Quaestiones in Heptateuchum (page 2)
LXVII. [Ib. XXIV, 51.] Ecce Rebecca in conspectu tuo; accipiens recurre, et sit uxor filii domini tui, quemadmodum locutus est Dominus. Quaeritur quando locutus sit Dominus, nisi quia vel prophetam esse Abraham noverant, et prophetice a Domino dictum quod per illum dictum fuerat, agnoscebant: aut signum illud quod sibi datum servus ejus narravit, locutionem Domini appellaverunt; hoc enim magis de Rebecca expressum est. Nam quod Abraham dixerat, non de Rebecca dixerat, sed de aliqua femina ex tribu vel cognatione sua; et hoc ad utrumque, ut immunis esset a juramento servus, si non impetrasset: quod utique non dicitur, cum aliquid prophetatur. Certam enim decet esse prophetiam. LXVIII. [Ib. XXIV, 60.] Quod Rebeccae dixerunt fratres ejus proficiscenti, Soror nostra es, esto in millia millium, et haereditatem obtineat semen tuum, civitates adversariorum: non prophetae fuerunt, aut vanitate tam magna optaverunt; sed eos quae promiserat Deus Abrahae latere non potuit.
LXIX. [Ib. XXIV, 63.] Quod scriptum est, Et exiit Isaac exerceri in campo meridie; qui verbum de hac re graecum nesciunt, exercitationem corporis putant. Scriptum est autem graece ἀδολεσχῆσαι: ἀδολεσχεῖν vero ad animi exercitationem pertinet, et saepe vitio deputatur; more tamen Scripturarum plerumque in bono ponitur. Pro isto verbo quidam interpretati sunt exercitationem, quidam garrulitatem, quasi verbositatem, quae in bono, quantum ad latinum eloquium pertinet, vix aut nunquam invenitur; sed, ut dixi, in Scripturis plerumque in bono dicitur: et videtur mihi significare animi affectum studiosissime aliquid cogitantis cum delectatione cogitationis; nisi aliud sentiunt qui haec verba graeca melius intelligunt.
LXX. [In XXV, 1.] Adjiciens autem Abraham sumpsit uxorem nomine Cethuram. Quaestio haec esset, si peccatum esset, maxime in antiquis dantibus operam propagandae proli. Quodlibet enim hic quam incontinentia suspicanda est tanti viri, in illa praesertim jam aetate. Cur autem de hac filios fecerit, qui cum miraculo de Sara fecerat, supra dictum est (Quaest. 35): quanquam nonnulli donum quod accepit Abraham velut reviviscentis corporis ad filios procreandos, diu permansisse asserant, ita ut posset et alios procreare. Sed multo est absolutius de adolescentula potuisse seniorem, quod senior de seniore non posset, nisi Deus illic miraculum praestitisset, maxime propter Sarae non solum aetatem, verum etiam sterilitatem. Sane etiam grandioris aetatis, et sicut Scriptura loquitur, plenum dierum posse dici seniorem, hoc est presbyterum, hinc intelligi potest, quia hoc Abraham appellatus est quando mortuus est. Proinde omnis senex etiam presbyter, non omnis presbyter etiam senex; quia plerumque est hoc nomen aetatis quae infra senectutem senectuti vicina est, et ex hoc etiam ipsa a senectute nomen accepit in latina lingua, ut presbyter senior appelletur. Apud Graecos autem, maxime sicut Scriptura loquitur, πρεσβύτεροι et νεώτεροι dicuntur, etiamsi aetates juvenum comparentur; quod dicimus nos majorem atque juniorem. Verumtamen hoc factum Abrahae, quod post mortem Sarae de Cethura filios procreavit, non sic accipiendum est, quasi humana consuetudine et cogitatione tantummodo substituendae numerosioris prolis hoc factum sit. Sic enim possent accipere homines etiam quod de Agar factum est, nisi Apostolus admoneret illa fuisse facta prophetice, ut in utrisque personis mulierum earumque filiorum duo Testamenta ad futurorum praenuntiationem allegorica significatio figuraret (Galat. IV, 22-24). Unde in isto quoque Abrahae facto aliquid tale quaerendum est; etsi non facile occurrat, ego interim quod occurrit: munera quae acceperunt filii concubinarum, videntur mihi significare quaedam Dei dona, vel in sacramentis vel in quibusque signis, etiam carnali populo Judaeorum et haereticis data, velut filiis concubinarum; cum haereditatis munus, quod est charitas et vita aeterna, nonnisi ad Isaac pertineat, hoc est, ad filios promissionis. LXXI. [Ib. XXV, 13.] Quid sibi vult quod scriptum est, Haec sunt nomina filiorum Ismael secundum nomina generationum eorum? Non enim satis elucet cur additum sit, secundum nomina generationum eorum; cum ii soli nominentur quos ille genuit, non etiam qui ab ipsis geniti sunt. Nisi forte quia nationes ex illis propagatae eorum nominibus appellantur, hoc significatum sit, cum dictum est, secundum nomina generationum eorum: quamvis hoc modo illae nationes sint potius secundum nomina istorum, non ista nomina secundum illas nationes; quia illae posterius exstiterunt. Unde notanda locutio est, quia et postea de illis dicitur, duodecim principes secundum gentes eorum. LXXII. [Ib. XXV, 22.] Quod de Rebecca scriptum est, quia venit interrogare Dominum cum gestirent puerperia in utero ejus, quaeritur quo ierit. Non enim erant tunc prophetae, aut sacerdotes secundum ordinem tabernaculi vel templi Domini. Quo ergo ierit, merito movet, nisi forte ad locum ubi aram constituerat Abraham. Sed illic quomodo responsa audierit, omnino tacet Scriptura; utrum per aliquem sacerdotem, quod incredibile est, si erat, non fuisse nominatum, et nullam ibi omnino sacerdotum aliquorum factam esse mentionem. An forte ibi cum orando allegassent desideria sua, dormiebant in loco, ut per somnium monerentur? An adhuc vivebat Melchisedech, cujus tanta fuit excellentia, ut a nonnullis dubitetur, utrum homo, an angelus fuerit? An erant aliqui tales etiam illo tempore homines Dei, in quibus posset Deus interrogari? Quidquid horum est, et si quid aliud quod me forte, ne commemorarem, praeterierit, mentiri tamen Scriptura non potest, quae dixit Rebeccam iisse ad interrogandum Dominum, eique Dominum respondisse. LXXIII. [Ib. XXV, 23.] In eo quod Dominus respondit Rebeccae, Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo separabuntur, et populus populum superabit, et major serviet minori, spirituali intelligentia carnales in populo Dei significantur per majorem filium, et spirituales per minorem: quia sicut dicit Apostolus, Non prius quod spirituale, sed quod animale; postea, spirituale (I Cor. XV, 46). Solet et sic intelligi hoc quod dictum est, ut in Esau figuratus sit major populus Dei, hoc est Israeliticus secundum carnem: per Jacob autem figuratus sit ipse Jacob secundum spiritualem progeniem. Sed etiam historica proprietate hoc responsum invenitur esse completum, ubi populus Israel, hoc est Jacob minor filius, superavit Idumaeos, hoc est gentem quam propagavit Esau, eosque fecit tributarios per David: quod diu fuerunt, usque ad regem [scilicet Joram] sub quo Idumaei rebellaverunt, et jugum Israelitarum Idumaei a cervice sua deposuerunt, secundum prophetiam ipsius Isaac quando minorem pro majore benedixit; hoc enim dixit eidem majori, cum et ipsum postea benediceret (Gen. XXVII, 40).
LXXIV. [Ib. XXV, 27.] Jacob autem erat homo simplex habitans domum. Quod graece dicitur ἄπλαστος, hoc latini simplicem interpretati sunt. Proprie autem ἄπλαστος non fictus; unde aliqui latini interpretes, sine dolo, interpretati sunt, dicentes, Erat Jacob sine dolo habitans in domo: ut magna sit quaestio, quomodo per dolum acceperit benedictionem qui erat sine dolo. Sed ad significandum magnum aliquid hoc Scriptura praemisit. Hinc enim maxime cogimur ad intelligenda illo loco spiritualia, quia sine dolo erat qui dolum fecit. Unde quid sentiremus, in sermone quodam ad populum habito satis diximus (Serm. 4, n. 16-24).
LXXV. [Ib. XXVI, 1.] In eo quod scriptum est, Facta est autem fames super terram, praeter famem quae ante facta est in tempore Abraham: abiit autem Isaac ad Abimelech regem Philistinorum in Gerara; quaeritur hoc quando sit factum: utrum posteaquam Esau vendidit primo genita sua cibo lenticulae; post illam quippe narrationem hoc narrari incipit: an, ut fieri solet, per recapitulationem narrator ad ea reversus sit, cum progressus de filiis ejus ad eum locum pervenisset, qui de lenticula commemoratus est. Movet autem, quia ipse invenitur Abimelech, qui etiam Saram concupiverat: ipsius enim paranymphus et princeps militiae, qui ibi commemorati sunt, etiam hic commemorantur, utrum vel vivere potuerint. Quando enim factus est amicus Abrahae, nondum natus erat Isaac, sed jam promissus. Ponamus ante annum quam nasceretur Isaac, illud fuisse factum: deinde Isaac suscepit filios, cum esset annorum sexaginta; illi autem juvenes erant quando vendidit Esau primogenita sua: ponamus etiam ipsos circa viginti annos fuisse; fiunt anni aetatis Isaac usque ad illud factum filiorum ejus, circiter octoginta: adolescentem accipiamus fuisse Abimelech, quando matrem ipsius concupivit, et Abrahae amicus est factus; potuit ergo jam esse quasi centenarius, si post illud factum filiorum suorum perrexit in illam terram famis necessitate Isaac. Non ergo ex hoc cogit ulla necessitas, per recapitulationem putare narratam profectionem Isaac in Gerara. Sed quia ibi diuturno tempore fuisse Isaac scribitur, et puteos fodisse, et de his contendisse, et ditatum fuisse pecunia; mirum nisi recapitulando ista commemorantur, quae ideo fuerant praetermissa, ut primum de filiis ejus usque ad illum locum de lenticula narratio perveniret.
LXXVI. [Ib. XXVI, 12, 13.] Ideo quod scriptum est de Isaac, Benedixit autem eum Dominus, et exaltatus est homo, et procedens major fiebat, quoadusque magnus factus est valde, secundum terrenam felicitatem dictum sequentia docent. Exsequitur enim narrator easdem ejus divitias, quibus magnus factus est; et hinc motus Abimelech, timuit illum ibi esse, ne potentia ejus sibi esset infesta. Quanquam ergo aliquid spirituale ista significent, tamen secundum id quod contigerunt, ideo praemissum est, Benedixit eum Dominus, ut sana fide intelligamus etiam ista temporalia dona, nec dari posse, nec sperari debere, etiam cum ab infirmioribus appetuntur, nisi ab uno Deo: ut qui in minimis fidelis est, etiam in magnis fidelis sit; et qui in mammona iniquo fidelis inventus est, etiam verum accipere mereatur, sicut Dominus in Evangelio loquitur (Luc. XVI, 10). Talia etiam de Abraham dicta sunt, quod ei munere Dei provenerint. Unde non parum aedificat sanam fidem pie intelligentibus ista narratio, etiamsi de his rebus allegorica significatio nulla posset exsculpi.
LXXVII. [Ib. XXVI, 28.] Fiat exsecratio inter nos et inter te; id est, juratio quae maledictis obstringit, quae accidant ei qui pejeraverit: secundum quam considerandum est quod et servus Abrahae commemoravit, narrans eis a quibus accepit uxorem domino suo Isaac. LXXVIII. [Ib. XXVI, 32.] Quid est quod scriptum est, quod cum venissent pueri Isaac et dixissent, Fodimus puteum, et non invenimus aquam; appellavit eumdem puteum Isaac juramentum? An quamvis factum sit, in aliquam significationem sine dubio ducendum est spiritualem; quoniam nihil habet convenientiae secundum litteram, ut ideo juramentum appellaverit puteum, quod ibi aqua non sit inventa? Quanquam alii interpretes pueros Isaac inventam potius aquam nuntiasse dixerunt: sed etiam sic quare juramentum appellatum est, ubi nulla fuerat facta juratio?
LXXIX. [Ib. XXVII, 1-17.] Quoniam tantus patriarcha Isaac, antequam moriatur, quaerit a filio suo venationem et escam, qualem amat, pro magno beneficio, et promittit benedictionem, nullo modo vacare arbitramur a significatione prophetica: maxime quoniam festinat uxor ejus ut illam benedictionem minor accipiat, quem ipsa diligebat, et caetera in eadem narratione multum movent ad majora intelligenda vel requirenda.
LXXX. [Ib. XXVII, 33.] Quod habent latini codices, Expavit autem Isaac pavore magno valde, graeci habent, ἐξέστη δὲ Ἰσαὰκ ἔκστασιν μεγάλην σφόδρα, ubi tanta commotio intelligitur, ut quaedam mentis alienatio sequeretur. Ipsa enim proprie dicitur ecstasis. Et quia solet in magnarum rerum revelationibus fieri, in hac intelligendum est factam esse spiritualem admonitionem, ut confirmaret benedictionem suam filio minori, cui potius irascendum fuit quod fefellerit patrem. Sic et de Adam cum prophetatur hoc sacramentum magnum, quod dicit Apostolus in Christo et in Ecclesia, Erunt duo in carne una, dicitur quod ecstasis praecesserit (Gen. II, 21-24, et Ephes. V, 31, 32). LXXXI. [Ib. XXVII, 42.] Quomodo annuntiata vel renuntiata sunt verba Esau Rebeccae, quibus comminatus est occidere fratrem suum, cum Scriptura dicat hoc eum in sua cogitatione dixisse; nisi quia hinc nobis datur intelligere, quod divinitus eis revelabantur omnia? Unde ad magnum mysterium pertinet, quod filium suum minorem pro majore voluit benedici. LXXXII. [Ib. 28, 2.] Quod habent latini codices, Isaac dicente filio suo, Vade in Mesopotamiam, in domum Bathuel patris matris tuae, et sume inde tibi uxorem; graeci codices non habent Vade, sed fuge: hoc est, ἀπόδραθι. Unde intelligitur etiam Isaac cognovisse quod filius ejus Esau de fratre suo in cogitatione sua dixerit. LXXXIII. [Ib. XXVIII, 16, 17.] Et surrexit Jacob de somno suo, et dixit, Quia est Dominus in loco hoc, ego autem nesciebam: et timuit, et dixit, Quam terribilis locus hic! hoc non est nisi domus Dei; et haec porta est coeli. Haec verba ad prophetiam pertinent, quia ibi futurum erat tabernaculum, quod constituit Dominus in hominibus in primo populo suo. Portam coeli autem sic intelligere debemus, tanquam inde fiat aditus credentibus ad capessendum regnum coelorum.
LXXXIV. [Ib XXVIII, 18.] Quod statuit lapidem Jacob, quem sibi ad caput posuerat, et constituit eum titulum, et perfudit illum oleo, non aliquid idololatriae simile fecit; non enim vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando, vel ei sacrificando: sed signum fuit in prophetia evidentissima constitutum, quae pertinet ad unctionem, unde Christi nomen a chrismate est.
LXXXV. [Ib. XXVIII, 19.] Et vocavit Jacob nomen loci illius Domus Dei, et Ulammaus erat nomen civitati ante. Juxta civitatem dormisse si intelligatur, nulla quaestio est; si autem in civitate, mirum videtur quomodo potuerit illum titulum constituere. Quod autem vovit votum si prosperaretur eundo et redeundo, decimasque promisit domui Dei futurae in loco illo, prophetia est domus Dei, ubi et ipse rediens Deo sacrificavit; non illum lapidem Deum appellans, sed domum Dei, id est, quia in illo loco futura erat domus Dei.
LXXXVI. [Ib. XXIX, 10.] Quod venit Rachel cum ovibus patris sui, et dicit Scriptura quod cum vidisset Jacob Rachel filiam Laban fratris matris suae, accessit et revolvit lapidem ab ore putei; magis notandum est, aliquid Scripturam praetermittere quod intelligere debemus, quam ulla quaestio commovenda. Intelligitur enim quod illi, cum quibus primo loquebatur Jacob, interrogati quae esset quae veniebat cum ovibus, ipsi dixerunt filiam esse Laban, quam utique Jacob non noverat; sed illius interrogationem responsionemque illorum, Scriptura praetermittens, intelligi voluit.
LXXXVII. [Ib. XXIX, 11, 12.] Quod scriptum est, Osculatus est Jacob Rachel, et exclamans voce sua flevit; et indicavit ei quia frater est ejus, et quia filius Rebeccae est. Consuetudinis quidem fuit, maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquas oscularentur, et hoc hodie fit in multis locis: sed quaeri potest quomodo ab incognito illa osculum acceperit, si postea indicavit Jacob propinquitatem suam. Ergo intelligendum est, aut illum qui jam audierat quae illa esset, fidenter in ejus osculum irruisse; aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem quod primo factum erat, id est, quod indicaverit Jacob quis esset. Sicut de paradiso postea dicitur, quomodo Deus eum instituerit, cum jam dictum esset quod plantavit Deus paradisum, et posuerit illic hominem quem finxerat: et multa alia per recapitulationem dicta intelliguntur. LXXXVIII. [Ib. XXIX, 20.] Quod scriptum est, Et servivit Jacob pro Rachel annis septem; et erant in conspectu ejus velut pauci dies, eo quod diligebat illam, quaerendum quomodo dictum sit, cum magis etiam breve tempus longum esse soleat amantibus. Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem et levem amor faciebat.
LXXXIX. [Ib. XXIX, 27-31.] Si parum advertatur rei hujus narratio, putabitur quod posteaquam Liam Jacob duxit uxorem, deinde servivit alios septem annos pro Rachel, et tunc eam duxit. Verum autem non ita est, sed Laban ei dixit, Consumma itaque septimanam istius, et dabo tibi et hanc pro opere quod operaberis apud me adhuc septem annos alios. Quod itaque ait, Consumma septimanam istius, ad nuptiarum celebrationem pertinet, quae septem diebus celebrari solent. Hoc itaque ait, Imple dies nuptiarum septem pertinentes ad istam quam duxisti, et dabo tibi et hanc pro eo quod operaberis apud me adhuc septem annos alios. Deinde sequitur, Fecit autem Jacob sic, et implevit septimanam ejus, id est, septem dies nuptiarum Liae, et dedit illi Laban Rachel filiam suam ipsi uxorem. Dedit autem Laban Rachel filiae suae Ballam ancillam suam ei ancillam, et intravit ad Rachel. Dilexit autem Rachel magis quam Liam, et servivit illi septem annos alios. Utique apparet quia posteaquam duxit Rachel, tunc servivit pro ea septem annos alios. Nimis enim durum et valde iniquum fuit, ut deceptum adhuc differret alios annos septem, et tunc eam traderet quam primo debuit. Septem autem diebus solere nuptias celebrari, etiam liber Judicum ostendit in Samson, quando fecit potum septem diebus (Jud. XIV, 10). Et addidit Scriptura, quod sic solerent facere juvenes: fecit autem hoc propter nuptias suas. XC. [Ib. XXX, 3, 9.] Non facile dignoscitur, quas concubinas appellet Scriptura, quas uxores; quandoquidem et Agar dicta est uxor, quae postea dicitur concubina, et Cethura (Gen. XVI, 3, et XXV, 1, 6), et ancillae quas dederunt Rachel et Lia viro suo (Id. XXX, 3, 4, 9). Nisi forte omnis concubina uxor, non autem omnis uxor concubina more loquendi Scripturarum appellatur: id est, ut Sara et Rebecca et Lia et Rachel concubinae dici non possint; Agar vero et Cethura et Balla et Zelfa, et uxores et concubinae. XCI. [Ib. XXX, 11.] Quod latini habent, nato filio Liae de Zelfa, quod dixerit, Beata vel Felix facta sum, graeci habent, εὐτύχη, quod magis bonam fortunam significat. Unde videtur occasio non bene intelligentibus dari, tanquam illi homines fortunam coluerint, aut hoc verbum divinarum Scripturarum auctoritas in usu receperit. Sed aut fortuna intelligenda est pro his rebus quae fortuito videntur accidere, non quia numen aliquod sit, cum haec ipsa tamen quae fortuita videntur, causis occultis divinitus dentur; unde etiam verba, quae nemo potest auferre a consuetudine loquendi, parata sunt, id est, forte, et fortasse, et forsitan, et fortuito; unde videtur et in graeca lingua resonare, quod dicunt τάχα, velut ab eo quod est τύχη: aut certe Lia propterea sic locuta est, quod adhuc gentilitatis consuetudinem retinebat. Non enim hoc Jacob dixit, ut ex hoc data huic verbo putetur auctoritas. XCII. [Ib. XXX, 30.] Quod Jacob dicit, Et benedixit te Dominus in pede meo; satis advertendus est et notandus Scripturarum sensus, ne cum ita quisque locutus fuerit, quasi augurari videatur. Multum enim interest quod adjecit, Benedixit te Dominus in pede meo: in ingressu enim meo voluit intelligi, gratias hinc agens Deo XCIII. [Ib. XXX, 37, 42.] In facto Jacob cum virgas excorticavit, detrahens viride, ut album varie appareret, et sic in conceptu fetus pecorum variarentur, cum matres in alveis aquarum biberent, et visis virgis illam varietatem conspicerent; multa dicuntur simililiter fieri in animalium fetibus: sed et mulieri accidisse traditur, et scriptum reperitur in libris antiquissimi et pertissimi medici Hippocratis, quod suspicione adulterii fuerat punienda, cum puerum pulcherrimum peperisset utrique parenti generique dissimilem, nisi memoratus medicus solvisset quaestionem, illis admonitis quaerere ne forte aliqua talis pictura esset in cubiculo; qua inventa mulier a suspicione liberata est. Sed ad hanc rem quam fecit Jacob, virgarum ex diversis arboribus trium copulatio quid contulerit utitatis, quod attinet ad varias pecudes multiplicandas, non apparet omnino; nec aliquid ad hoc commodum interest, utrum ex unius generis ligno varientur virgae, an plura sint lignorum genera, cum sola quaeratur lignorum varietas: ac per hoc cogit inquiri prophetiam, et aliquam figuratam significationem res ista, quam sine dubio ut propheta fecit Jacob; et ideo nec fraudis arguendus est. Non enim tale aliquid, nisi revelatione spirituali, eum fecisse credendum est. Quod autem ad justitiam pertinebat, sicut alii interpretes apertius hoc narrant, non ponebat virgas in secundo conceptu ovium: quod tanto obscurius, quanto brevius a Septuaginta dictum est, Quia cum peperissent, non ponebat; quod intelligitur cum primum peperissent: ut jam non solere ponere intelligatur, cum secundo pariturae essent, ne ipse auferret omnes fetus, quod iniquum fuit.
XCIV. [Ib. XXXI, 30.] Quod Laban dicit, Quare furatus es deos meos? hinc est illud fortasse, quod et augurari se dixerat, et ejus filia bonam fortunam nominaverat. Et notandum est, quod a principio libri nunc primum invenimus deos gentium: superioribus quippe Scripturae locis Deum nominabant.
XCV. [Ib. XXXI, 41, 7.] Quid est quod dicit Jacob socero suo, Et decepisti mercedem meam decem agnabus? Hoc enim quando et quomodo factum sit, Scriptura non narrat: sed utique factum est quod iste commemorat; nam dixit hoc et uxoribus suis, quando eas vocavit in campum. Conquerens enim de patre illarum, ait inter caetera, Et mutavit mercedem meam decem agnorum. Intelligitur ergo per singula tempora partus ovium, cum videret Laban tales fetus esse natos, quales placuerat ut ad Jacob pertinerent, pactum fraude mutasse, et dixisse ut futuro fetu alios pecudum colores haberet in mercede Jacob. Tunc autem ille virgas varias non supponebat, et non nascebantur varii, sed unius coloris, quae Jacob ex novo pacto auferebat. Quod cum vidisset Laban, rursus pactum fraude mutabat, ut ad Jacob varia pertinerent: tunc iliarum suppositione virgarum varia nascebantur. Ergo quod ait Jacob uxoribus suis, Mutavit mercedem meam decem agnorum, et postea ipsi Laban, Decepisti mercedem meam decem agnabus, non ita dixit quasi provenerit socero ejus ipsa fraus; ut enim non ei proveniret, Deum sibi dixit adversus illum adfuisse: decem vero agnos vel decem agnas, pro decem temporibus posuit, quibus oves quas pascebat per sexennium pepererunt. Bis quippe pariebant in anno: contigerat autem ut primo anno, quo inter se pacti sunt, et ad eas pascendas placito hujus mercedis accessit, semel parerent in fine anni, quia cum accessit, jam semel pepererant; rursumque sexto anno, id est ultimo, cum semel peperissent, exorta necessitate profectionis, prius recederet, quam iterum parerent: ac per hoc cum primus annus atque ultimus duos ovium partus sub illo haberent, hoc est, singulos, medii vero quatuor anni binos, fiunt omnes decem. Nec mirum quod haec decem tempora nomine agnorum appellavit, qui eisdem temporibus nascebantur; velut si quisquam dicat, Per tot vindemias, aut, Per tot messes, quibus numerus intelligatur annorum: unde ait quidam, Post aliquot aristas (Virgil. in Bucol, Eclog. 1, v. 70); per aristas videlicet messes, et per messes annos significans. Pecudum autem illius regionis fecunditas, sicut Italarum, tanta fertur, ut bis in anno pariant. XCVI. [Ib. XXXI, 45.] Sumpsit autem Jacob lapidem, et constituit eum titulum. Diligenter animadvertendum est, quomodo istos titulos in rei cujusque testimonio constituebant; non ut eos pro diis colerent, sed ut eis aliquid significarent.
XCVII. [Ib. XXXI, 47, 48.] Quod acervum lapidum, quem inter se constituerant Laban et Jacob, cum aliquanta diversitate appellaverunt, ut eum vocaret Laban Acervum testimonii, Jacob Acervum testem; traditur ab eis qui et syram et hebraeam linguam noverunt, propter proprietatem suae cujusque linguae factum. Fieri enim solet, ut alia lingua non dicatur uno verbo, quod alia dicitur, et vicinitate significationis quidque appelletur. Nam postea dicitur, Propter hoc appellatum est nomen, Acervus testatur. Hoc enim medie positum est, quod utrique conveniret, et ei qui dixerat, Acervus testimonii, et ei qui dixerat, Acervus testis. XCVIII. [Ib. XXXI, 48, 49.] Quid est quod loquendo Laban ad Jacob dicit, Testatur acervus hic, et testatur titulus hic. Propter hoc appellatur nomen, Acervus testatur. Et visio quam dixit, Respiciat Deus inter me et te? Nisi forte ordo est, Et visio quam dixit Deus, Respiciat inter me et te, Deus quippe illi dixerat in visione, ne laederet Jacob.
XCIX. [Ib. XXXI, 50.] Quid est quod dicit in consequentibus Laban, Vide, nemo nobiscum est? nisi forte nemo extraneorum, aut propter testificationem Dei, quem ita habere deberent, tanquam nemo cum eis esset, quem testimonio ejus adjungerent. C. [Ib. XXXI, 53, 42.] Et juravit Jacob per timorem patris sui Isaac. Per timorem utique quo timebat Deum, quem timorem etiam superius commendavit. cum diceret, Deus patris mei Abrahae, et timor patris mei Isaac. CI. [Ib. XXXII, 2.] Castra Dei quae vidit Jacob in itinere, nulla dubitatio est quod Angelorum fuerit multitudo: ea quippe in Scripturis militia coeli nominatur. CII. [Ib. XXXII, 6-12.] Nuntiato sibi fratre suo Jacob veniente obviam ei cum quadringentis viris, turbatus est quidem et mente confusus, quoniam timuit valde; et ut visum est homini perturbato, divisam multitudinem suam in duo castra disposuit. Ubi quaeri potest, quomodo habuerit fidem promissis Dei, quandoquidem dixit, Si venerit ad castra prima frater meus, et exciderit ea, erunt secunda in salutem. Sed etiam hoc fieri potuit, ut everteret castra ejus Esau, et tamen Deus post illam afflictionem adesset, et liberaret eum, et quae promisit impleret. Et admonendi fuimus hoc exemplo, ut quamvis credamus in Deum, faciamus tamen quae facienda sunt ab hominibus in praesidium salutis, ne praetermittentes ea, Deum tentare videamur. Denique post haec, quae verba dicat idem Jacob, considerandum est: Deus, inquit, patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi, Recurre in terram generationis tuae, et bene tibi faciam, idoneus es mihi ab omni justitia et ab omni veritate, quae fecisti puero tuo. In virga enim mea ista transii Jordanem hunc, nunc autem factus sum in duo castra: erue me de manu fratris mei, de manu Esau; quia ego timeo illum, ne cum venerit feriat me et matres super filios. Tu autem dixisti, Benefaciam tibi, et ponam semen tuum tanquam arenam maris, quae non dinumerabitur prae multitudine. Satis in his verbis et humana infirmitas, et fides pietatis apparet. CIII. [Ib. XXXII, 20.] Quod latini codices habent de Jacob, Dixit enim, Placabo vultum ejus, in muneribus praecedentibus eum; scriptor libri qui narrans ait de Jacob, Dixit enim, Placabo vultum ejus, huc usque verba Jacob dixisse intelligitur, caetera vero sua intulisse quod ait, in muneribus praecedentibus eum: tanquam diceret, In muneribus quae praecedebant Jacob, placabo vultum fratris mei. Ordo est ergo verborum Jacob, Placabo vultum ejus, et post hoc videbo faciem ejus; forsitan enim suscipiet faciem meam. Interposita autem sunt verba scriptoris, in muneribus praecedentibus eum.
CIV. [Ib. XXXII, 26.] Quod ab illo angelo desiderat Jacob benedici, cui luctando praevaluit, magna est de Christo prophetia. Nam eo ipso admonet mysticum aliquid sapere, quia omnis homo a majore vult benedici. Quomodo ergo ab eo benedici iste voluit, quem luctando superavit? Praevaluit enim Jacob Christo, vel potius praevalere visus est, per eos Israelitas a quibus crucifixus est Christus; et ab eo tamen benedicitur in eis Israelitis qui crediderunt in Christum, ex quibus erat qui dicebat, Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin (Rom. XI, 1). Unus ergo atque idem Jacob et claudus et benedictus: claudus in latitudine femoris, tanquam in multitudine generis, de quibus dictum est, Et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII, 46); benedictus autem in eis de quibus dictum est, Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5).
CV. [Ib. XXXIII, 10.] Quid sibi vult quod Jacob ait fratri suo, Propter hoc vidi faciem tuam, quemadmodum cum videt aliquis faciem Dei? utrum paventis et perturbati animi verba usque in hanc adulationem proruperunt? an secundum aliquem intellectum sine peccato dicta accipi possunt? Fortassis enim quia dicti sunt et Gentium dii, quae sunt daemonia, non praejudicetur ex his verbis homini Dei. Non enim dixit, Quemadmodum si viderem faciem Dei, sed, Cum videt aliquis; ipse autem aliquis, quem significare possit, incertum est: atque ita fortasse temperata sunt verba, ut et ipse Esau sibi delatum tantum honorem grate acciperet, et qui haec etiam aliter intelligere possunt, eum a quo dicta sunt nullo crimine impietatis arguerent. Quod etsi benigno animo dicta haec verba fraterna sunt, quoniam et post bonam susceptionem metus ipse transierat; potuit sic dici, quemadmodum et Moyses Pharaonis deus dictus est (Exod. VII, 1), secundum quod dicit Apostolus, Etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, quemadmodum sunt dii multi, et domini multi (I Cor. VIII, 5): maxime quia sine articulo, in graeco dictum est; quo articulo evidentissime solet veri Dei unius fieri significatio. Non enim dixit, πρόσωπον τοῦ Θεοῦ, sed dixit, πρόσωπον θεοῦ: facile autem hoc intelligunt qua distantia dicatur, qui Graecorum eloquium audire atque intelligere solent. CVI. [Ib. XXXIII, 14.] Quaeritur utrum mendaciter promiserit Jacob fratri suo, quod sequens pedes suorum, in itinere propter quos si moraretur, venturus esset ad eum in Seir: hoc enim, sicut Scriptura deinde narrat, non fecit, sed eo perrexit itinere quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promiserat, sed aliud postea cogitando delegit?
CVII. [Ib. XXXIV, 2, 3.] Quomodo Scriptura dicit quod vidit Sichem filius Emmor Evaei, princeps terrae, Dinam filiam Jacob, et accepit eam, et dormivit cum ea, et humiliavit eam: et intendit animo Dinae filiae Jacob, et adamavit virginem, et locutus est secundum sensum virginis ipsi? Quomodo virgo appellatur, si jam cum illa dormierat, eamque humiliaverat? Nisi forte virgo nomen aetatis est secundum hebraeum eloquium: an potius per recapitulationem postea commemoratur quod primo factum est? Prius enim potuit intendere animae ipsius et amare virginem, et loqui secundum sensum virginis, et deinde cum illa dormire, eamque humiliare. CVIII. [Ib. XXXIII, 5, et XXXIV, 25.] Cum paulo ante loquens Jacob cum fratre suo Esau infantes filios suos esse significet, qui graece dicuntur παιδὶα, quaeri potest quomodo potuerunt facere tantam stragem direptionemque civitatis, interfectis quamvis in dolore circumcisionis constitutis pro sorore sua Dina. Sed intelligendum est, diu illic habitasse Jacob, donec et filia ejus virgo fieret, et filii juvenes. Nam ita scriptum est: Et venit Jacob in Salem in civitatem Sichimorum, quae est in terra Chanaan, cum advenit de Mesopotamia Syriae, et applicuit ad faciem civitatis; et emit partem agri, in quo statuit illic tabernaculum suum, ab Emmor patre Sichem centum agnis; et statuit ibi aram, et invocavit Deum Israel. Exiit autem Dina filia Liae, quam peperit ipsi Jacob, ut condisceret filias regionis ejus (Gen. XXXIII, 18-20, et XXXIV, 1), et caetera. Apparet ergo his verbis non transeunter, sicut viator solet, illic mansisse Jacob, sed agrum emisse, tabernaculum constituisse, aram instruxisse, ac per hoc diutius habitasse: filiam vero ejus cum ad eam venisset aetatem, ut amicas habere jam posset, condiscere voluisse filias civium loci; atque ita factam esse pro illa cruentissimam caedem et depraedationem, quae jam, ut puto, quaestionem non habet. Multitudo enim non parva erat cum Jacob, qui plurimum ditatus fuit; sed filii ejus in hoc facto nominantur, quia ejusdem facti principes atque auctores fuerunt. CIX. [Ib. XXXIV, 30.] Quod ait Jacob, timens bella finitimorum apud civitatem Salem, quam expugnaverunt filii ejus, Ego autem exiguus sum numero, et convenientes super me occident me; propter bella plurium, quae consurgere poterant, se dixit numero exiguum, non quod minus multos haberet, quam possent sufficere expugnationi illius civitatis, cum suos in itinere in bina castra diviserit.
CX. [Ib. XXXV, 1.] Dixit autem Deus ad Jacob, Surge, et ascende in locum Bethel, et habita ibi; et fac ibi aram Deo, qui apparuit tibi, cum fugeres a facie Esau fratris tui. Quid est quod non dixit, Et fac ibi aram mihi, qui apparui tibi; sed Deus dicit, Fac ibi aram Deo qui apparuit tibi? utrum Filius ibi apparuit, et Deus Pater hoc dicit? an in aliquo genere locutionis annumerandum? CXI. [Ib. XXXV, 2.] Quod Jacob ascensurus Bethel, ubi jussus est aram facere, dicit domui suae et omnibus qui cum illo erant, Tollite deos alienos, qui vobiscum sunt, de medio vestrum, etc.; deinde dicitur, Et dederunt Jacob deos alienos, qui erant in manibus eorum, et inaures quae erant in auribus eorum: quaeritur quare et inaures, quae si ornamenta erant, ad idololatriam non pertinebant, nisi quia intelligendum est phylacteria fuisse deorum alienorum. Nam Rebeccam a servo Abrahae inaures accepisse Scriptura testatur; quod non fieret, si eis inaures habere ornamenti gratia non liceret. Ergo illae inaures quae cum idolis datae sunt, ut dictum est, idolorum phylacteria fuerunt. CXII. [Ib. XXXV, 5.] Et factus est timor Dei in civitatibus quae circa illos erant, et non sunt consecuti post filios Israel. Incipiamus animadvertere quemadmodum Deus operetur in hominum mentibus. A quo enim timor Dei factus est in illis civitatibus, nisi ab illo qui sua promissa in Jacob filiisque tuebatur? CXIII. [Ib. XXXV, 6.] Venit autem Jacob in Luza, quae est in terra Chanaan, quae est Bethel. Animadvertendum est tria jam nomina hujus civitatis commemorata; Ulammaus, quod dictum est eam prius vocatam, cum illuc prius pergens in Mesopotamiam venisset Jacob (Gen. XXVIII, 19); et Bethel, quod nomen ipse imposuit (Id. XXXV, 15), et interpretatur Domus Dei; et Luza, quod modo commemoratum est. Nec mirum debet videri: multis enim locis hoc accidit, et in civitatibus, et in fluminibus, et in quibusque terrarum, ut ex aliis atque aliis causis vel adderentur, vel mutarentur vocabula, sicut etiam ipsis hominibus.
CXIV. [Ib. XXXV, 9, 10.] Iterum in Luza apparuit Deus Jacob, et dixit ei: Nomen tuum jam non vocabitur Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Hoc ei dicit ecce iterum Deus in benedictione, quae repetitio confirmat magnum promissum in hoc nomine. Nam hoc mirum est, quibus etiam semel dictum est, amplius eos non vocari quod vocabantur, sed quod eis novum nomen imponebatur, omnino amplius aliquid non vocatos nisi quod eis impositum sit: istum autem per totam vitam suam et deinceps post vitam suam appellatum esse Jacob, cui non semel Deus dixerat, Non jam vocaberis Jacob, sed Israel erit nomen tuum (Id. XXXII, 28). Nimirum ergo nomen hoc ad illam recte intelligitur pertinere promissionem, ubi sic videbitur Deus, quomodo non est antea Patribus visus. Ibi non erit nomen vetus, quia nihil remanebit vel in ipso corpore vetustatis, et Dei visio summum erit praemium.
CXV. [Ib. XXXV, 11.] In promissis Jacob dicitur, Gentes et congregationes gentium erunt ex te: quaeritur utrum gentes secundum carnem, congregationes autem gentium secundum fidem, an utrumque propter fidem gentium dictum est, si gentes appellari non possunt una gens Israel secundum carnem.
CXVI. [Ib. XXXV, 13-15.] Ascendit autem Deus ab eo loco, ubi locutus est cum eo; et statuit Jacob titulum in loco in quo locutus est cum eo, titulum lapideum; et libavit super eum libamen, et infudit super eum oleum; et vocavit Jacob nomen loci, in quo locutus est cum eo illic Deus, Bethel. Iterum factum est hoc loco, quod factum fuerat? an iterum commemoratum est? Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi libavit. Non ergo sicut idololatrae solent aras ante lapides constituere, et tanquam diis libare lapidibus.
CXVII. [Ib. XXXV, 26.] 1. Quod duodecim filii computantur Israel, qui nati sunt ei, et dicitur, Hi sunt filii Israel, qui nati sunt ei in Mesopotamia, cum Benjamin longe postea natus sit, cum jam transiisset Bethel, et appropinquaret Bethlehem: frustra quidam conantes istam solvere quaestionem, dixerunt non legendum, nati sunt, sicut latini plerique codices habent; sed, facti sunt; graece enim scriptum est ἐγένοντο: ita volentes intelligi etiam Benjamin, quamvis ibi natus non fuerit, ibi factum tamen; quia jam fuerat in utero seminatus, ut praegnans inde Rachel exiisse credatur. Hoc autem modo etiamsi, nati sunt, legeretur, possent dicere, jam in utero natus erat, quia conceptus erat; sicut de sancta Maria dictum est ad Joseph, Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20). 2. Sed aliud est quod impedit hanc solutionem quaestionis hujus; quia si jam ibi Benjamin conceptus erat, qui filii Jacob grandes inde exierunt, vix annorum duodecim esse potuerunt. Viginti namque annos illic explevit, quorum primis septem sine conjugio fuit, donec serviendo id adipisceretur. Ut ergo primo anno, quo duxit uxorem, ei filius nasceretur, duodecim annorum esse potuit primitivus, cum inde profectus est. Proinde si jam conceptus fuerat Benjamin, intra decem menses illa omnis via peracta est, et quidquid in itinere scriptum est de Jacob. Unde sequitur ut filii ejus tam parvuli pro sorore sua Dina tantam stragem fecerint, tot homines trucidaverint, ita expugnaverint civitatem: in quibus Simeon et Levi, qui primi gladiis accincti intraverunt ad illos homines eosque peremerunt, undecim unus, alter autem decem annorum fuisse reperiatur etiamsi per singulos annos sine intermissione illa pepererat: quod utique incredibile est, ab illius aetatis pueris illa omnia fieri potuisse; quando et ipsa Dina vix adhuc sex annorum fuit. 3. Proinde aliter solvenda quaestio est, ut ideo intelligatur dictum, commemoratis duodecim filiis, Hi sunt filii Jacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae, quia inter omnes qui tam multi erant, unus tantum erat non ibi natus, qui tamen inde habuit nascendi causam, quod ibi mater ejus patri copulata est. Sed solutio ista quaestionis aliquo exemplo similis locutionis firmanda est. 4. Nulla tamen est facilior solutio quaestionis hujus, quam ut per synecdochen dictum accipiatur. Ubi enim pars major est, aut potior, solet ejus nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen non pertinet. Sicut ad duodecim Apostolos jam non pertinebat Judas, qui etiam mortuus fuit cum Dominus resurrexit a mortuis, et tamen ipsius duodenarii numeri nomen Apostolus in Epistola sua tenuit, ubi ait, eum apparuisse illis duodecim (I Cor. XV, 5). Cum articulo enim hoc graeci codices habent, ut non possint intelligi quicumque duodecim; sed illi in eo numero insignes. Eo modo locutionis puto et illud a Domino dictum, Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 71)? ut non ad electionem etiam ipse pertinere videatur. Non enim facile invenitur electorum nomen in malo, nisi quando mali eliguntur a malis. Quod si putaverimus et illum electum, ut per ejus traditionem Domini passio compleretur, id est malitiam ejus ad aliquid electam, bene utente Deo etiam malis; aliud attendamus ubi ait, Non de omnibus vobis dico; ego scio quos elegi (Id. XIII, 18): ubi declarat ad electionem non pertinere nisi bonos. Ac per hoc illud quod dictum est, Ego vos duodecim elegi, per synecdochen dictum est, ut nomine majoris meliorisque partis, etiam illud complecteretur, quod ad ipsum nomen non pertinet. 5. Hic modus est in hoc eodem libro, ubi Emmor pro filio suo Sichem, ut acciperet Dinam filiam Jacob, exiit loqui cum eodem Jacob, et venerunt etiam filii ejus qui absentes erant, et ad omnes dicit Emmor: Sichem filius meus elegit animo filiam vestram; date ergo illi eam uxorem (Gen. XXXIV, 6-8). Quia enim potior erat patris persona, per synecdochen filiam vestram dicens, etiam fratres tenuit hoc nomine, quorum non erat filia. Hinc est et illud, Curre ad oves, et accipe inde mihi duos haedos (Id. XXVII, 9): simul enim pascebantur oves et haedi; et quia potiores sunt oves, earum nomine etiam caprimum pecus complexus est. Sic quia potior erat numerus undecim filiorum Jacob, qui nati fuerant in Mesopotamia, ipsorum commemoratione Scriptura complexa est etiam Benjamin, qui non erat ibi natus, et dictum est, Hi sunt filii Jacob, qui facti sunt et in Mesopotamia Syriae. CXVIII. [Ib. XXXVI, 1.] Quod post narrationem mortis Isaac narratur quas uxores Esau acceperit, et quos creaverit, recapitulatio intelligenda est. Neque enim post mortem Isaac fieri coepit, cum jam essent Esau et Jacob centum viginti annorum. Nam eos sexagenarius suscepit, et vixit omnes annos vitae suae centum octoginta.
CXIX. [Ib. XXXVI, 6, 7.] Quaestio est, quomodo Scriptura dicat, post mortem Isaac patris sui Esau abscessisse de terra Chanaan, et habitasse in monte Seir; cum veniente de Mesopotamia Jacob fratre ejus, legatur quod jam illic habitabat. Proinde quid fieri potuerit ut Scriptura falli vel fallere non credatur, in promptu est cogitare; quod scilicet Esau posteaquam in Mesopotamiam frater ejus abscessit, noluit habitare cum parentibus suis, sive ex illa commotione qua dolebat se benedictione fraudatum, sive aliqua causa vel uxorum suarum, quas odiosas videbat esse parentibus, vel qualibet alia: et coepit habitare in monte Seir. Deinde post reditum Jacob fratris sui, facta inter eos concordia, reversus est et ipse ad parentes, et cum mortuum patrem simul sepelissent, quia eos in plurimum ditatos terra illa, sicut scriptum est, minime capiebat, abscessit rursus in Seir, et ibi propagavit gentem Idumaeorum. CXX. [Ib. XXXVI, 21.] Quod scriptum est, Hi principes Chorraei filii Seir in terra Edom; secundum tempus quo vivebat, scriptor commemorat. Cum autem Seir habitaret qui istos genuit, nondum veniente in illam terram Esau, nondum utique appellabatur terra Edom. Non enim nomen nisi ab ipso Esau inditum est terrae, quoniam idem ipse et Esau et Edom vocabatur, de quo propagati sunt Idumaei, hoc est gens Edom. CXXI. [Ib. XXXVI, 31, 32.] Quod scriptum est, Et hi reges qui regnaverunt in Edom, antequam regnaret rex in Israel, non sic accipiendum est, tanquam omnes reges nominati sint usque ad ea tempora, quibus coeperunt reges Israel, quorum primus fuit Saül. Multi enim fuerunt in Edom usque ad tempora Saül, temporibus etiam Judicum, quorum tempora fuerunt ante reges: sed ex his multis eos solos potuit commemorare Moyses, qui fuerunt antequam ipse moreretur. Nec mirum est quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis Edom, atque per Raguel filium Esau, et Zara filium Raguel, et Jobab filium Zara, cui Jobab successit in regno Balac, qui primus in terra Edom rex fuisse commemoratur, usque ad ultimum regem quem potuit nominare Moyses, plures generationes inveniuntur quam numerantur ab Abraham per Jacob usque ad Moysen. Nam illic inveniuntur fere duodecim, hic autem usque ad Moysen ferme septem. Fieri enim potuit ut ideo ibi plures nominarentur, quia citius moriendo plures alter alteri successerunt. Sic etiam contigit ut alium ordinem sequens Matthaeus, ab Abraham usque ad Joseph quadraginta duas generationes numeraret (Matth. I, 1-17): Lucas autem in ordine alio numerans generationes non per Salomonem, sicut ille, sed per Nathan, ab Abraham usque ad Joseph quinquaginta quinque commemoret (Luc. III, 23-38). In illo quippe ordine ubi plures numerantur, citius mortui sunt, quam hic ubi pauciores. Ne forte autem moveat aliquem, quod inter reges Edom commemoratur Balac filius Beor, et de similitudine nominis existimet illum esse Balac, qui restitit Moysi ducenti populum Israel: sciat illum Balac Moabitam fuisse, non Idumaeum, eumque fuisse filium Sephor, non filium Beor; sed fuisse etiam ibi tunc filium Beor Balaam, non Balac, quem Balaam conduxerat idem Balac ad maledicendum populum Israel (Num. XXII, 2-6). CXXII. [Ib. XXXV, 29, et XXXVII, 2.] Quomodo potuerit mors Isaac, decem et septem annorum invenire Joseph ejus nepotem, sicut videtur tanquam ex ordine Scriptura narrare, quocumque se quisque convertat, invenire difficile est. Nolo enim dicere, non posse inveniri, ne forte me fugiat quod alium non fugit. Si enim post mortem avi sui Isaac, decem et septem annorum fuit Joseph quando eum fratres in Aegyptum vendiderunt, procul dubio et pater ejus Jacob septimo decimo anno filii sui Joseph centum viginti annorum fuit. Genuit enim eos Isaac, cum esset annorum sexaginta, sicut scriptum est (Gen. XXV, 26): vixit ergo Isaac postea centum viginti, quia centesimo octogesimo mortuus est; idcirco dimisit filios centum viginti annos habentes, et Joseph decem et septem. Joseph autem quoniam triginta annorum fuit, quando apparuit in conspectu Pharaonis, secuti sunt autem septem anni ubertatis et duo famis, donec ad eum pater cum fratribus venit; triginta novem profecto annos agebat Joseph quando Jacob intravit in Aegyptum. Tunc autem idem Jacob, quod ore suo Pharaoni dicit, centesimum et trigesimum annum agebat aetatis (Gen. XLVII, 9); centum autem et viginti Jacob, quando erat decem et septem Joseph: quod verum esse nullo modo potest. Si enim septimo decimo anno vitae Joseph, Jacob centum viginti ageret, procul dubio trigesimo et nono anno Joseph, non centum triginta, sed centum quadraginta et duos annos agere inveniretur Jacob. Si autem die mortis Isaac, nondum erat annorum decem et septem Joseph, sed aliquantulo tempore post mortem avi sui ad septimum decimum pervenit annum, quo anno Scriptura testante in Aegyptum est a fratribus venditus, plurium etiam quam centum quadraginta duum annorum esse debuit pater ejus, quando est filium in Aegyptum consecutus. Scriptura quippe posteaquam narravit annum vitae ultimum Isaac centesimum et octogesimum, et ejus mortem ac sepulturam (Id. XXXV, 28, 29), deinde commemoravit quemadmodum digressus esset Esau a fratre suo de terra Chanaan in montem Seir, et contexuit commemorationem regum et principum gentis ipsius, in qua se constituit, vel quam propagavit Esau; post haec, narrationem de Joseph sic intulit (Id. XXXVI, 6-43): Habitabat autem Jacob in terra Chanaan. Hae autem procreaturae Jacob. Joseph autem decem et septem annorum erat pascens cum fratribus oves. Deinde narratur causa somniorum quemadmodum odiosus fratribus sit factus, et venditus (Id. XXXVII, 1-28). Aut ergo eodem anno septimo decimo, aut etiam aliquanto major venit in Aegyptum: ac per hoc utrolibet modo permanet quaestio. Si enim decem et septem annorum fuit post mortem avi sui, quando pater ejus centum viginti fuit; profecto anno ejus trigesimo et nono, quando Jacob venit in Aegyptum, centum quadraginta duos annos idem Jacob agere debuit: fuit autem tunc Jacob centum triginta; ac per hoc si decem et septem annorum Joseph in Aegyptum est venditus, ante duodecim annos quam moreretur avus ejus, venditus invenitur. Decem enim et septem annorum esse non potuit, nisi ante duodecim annos mortis Isaac, centesimo et octavo anno vitae patris sui Jacob. His enim cum adjecerimus viginti duos annos quibus Joseph usque ad adventum patris sui fuit in Aegypto, fient aetatis anni Joseph triginta novem, et Jacob centum triginta, et nulla erit quaestio. Sed quoniam Scriptura post mortem Isaac ista narravit, putatur Joseph post ejusdem avi sui mortem decem et septem annorum fuisse. Quapropter intelligamus de vita Isaac, tanquam multum decrepiti senis, tacuisse Scripturam, cum jam de Jacob et ejus filiis loqueretur: vivo tamen Isaac, decem et septem annorum esse coepit Joseph. CXXIII. [Ib. XXXVII, 10.] Quod dicit Jacob ad Joseph, Quod est somnium hoc quod somniasti? Numquid venientes veniemus ego et mater tua et fratres tui adorare te super terram? nisi in aliquo mysterio dictum accipiatur, quomodo intelligitur de matre Joseph, quae jam erat mortua? Unde non in Aegypto, cum sublimaretur, putandum est hoc esse completum; quia nec pater eum adoravit, quando ad eum venit in Aegyptum, nec mater olim defuncta potuit. In Christi ergo persona facile intelligi potest etiam de mortuis, secundum illud quod dicit Apostolus, quia donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II, 9, 10).
CXXIV. [Ib. XXXVII, 28.] Quaeritur quare Ismaelitas Scriptura, quibus a fratribus venditus est Joseph, etiam Madianitas vocet, cum Ismael sit de Agar filius Abrahae, Madianitae vero de Cethura? An quia Scriptura dixerat de Abraham, quod munera dederit filiis concubinarum suarum, Agar scilicet et Cethurae, et dimiserit eos ab Isaac filio suo in terram Orientis (Gen. XXV, 6), unam gentem fecisse intelligendi sunt?
CXXV. [In XXXVII, 35.] De Jacob scriptum est, cum lugeret Joseph, Congregati sunt autem omnes filii ejus et filiae, et venerunt consolari eum. Quae filiae praeter Dinam? An filios et filias dicit connumeratis nepotibus et neptibus? jam enim majores filii ejus filios habere potuerunt.
CXXVI. [Ib. XXXVII, 35.] Et noluit consolari, dicens, Quoniam descendam ad filium meum lugens in infernum. Solet esse magna quaestio, quomodo intelligatur infernus; utrum illuc mali tantum, an etiam boni mortui descendere soleant. Si ergo tantum mali, quomodo iste ad filium suum se dicit lugentem velle descendere? Non enim in poenis inferni eum esse credit. An perturbati et dolentis verba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis?
CXXVII. [Ib. XXXVII, 36.] Et vendiderunt Joseph in Aegyptum Petephrae spadoni, praeposito coquorum. Nolunt quidam praepositum coquorum interpretari, qui graece ἀρχιμάγειρος dicitur; sed praepositum militiae, cui esset potestas occidendi. Nam sic appellatus est etiam ille quem Nabuchodonosor misit, penes quem potius invenitur primatus fuisse militiae. CXXVIII. [Ib. XXXVIII, 1-3.] Factum est autem in tempore illo descendit Judas a fratribus suis ad hominem quemdam Odollamitam, cui nomen Iras: et vidit illic Judas filiam hominis Chananaei nomine Savam, et accepit eam, et introivit ad eam, et concepit, et peperit filium, et caetera. Quaeritur quando ista fieri potuerunt. Si enim posteaquam Joseph devenit in Aegyptum, quomodo intra viginti ferme et duos annos (nam post tantum temporis colligitur eos venisse ad eumdem Joseph fratrem suum in Aegyptum cum patre suo) fieri potuerit ut Judae filii ejus aetatis omnes possent ducere uxores? Nam Thamar nurum suam, mortuo primogenito suo, alteri filio dedit: quo etiam mortuo, exspectavit ut cresceret tertius; et cum crevisset, nec illi eam dedit, timens ne et ipse moreretur: unde factum est ut eidem socero suo se illa supponeret. Quomodo ergo haec omnia intra tam paucos annos fieri potuerint, merito movet, nisi, ut forte solet, Scriptura per recapitulationem aliquot annos ante venditum Joseph hoc fieri coepisse intelligi velit; quoniam sic positum est, ut diceretur, Factum est autem in illo tempore: ubi tamen quaeritur, si decem et septem annorum erat Joseph quando venditus est, quot annorum esse Judas potuerit quartus filius Jacob, quandoquidem ipse primogenitus Ruben ut plurimum fratrem suum Joseph quinque aut sex annos potuerit aetate praecedere. Evidenter autem Scriptura dicit triginta annorum fuisse Joseph, quando innotuit Pharaoni (Gen. XLI, 46). Cum ergo ipse anno septimo decimo aetatis suae venditus fuisse credatur, tredecim annos peregerat in Aegypto ignotus Pharaoni; ad hos autem tredecim annos accesserunt septem anni ubertatis, et facti sunt anni viginti; his adduntur duo, quia secundo anno famis intravit Jacob in Aegyptum cum filiis suis, et inveniuntur viginti duo anni, quibus abfuit Joseph a patre et a fratribus suis: quo medio tempore, quomodo fieri potuerint de uxore et filiis et nuru Judae omnia quae narrantur, indagare difficile est: nisi forte ut credamus (et hoc enim fieri potuit), mox ut adolescere Judas coepit, eum incidisse in amorem ejus quam duxit uxorem, nondum vendito Joseph in Aegyptum.
CXXIX. [Ib. XXXVIII, 14.] Et depositis vestimentis viduitatis suae a se. Hinc insinuatur et temporibus Patriarcharum certa et sua fuisse vestimenta viduarum, non utique talia qualia conjugatarum.
CXXX. [Ib. XXXIX, 1.] Quod iterum dicitur, Joseph autem depositus est in Aegyptum, et possedit eum Petephres spado Pharaonis, ad ordinem redit Scriptura unde recesserat, ut illa narraret quae supra digesta sunt. CXXXI. [Ib. XL, 16.] Quod aliqui codices latini habent, tria canistra alicae, cum graeci habeant χονδριτῶν, quod interpretantur qui usum ejusdem linguae habent, panes esse cibarios. Sed illud movet, quomodo panem cibarium potuerit Pharao habere in escis. Dicit enim in superiore canistro fuisse omnia ex quibus edebat Pharao, opus pistorum. Sed intelligendum est etiam ipsum canistrum habuisse panes cibarios, quia dictum est, tria canistra χονδριτῶν, et desuper fuisse illa ex omni genere operis pistoris in eodem canistro superiore. CXXXII. [Ib. XLI, 1.] Quod putabat se stare Pharao super flumen, quemadmodum servus Abrahae dixit, Ecce ego sto super fontem aquae (Id. XXIV, 13) (nam et ibi graecus ἐπὶ τῆς πηγῆς dixit quemadmodum hic ἐπὶ τοῦ ποταμοῦ): haec locutio si intelligatur in Psalmo ubi scriptum est, Qui fundavit terram super aquam (Psal. XXIII, 2); non coguntur homines putare sicut navem natare terram super aquam. Secundum hanc enim locutionem recte intelligitur quod altior sit terra quam aqua; altius quippe ab aquis sustollitur, ubi habitent terrena animalia. CXXXIII. [Ib. XLI, 30.] Quod scriptum est, Obliviscentur ubertatis futurae in tota terra Aegypti, non futurae illis qui famem patientur, tanquam postea veniat illis ubertas; sed futura erat tunc quando loquebatur, tanquam diceret, Ubertatis hujus, quam futuram significarunt boves bonae et spicae bonae, obliviscentur homines in ea fame, quam significaverunt boves et spicae malae.
CXXXIV. [Ib. XLI, 38.] Numquid inveniemus hominem talem, qui habeat Spiritum Dei in se? Ecce jam, nisi fallor, tertio insinuatur nobis in hoc libro Spiritus sanctus, id est, Spiritus Dei. Primo ubi dictum est, Et Spiritus Dei ferebatur super aquam (Gen. I, 2): secundo ubi dicit Deus, Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, propter quod carnes sunt (Id. VI, 3): et tertio nunc, quod Pharao dicit de Joseph, esse in illo Spiritum Dei; nondum tamen legimus Spiritum sanctum.
CXXXV. [Ib. XLI, 45.] Et imposuit Pharao nomen Joseph Psonthomphanech: hoc nomen interpretari dicitur, Occulta revelavit; ex illo utique quod somnia regi aperuit: Aegyptia vero lingua Salvatorem mundi perhibent appellatum isto nomine.
CXXXVI. [Ib. XLI, 45.] Et dedit ei Aseneth, filiam Petephrae sacerdotis Solis civitatis, ipsi uxorem. Quaeri solet cujus Petephrae, utrum illius cujus servus fuit, an alterius: sed credibilius aestimatur alterius. Nam de illo cur non credatur, multa sunt quae moveant. Primum, quia Scriptura non commemoravit, cum videatur hoc non potuisse praeterire, quod ad illius juvenis non parvam gloriam pertinebat, ut ejus filiam duceret, cujus famulus fuit. Deinde quomodo spado filiam habere potuerit? Sed respondetur, Quomodo uxorem: postea quippe creditur abscissus, vel casu vulneris, vel propria voluntate. Et quod honor ejus, non ipse commemoratur qui solet, id est, quod ἀρχιμάγειρος fuerit, quem principem coquorum latini interpretes posuerunt, principem autem militiae quidam intelligi volunt. Sed etiam hic respondetur, duos illum honores habuisse; et sacerdotium Solis, et militiae principatum: congruenter autem alibi ille honor ejus commemoratus est, qui talibus actibus congruebat; hic vero, posteaquam in Joseph apparuit non parva divinitas, ipse honor debuit nominari soceri ejus, qui pertineret ad divinitatem non parvam, secundum opinionem Aegyptiorum in sacerdotio Solis. Verum in his omnibus, quia et praepositus fuit custodiarum carceris, nimis incredibile est huic praepositum officio sacerdotem. Deinde non simpliciter dictum est, quod sacerdos Solis esset; sed civitatis Solis, quae vocatur Heliopolis: abesse autem dicitur amplius quam viginti millibus a civitate Memphi, ubi Pharaones, id est, reges maxime commanebant. Quomodo ergo deserto officio sacerdotii sui potuit strenue regi servire in militiae principatu? Accedit etiam quod Aegyptii sacerdotes perhibentur non servisse semper, nisi templo deorum suorum, nec aliud aliquid officii gessisse: sed si forte tunc aliter fuit, credat quisque quod placet; non est tamen quaestio cujus exitus clausus sit, sive unus fuerit Petephres, sive duo: quodlibet enim horum quisque existimet, non est fidei periculosum, nec contrarium veritati Scripturarum Dei.
CXXXVII. [Ib. XLI, 49.] Et congregavit Joseph triticum, sicut arenam maris multum valde, quoadusque non potuit numerari; non enim erat numerus: pro eo dictum est, non enim erat numerus, quod nomen numeri omnis usitati excederet illa copia, et quomodo appellaretur non inveniebatur. Nam unde fieri potest ut quantumlibet magnae, finitae tamen multitudinis, numerus non sit? Quamvis hoc potuerit etiam secundum hyperbolen dici. CXXXVIII. [Ib. XLII, 9.] Et commemoratus est Joseph somniorum suorum, quae vidit ipse: adoraverant enim eum fratres sui. Sed aliquid in illis somniis excelsius inquirendum est. Non enim potest eo modo de patre ejus ac matre compleri, quae jam mortua fuerat, quod de sole et luna cum vidisset, a patre increpante audierat (Gen. XXXVII, 10), qui vivebat.
CXXXIX. [Ib. XLII, 15, 16.] Quid est quod Joseph vir tam sapiens, atque ita non solum hominum inter quos vivebat testimonio, sed ipsa etiam Scriptura teste laudatus, ita jurat per salutem Pharaonis, non exituros de Aegypto fratres suos, nisi frater eorum junior veniret? An etiam bono et fideli viro vilis fuerat salus Pharaonis, cui fidem sicut primitus domino suo servabat in omnibus? quanto enim magis ipsi, qui eum in tanto honore locaverat, si illi servavit, qui eum servum emptitium possidebat? Quod si non curabat Pharaonis salutem, numquid et perjurium pro cujuslibet hominis salute vitare non debuit? An non est perjurium? Tenuit enim unum eorum donec veniret Benjamin, et verum factum est quod dixerat: Non exibitis hinc, nisi venerit frater vester. Ad omnes enim non potuit pertinere quod dictum est; nam quomodo et ille venturus esset, nisi ad eum adducendum aliqui rediissent? Sed quod sequitur magis urget quaestionem, ubi iterum juravit dicens, Mittite ex vobis unum, et adducite fratrem vestrum; vos autem ducemini, quoadusque manifesta sint verba vestra, si vera dicitis an non: sin autem, per salutem Pharaonis, exploratores estis; id est, si non vera dicitis, exploratores estis. Huic sententiae interposuit jurationem, quia si vera non dixissent, exploratores essent, id est, exploratorum poena digni essent; quos tamen vera dicere sciebat. Neque enim perjurus est quisque, si ei quem castissimum novit, dicat, Si hoc adulterium de quo argueris commisisti, damnat te Deus, et his verbis adhibeat jurationem; verum omnino jurat: ibi est enim conditio qua dixit, Si fecisti, quem tamen non fecisse certum habet. Sed ait aliquis, Verum est quia si fecit adulterium, damnat illum Deus: hoc autem quomodo verum est, Si non verum dicitis, exploratores estis, cum etiamsi mentiantur, non sint exploratores? Sed hoc est quod dixi, ita dictum esse, exploratores estis, tanquam si dictum esset, exploratorum poena digni estis, hoc est exploratores deputabimini merito mendacii vestri. Estis autem potuisse dici, pro habebimini et deputabimini, innumerae similes locutiones docent. Unde est illa Eliae, Quicumque exaudierit in igne, ipse erit Deus (III Reg. XVIII, 24). Non enim tunc erit, sed tunc habebitur. CXL. [Ib. XLII, 23.] Quid est quod cum inter se poenitentes filii Israel loquerentur de fratre suo Joseph, quod cum illo male egerint, et hoc eis divino judicio redderetur, quod se periclitari videbant, adjungit Scriptura et dicit, Ipsi ignorabant quia audiebat Joseph: interpres enim inter illos erat. Hoc scilicet intelligendum est, ideo eos putasse quia ille non audiret, quod videbant interpretem qui inter illos erat, nihil ei dicere eorum quae loquebantur; nec ob aliud adhibitum putabant interpretem, nisi quod eorum linguam ille nesciret; nec cura erat interpretis ea dicere illi, a quo positus fuerat, quae non ad illum, sed inter se loquebantur. CXLI. [Ib. XLII, 24.] Et iterum accessit ad eos, et dixit illis: nec adjungit quid illis dixerit. Unde intelligitur haec eadem dixisse quae dixerat.