur, non astrorum ordinem ob hominis nati diem posse mutari. Quapropter, si stella illa ex iis erat quae in coelo peragunt ordines suos, quomodo poterat decernere quod natus Christus acturus erat, quae nato Christo iussa est relinquere quod agebat? Si autem, ut probabilius creditur, ad demonstrandum Christum, quae non erat exorta est; non ideo Christus natus est quia illa exstitit, sed ideo illa exstitit quia Christus natus est. Unde, si dici oporteret, non stellam Christo, sed Christum stellae fatum fuisse diceremus. Ipse quippe illi, non illa huic, nascendi attulit causam. Si ergo sunt fata quae a fando, id est, a dicendo appellata sunt; quoniam Christus Verbum Dei est, in quo antequam essent, dicta sunt omnia; non consortium siderum fatum Christi est, sed fatum etiam siderum Christus est: qui et ipsam carnem sub coelo creatam ea voluntate assumpsit, qua etiam coelum creavit; ea potestate deposuit et recepit, qua etiam sideribus imperavit.

Evangelium Christianorum et Evangelium Manichaeorum: generalia.

Cur ergo non sit Evangelium quod de ista generatione narratur, cum tam bona nobis annuntietur, ut per ipsam nostra sanetur infirmitas? An quia Matthaeus non est ita exorsus, ut diceret: Initium Evangelii Iesu Christi 12, sicut ait Marcus; sed: Liber generationis Iesu Christi 13? Hoc modo nec Ioannes Evangelium scripsisse dicatur, quia nec ipse ait: Initium Evangelii, aut Liber Evangelii; sed: In principio erat Verbum 14. Nisi forte tam elegans vocabulorum fabricator Faustus fuit, ut et hoc Ioannis exordium, Verbidium nominaverit, propter Verbum; sicut illud, propter genesim, Genesidium ausus est appellare. Sed cur non potius cogitatis, quanta impudentia prolixas illas et impias fabulas vestras Evangelium nominetis? Quid enim illic boni annuntiatur, ubi dicitur Deus adversus rebellem nescio quam contrariam alienamque naturam non aliter regno suo potuisse prospicere atque consulere, nisi partem suae naturae in illius avidas fauces devorandam mitteret, atque ita polluendam, ut post tantos labores atque cruciatus non posset saltem tota purgari? Itane tam malus nuntius Evangelium est? Certe omnes qui graece vel tenuiter noverunt, Evangelium bonum nuntium, aut bonam annuntiationem interpretantur. Quomodo est autem iste bonus nuntius, quandoquidem ipse Deus vobis, velo sibi opposito, lugere nuntiatus est, donec sua membra ab illa vastatione et contaminatione reparentur atque purgentur? Qui si aliquando luctum finierit, crudelis erit. Quid enim de illo male meruit pars illa eius quae in globo ligabitur? quae utique in aeternum lugenda est, quia in aeternum damnabitur. Sed evasimus, quod istum nuntium quisquis diligenter adverterit, non cogitur lugere, quia malus est; sed ridere, quia falsus est.

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber III

II IV

LIBER TERTIUS

recensere

Narrat Faustus se ad Christi nativitatis negationem pervenisse duorum Evangelistarum dissensione in genealogiis describendis maxime offensum.

FAUSTUS dixit: Accipis ergo generationem? Equidem conatus diu sum hoc ipsum qualecumque est persuadere mihi, quia sit natus Deus: sed offensus duorum maxime evangelistarum dissensione, qui genealogiam eius scribunt, Lucae et Matthaei 1, haesi incertus quemnam potissimum sequerer. Fieri enim posse putabam, ut quia praescius non sum, quem mentiri existimarem, ipse diceret verum; et quem vera loqui, ipse forsitan mentiretur. Infinita ergo eorum praetermissa lite, et interminabili mihi, ad Ioannem Marcumque me contuli: nec impariter a duobus ad duos, et ab Evangelistis ad eiusdem nominis professores. Quorum mihi principia interim non immerito placuerunt, quia nec David, nec Mariam inducunt, nec Ioseph; sed Ioannes quidem in principio fuisse Verbum dicit, et Verbum fuisse apud Deum, et Deum fuisse Verbum 2, Christum significans: Marcus vero: Evangelium, inquit, Iesu Christi filii Dei 3: tamquam Matthaeum exprobrans, qui posuerit filium David. Nisi forte alterum hic, et alterum ille annuntiat Iesum. Haec ergo ratio est, qua ego non accipio Christum natum. Tu vero, si tantus es ut hanc mihi adimas offensionem, effice ut inter se ipsi conveniant; et utcumque succumbam: quamvis nec sic quidem dignum erit ex utero natum credere Deum, et Deum Christianorum.

Non licet sine diligenti pervestigatione divinarum Scripturarum pertractatores falsos iudicare.

AUGUSTINUS respondit: O si pio studio legisses Evangelium, et ea quae te in Evangelistis tamquam repugnantia movissent, diligenter quaerere, quam temere damnare maluisses; ut saltem propter ipsam, quae quasi prima fronte occurrit, apertissimam repugnantiam, cogitares, nisi aliquid illic magnum lateret, difficile fieri potuisse ut tanta eis auctoritas in terrarum orbe praeberetur, qua sibi tot hominum doctissimorum ingenia subiugarent. Quid enim magnum est videre quod vidistis, alios Christi secundum carnem progeneratores commemorari a Luca, alios a Matthaeo, cum ambo Ioseph constituant, Matthaeus ad quem terminet, Lucas a quo incipiat: qui propter quoddam cum eius matre sanctum et virginale coniugium, etiam ipse parens Christi meruit appellari; ut propter virilem dignitatem, ab ipso, vel usque ad ipsum, generationes contexerentur? Quid ergo magnum est quod vidistis, quod alium patrem habeat Ioseph secundum Matthaeum, alium secundum Lucam; et alium avum secundum istum, alium secundum illum, et deinceps sursum versus usque ad David, per tam multas generationes alios parentes eius ab isto, alios ab illo enumerari? Itane tam apertam manifestamque diversitatem, tot acuti et docti viri, divinarum Scripturarum pertractatores diligentissimi, non viderent? qui quidem in latina lingua perpauci sunt; eos autem in graeca quis numeret? Viderunt eam plane. Quid enim facilius, aut quis paululum intuens, ista non videat? Sed pie cogitantes tantae auctoritatis eminentiam, latere ibi aliquid crediderunt, quod petentibus daretur, oblatrantibus negaretur; a quaerentibus inveniretur, reprehendentibus subtraheretur; pulsantibus aperiretur 4, oppugnantibus clauderetur; petierunt, quaesierunt, pulsaverunt, acceperunt, invenerunt, intraverunt.

Dissensio inter Matthaeum et Lucam in nomine patris Ioseph designando facile solvitur si consideramus adoptionis vinculum a moribus antiquorum alienum non fuisse.

1. Nempe tota in hoc quaestio est, quomodo potuerit duos patres habere Ioseph. Hoc enim si potuisse fieri demonstratur, nulla omnino causa est, cur quisquam istorum Evangelistarum, in diversis generationibus enumerandis, falsum dixisse credatur. A duobus enim patribus, iam non erit mirum neque contrarium, quod et avi duo et atavi et proavi esse potuerunt, et quidquid supra est usque ad David cuius erant ambo filii, et Salomon qui pertinet ad ordinem quem Matthaeus secutus est, et Nathan qui est in serie quam Lucas exposuit. Attendunt enim ista nonnulli, et vident non posse a duobus viris per commixtionem carnis hominem gigni; et ideo putant istam quaestionem non posse dissolvi: nec intuentur, quod usitatissimum atque facillimum est, patrem cuiusquam, non eum tantum dici a quo genitus, sed etiam eum a quo fuerit adoptatus.

2. Neque enim adoptionis vinculum apud antiquos alienum ab eorum moribus fuit, cum etiam feminas inveniamus adoptasse sibi filios, non ex utero suo natos: sicut Sara ex Agar 5, et Lia ex ancilla sua 6, et filia Pharaonis Moysen adoptavit 7. Ipse autem Iacob, nepotes suos, filios Ioseph adoptavit 8. Ipsum vero adoptionis nomen plurimum valere in nostrae fidei sacramento, apostolica doctrina testatur. Unde apostolus Paulus cum de Iudaeorum meritis loqueretur: Quorum est, inquit, adoptio, et gloria, et Testamenta, et Legislatio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 9. Item dicit: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes filiorum Dei, redemptionem corporis nostri 10. Item alio loco: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus 11. Haec igitur adoptio quanti sacramenti sit, his atque huiusmodi testimoniis satis apparet. Unicum enim Filium Deus habet, quem genuit de substantia sua, de quo dicitur: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 12. Nos autem non de substantia sua genuit; creatura enim sumus, quam non genuit, sed fecit: et ideo, ut fratres Christi secundum modum suum faceret, adoptavit. Iste itaque modus quo nos Deus, cum iam essemus ab ipso non nati, sed conditi et instituti, verbo suo et gratia sua genuit ut filii eius essemus, adoptio vocatur. Unde Ioannes dicit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri 13. Cum igitur ius adoptionis filiorum apud patres nostros et in Scripturis sanctis usitatum sit; quae impietatis dementia praecipitat, prius Evangelistas falsitatis arguere, quod diversas generationes commemoraverunt, tamquam utraeque verae esse non possint; quam cogitare et attendere et videre quod facillimum est, quam crebra consuetudine generis humani, unus homo duos patres habere potuerit; unum cuius carne homo sit genitus, alterum cuius voluntate, cum iam homo esset, filius sit adoptatus? Qui si non recte dicitur pater, nec nos recte dicimus: Pater noster, qui es in coelis 14, ei de cuius substantia nati non sumus, sed cuius gratia et misericordissima voluntate adoptati secundum doctrinam apostolicam et fidelissimam veritatem sumus. Ipsum quippe habemus et Deum, et Dominum, et Patrem: Deum, quod ab ipso, etiam ex hominibus parentibus, conditi sumus; Dominum, quod ei subditi sumus; Patrem, quod eius adoptione renati sumus.

3. Facile fuit ergo religiosis perscrutatoribus divinarum Litterarum, aliquantulum considerare, et videre in diversis Christi generationibus a duobus evangelistis commemoratis, quomodo duos patres potuit habere Ioseph, quorum progenitores diversi enumerentur. Hoc et vos, si studium contentionis non excaecaret, facile videre possetis. Sed ab illis viris alia etiam quaesita et inventa sunt, cum omnes harum narrationum partes pertractarent: haec autem a vestro intellectu longissime remota sunt. Itaque etiam in Manichaei errore constituti, id quod in rebus humanis fieri solet, ut alius carne generet filium, alius eum voluntate adoptet, ac sic unus duos patres habeat, si non adverso animo legeretis, cogitando videre possetis.

De quibusdam obscuris mysteriis quae in utraque genealogia inveniuntur.

Cur autem Matthaeus ab Abraham coeperit, descendens usque ad Ioseph; Lucas autem a Ioseph coeperit, ascendens, non usque ad Abraham, sed usque ad Deum qui fecit hominem, et dato praecepto potestatem dedit ut credens filius Dei fieret: et cur ille in capite libri generationes ipsas enumeravit; ille autem, cum Dominus Salvator a Ioanne baptizatus fuisset: et quid sibi velit numerus generationum secundum Matthaeum, ut ter quatuordecim digerantur, quibus in summam computatis, tamquam una minus appareat; numerus autem generationum secundum Lucam, qui in baptismo Domini commemoratur, ad septuaginta et septem perveniat: quem numerum ipse Dominus in peccatorum remissionem commendat dicens: Non tantum septies, sed usque septuagies septies 15: nullo pacto indagare possetis, nisi aut ab aliquo catholico id audiretis, non quolibet, sed divinarum Scripturarum studioso, et quantum posset, perito; aut ipsi ab errore correcti, pietate catholica peteretis ut acciperetis, quaereretis ut inveniretis, pulsaretis ut intraretis.

Faustus frustra se voluit ad duos evangelistas conferre, magis offensurus eos ad quos se contulisset quam eos a quibus se abstulisset.

Quapropter, quoniam id quod Faustum de generationum diversitate permovit, quia in duobus patribus intellegendis hic nodus erat, intellecta natura et adoptione solutum est, frustra se voluit ad duos evangelistas conferre, et ab aliis duobus auferre: magis offensurus ad quos se contulisset, quam eos a quibus abstulisset. Non enim amant sancti suos electores, si suorum sociorum eos invenerint desertores. Unitate enim gaudent, et in Christo unum sunt: et si alius aliud, et alius aliud; aut alius aliter, et alius aliter; vera tamen omnes dicunt, nec sibi ullo modo contraria, si pius lector accedat, si mitis legat, si non haeretico animo unde rixetur, sed fideli corde unde aedificetur, inquirat. Iam ergo, quoniam singulorum patrum generationes, quos ut unus homo duos haberet, non est ab humano genere alienum, singulos Evangelistas narrandas suscepisse credidimus, non est a veritate nostra fides aliena. Quocirca, inter se iam Evangelistis convenientibus, sicut Faustus promisit, utcumque succumbite.

Quomodo Deus, et Deus Christianorum, natus sit ex utero virginis.

An illud quod adiunxit, vos movet adhuc? " Quamvis nec sic quidem ", inquit, " dignum erit, ex utero natum credere Deum, et Deum Christianorum ". Quasi nos ipsam divinam naturam ex feminae utero exstitisse credamus. Nonne modo commemoravi Apostoli testimonium, ubi ait de Iudaeis: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 16? Christus ergo Dominus et Salvator noster Filius Dei verus secundum divinitatem, et filius hominis verus secundum carnem, non ex eo quod est super omnia Deus benedictus in saecula ex femina natus est; sed ex illa infirmitate quam suscepit ex nobis, ut in ea moreretur pro nobis, et eam sanaret in nobis: non ex forma Dei, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, natus ex femina est; sed ex forma servi, quam accipiendo, semetipsum exinanivit 17. Neque enim ob aliud exinanisse se dictus est, nisi accipiendo formam servi, non amittendo formam Dei. Illa enim natura, qua in forma Dei aequalis est Patri, incommutabiliter permanente, suscepit mutabilem nostram, per quam de virgine nasceretur. Vos autem, cum carnem Christi virginali utero committere horretis, ipsam divinitatem Dei, non tantum hominum, sed et canum porcorumque uteris commisistis! semel conceptam in utero virginis Christi carnem non vultis credere, in quo non solum non ligatus, sed nec mutatus est Deus; et ipsam Dei partem, divinamque naturam, in omnium hominum, ac bestiarum masculinis seminibus et femininis uteris, in omnibus conceptibus, per omnes terras, et per omnes aquas, et per omnes horas ligari, opprimi, coinquinari, et nec totam postea liberari posse praedicatis!

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber V

III V

LIBER QUARTUS

recensere

Haereditas Veteris Testamenti et observantia religiosorum praeceptorum non placuerunt Christianis quippe quae Iudaeos solummodo respicerent nec vitam aeternam promitterent.

FAUSTUS dixit: Accipis Testamentum Vetus? Si est mihi in eo haereditas, accipio; si non est, non accipio. Improbitas enim haec quidem nimia est, usurpare tabulas quae testentur exhaeredatum. An ignoras Testamentum Vetus Chananaeorum terram repromittere 1; sed eam tamen Iudaeis, id est, circumcisis, et sacrificantibus, et abstinentibus a porcina, ac reliquis carnibus, quas immundas Moyses appellat, sabbata observantibus, et azymorum sollemnitatem, ac reliqua huiusmodi, quae eius ipse testator eis observanda mandavit 2? Quae quia Christianorum placuere nemini; neque enim quisquam nostrorum ea custodit; dignum est ut cum refusa haereditate reddamus et tabulas. Haec ergo prima causa est cur ego Testamento Vetus abiciendum puto: nisi tu me prudentius aliquid doceas. Secunda vero causa est, quod tam etiam misera eius, et corporalis, ac longe ab animae commodis haereditas est, ut post beatam illam Novi Testamenti pollicitationem, quae coelorum mihi regnum, et vitam perpetuam repromittit, etiam si gratis eam mihi testator suus ingereret, fastidirem.

Etiamsi promissiones Veteris Testamenti temporales sunt et parvi momenti, in eisdem absconditur figura futurorum.

1. AUGUSTINUS respondit: Temporalium quidem rerum promissiones Testamento Veteri contineri, et ideo Vetus Testamentum appellari, nemo nostrum ambigit; et quod aeternae vitae promissio regnumque coelorum ad Novum pertinet Testamentum: sed in illis temporalibus figuras fuisse futurorum, quae implerentur in nobis, in quos finis saeculorum obvenit, non suspicio mea, sed apostolicus intellectus est, dicente Paulo, cum de talibus loqueretur: Haec omnia figurae nostrae fuerunt; et iterum: Haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 3. Non ergo Vetus Testamentum ad consequendas illas promissiones, sed ad intellegendas in eis Novi Testamenti praenuntiationes accipimus: Veteris quippe testificatio, fidem Novo conciliat. Unde Dominus posteaquam resurrexit a mortuis, seque non solum intuendum discipulorum oculis, sed etiam contrectandum manibus obtulit, ne quid tamen cum suis mortalibus et carnalibus sensibus fallaciter agi arbitrarentur, magis eos de veterum Librorum testificatione firmavit dicens: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me 4. Non itaque spes nostra in temporalium rerum promissione defixa est; quandoquidem nec ipsos illius temporis sanctos et spiritales viros, Patriarchas et Prophetas, his terrenis rebus fuisse deditos credimus: intellegebant enim, revelante sibi Spiritu Dei, quid tempori illi congrueret, et quibus modis Deus per illas omnes res gestas et dictas, futura figuranda et praenuntianda decerneret; magisque desiderium eorum de Novo Testamento erat: sed praesens functio corporalis, ad significanda nova ventura, pollicitationibus veteribus praebebatur. Ita illorum hominum non tantum lingua, sed et vita prophetica fuit. Carnalis autem populus, promissis vitae praesentis inhaerebat. De quo tamen etiam populo nihilominus significabantur futura.

2. Sed vos ista non intellegitis; quia, sicut propheta dixit: Nisi credideritis, non intellegetis 5 Non enim estis eruditi in regno coelorum, id est, in Ecclesia Christi vera catholica. Quod si essetis, de divitiis sanctarum Scripturarum, non solum nova, sed etiam vetera proferretis. Ipse quippe Dominus dicit: Propterea omnis scriba eruditus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, proferenti de thesauro suo nova et vetera 6. Et ideo, dum sola promissa Dei nova tenere vos arbitramini, remansistis in vetustate carnis, et novitatem induxistis erroris. De qua novitate Apostolus dicit: Profanas autem verborum novitates evita; multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit. Ex quibus est Hymenaeus, et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorumdam subverterunt 7. Ex qua vena falsitatis vos manare cognoscite, qui dicitis, nunc esse resurrectionem tantummodo animarum per praedicationem veritatis; corporum autem, quam praedicaverunt Apostoli, futuram negatis. Quid autem spiritaliter, secundum hominem interiorem, qui renovatur in agnitione Dei 8, potestis cogitare; cum per vetustatem carnis, et per carnalium rerum imagines, quibus totus error vester involvitur, res corporeas, non possessione teneatis, sed phantasmate sapiatis? Terram enim Chananaeorum, quae manifesta erat, et manifeste illo populo data est, contemnere vos, et fastidire gloriamini; quasi non ita terram luminis describatis ex una parte, a terra gentis tenebrarum, tamquam cuneo coarctato discissam, ut neque in rerum veritate inveniatur, et in cogitationum vestrarum falsitate credatur: et ideo nec vitam vestram data sustineat, et mentem vestram desiderata corrumpat.

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber IX

VIII X

LIBER NONUS

recensere

Ut illustretur Iudaeorum et Gentilium conversio in Deum Christianorum adhibetur imago duarum arborum quarum prior est amara et altera dulcis.

FAUSTUS dixit: Quare non accipis Vetus Testamentum? Si Apostolis licuit sub eodem natis ab eo discedere, mihi quare non liceat id in quo natus non sum, non usurpare? omnes quippe Gentiles nascimur, non Iudaei, non denique Christiani: sed alios ad se ex eadem Gentilitate Testamentum Vetus adducit, facitque Iudaeos; alios Novum, et initiat Christianos: tamquam si duae arbores, dulcis et amara, radicibus suis unius terrae in se vim transferant, mutandam qualitatibus suis. Apostolis ergo in dulcem transeuntibus ex amaro, quam demens ero ego, si in amaram convertar ex dulci?

AUGUSTINUS respondit: Cur ergo Apostolus, quem dicis relicto Iudaismo ex amaritudine transisse in dulcedinem, magis inde fractos ramos dicit, qui ex ipso populo in Christum credere noluerunt; et in ipsa oleae radice, id est origine sanctorum Hebraeorum, tamquam oleastrum gentes insertas, ut fierent participes pinguedinis oleae? Nam cum de Iudaeorum lapsu admoneret Gentes ne superbirent, ita locutus est: Vobis enim, inquit, dico Gentibus, quamdiu quidem ego sum Gentium Apostolus, ministerium meum glorifico, si quo modo ad aemulationem provocare potero carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis. Si reiectio illorum reconciliatio est mundi, quae erit assumptio, nisi vita ex mortuis? Si autem delibatio sancta est, et conspersio; et si radix sancta est, et rami: quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis, et socius radicis factus es et pinguedinis oleae, noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Dicis ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar. Bene. Incredulitate fracti sunt. Tu autem fide stas, noli altum sapere, sed time: nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris. Et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. Nam si tu ex naturali excisus oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto magis illi qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae? Nolo enim vos ignorare, fratres, sacramentum hoc, ut non sitis vobis sapientes, quia caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret 1. Videtis ergo vos, qui in ista inseri radice non vultis, non quidem fractis ramis esse similes, sicut est carnalis et impius populus Iudaeorum, sed in oleastri amaritudine remansisse. Nam quid, nisi oleastrum Gentium sapit, adorare solem et lunam? Nisi forte propterea vos iam non putatis esse in oleastro Gentium, quia spinas novi generis addidistis, et falsum Christum, quem cum sole et luna coleretis, non manu fabrili, sed perverso corde finxistis? Inserimini ergo in radicem oleae, quo se redditum gaudet Apostolus, qui inter fractos ramos per incredulitatem fuit. Inde se quippe liberatum dicit, cum se a Iudaismo ad Christum transisse laetatur, quia Christus semper in illa radice, atque in illa arbore, praedicatus est: in quem venientem qui non crediderunt, fracti sunt inde; et qui crediderunt, inserti sunt ibi: quibus ne superbiant, dicitur: Noli altum sapere, sed time: nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Sed ne de ipsis fractis desperetur, paulo post dicit: Et ipsi si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. Nam si tu ex naturali excisus oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto magis illi qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae? 2 Ecce unde etiam ipse gloriatur, a fractura liberatus, et radicis pinguedini redditus. Qui ergo in vobis sunt, quos inde fregit impietas, redeant, et rursus inserantur. Qui autem numquam ibi fuerunt, veniant a naturali sterilitate praecisi, participes fecunditatis futuri.

0Contra Faustum Manichaeum00 Sine Nomine Contra Faustum Manichaeum Liber V

IV VI

LIBER QUINTUS

recensere

Testatur Faustus se Evangelium et ipsa consilia evangelica integre secutum esse.

FAUSTUS dixit: Accipis Evangelium? Tu me interrogas utrum accipiam, in quo idipsum accipere apparet, quia quae iubet observo. An ego de te quaerere debeo, utrum accipias, in quo nulla accipientis Evangelium videntur indicia? Ego patrem dimisi, et matrem, uxorem, filios, et caetera quae Evangelium iubet 1; et interrogas utrum accipiam Evangelium? Nisi adhuc nescis quid sit quod Evangelium nuncupatur. Est enim nihil aliud quam praedicatio, et mandatum Christi. Ego argentum et aurum reieci, et aes in zonis habere destiti, quotidiano contentus cibo, nec de crastino curans, nec unde venter impleatur, aut corpus operiatur, sollicitudinem gerens 2; et quaeris a me utrum accipiam Evangelium? Vides in me Christi beatitudines illas quae Evangelium faciunt 3; et interrogas utrum illud accipiam? Vides pauperem, vides mitem, vides pacificum, puro corde, lugentem, esurientem, sitientem, persecutiones et odia sustinentem propter iustitiam; et dubitas utrum accipiam Evangelium? Non ergo iam mirum est Ioannem Baptistam viso Iesu, et eius item auditis operibus, quaerere adhuc utrum ipse esset Christus: cui digne et merito Iesus nec dignatus quidem est renuntiare quod ipse esset; sed opera rursus eadem illi, quae iamdudum audierat, remandavit: Caeci vident, surdi audiunt, mortui resurgunt 4, etc. Quod ego quoque circa te non immerito fecerim, si perroganti utrum accipiam Evangelium dixero: Omnia mea dimisi, patrem, matrem, uxorem, filios, aurum, argentum, manducare, bibere, delicias, voluptates: hoc tibi ad interrogata satis responsum puta, et beatum te futurum, si in me non fueris scandalizatus.

Respondet Augustinus: accipere Evangelium non hoc solum est, si quod praecipit facias, sed ut etiam credas omnibus quae in eodem scripta sunt.

Sed non, inquis, accipere Evangelium hoc solum est, si quod praecepit, facias; sed ut etiam credas omnibus quae in eodem scripta sunt, quorum primum est illud, quia sit natus Iesus. Sed nec item est solum illud, Evangelium accipere, ut credas quia natus est Iesus; sed ut facias etiam quod praecepit. At si me idcirco Evangelium non accipere putas, quia generationem praetermitto, nec tu ergo accipis; et multo magis non accipis, quia praecepta contemnis. Ac per hoc interim pares sumus, donec discutiamus et partes: aut si tibi non praeiudicat praeceptorum ista contemptio ad profitendum quia accipias Evangelium, mihi quare ad hoc praeiudicet genealogia damnata? Quod si Evangelium accipere, in duobus his constat, ut dicis, genealogias credere, et servare mandata, quid ergo imperfectus imperfectum iudicas? Uterque nostrum eget alterutro. Sin, quod certius est, accipere Evangelium in sola observatione constat coelestium mandatorum, duplici modo improbus es, qui, ut dici solet, desertor arguas militem. Et tamen age, ponamus, quia ita vis, duo haec partes esse fidei perfectae, quarum una quidem constet in verbo, id est fateri Christum natum; altera vero in opere, quod est observatio praeceptorum: vide ergo quam arduam ego et difficiliorem mihi partem elegerim; tu vide quam levissimam et faciliorem.. Nec immerito plebs ad te confluit, a me refugit, nesciens utique quia regnum Dei non sit in verbo, sed in virtute. Quid ergo est quod me lacessis, si difficiliorem fidei aggressus partem, tibi ut infirmo reliqui faciliorem? Sed ego ad tribuendam, inquis, salutem animis, hanc partem fidei efficaciorem puto, ac magis idoneam, quam tu reliquisti, id est, Christum fateri natum.

Ad salutem aeternam consequendam opus non est in primis credere Christum esse natum, sed facere voluntatem Patris eius.

Age ergo, ipsum eumdem interrogemus Christum, et unde potissimum nobis salutis oriatur occasio, ex eius ore discamus. Quis hominum intrabit in regnum tuum, Christe? Qui fecerit, inquit, voluntatem Patris mei qui in coelis est 5. Non dixit: Qui me professus fuerit natum. Et alibi ad discipulos: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et docentes eos servare omnia quae mandavi vobis 6. Non dixit: Docentes eos quia sim natus, sed ut mandata conservent. Item alibi: Amici mei eritis, si feceritis quae praecipio vobis 7. Non dixit: Si natum me credideritis. Rursum: Si feceritis mandata mea, manebitis in mea caritate 8. Et alia multa. Necnon et in monte cum doceret: Beati pauperes spiritu, dicens, beati mites, beati pacifici, beati puro corde, beati qui lugent, beati qui esuriunt, beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam 9; nusquam dixit: Beati qui me confessi fuerint natum. Et in discretione agnorum ab haedis in iudicio, dicturum se dicit iis qui ad dextram erunt: Esurivi, et cibastis me; sitivi, et potastis me, et caetera: propterea percipite regnum 10. Non dixit: Quia natum me credidistis, regnum percipite. Necnon et diviti quaerenti vitam aeternam: Vade, inquit, vende omnia quae habes, et sequere me 11. Non dixit: Crede me natum, ut in aeternum vivas. Ecce igitur portioni meae, quam mihi de gemina, ut vultis, fide delegi, ubique regnum, vita, beatitudo promittitur; vestrae vero nusquam. Aut docete sicubi scriptum est, beatum esse, regnumve percepturum, aut aeternam habiturum vitam, qui eum confessus fuerit natum ex femina. Interim tametsi et haec pars est fidei, beatitudinem non habet. Cum vero eam nec partem fidei probaverimus, quid fiet? Nempe eritis vos inanes, quod et ipsum utique monstrabitur. Sed interim hoc satis nobis est ad propositum, quia portio haec nostra beatitudinibus coronata sit. Cui tamen accedit et illa alia beatitudo, ex confessione quoque sermonis, quia Iesum confitemur esse Christum Filium Dei vivi: quod aeque ipse ore suo testatur Iesus dicens ad Petrum: Beatus es, Simon Bar-Iona, quia non tibi hoc caro et sanguis revelavit, sed Pater meus qui in coelis est 12. Quapropter non iam, ut putabatis, unam, sed duas easdemque ratas fidei partes tenemus, et in utraque pariter beati appellamur a Christo, quia alteram earum operibus exercentes, alteram sine blasphemia praedicamus.

Idem Christus est filius Dei et filius hominis.

AUGUSTINUS respondit: Iam supra commemoravi, quam saepe se Dominus Iesus Christus filium hominis dicat, et quanta vanitate Manichaei fabulam nefandi sui erroris inducant, de nescio quo commentitio primo homine, quem non terrenum, sed fallacibus elementis indutum, contra Apostolum praedicant dicentem: Primus homo de terra terrenus 13: et quanta cura nos idem monuerit Apostolus dicens: Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit 14. Quapropter restat ut filium hominis Christum ita credamus, sicut apostolica veritate praedicatur, non sicut Manichaeorum falsitate confingitur. Cum igitur eum Evangelistae annuntient natum ex femina de domo David, hoc est, de familia David; Paulusque ad Timotheum scribat dicens: Memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum 15: satis apparet quemadmodum Christum filium hominis credere debeamus, qui Filius Dei per quem facti sumus, etiam filius hominis per assumptionem carnis factus est, ut moreretur propter delicta nostra, et resurgeret propter iustificationem nostram 16. Ideoque utrumque se dicit, et Filium Dei, et filium hominis. Unde ne pergam per plurima, uno loco in Evangelio secundum Ioannem ita scriptum est: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; et potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est 17. Dixit: Vocem Filii Dei audient; et dixit: Quia filius hominis est. Secundum hoc enim quod filius hominis est, accepit potestatem iudicium faciendi, quia in ipsa forma venturus est ad iudicium, ut et a bonis et a malis videatur. In qua forma etiam ascendit in coelum, et vox illa discipulis sonuit: Sic veniet, quemadmodum eum vidistis euntem in coelum 18. Nam secundum id quod Filius Dei, Deus aequalis est Patri, et cum Patre unum, non videbitur a malis: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt 19. Cum ergo credentibus in se promittat vitam aeternam, nec aliud sit credere in eum, quam credere in verum Christum, qualem se ipse praedicat, et ab Apostolis praedicatur, hoc est, et verum Dei Filium et verum hominis filium; vos, Manichaei, qui creditis in falsum et fallacem, falsi et fallacis hominis filium, cum et ipsum Deum, gentis adversae tumultu perterritum, membra sua misisse crucianda, nec postea tota purganda docetis, videtis quam sitis alieni a vita aeterna, quam promittit Christus illis qui credunt in eum. At enim dixit Petro confitenti eum Filium Dei: Beatus es, Simon Bar-Iona 20. Numquid ideo nihil promittit eis qui in eum filium hominis crederent, cum idem ipse sit et Filius Dei et filius hominis? Habes etiam aperte vitam aeternam promissam credentibus in filium hominis. Sicut exaltavit, inquit, Moyses serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui crediderit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam 21. Quid vultis amplius? Credite ergo in filium hominis, ut habeatis vitam aeternam; quia ipse est et Filius Dei qui potest dare vitam aeternam; quia ipse est verus Deus et vita aeterna 22, sicut idem Ioannes ait in Epistola sua. Ubi etiam dicit antichristum esse, qui negat Christum in carne venisse 23.

Perfectio operum nihil est sine fide.

Quid ergo vos tamquam de mandatorum eius perfectione iactatis, quod ea quae in Evangelio praecepta sunt operamini? Quid enim illa prodessent, ubi non est fides vera, etiamsi vere implerentur a vobis? Nonne audistis Apostolum dicentem: Si distribuam omnia mea pauperibus, et tradam corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 24? Quid ergo vos tamquam de christiana paupertate iactatis, cum christiana caritate careatis? Habent enim inter se, quam caritatem vocant, etiam latrones, sibi debentes facinorosam flagitiosamque conscientiam, sed non caritatem quam commendat Apostolus. Et ut eam a caeteris improbandis repudiandisque secerneret, ait alio loco: Finis autem praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 25. Unde ergo habere potestis veram caritatem ex fide ficta surgentem? Aut quando vos pigebit fidem vestram fucare mendaciis, quando et primum hominem vestrum, cum suis hostibus in suae naturae veritate manentibus, mutabili fallacia dimicasse praedicatis; et ipsum Christum qui dicit: Ego sum veritas 26, speciem carnis, mortem crucis, vulnera passionis, cicatrices resurrectionis, mentitum esse suadetis? Proinde vos Christo vestro anteponi vultis, si illo mentiente, vos annuntiatis veritatem. Si autem Christum vestrum sectari vultis, quis non in vobis caveat falsitatem, ut in his quoque mandatis quae vos implere dicitis, non sit nisi sola fallacia? Quippe cum ausus sit Faustus dicere quod aes in zonis non portetis: nisi forte ideo verum dixit, quia non aes in zonis, sed et aurum in arcellis et in sacculis habeatis: nec reprehenderentur ista in vobis, nisi quia profitemini aliud, et aliter vivitis. Adhuc in rebus humanis est ille Constantius, modo iam frater noster catholicus christianus, qui multos vestrum Romae in domum suam congregaverat, propter implenda praecepta Manichaei, satis quidem vana et inepta, sed tamen quae magna existimatis: quibus cum vestra infirmitas cederet, dispersi estis quisque in viam suam. Unde illi qui in eis perdurare voluerunt, a vestra societate schisma fecerunt; et quia in mattis dormiunt, Mattarii appellantur: a quorum stratis longe dissimiles fuerunt plumae Fausti, et caprinae lodices, qua deliciarum affluentia non solum Mattarios fastidiebat, sed etiam domum patris sui hominis pauperis Milevitani. Auferte ergo perditam simulationem, si de moribus non vultis, saltem de litteris vestris: ne lingua vestra cum vita vestra, tamquam ille primus homo cum gente tenebrarum, mendacibus, non elementis, sed verbis pugnare videatur.

Manichaei et stulti sunt et mendaces.

Sed ne in homines potius non implentes ea quae sibi praecipiuntur, quam in ipsam sectam vanissimi erroris me ista dicere quisquam reprehendat, hoc dico: Talia sunt ipsa praecepta Manichaei, ut si ea non faciatis, deceptores; si autem faciatis, decepti sitis. Neque enim Christus vobis praecepit ut herbam non evellatis, ne homicidium perpetretis, qui discipulos suos per segetem transeuntes et esurientes, vellere spicas sabbato non prohibuit 27, unde convinceret et praesentes Iudaeos, et futuros Manichaeos: illos, quia sabbato fiebat; istos vero, quia fiebat. Sed plane Manichaeus praecepit ut otiosis manibus vestris, de homicidiis vivatis alienis: et illa quidem falsa sunt homicidia, sed vestra sunt vera, cum tali daemoniorum doctrina miseras animas trucidatis.

Tous les livres