Quaestiones in Heptateuchum (page 3)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Quaestiones in Heptateuchum (ed. Migne) · 11 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

CXLII. [Ib. XLII, 38.] Et deducetis senectam meam cum tristitia ad infernum. Utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia? an etiamsi abesset tristitia, tanquam ad infernum moriendo descensurus haec loquitur? De inferno enim magna quaestio est, et quid inde Scriptura sentiat, locis omnibus, ubi forte hoc commemoratum fuerit, observandum est.

CXLIII. [Ib. XLIII, 28.] Quod a praeposito domus audiunt, Deus vester et Deus patrum vestrorum dedit vobis thesauros in saccis vestris; argentum autem vestrum probatum habeo, mendacium videtur, sed aliquid significare credendum est. Argentum enim quod et datur, et non minuitur, quia et probatum appellatum est, nimirum illud intelligitur de quo alibi legimus, Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7), id est perfecte.

CXLIV. [Ib. XLIII, 34.] Biberunt autem, et inebriati sunt cum eo. Solent hinc ebriosi adhibere testimonii patrocinium; non propter illos filios Israel, sed propter Joseph, qui valde sapiens commendatur: sed hoc verbum et pro satietate solere poni in Scripturis, qui diligenter adverterit, multis in locis inveniet. Unde est illud, Visitasti terram et inebriasti eam, multiplicasti ditare eam (Psal. LXIV, 10): eo quod in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur, apparet hac ebrietate saturitatem significari. Nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terrae utile est, quoniam majore quam satietati sufficit, humore corrumpitur; sicut vita ebriosorum, qui non satietate se replent, sed mergunt diluvio.

CXLV. [Ib. XLIV, 15.] Quod ait fratribus suis Joseph, Nesciebatis quia augurio auguratur homo qualis ego; de hoc augurio etiam mandavit eis dicendum per hominem suum; quid sibi velit, quaeri solet; an quia non serio, sed joco dictum est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium? Mendacia enim a mendacibus serio aguntur, non joco: cum autem quae non sunt, tanquam joco dicuntur, non deputantur mendacia. Sed magis movet quid sibi velit ista actio Joseph, qua fratres suos, donec eis aperiret quis esset, toties ludificavit, et tanta exspectatione suspendit: quod licet tanto sit suavius cum legitur, quanto illis fit inopinatius cum quibus agitur, tamen sapientiae illius gravitate, nisi magnum aliquid isto quasi ludo significaretur, nec ab illo fieret, nec ea Scriptura contineretur, in qua est tanta, sanctitatis auctoritas et prophetandorum tanta intentio futurorum; quam modo exsequi exponendo non suscepimus, sed admonere tantum voluimus, quid hic oporteat inquiri. Nam nec illud vacare arbitror, quod non ait, auguror ego, sed auguratur homo qualis ego. Quod si locutionis genus est, in Scripturae corpore simile aliquid reperiendum est. CXLVI. [Ib. XLIV.] Non negligenter considerandum puto, tantam miseriam in hac perturbatione fratrum suorum quomodo Joseph quamdiu voluit tenuit, et quanta voluit mora produxit: non eos utique faciens calamitosos, quando tantae etiam ipsorum futurae laetitiae exitum cogitabat; et totum hoc quod agebat, ut eorum gaudium differretur, ad hoc agebat, ut eadem dilatione cumularetur: tanquam non essent condignae passiones eorum in toto illo tempore quo turbabantur, ad futuram gloriam exsultationis, quae in eis fuerat revelanda, fratre cognito, quem a se perditum esse arbitrabantur.

CXLVII. [Ib. XLIV, 19.] Multa in narratione Judae aliter dicta sunt, quam cum illis egerat Joseph, quamvis apud cum loqueretur, ut omnino de illa insimulatione quod exploratores essent, nihil diceretur. Quod utrum consulto tacitum sit, an et id fecerit perturbationis oblivio, non apparet. Nam et illud quod dixerunt, se ab ipso Joseph interrogatos de patre et fratre suo, se autem illa interroganti indicasse, mirum si vel ad sententiam potest ista pervenire narratio, ut eam constet esse veracem. Quanquam etsi aliqua falsa in ea sunt, falli potius per oblivionem potuit, quam audere mentiri; apud eum praesertim, cui non sicut nescienti, sed etiam illa quae noverat eum scire, ad flectendam ejus misericordiam narrationi suae inserebat. CXLVIII. [Ib. XLV, 7.] Quid est quod dicit Joseph, Misit enim me Deus ante vos, remanere vestrum reliquias super terram, et enutrire vestrum reliquiarium magnum ? Hoc enim non usquequaque consonat, ut reliquias vel reliquiarium accipiamus Jacob et filios ejus, cum omnes sint incolumes. An forte illud significat alto secretoque mysterio, quod ait Apostolus, Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5); quia propheta praedixerat, Etsi fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22). Ad hoc enim occisus est Christus a Judaeis, et traditus Gentibus tanquam Joseph Aegyptiis a fratribus, ut et reliquiae Israel salvae fierent. Unde dicit Apostolus, Nam et ego Israelita sum: et, Ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 1 et 25); id est, ex reliquiis Israel secundum carnem, et plenitudine gentium quae in fide Christi secundum spiritum sunt Israel. Aut si et genti illi Israeliticae restat fidei plenitudo, ex qua erant reliquiae, in quibus reliquiis tunc et Apostoli salvi facti sunt, hoc significatur ea plenitudine liberationis Israel, qua per Moysen ex Aegypto liberati sunt.

CXLIX. [Ib. XLVI, 6, 7.] Intrarunt in Aegyptum Jacob et omne semen ejus, filii et filii filiorum ejus, filiae et filiae filiarum ejus cum eo. Quaerendum quomodo dicat filias et filias filiarum ejus cum eo, cum filiam unam legatur habuisse. Superius autem filias ejus dixeramus accipi posse neptes ejus, sicut filii Israel omnes dicuntur etiam universus populus ab illo propagatus. Sed nunc cum dicit, filias filiarum, propter unam Dinam, pluralis numerus pro singulari positus est, sicut etiam pro plurali singularis solet: nisi nurus ejus quisque asserat filias ejus potuisse appellari. CL. [In XLVI, 15.] Quod dicit Scriptura tot animas peperisse Liam, vel tot aut tot animas exiisse de femoribus Jacob; videndum est quid hinc respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur, a parentibus simul animas cum corporibus propagari. Animas enim dictas pro hominibus, a parte totum significante locutione, nullus ambigit. Sed quomodo ipsam partem, ex qua totum commemoratum est, hoc est animam, cujus nomine totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est, exierunt de femoribus ejus, ut carnes tantum ex illo natas, quamvis solae animae nominentur, accipiamus; quaerendi sunt locutionum modi secundum Scripturas. CLI. [Ib. XLVI, 15.] Hi filii Liae, quos peperit ipsi Jacob in Mesopotamia Syriae, et Dinam filiam ejus, omnes animae filii et filiae ejus triginta tres. Numquid istae omnes triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt? Sex utique filii et una filia, ex quibus nepotes commemorati sunt. Si ergo de uno Benjamin quaestio nata fuerat, quando numeratis duodecim filiis Jacob et nominatim commemoratis dictum est, Hi filii Jacob qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae (Supra, quaest. 117]): quanto major nunc quaestio est, quomodo triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt; nisi quia illa locutio confirmatur, tanquam ibi omnes orti sunt, quorum parentes ibi orti sunt? Deinde et illud jam non dubium est, in una filia filias nominari, plurali numero pro singulari posito. CLII. [Ib. XLVI, 26, 27.] Quod legitur sexaginta sex animas intrasse cum Jacob in Aegyptum, exceptis videlicet filiis Joseph, et deinde illis annumeratis infertur, Septuaginta quinque animae erant, cum quibus Jacob intravit in Aegyptum; sic accipiendum est, qui erant in domo Jacob, quando intravit in Aegyptum. Nam utique quos ibi invenit, non cum eis intravit. Sed quoniam diligentius discussa veritate reperiuntur duo nati jam fuisse cum intravit, Ephraem et Manasses, quod non solum hoc loco hebraei codices habere dicuntur, verum etiam ipsa secundum Septuaginta interpretatio in Exodo declarat; nec Septuaginta interpretes mihi in hoc videntur errasse, qui propter aliquam mysticam significationem quadam velut prophetica libertate hunc numerum complere voluerunt, si adhuc vivente Jacob illi ex duobus filiis Manasse et Ephraem propagati sunt, quos eidem numero domus Jacob aggregandos judicaverunt. Sed quia invenitur Jacob decem et septem annos vixisse in Aegypto (Gen. XLVII, 28), quomodo potuerunt filii Joseph illo vivo etiam nepotes habere, non invenitur. Ingressus est enim Aegyptum Jacob secundo anno famis (Id. XLV, 6); nati sunt autem filii Joseph in annis abundantiae (Id. XLI, 50): quibuslibet annis ubertatis nati existimentur, a primo anno ubertatis usque ad secundum annum famis, quo ingressus est Jacob in Aegyptum, novem anni sunt; huc additis decem et septem quibus ibi vixit Jacob, viginti sex anni reperiuntur. Quomodo ergo minus quam viginti et sex annorum juvenes etiam nepotes habere potuerunt? Sed neque ulla hebraica veritate ista solvitur quaestio. Quemadmodum enim impleri potuit, ut tot nepotes susciperet Jacob antequam intraret in Aegyptum, etiam de Benjamin qui illa aetate venit ad fratrem? Non solum autem Scriptura eum filios habuisse commemorat, sed et nepotes et pronepotem, qui omnes annumerantur sexaginta sex hominibus, cum quibus Jacob in Aegyptum, etiam secundum hebraicam veritatem perhibetur intrasse. Videndum est etiam, quid sibi velit, quod cum Joseph et filii ejus non amplius quam octo commemorentur, Benjamin vero et ejus filii simul undecim reperiantur, non decem et novem omnes sicut sunt octo et undecim, sed decem et octo referantur in summam: et postea Joseph cum filiis suis, non animae octo, sed novem fuisse dicantur, cum octo inveniantur (Id. XLVI, 21, 22, 27). Haec omnia, quae indissolubilia videntur, magnam continent sine dubitatione rationem; sed nescio utrum possint cuncta ad litteram convenire, praecipue in numeris, quos in Scripturis esse sacratissimos et mysteriorum plenissimos, ex quibusdam quos inde nosse potuimus, dignissime credimus. CLIII. [Ib. XLVI, 32.] Commendatur in Patriurchis, quod pecorum nutritores erant a pueritia sua et a parentibus suis. Et merito, nam haec est sine ulla dubitatione justa servitus et justa dominatio, cum pecora homini serviunt, et homo pecoribus dominatur. Sic enim dictum est, cum crearetur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum quae sunt super terram (Gen. I, 26). Ubi insinuatur rationem debere dominari irrationabili vitae. Servum autem hominem homini, vel iniquitas vel adversitas fecit: iniquitas quidem, sicut dictum est, Maledictus Chanaan, erit servus fratribus suis (Id. IX, 25); adversitas vero, sicut accidit ipsi Joseph, ut venditus a fratribus servus alienigenae fieret (Id. XXXVII, 28, 36). Itaque primos servos, quibus hoc nomen in latina lingua inditum est, bella fecerunt. Qui enim homo ab homine superatus jure belli posset occidi, quia servatus est, servus est appellatus: inde et mancipia, quia manu capta sunt. Est etiam ordo naturalis in hominibus, ut serviant feminae viris, et filii parentibus; quia et illic haec justitia est ut infirmior ratio serviat fortiori. Haec igitur in dominationibus et servitutibus clara justitia est, ut qui excellunt ratione, excellant dominatione: quod cum in hoc saeculo per iniquitatem hominum perturbatur, vel per naturarum carnalium diversitatem, ferunt justi temporalem perversitatem, in fine habituri ordinatissimam et sempiternam felicitatem.

CLIV. [Ib. XLVI, 34.] Abominatio est enim Aegyptiis omnis pastor ovium. Merito Aegyptiis, in quibus figura est praesentis saeculi, in quo abundat iniquitas, abominatio est omnis pastor pecorum: abominatio est enim iniquo vir justus.

CLV. [Ib. XLVII, 5, 6.] Venerunt autem in Aegyptum ad Joseph Jacob et filii ejus: et audivit Pharao rex Aegypti, et ait Pharao ad Joseph dicens, Pater tuus et fratres tui venerunt ad te: ecce terra Aegypti ante te est, in terra optima colloca patrem tuum et fratres tuos. Haec repetitio non praetermissae rei, ad quam saepe obscure per recapitulationem reditur, sed omnino aperta est. Jam enim dixerat Scriptura quomodo venerint ad Pharaonem fratres Joseph, et quid eis dixerit, vel ab eis audierit (Id. XLV, 16-20); sed hoc nunc velut ab initio repetivit, ut inde contexeret narrationem ab his verbis, quae soli Joseph Pharao dixit: quorum omnium in codicibus graecis, qui a diligentioribus conscripti sunt, quaedam obeliscos habent, et significant ea quae in hebraeo non inveniuntur, et in Septuaginta inveniuntur; quaedam asteriscos, quibus ea significantur quae habent hebraei, nec habent Septuaginta. CLVI. [Ib. XLVII, 9.] Quid est quod dixit Jacob Pharaoni, Dies annorum vitae meae, quos incolo? Sic enim habent graeci, quod latini habent, ago, vel habeo, vel si quid aliud. Utrum ergo ideo dixit, quos incolo, quia in terra natus est, quam nondum populus divina promissione haereditatis acceperat; et ibi vitam ducens, utique in aliena terra erat, non solum quando peregrinabatur, sicut in Mesopotamia, verum etiam quando ibi erat ubi natus est? An potius secundum id accipiendum est, quod ait Apostolus, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6)? Secundum hoc et illud in Psalmo dictum intelligitur, Inquilinus ego sum in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13). Nam iterum dicit de ipsis diebus vitae suae, Non pervenerunt in dies annorum vitae patrum meorum, quos dies incoluerunt. Non enim hic aliud voluit intelligi, quam id quod latini codices habent, vixerunt; ac per hoc significavit hanc vitam incolatum esse super terram, id est peregrinationis habitationem. Sed credo sanctis hoc convenire, quibus aliam patriam aeternam Dominus pollicetur. Unde videndum est quemadmodum dictum est de impiis, Incolent et abscondent, ipsi calcaneum meum observabunt (Psal. LV, 7). De his enim convenientius accipitur, qui ut abscondant incolunt; id est, ut insidientur filiis, non manent in domo in aeternum.

CLVII. [Ib. XLVII, 11.] Et dedit eis possessionem in terra optima, in terra Ramessem, sicut praecepit Pharao. Quaerendum est utrum terra Ramessem ipsa sit Gessen. Ipsam enim petierant, et ipsam eis Pharao dari praeceperat. CLVIII. [Ib. XLVII, 12.] Et metiebatur triticum patri suo Joseph; et tamen eum pater nec quando vidit adoravit, nec quando ab illo triticum accipiebat: quomodo ergo somnium Joseph modo impletum putabimus (Gen. XXXVII, 9), et non potius majoris rei continere prophetiam?

CLIX. [Ib. XLVII, 14.] Et intulit Joseph omnem pecuniam in domum Pharaonis. Pertinuit ad Scripturam in hac etiam re commendare fidem famuli Dei. CLX. [Ib. XLVII, 16, 4.] Dixit autem illis Joseph, Adducite pecora vestra, et dabo vobis panes pro pecoribus vestris, si defecit argentum. Quaeri potest, cum Joseph frumenta collegerit unde homines viverent, pecora unde vivebant, cum tanta fames invalesceret: maxime quia fratres Joseph Pharaoni dixerant, Non sunt enim pascua pecoribus puerorum tuorum; invaluit enim fames in terra Chanaan; et propter hanc etiam inopiam pascuorum se venisse commemoraverant. Proinde si ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Aegypto non defecerant, eadem tunc fame ubique invalescente? An sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Aegypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, quae solent Nili fluminis inundatione provenire? Magis enim dicuntur paludes illae feracia pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit.

CLXI. [Ib. XLVII, 29.] Moriturus Jacob filio suo Joseph dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, subjice manum tuam sub femore meo, et facies in me misericordiam et veritatem. Ea filium juratione constringit, qua servum constrinxit Abraham (Gen. XXIV, 2); ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste sepulturam commendans corporis sui. In utraque tamen causa nominata sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda sunt in Scripturis omnibus, quacumque dispersim leguntur, misericordia et justitia, vel misericordia et judicium, vel misericordia et veritas, quandoquidem in quodam loco scriptum est, Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Ita haec duo multum commendata multum consideranda sunt. Servus autem Abrahae dixerat, Si facitis in dominum meum misericordiam et justitiam (Gen. XXIV, 49); sicut et iste filio suo dicit, Ut facias in me misericordiam et veritatem. Quid sibi autem velit a tanto viro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra Chanaan juxta patres suos, mirum videtur, et quasi absurdum, nec conveniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine metiamur. Si autem in his omnibus sacramenta quaerantur, majoris admirationis gaudium ipsi qui invenerit orietur. Cadaveribus quippe mortuorum peccata significari in Lege, non dubium est, cum jubentur homines post eorum contrectationem, sive qualemcumque contactum, tanquam ab immunditia purificari. Et hinc illa sententia ducta est, Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio ejus? Sic et qui jejunat super peccata sua, et iterum ambulans haec eadem facit (Eccli. XXXIV, 30, 31). Sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum, eo pertinens quod dictum est, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Ubi ergo sepelienda erant hoc significantia cadavera Patriarcharum, nisi in ea terra ubi ille crucifixus est, cujus sanguine facta est remissio peccatorum? Mortibus enim Patriarcharum peccata hominum figurata sunt. Dicitur autem ab eo loco, quod Abrahamium vocatur, ubi sunt ista corpora, abesse locum ubi crucifixus est Dominus fere triginta millibus, ut etiam ipse numerus eum significare intelligatur, qui in baptismo apparuit fere triginta annorum: et si quid aliud de re tanta, vel hoc modo vel sublimius intelligi potest, dum tamen non frustra arbitremur tales ac tantos homines Dei tantam gessisse curam pro sepeliendis corporibus suis; cum sit atque esse debeat fidelium ista securitas, quod ubicumque corpora eorum sepeliantur vel insepulta etiam per inimicorum rabiem relinquantur, aut pro eorum libidine dilacerata absumantur, non ideo vel minus integram, vel minus gloriosam eorum resurrectionem futuram.

CLXII. [Ib. XLVII, 31.] Quod habent latini codices, Et adoravit super caput virgae ejus; nonnulli codices emendatius habent, Adoravit super caput virgae suae, vel in capite virgae suae, sive in cacumine, vel super cacumen. Fallit eos enim verbum graecum, quod eisdem litteris scribitur, sive ejus, sive suae: sed accentus dispares sunt, et ab eis qui ista noverunt, in codicibus non contemnuntur; valent enim ad magnam discretionem. Quamvis et unam plus litteram habere posset, si esset suae, ut non esset αὐτοῦ, sed ἑαυτοῦ. Ac per hoc merito quaeritur quid sit quod dictum est. Nam facile intelligeretur senem, qui virgam ferebat eo more, quo illa aetas baculum solet, ut se inclinavit ad Deum adorandum, id utique fecisse super cacumen virgae suae, quam sic ferebat, ut super eam caput inclinando adoraret Deum. Quid est ergo, Adoravit super cacumen virgae ejus, id est filii sui Joseph? An forte tulerat ab eo virgam, quando ei jurabat idem filius, et dum eam tenet, post verba jurantis, nondum illa reddita mox adoravit Deum? Non enim pudebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnae rei futurae praesignabatur: quamvis in hebraeo facillima hujus quaestionis absolutio esse dicatur, ubi scriptum perhibent, Et adoravit Israel ad caput lecti, in quo utique senex jacebat, et sic positum habebat, ut in eo sine labore, quando vellet, oraret; nec ideo tamen quod Septuaginta interpretati sunt, nullum vel levem sensum habere putandum est.

CLXIII. [Ib. XLVIII, 4.] Etiam hic commemorans Jacob promissiones Dei erga se factas, dicit sibi dictum, Faciam te in congregationes gentium: quibus verbis magis fidelium vocationem significat, quam carnalis generis propagationem.

CLXIV. [Ib. XLVIII, 5, 6.] Quod scriptum est, dicente Jacob de Ephraem et Manasse, Nunc ergo filii tui duo, qui facti sunt tibi in terra Aegypti priusquam ad te venirem in Aegyptum, mei sunt, Ephraem et Manasse, tanquam Ruben et Simeon erunt mihi (natos autem si genueris postea, tibi erunt); in nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum: fallit legentes aliquando, ut existiment ita dictum, tanquam si alios genuisset Joseph, istorum nominibus eos Jacob appellari praeciperet; quod non ita est. Verborum quippe ordo contexitur, Nunc ergo filii tui duo, qui facti sunt tibi in terra Aegypti priusquam ad te venirem in Aegyptum, mei sunt Ephraem, et Manasse, tanquam Ruben et Simeon erunt mihi; in nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum; hoc est, simul haereditatem capient cum fratribus suis, ut simul vocentur filii Israel. Duae quippe ipsae tribus adjunctae sunt, ut excepta tribu Levi, quae sacerdotalis fuit, duodecim essent quae terram dividerent, et decimas praeberent. Illud autem interpositum est, quod de aliis filiis Joseph si nascerentur dixit.

CLXV. [Ib. XLVIII, 7.] Quod Jacob filio suo Joseph tanquam nescienti voluit indicare, ubi et quando sepelierit matrem ejus, cum et ipse simul fuerit cum fratribus suis; sed etsi erat tam parvus aetate, ut illud vel curare vel animo retinere non posset, quae res compulit modo dici? nisi forte ad rem pertinuit commemorare ibi sepultam matrem Joseph, ubi Christus fuerat nasciturus.

CLXVI. [Ib. XLVIII, 14, 19.] Quod ita benedicit nepotes suos Israel, ut dexteram manum minori imponat, majori autem sinistram, et hoc filio suo Joseph volenti corrigere quasi errantem atque nescientem, ita respondet, Scio, fili, scio, et hic erit in populum, et hic exaltabitur; sed frater ejus junior major illo erit, et semen ejus erit in multitudinem gentium: hactenus de Christo accipiendum est, quatenus etiam de ipso Jacob et fratre ejus dictum est, Quia major serviet minori (Gen. XXV, 23). Secundum hoc enim significavit aliquid prophetice hoc faciendo Israel, quod populus posterior per Christum futurus generatione spirituali, superaturus erat populum priorem de carnali patrum generatione gloriantem.

CLXVII. [Ib. XLVIII, 22.] Quod dicit Jacob Sichimam se praecipuam dare filio suo Joseph, et addit quod eam possederit in gladio suo et arcu, quaeri potest quemadmodum valeat ad litteram convenire. Emit enim centum agnis possessionem illam (Gen. XXXIII, 19), non cepit jure victoriae bellicae. An quia Salem civitatem Sichimorum filii ejus expugnaverunt (Id. XXXIV, 25), et jure belli potuit ejus fieri, ut justum bellum cum eis gestum videatur, qui tantam priores injuriam fecerunt in ejus filia contaminanda? Cur non ergo illis illam terram dedit, qui hoc perpetraverunt, hoc est, majoribus filiis suis? Deinde si modo ex illa victoria glorians, dat eam terram filio suo Joseph, cur ei displicuerunt tunc filii qui hoc commiserunt? Cur denique etiam nunc, cum eos benediceret, exprobrando id commemoravit in factis eorum (Id. XLIX, 5)? Procul dubio ergo aliquod hic latet propheticum sacramentum: quia et Joseph quadam praecipua significatione Christum praefiguravit, et ei datur illa terra, ubi disperdiderat obruendo deos alienos Jacob; ut Christus intelligatur possessurus gentes diis patrum suorum renuntiantes, et credentes in eum. CLXVIII. [Ib. XLIX, 32.] Videndum quomodo dicant Scripturae, quod assidue dicunt de mortuis, Et appositus est ad patres suos: vel, Appositus est ad populum suum. Ecce enim de Jacob dicitur, jam quidem mortuo, sed nondum sepulto; et ad quem populum apponatur, non in promptu est videre. Ex illo enim populus prior nascitur, qui dictus est populus Israel: qui vero eum praecesserunt, tam pauci justi nominantur, ut eos populum appellare cunctemur. Nam si dictum esset, Appositus est ad patres suos, nulla quaestio fieret. An forte populus est, non solum hominum sanctorum, verum et Angelorum, populus civitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos, Sed accessistis ad montem Sion, et ad civitatem Dei Jerusalem, et ad millia Angelorum exsultantium (Heb. XII, 22)? Huic populo apponuntur qui hanc vitam placentes Deo finiunt. Tunc enim dicuntur apponi, quando nulla jam remanet sollicitudo tentationum, et periculum peccatorum. Quod intuens ait Scriptura: Ante mortem ne laudes hominem quemquam (Eccli. XI, 30).

CLXIX. [Ib. L, 3.] Quadraginta dies sepulturae, quos commemorat Scriptura, forte significant aliquid poenitentiae, qua peccata sepeliuntur. Non enim frustra etiam quadraginta dies jejuniorum sunt constituti, quibus Moyses (Exod. XXXIV, 28) et Elias (III Reg. XIX, 8), et ipse Dominus jejunavit (Matth. IV, 2): et Ecclesia praecipuam observationem jejuniorum Quadragesimam vocat. Unde et in hebraeo de Ninivitis apud Jonam prophetam scriptum perhibent, Quadraginta dies et Ninive evertetur (Jonae III, 4): ut per tot dies, accommodatos videlicet humiliationi poenitentium, intelligantur in jejuniis sua deflevisse peccata, et impetrasse misericordiam Dei. Nec tamen putandum est istum numerum luctui poenitentium tantummodo convenire: alioquin non quadraginta dies fecisset Dominus cum discipulis suis post resurrectionem, intrans cum eis et exiens, manducans et bibens; qui dies utique magnae laetitiae fuerunt. Nec Septuaginta interpretes, quos legere consuevit Ecclesia, errasse credendi sunt, ut non dicerent, Quadraginta dies, sed, Triduum et Ninive evertetur. Majore quippe auctoritate praediti quam interpretum officium est, prophetico spiritu, quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur, Triduum posuerunt, quamvis non ignorarent quod dies quadraginta in hebraeis codicibus legerentur; ut in Domini Jesu Christi clarificatione intelligerentur dissolvi abolerique peccata; de quo dictum est, Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Clarificatio autem Domini in resurrectione et in coelum ascensione cognoscitur. Unde et his numero, quamvis unum et eumdem, Spiritum sanctum dedit: primo, posteaquam resurrexit (Joan. XX, 22); iterum, posteaquam ascendit in coelum (Act. II, 2-4). Et quoniam post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit; unum horum, quod posterius factum est, per numerum dierum codices hebraei significant: alterum autem de triduo, quod ad eamdem etiam rem pertineret, Septuaginta commemorare, non interpretationis servitute, sed prophetiae auctoritate voluerunt. Non ergo dicamus unum horum falsum esse, et pro aliis interpretibus adversus alios litigemus, cum et illi qui ex hebraeo interpretantur; probent nobis hoc scriptum esse quod interpretantur; et Septuaginta interpretum auctoritas, quae tanto etiam divinitus facto miraculo commendatur, tanta in Ecclesiis vetustate firmetur.

CLXX. [Ib. L, 5.] Quod mandavit Joseph ad potentes Aegypti, ut dicerent Pharaoni nomine ejus, Pater meus adjuravit me, dicens, In monumento quod ego fodi mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies, quaeri potest quomodo verum sit; cum haec verba patris ejus, quando de sua sepultura mandavit, non legantur. Sed ad sententiam verba referre debemus, sicut in aliis supra similiter iteratis verbis vel narrationibus admonuimus. Voluntati enim enuntiandae, et in notitiam perferendae, oportet verba servire. Fodisse autem sibi Jacob sepulcrum, nusquam superius in Scripturis legitur. Sed nisi fieret, cum in eisdem terris esset, modo non diceretur. CLXXI. [Ib. L, 10.] Quid sibi vult quod cum pergerent ad sepeliendum Jacob, Scriptura dicit, Et advenerunt ad aream Atad, quae est trans Jordanem? Praetergressi sunt enim locum in quo erat mortuus sepeliendus, millia (sicut perhibent qui noverunt) plusquam quinquaginta: tantum quippe spatii est, plus minus, ab eo loco ubi sepulti sunt Patriarchae, in quibus et Jacob, usque ad hunc locum, quo eos advenisse narratur. Nam post factum ibi luctum et planctum magnum redierunt ad locum quem praeterierant, rursus Jordane transjecto. Nisi forte quis dicat, aliquorum hostium vitandorum causa per eremum eos venisse cum corpore, qua etiam populus Israel ductus est per Moysen ab Aegypto liberatus. Illo quippe itinere et plurimum circuitur, et per Jordanem venitur ad Abrahamium, ubi sunt corpora Patriarcharum, id est, ad terram Chanaan. Sed quoquo modo factum sit, ut trans illa loca ad orientem versus tantum iretur, et inde ad ea per Jordanem veniretur, significationis causa factum esse credendum est, quod per Jordanem venturus erat ad eas terras postea Israel in filiis suis. CLXXII. [Ib. L, 10, 3.] Et fecit luctum patri suo septem dies. Nescio utrum inveniatur alicui sanctorum in Scripturis celebratum esse luctum novem dies, quod apud Latinos Novemdial appellant. Unde mihi videntur ab hac consuetudine prohibendi, si qui Christianorum istum in mortuis suis numerum servant, qui magis est in Gentilium consuetudine. Septimus vero dies auctoritatem in Scripturis habet: unde alio loco scriptum est, Luctus mortui septem dierum; fatui autem omnes dies vitae ejus (Eccli. XXII, 13). Septenarius autem numerus propter sabbati sacramentum praecipue quietis indicium est; unde merito mortuis tanquam requiescentibus exhibetur. Quem tamen numerum in luctu Jacob decuplaverunt Aegyptii, qui eum septuaginta diebus luxerunt. CLXXIII [Ib. L, 22.] Et vixit Joseph annos centum decem, et vidit Joseph Ephraem filios usque ad tertiam generationem, et filii Machir filii Manasse nati sunt super femora Joseph. Cum hos filios filiorum, vel nepotes filiorum dicat Scriptura Joseph vivendo vidisse, quomodo eos jungit illis septuaginta quinque hominibus, cum quibus Jacob Aegyptum dicit intrasse (Gen. XLVI, 27): quandoquidem Joseph senescendo pervenit ut eos natos videret; Jacob autem cum ingressus est in Aegyptum, juvenis erat Joseph, et eum pater moriens quinquagesimum et sextum fere aetatis annum agentem reliquit? Unde constat certi mysterii causa illum numerum, id est, septuagenarium et quinarium Scripturam commendare voluisse. Si autem quisquam exigit, quomodo etiam secundum historiae fidem verum sit, Jacob cum septuaginta quinque animabus in Aegyptum intrasse; non illo uno die quo venit, ejus ingressum oportet intelligi: sed quia in filiis suis plerumque appellatur Jacob, hoc est in posteris suis, et per Joseph eum constat in Aegyptum intrasse; introitus ejus accipiendus est quamdiu vixit Joseph, per quem factum est ut intraret. Toto quippe illo tempore nasci et vivere potuerunt omnes qui commemorantur, ut septuaginta quinque animae compleantur usque ad nepotes Benjamin. Sicut enim dicit, Hi filii Liae, quos peperit ipsi Jacob in Mesopotamia Syriae (Ibid, 15), loquens etiam de iis qui non erant nati; quia illic parentes eorum ex quibus nati sunt, pepererat, ibi eos perhibens natos, quoniam causa qua nascerentur ibi nata est, id est parentes eorum, quos ibi Lia peperit: ita quoniam causam intrandi in Aegyptum Jacob in Joseph habuit, totum tempus quo in Aegypto vixit Joseph, ingressio erat Jacob in Aegyptum per suam progeniem, quae illo vivo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur.

LIBER SECUNDUS. Quaestiones in Exodum, et in fine descriptio Tabernaculi.

QUAEST. I. [EXOD. cap. I, V\ V\. 19, 20.] De obstetricum mendacio, quo fefellerunt Pharaonem, ne occiderent masculos Israelitas quando nascebantur, dicentes non ita parere mulieres Hebraeas sicut pariebant Aegyptiae; quaeri solet utrum talia mendacia approbata sint auctoritate divina, quandoquidem scriptum est Deum bene fecisse obstetricibus: sed utrum pro misericordia ignoscebat mendacio; an et ipsum mendacium dignum praemio judicabat, incertum est. Aliud enim faciebant obstetrices vivificando infantes parvulos, aliud Pharaoni mentiendo: nam in illis vivificandis opus misericordiae fuit; mendacio vero illo pro se utebantur, ne noceret illis Pharao, quod potuit non ad laudem, sed ad veniam pertinere. Neque hinc auctoritatem ad mentiendum esse propositam mihi videtur eis de quibus dictum est, Et non est inventum in ore eorum mendacium (Apoc. XIV, 5.) Quorumdam enim vita longe inferior a professione sanctorum, si habeat ista mendaciorum peccata, provectu ipso et indole feruntur, praesertim si beneficia divina nondum norunt exspectare coelestia, sed circa terrena occupantur. Qui autem ita vivunt, ut eorum conversatio, sicut dicit Apostolus, in coelis sit (Philipp. III, 20), non eos existimo linguae suae modum, quantum ad veritatem promendam attinet falsitatemque vitandam, exemplo illo obstetricum debere formare. Sed diligentius de hac quaestione disserendum est, propter alia exempla quae in Scripturis reperiuntur.

II. [Ib. II, 12.] De facto Moysi, cum occidit Aegyptium ad defendendos fratres suos, satis disputavimus in illo opere quod de vita Patriarcharum adversus Faustum scripsimus: utrum indoles in eo laudabilis fuerit, qua hoc peccatum admiserit, sicut solet uber terrae, etiam ante utilia semina, quadam herbarum quamvis inutilium feracitate laudari; an omnino ipsum factum justificandum sit (Contra Faustum lib. 22, cc. 60, sqq.). Quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legitimam potestatem gerebat, nec acceptam divinitus, nec humana societate ordinatam. Tamen, sicut Stephanus dicit in Actibus Apostolorum, putabat intelligere fratres suos, quod per eum Deus daret illis salutem (Act. VII, 25): ut per hoc testimonium videatur Moyses jam divinitus admonitus (quod Scriptura eo loco tacet) hoc audere potuisse. III. [Ib. III, 4.] Clamavit illum Dominus de rubo. Dominus in angelo? an Dominus, angelus ille qui dictus est, Magni consilii angelus (Isai. IX, 6), et intelligitur Christus? Supra enim dixit, Apparuit illi angelus Domini in flamma ignis de rubo.

IV. [Ib. III, 8.] Educere illos de terra illa in terram bonam et multam, in terram fluentem lac et mel: utrum terram fluentem lac et mel spiritualiter accipere debemus; quia secundum proprietatem non hoc erat illa quae data est populo Israel? an locutionis est, qua id ad laudem ubertatis et suavitatis referatur?

V. [Ib. III, 9.] Et nunc ecce clamor filiorum Israel venit ad me: non sicut clamor Sodomorum (Gen. XVIII, 20), quo iniquitas sine timore et sine verecundia significatur. VI. [Ib. III, 22.] Quod mandavit Dominus Hebraeis per Moysen, ut acciperent ab Aegyptiis vasa aurea et argentea et vestem, atque addidit, Et praedabimini eos: mandati hujus non potest injustum esse judicium. Mandatum enim Dei est, de quo non judicandum, sed ei obtemperandum fuit. Ille enim novit quam juste mandaverit: ad servum autem pertinet obedienter facere quod mandavit.

VII. [Ib. IV, 10.] Quod ait Moyses ad Dominum, Precor, Domine, non sum eloquens ante hesternum, neque ante nudiustertianum diem, neque ex quo coepisti loqui famulo tuo, intelligitur, credere posse se fieri Dei voluntante subito eloquentem, cum dicit, neque ex quo coepisti loqui famulo tuo; tanquam ostendens fieri potuisse ut ante hesternum et nudiustertianum diem qui eloquens non fuisset, repente fieret, ex quo cum illo Dominus loqui coepit. VIII. [Ib. IV, 11.] Quis fecit mutum et audientem, videntem et caecum: nonne ego Dominus Deus? Sunt qui Deo calumnientur, vel Scripturae potius Veteris Testamenti, quia dixerit Deus quod ipse fecerit caecum et mutum. Quid ergo dicunt de Domino Christo aperte in Evangelio dicente, Ego veni ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39)? Quis autem nisi insipiens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere, quod Deus nolit? Sed eum juste totum velle nemo ambigit.

IX. [Ib. IV, 12.] Quod Dominus dicit ad Moysen, Sed nunc vade, et ego aperiam os tuum, et instruam te quae locuturus es; satis hic apparet non tantum instructionem oris, sed ipsam etiam apertionem ad Dei voluntatem et gratiam pertinere. Non enim ait, Tu aperi os tuum, et ego instruam te; sed utrumque ipse promisit, Aperiam, et instruam. Alibi autem dicit in Psalmo, Dilata os tuum, et adimplebo illud (Psal. LXXX, 11). Ubi significat in homine voluntatem accipiendi quod Deus donat volenti: ut ad voluntatis exordium pertineat, Dilata os tuum; ad Dei autem gratiam, Et adimplebo illud. Hic vero, Et aperiam os tuum, et instruam te. X. [Ib. IV, 14-16.] Et iratus iracundia Dominus dixit Quemadmodum possit intelligi irascens Deus, quia non sicut homo per irrationabilem perturbationem, per omnia tenendum est, ubi tale aliquid Scriptura dicit, ne de hoc eadem saepe dicenda sint. Sed merito quaeritur cur hic iratus de fratre Moysi dixerit, quod ipse illi loqueretur ad populum: videtur enim tanquam diffidenti non dedisse plenissimam facultatem, quam daturus erat; et per duos agi voluisse, quod et per unum posset, si credidisset. Verumtamen eadem verba omnia diligentius considerata, non significant iratum Dominum pro vindicta dedisse Aaron. Sic enim dicit, Nonne ecce Aaron frater tuus Levites? scio quia loquens loquetur ipse. Quibus verbis ostenditur Deus increpasse potius eum, qui timeret ire quod ipse esset minus idoneus, cum haberet fratrem per quem posset ad populum loqui quod vellet; quoniam erat ipse gracilis vocis, et linguae tardioris: quanquam de Deo totum sperare deberet. Deinde eadem ipsa quae paulo ante promiserat, et posteaquam iratus est, dicit. Dixerat enim, Aperiam os tuum, et instruam te; nunc autem dicit, Aperiam os tuum et os ejus, et instruam vos quae faciatis: sed quoniam addidit, Et loquetur ipse tibi ad populum, videtur oris apertio praestita, propter quod dicit Moyses linguae se tardioris. De vocis autem gracilitate nihil ei praestare Dominus voluit, sed propter hoc adjutorium fratris adjunxit, qui posset ea uti voce, quae populo docendo sufficeret. Quod ergo ait, Et dabis verba mea in os ejus, ostendit quod ea loquenda esset daturus: nam si tantummodo audienda, sicut populo, in aures diceret. Deinde quod paulo post ait, Et loquetur ipse tibi ad populum, et ipse erit tuum os, et hic subauditur, ad populum. Et cum dicit, Tibi loquetur ad populum; satis indicat in Moyse principatum, in Aaron ministerium. Deinde quod ait, Tu autem illi eris quae ad Deum, magnum hic fortassis perscrutandum est sacramentum, cujus figuram gerat, veluti medius Moyses inter Deum et Aaron, et medius Aaron inter Moysen et populum. XI. [Ib. IV, 24-25.] In eo quod scriptum est, Et factum est, in via ad refectionem obviavit ei angelus, et quaerebat eum occidere: et assumpto Sepphora calculo, circumcidit praeputium filii sui; et procidit ad pedes ejus, et dixit, Stetit sanguis circumcisionis infantis mei. Et recessit ab eo; propter quod dixit, Desiit sanguis circumcisionis; primum quaeritur, quem volebat angelus occidere, utrum Moysen, quia dictum est, occurrit ei angelus, et quaerebat eum occidere. Nam cui putabitur occurrisse, nisi illi qui universo suorum comitatui praefuit, et a quo caeteri ducebantur? An puerum quaerebat occidere, cui mater circumcidendo subvenit; ut ob hoc intelligatur occidere voluisse infantem, quia non erat circumcisus, atque ita sancire praeceptum circumcisionis, severitate vindictae? Quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit, quaerebat eum occidere; quia ignoratur quem, nisi ex consequentibus reperiatur: mira sane locutione et inusitata, ut prius diceret, occurrit ei, et quaerebat eum occidere, de quo nihil antea dixerat. Sed talis est in Psalmo: Fundamenta ejus in montibus sanctis; diligit Dominus portas Sion (Psal. LXXXVI, 1, 2). Inde enim Psalmus incipit, nec aliquid de illo vel de illa dixerat, cujus fundamenta intelligi voluit, dicens, Fundamenta ejus in montibus sanctis. Sed quia sequitur, diligit Dominus portas Sion; ergo fundamenta vel Domini vel Sion, et ad faciliorem sensum magis Sion, ut fundamenta civitatis accipiantur. Sed quia in hoc pronomine, quod est, ejus, genus ambiguum est (omnis enim generis est hoc pronomen, id est et masculini, et feminini, et neutri), in graeco autem in feminino genere dicitur αὐτῆς, masculino et neutro αὐτοῦ, et habet codex graecus, αὐτοῦ ; cogit intelligere non fundamenta Sion, sed fundamenta Domini, id est, quae constituit Dominus, de quo dictum est, Aedificans Jerusalem Dominus (Psal. CXLVI, 2). Nec Sion tamen, nec Dominum antea nominaverat, cum diceret, Fundamenta ejus in montibus sanctis: sic et hic nondum nominato infante dictum est, occurrit ei, et quaerebat eum occidere; ut de quo dixerit, in consequentibus agnoscamus. Quanquam etsi de Moyse accipere quisquam voluerit, non est magnopere resistendum. Illud potius quod sequitur, si fieri potest, intelligatur, quid sibi velit ideo recessisse angelum ab interfectione cujuslibet eorum, quia dixit mulier, Stetit sanguis circumcisionis infantis. Non enim ait, Recessit ab eo, propter quod circumcidit infantem: sed quia stetit sanguis circumcisionis; non quia cucurrit, sed quia stetit: magno, nisi fallor, sacramento. XII. [Ib. IV, 20.] Quod superius dictum est, quod Moyses uxorem et infantes suos imposuit vehiculis, ut cum eis in Aegyptum pergeret, postea vero Jothor socer ejus illi cum eis occurrit, posteaquam eduxit populum ex Aegypto (Exod. XVIII, 1-5); quaeri potest quomodo utrumque sit verum. Sed intelligendum est, post illam, quae ab angelo futura erat, interfectionem Moysi vel infantis, reversam fuisse cum parvulis. Nam quidam putaverunt propter hoc angelum terruisse, ne ad impedimentum ministerii, quod divinitus impositum Moyses gerebat, femineus sexus comitaretur. XIII. [Ib. V, 1-3.] Quaeritur quomodo populo dicatur, quod mandavit Deus ejecturum se eos de Aegypto in terram Chanaan; Pharaoni autem dicatur, quod trium dierum iter exire vellent in desertum immolare Deo suo ex mandato ejus. Sed intelligendum est, quamvis Deus sciret quid esset facturus, quoniam praesciebat non consensurum Pharaonem ad populum dimittendum, illud primo dictum esse, quod etiam primitus fieret, si ille dimitteret. Ut enim sic fierent omnia quemadmodum consequens Scriptura testatur, Pharaonis contumacia meruit et suorum. Neque enim mendaciter Deus jubet quod scit non facturum cui jubetur, ut justum judicium consequatur.

XIV. [Ib. V, 22, 23.] Verba quae dicit Moyses ad Dominum, Quare afflixisti populum hunc? et utquid me misisti? Ex quo enim intravi ad Pharaonem loqui in tuo nomine, in hunc populum; et non liberasti populum tuum; non contumaciae verba sunt vel indignationis, sed inquisitionis et orationis: quod ex his apparet, quae illi Dominus respondit. Non enim arguit infidelitatem ejus, sed quid sit facturus aperuit.

XV. [Ib. VI, 14-28.] Sacramenti locum esse dubium non est, quod Scriptura volens originem Moysi demonstrare, quoniam ejus actio jam expetebat, a primogenito Jacob, id est Ruben, progenies coepit, inde ad Simeon, inde ad Levi; ultra progressa non est, quoniam ex Levi Moyses. Hi autem commemorantur, qui jam commemorati fuerant in illis septuaginta quinque, in quibus Israel intravit in Aegyptum: non enim primam neque secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam Deus esse voluit sacerdotalem.

XVI. [Ib. VI, 30.] Quod Moyses dicit, Ecce ego gracili voce sum, et quomodo exaudiet me Pharao? non videtur tantum propter magnitudinem populi excusare de vocis gracilitate, verum etiam propter unum hominem. Mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab uno homine posset audiri: an forte regius fastus non eos permittebat de proximo loqui? Dicitur autem illi: Ecce dedi te deum Pharaoni, et Aaron frater tuus erit tuus propheta (Exod. VII, 1).

XVII. [Ib. IV, 16.] Notandum quod cum ad populum mitteretur, non ei dictum est, Ecce dedi te deum populo, et frater tuus erit tuus propheta; sed frater tuus, inquit, loquetur tibi ad populum. Dictum etiam est, Erit os tuum, et tu illi quae ad Deum: non dictum est, Tu illi deus. Pharaoni autem dicitur Moyses datus deus, et secundum analogiam propheta Moysi Aaron, sed ad Pharaonem. Hic insinuatur nobis, ea loqui prophetas Dei quae audiunt ab eo, nihilque aliud esse prophetam Dei, nisi enuntiatorem verborum Dei hominibus, qui Deum vel non possunt vel non merentur audire. XVIII. [Ib. VII, 3.] Assidue Deus dicit, Indurabo cor Pharaonis: et velut causam infert cur hoc faciat, Indurabo, inquit, cor Pharaonis, et implebo signa mea et portenta mea in Aegypto; tanquam necessaria fuerit obduratio cordis Pharaonis, ut signa Dei multiplicarentur vel implerentur in Aegypto. Utitur ergo Deus bene cordibus malis, ad id quod vult ostendere bonis, vel quod facturus est bonis. Et quamvis uniuscujusque cordis in malitia qualitas, id est, quale cor habeat ad malum, suo fiat vitio, quod inolevit ex arbitrio voluntatis; ea tamen qualitate mala ut huc vel illuc moveatur, cum sive huc sive illuc male moveatur, causis fit quibus animus propellitur: quae causae ut existant vel non existant, non est in hominis potestate; sed veniunt ex occulta providentia, justissima plane et sapientissima, universum quod creavit disponentis et administrantis Dei. Ut ergo tale cor haberet Pharao, quod patientia Dei non moveretur ad pietatem, sed potius ad impietatem, vitii proprii fuit: quod vero ea facta sunt, quibus cor suo vitio tam malignum resisteret jussionibus Dei (hoc est enim quod dicitur induratum, quia non flexibiliter consentiebat, sed inflexibiliter resistebat), dispensationis fuit divinae, qua tali cordi non solum justa, sed evidenter justa poena parabatur, qua timentes Deum corrigerentur. Proposito quippe lucro, verbi gratia, propter quod homicidium committatur, aliter avarus, aliter pecuniae contemptor movetur; ille scilicet ad facinus perpetrandum, ille ad cavendum: ipsius tamen lucri propositio in alicujus illorum non fuit potestate. Ita causae veniunt hominibus malis, quae non sunt quidem in eorum potestate, sed hoc de illis faciunt, quales eos invenerint jam factos propriis vitiis ex praeterita voluntate. Videndum sane est, utrum etiam sic accipi possit, Ego indurabo, tanquam diceret, Quam durum sit demonstrabo.

XIX. [Ib. VII, 9.] Si loquetur vobis Pharao dicens, Date nobis signum aut portentum: et dices Aaron fratri tuo, Sume virgam, et projice illam palam Pharaone et palam servis ejus; et erit draco. Hic certe non ministerio vocis opus erat, cui videbatur velut ex necessitate datus Aaron propter gracilitatem vocis Moysi; sed virga erat projicienda ut draco fieret: cur hoc ergo Moyses ipse non fecit, nisi quia ista mediatio ipsius Aaron inter Moysen et Pharaonem alicujus magnae rei figuram gerit?

XX. [Ib. VII, 10.] Etiam hoc notandum, quod cum signum palam Pharaone fieret, scriptum est, Et projecit Aaron virgam suam: cum forte si dixisset, Projecit virgam, nulla esset quaestio; quod vero addidit, suam, cum eam Moyses dederit, non frustra forsitan dictum est. An erat utrique illa virga communis, ut cujuslibet eorum diceretur, verum diceretur? XXI. [Ib. VII, 12.] Et absorbuit virga Aaron virgas illorum. Si dictum esset, Absorbuit draco Aaron virgas illorum, intelligeretur verus draco Aaron phantastica illa figmenta non absorbuisse, sed virgas. Hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod esse videbantur et non erant. Sed quoniam dixit, Absorbuit virga Aaron virgas illorum; draco utique potuit virgas absorbere, non virga. Sed eo nomine appellata res est unde versa est, non in quod versa est, quia in id etiam reversa est: et ideo hoc vocari debebat quod principaliter erat. Quid ergo dicendum est de virgis magorum? utrum et ipsae veri dracones factae fuerant, sed ea ratione virgae appellatae sunt, qua et virga Aaron? an potius videbantur esse quod non erant, ludificatione venefica? Cur ergo ex utraque parte et virgae dicuntur et dracones, ut de figmentis illis nihil differat loquendi modus? Sed demonstrare difficile est quomodo etiam si veri dracones facti sunt ex virgis magorum, non fuerint tamen creatores draconum, nec magi, nec angeli mali quibus ministris illa operabantur. insunt enim corporeis rebus per omnia elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes, quibus cum data fuerit opportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus. Et sic non dicuntur angeli, qui ista faciunt, animalium creatores; sicut nec agricolae segetum vel arborum vel quorumque in terra gignentium creatores dicendi sunt, quamvis noverint praebere quasdam visibiles opportunitates et causas, ut illa nascantur. Quod autem isti faciunt visibiliter, hoc angeli invisibiliter; Deus vero solus verus creator est, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseruit. Res breviter dicta est, quae si exemplis et copiosa disputatione explicetur, ut facilius intelligatur, longo sermone opus est, a quo se ratio nostrae festinationis excusat. XXII. [Ib. VII, 22.] Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum veneficiis suis: et induratum est cor Pharaonis, et non exaudivit eos, sicut dixit Dominus. Cum haec dicuntur, videtur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia et incantatores Aegyptiorum similia fecerunt: sed consequentia docebunt quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt. XXIII. [Ib. VIII, 7.] Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum veneficiis suis; et eduxerunt ranas super terram Aegypti. Quaeritur unde, si jam ubique factum erat. Sed similis quaestio est, unde et aquam in sanguinem verterint, si tota aqua Aegypti in sanguinem conversa jam fuerat. Proinde intelligendum est regionem, ubi filii Israel habitabant, plagis talibus non fuisse percussam: et inde potuerunt incantatores vel aquam haurire, quam in sanguinem verterent, vel aliquas ranas educere ad solam demonstrationem magicae potentiae. Quanquam potuerunt etiam, posteaquam illa compressa sunt, facere: sed Scriptura cito narrando conjunxit quod etiam postea fieri potuit.

XXIV. [Ib. VIII, 15.] Et vidit Pharao quoniam facta est refrigeratio, et ingravatum est cor ejus, et non exaudivit eos, sicut dixerat Dominus. Hic apparet non illas tantum fuisse causas obdurationis cordis Pharaonis, quod incantatores ejus similia faciebant; verum etiam ipsam Dei patientiam, qua parcebat. Patientia Dei secundum corda hominum, quibusdam utilis ad poenitendum, quibusdam inutilis, ad resistendum Deo et in malo perseverandum: non tamen per se ipsa inutilis est, sed secundum cor malum, sicut jam diximus. Hoc et Apostolus dicit: Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam cordis tui et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 4-6). Nam et alibi cum diceret, Christi bonus odor sumus in omni loco; etiam illud adjunxit, Et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt (II Cor. II, 15). Non dixit Christi bonum se odorem esse iis qui salvi fiunt, malum autem iis qui pereunt; sed tantum bonum odorem se dixit. Illi vero tales sunt, ut et bono odore pereant secundum sui cordis, ut saepe dictum est, qualitatem, quae mutanda est bona voluntate in Dei gratia, ut incipiant ei prodesse judicia Dei, quae malis cordibus nocent. Unde ille mutato in melius corde cantabat, Vivet anima mea, et laudabit te; et judicia tua adjuvabunt me (Psal. CXVIII, 175). Non dixit, Munera tua, vel, praemia tua; sed, judicia tua. Multum est autem ut sincera fiducia dici possit, Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Et ne sibi aliquid ex suis viribus tribuisse videretur, continuo addidit: Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua (Psal. XXV, 2, 3). Factam erga se commemorat misericordiam, ut complacere posset in veritate; quoniam universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10).

XXV. [Ib. VIII, 19.] Quod dixerunt magi ad Pharaonem, Digitus Dei est hoc, quoniam non potuerunt educere scyniphes; senserunt profecto, cum artium suarum nefariarum scirent potentiam, non talibus artibus, velut potentior in eis esset Moyses, suos conatus fuisse frustratos, ut non possent educere scyniphes, sed digito Dei, qui utique operabatur per Moysen. Digitus autem Dei, sicut Evangelium manifestissime loquitur, Spiritus sanctus intelligitur. Namque uno evangelista ita narrante verba Domini, ut diceret, Si ego in digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI, 20); alius evangelista idipsum narrans exponere voluit quid sit digitus Dei, et ait, Si ego in Spiriti. Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28). Cum itaque magi faterentur, quorum Pharao potentia praefidebat, digitum Dei esse in Moyse, in quo superabantur, et eorum veneficia frustrabantur; tamen induratum est cor Pharaonis nunc mirabili omnino duritia. Cur autem in tertia ista plaga magi defecerint (nam plagae coeperunt ex quo aqua in sanguinem versa est), et sentire et explicare difficile est. Poterant enim et in primo signo deficere, ubi in serpentem virga conversa est; et in prima plaga, ubi aqua in sanguinem commutata est; et in secunda de ranis, si hoc voluisset digitus Dei, id est Spiritus Dei. Quis enim dementissimus dixerit digitum Dei in hoc signo potuisse conatus magorum impedire, et in superioribus nequivisse? Omnino ergo certa causa est quare illa facere huc usque permissi sunt. Commendatur enim fortasse Trinitas, et quod verum est, summi philosophi gentium, quantum in eorum litteris indagatur, sine Spiritu sancto philosophati sunt, quamvis de Patre et Filio non tacuerint, quod etiam Didymus in libro suo meminit, quem scripsit de Spiritu sancto (Didymus in lib. 1 de Spiritu sancto).

XXVI. [Ib. VIII, 21-23.] Ecce ego mitto in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas cynomyiam, et implebuntur domus Aegyptiorum cynomyia; ut scias quoniam ego sum Dominus Deus omnis terrae: et dabo intervallum inter populum meum et inter populum tuum. Quod hic Scriptura aperuit, ne ubique diceret, intelligere debemus et in posterioribus et in prioribus signis factum esse, ut terra in qua habitabat populus Dei, nullis plagis talibus vexaretur. Opportunum autem fuit ut ibi hoc aperte poneretur, unde jam incipiunt signa quibus magi similia nec conati sunt facere: procul dubio enim quia ubique fuerant scyniphes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen, ibi conati sunt magi similiter facere, et minime potuerunt. Quo usque ergo deficerent, nihil de illius terrae segregatione dictum est; sed ex quo coeperunt ea fieri, ubi jam illi similia facere nec conari auderent.

XXVII. [Ib. VIII, 25.] Quod latini habent, Euntes immolate Domino Deo vestro in terra, graecus habet, Venientes immolate Domino Deo vestro in terra. Nolebat enim eos ire quo dicebant, sed ut illic in Aegypto immolarent, volebat. Hoc ostendunt verba Moysi quae sequuntur. ubi dicit non posse fieri propter abominationes Aegyptiorum. XXVIII. [Ib. VIII, 26.] Quod ait Moyses, Non potest fieri sic: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: id est, haec immolaturi sumus quae abominantur Aegyptii, et propterea in Aegypto non possumus: hoc manifestant verba quae adjungit et dicit, Si enim immolaverimus abominationes Aegyptiorum palam ipsis, lapidabimur. Hoc non intelligentes quidam interpretes nostri, sic interpretati sunt, ut dicerent, Non potest fieri sic: numquid abominationes Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro? Cum magis hoc Scriptura dixerit, quia Aegyptiorum abominationes immolaturi sunt. Alii vero latini sic habent, Non potest fieri sic, quoniam abominationes Aegyptiorum non immolabimus Domino Deo nostro. Contrarium sensum facit addita particula negativa, cum Moyses dixerit, Non potest fieri sic: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: et ideo in eremum dicebant se ire velle, ubi Aegyptii non viderent abominationes suas. Hoc autem intelligendum est mystice significari, quod etiam de pastoribus dicimus, qui erant Aegyptiis abominabiles (Gen. XLVI, 34); et ideo separatam terram Israelitae acceperunt, cum venerunt in Aegyptum. Sic enim et sacrificia Israelitarum abominationes sunt Aegyptiis, sicut iniquis vita justorum.

XXIX. [Ib. VIII, 32.] Cum ablata esset locusta, dictum est de Pharaone, Et ingravavit Pharao cor suum etiam in hoc tempore, et noluit dimittere populum. Certe nunc non dictum est, Ingravatum est cor Pharaonis; sed, ingravavit Pharao cor suum. Sic utique in omnibus plagis. A voluntate quippe hominis est origo vitiorum: moventur autem causis corda hominum, talia sic, talia vero sic, etiam non diversis causis saepe diverso modo, secundum proprias qualitates, quae ex voluntatibus veniunt.

XXX. [Ib. IX, 7.] Videns autem Pharao quia non est mortuum de pecoribus filiorum Israel ullum, ingravatum est cor Pharaonis. Quomodo ex contrariis causis facta est haec ingravatio cordis Pharaonis? Si enim et pecora Israelitarum morerentur, tunc videretur causa competens qua cor ejus ingravaretur ad contemnendum Deum, tanquam si et magi ejus pecora Israelitarum fecissent mori: nunc vero unde debuit ad timendum vel credendum moveri, videns nullum pecus mortuum ex pecoribus Hebraeorum, hinc ingravatum est; id est, illa ingravatio etiam huc usque progressa est. XXXI. [Ib. IX, 8.] Quid est quod dicit Deus ad Aaron et Moysen, Sumite vobis plenas manus favillae de fornace, et aspergat Moyses in coelum coram Pharaone et coram servis ejus, et fiat pulvis in universa terra Aegypti? Signa enim superiora, virga fiebant, quam non Moyses, sed Aaron vel extendebat super aquam, vel ea terram percutiebat: nunc vero interpositis duobus signis de cynomyia et pecorum mortibus, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu operati sunt, dicitur ut Moyses favillam spargat in coelum de fornace, et hanc ambo sumere jubentur, sed ille spargere non in terram, sed in coelum: tanquam Aaron qui datus erat ad populum, terram percutere deberet, vel in terram sive in aquam manum extendere; Moyses vero, de quo dictum est, Erit tibi quae ad Deum (Exod. IV, 16), in coelum jubetur favillam spargere. Quid duo illa superiora signa, ubi nec Moyses nec Aaron manu aliquid operantur? Quid sibi vult ista diversitas? neque enim nihil. XXXII. [Ib. IX, 16.] Et propter hoc ipsum conservatus es, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Haec Scripturae verba et Apostolus posuit, cum in eodem loco perdifficili versaretur. Ibi autem et hoc ait: Si autem volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae: parcendo utique iis quos malos futuros esse praescierat; quae vasa dicit perfecta in perditionem. Et ut notas, inquit, faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae (Rom. IX, 22, 23). Unde vasorum misericordiae vox est in Psalmis: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me; Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis (Psal. LVIII, 11, 12). Novit ergo Deus bene uti malis, in quibus tamen humanam naturam non ad malitiam creat, sed perfert eos patienter quousque scit oportere; non inaniter, sed utens eis ad admonitionem vel exercitationem bonorum. Ecce enim ut annuntiaretur nomen Dei in universa terra, vasis misericordiae utique prodest. Ad eorum itaque utilitatem Pharao servatus est, sicut et Scriptura testatur, et exitus docet. XXXIII. [Ib. IX, 19, 6, 20.] Quid est quod mandavit Deus Pharaoni, cum se facturum magnam grandinem minaretur, ut festinet congregare pecora sua, et quaecumque illi essent in campo, ne grandine intereant? hoc enim non tam indignanter quam misericorditer videtur admonere. Sed hoc non facit quaestionem, quando Deus etiam irascens temperat poenam. Illud est quod merito movet, quibus nunc pecoribus consulatur, si omnia mortua fuerant plaga superiore, ubi scriptum est quod discrevit Deus inter pecora Hebraeorum et Aegyptiorum, ita ut illinc nullum moreretur, omnia vero Aegyptiorum pecora morerentur. An eo solvitur quaestio, quod praedixerat ea moritura quae in campo fuissent, ut haec accipiantur omnia; intelligantur autem evasisse quae in domibus erant, quae potuerunt etiam a dubitantibus colligi, et in domo teneri, ne forte verum esset quod Moyses Dominum facturum esse praedixerat: et ex his esse in campis iterum poterant, quae modo admonet congregari in domos, ne grandine pereant; maxime, quia sequitur Scriptura et dicit, Qui timuit verbum Domini servorum Pharaonis, congregavit pecora sua in domos: qui autem non intendit mente in verbum Domini, dimisit pecora sua in campo? Hoc ergo fieri potuit, quando etiam mortem pecorum minatus est Deus, quamvis id Scriptura tacuerit. XXXIV. [Ib. IX, 22.] Et dixit Dominus ad Moysen, Extende manum tuam in coelum, et erit grando in omni terra Aegypti. Ecce iterum Moyses non in terram, sed in coelum manum jubetur extendere, sicut superius de favilla. XXXV. [Ib. IX, 27, 30.] Cum fragore coeli, qui vehemens erat in grandine, Pharao territus rogaret Moysen ut oraret pro illo, confitens iniquitatem suam et populi sui, Moyses ei dixit: Et tu et servi tui scio quod nondum timetis Dominum. Qualem timorem quaerebat, cui timor iste nondum erat Domini timor? Facile est enim poenam timere, sed non hoc est Deum timere, illo scilicet timore pietatis, quem commemorat Jacob, ubi dicit: Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac adesset mihi, nunc me inanem dimisisses (Gen. XXXI, 42).

XXXVI. [Ib. X, 1.] Dixit Dominus ad Moysen, Intra ad Pharaonem: ego enim gravavi cor ejus et servorum ejus, ut ordine superveniant signa mea haec super eos; tanquam opus habeat Deus cujusquam malitia. Sed sic intelligendum est, ac si diceret, Ego enim patiens fui super eum et servos ejus, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos. Quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, ideo pro eo quod est, Patiens in eum fui, dicitur, gravavi cor ejus.

XXXVII. [Ib. X, 19.] Et non est relicta locusta una in omni terra Aegypti: et induravit Dominus cor Pharaonis. Beneficium certe Dei commemoravit Scriptura, quo abstulit locustas; et secuta, dixit indurasse Dominum cor Pharaonis, beneficio utique suo, et patientia sua, qua ille fiebat obstinatior, dum ei parceretur: sicut omnia mala corda hominum, patientia Dei male utendo durescunt. XXXVIII. [Ib. X, 21, 12.] Tertio dicitur ad Moysen, Extende manum tuam in coelum, ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad fratrem ejus Aaron, ut extenderet manum in coelum. Quod ergo dictum est ad Moysen, Extende manum tuam super terram Aegypti, et ascendat locusta super terram, credo id significatum, etiam minus posse qui plus potest; non autem continuo cui minora conceduntur, posse majora.

XXXIX. [Ib. XI, 2.] Deus ad Moysen: Loquere ergo secreto in aures populi, et petat unusquisque a proximo, et mulier a proxima, vasa aurea et argentea et vestem. Non hinc quisque sumendum exemplum putare debet ad exspoliandum isto modo proximum. Hoc enim Deus jussit, qui noverat quid quemque pati oporteret: nec Israelitae furtum fecerunt, sed Deo jubenti ministerium praebuerunt. Quemadmodum cum minister judicis occidit eum quem judex jussit occidi, profecto si id sponte faciat, homicida est, etiamsi eum occidat, quem scit occidi a judice debuisse. Est etiam ista nonnulla quaestio, si seorsum habitabant Hebraei in terra Gessen, ubi nec plagae fiebant quibus regnum Pharaonis affligebatur, quomodo petit quisque a proximo vel a proxima, aurum, argentum, et vestem; praesertim quia ubi primum hoc mandatur per Moysen, sic positum est, et mulier a vicina sua et concellaria, vel concellanea (si ita dicendum est), vel cohabitatrice sua. Unde intelligendum est, etiam in terra Gessen non solos Hebraeos habitasse, sed eis aliquos Aegyptios in illa terra cohabitatores fuisse, ad quos potuerunt merito Hebraeorum etiam illa divina beneficia pervenire, ut hinc eos et diligerent iidem Aegyptii cohabitatores, et quod petebant facile commodarent: nec tamen Deus judicavit ita illos alienos fuisse ab injuriis et contritionibus quas populus Dei pertulit, ut nec isto damno ferirentur, qui plagis illis propterea quod terrae illi parcebatur, percussi non erant. XL. [Ib. XI, 9.] Dixit autem Dominus ad Moysen, Non exaudiet vos Pharao, ut multiplicem signa mea et portenta mea in terra Aegypti: tanquam opus fuerit ejus inobedientia, ut signa illa multiplicarentur, quae utiliter fiebant ad terrendum populum Dei, atque ipsa discretione ad pietatem informandum. Sed hoc Dei fuit, malitia cordis illius bene utentis; non Pharaonis, Dei patientia male abutentis. XLI. [Ib. XII, 10, 46.] Quae autem superaverint ab eo in mane, igne concremabitis. Quaeri potest, quomodo aliquid superabit, cum hoc praemoniti fuerint, ut si domus non habuerit consumendo pecori idoneam multitudinem, vicini assumantur. Sed intelligitur quoniam dictum est, Os non conteretis ab eo, remansura utique fuisse ossa, quae igne cremarentur. XLII. [Ib. XII, 5.] Agnus perfectus, masculus, anniculus erit vobis. Movere potest ista locutio, quasi agnus possit esse non masculus, nescientem qua necessitate ita sit translatum. Ovis enim transferri debuit, quia graecus πρόβατον habet; sed πρόβατον in graeca lingua generis neutri est, et potuerunt quae sequuntur omnia convenire, tanquam si diceret, Pecus perfectum, masculum, anniculum erit vobis. Potuit enim latine dici, masculum pecus, quomodo dicuntur mascula thura, genere neutro: ovis autem masculus dici non posset, quia feminini generis est ovis. Item ovis mascula si diceretur, esset absurdius. Pecus vero si poneretur, etiam aliud intelligeretur; nec servaretur sacramentum, quod cum Scriptura de ove loquatur, post dicit, ab agnis et haedis accipietis illud. Qua in re Christus significari merito accipitur. Quid enim opus erat ovem vel agnum ab agnis et haedis accipiendum moneri, nisi ille figuraretur, cujus caro non solum ex justis, verum etiam ex peccatoribus propagata est? Quanquam conentur Judaei etiam haedum intelligere accipiendum ad celebrandum Pascha, et hoc esse dictum putant, ab agnis et haedis accipere, tanquam diceret, vel ab agnis agnum, vel ab haedis haedum, si illud desit, sumi oportere: apparet tamen in Christo rebus impletis quid illo praecepto fuerit figuratum. XLIII. [Ib. XII, 14.] Quod scriptum est, Et facietis diem hunc in progenies vestras legitimum aeternum vel aeternalem, quod graece dicitur αἰώνιον, non sic accipiendum est, tanquam possit istorum praetereuntium dies esse ullus aeternus; sed illud aeternum est, quod iste significat dies: velut cum dicimus ipsum Deum aeternum, non utique istas duas syllabas aeternas dicimus, sed quod significant. Quanquam diligenter scrutandum sit quomodo appellare Scriptura soleat aeternum, ne forte ita dixerit solemniter aeternum, quem nefas habeant praetermittere, aut sua sponte mutare. Aliud est enim quod praecipitur quousque fiat, sicut praeceptum est ut septies muros Jericho circumiret arca (Josue VI, 3, 4): aliud, cum praecipitur sic observari aliquid, ut nullus terminus praefiniatur observationis, sive quotidie, sive per menses, sive per annos solemniter, sive per multorum vel aliquorum annorum certa intervalla. Aut ergo sic appellavit aeternum, quod non sua sponte audeant desinere celebrare; aut, sicut dixi, ut non ipsa signa rerum, sed res quae iis significantur aeternae intelligantur. XLIV. [Ib. XII, 30.] Et factus est clamor magnus in terra Aegypti. Non enim erat domus in qua non erat in ea mortuus. Nonne potuit esse aliqua domus quae primogenitum non haberet? Cum ergo primogeniti tantummodo morerentur, quomodo nulla erat quae non haberet mortuum? An et hoc divinitus praescientia Dei fuerat procuratum, ut in omnibus omnino essent domibus primogeniti, in quibus percuterentur Aegyptii? Ab hac sane plaga non putandi sunt immunes fuisse Aegyptii qui habitabant in terra Gessen; hominum quippe erat, vel animalium, non terrae: id est, homines et animalia primogenita moriebantur occulto et angelico percussu, non aliquid in terra vel in coelo factum erat, sicut rana, vel locusta, vel tenebrae, unde qui habitabant, affligerentur. A talibus enim plagis cum terra Gessen fuisset aliena, procul dubio perveniebat beneficium ad eos Aegyptios qui in eadem terra cum Hebraeis morabantur: hac vero primogeniti eorum omnes percussi sunt. XLV. [Ib. XII, 35, 36.] Filii autem Israel fecerunt sicuti praeceperat illis Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa aurea et argentea et vestem; et Dominus dedit gratiam populo suo coram Aegyptiis, et commodaverunt illis, et praedati sunt Aegyptios. Jam hoc factum fuerat ante mortes primogenitorum Aegyptiorum; sed nunc per recapitulationem repetitur. Nam narratum est quando factum est. Modo enim fieri quomodo posset, ut in tanto luctu ex mortibus suorum accommodarent ista filiis Israel? Nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Aegyptios qui cum Hebraeis inhabitabant terram Gessen. XLVI. [Ib. XII, 22.] Quid est quod ait, Accipietis autem fasciculum hyssopi, et tingentes ex sanguine qui est juxta ostium, linietis super limen et super ambos postes? Quaeritur enim quem sanguinem dicat juxta ostium, cum illius agni utique velit intelligi sanguinem, cujus immolatione fit Pascha. An eo modo consequenter praecipit, quamvis hoc tacuerit, ut idem agnus juxta ostium occidatur? An, quod est credibilius, ideo dixit ex sanguine qui est juxta ostium, quia utique ille qui liniturus est super limen et postes, vas ipsum in quo sanguinem excepit, juxta ostium positurus est, ut ad manum habeat quando tingit?

XLVII. [Ib. XII, 37, 40.] Sustulerunt autem filii Israel de Ramesse in Socchoth, in sexcenta millia peditum viri, praeter instructum, vel censum; si isto modo potest recte interpretari quod graecus habet ἀποσκευήν, quo verbo non solum mobilia, verum etiam moventia significari indicat Scriptura, ubi Judas loquens ad patrem suum dicit: Mitte puerum mecum, et surgentes ibimus ut vivamus, et non moriamur et nos, et tu, et substantia nostra (Gen. XLIII, 8). Ibi enim graecus ἀποσκευὴν habet, ubi substantiam latinus interpretatus est; quod aliquando censum interpretantur nostri: sicut nunc instructum dicere voluimus, dum tamen eo nomine et homines et jumenta vel omnia pecora intelligantur. Ubi etiam utrum et uxores possint intelligi, nescio. Sexcenta tamen millia peditum cum Scriptura commemoret, addens et dicens, Excepto instructu, vel censu, vel substantia, vel si quo alio verbo melius interpretatur ἀποσκευὴ, manifestum est et homines significatos, sive in servis, sive in mulieribus, sive in his aetatibus quae militiae non essent idoneae, ut sexcenta millia peditum in eis solis intelligamus, qui possent militari agmine armari. Quaeri autem solet utrum ad tantum numerum Hebraei pervenire potuerint per eos annos in Aegypto, quos ostendere consideratus in Scripturis numerus potest: qui primum anni quot fuerint non parva quaestio est. Dicit enim Deus ad Abraham cum factum esset illud sacrificium de vacca trima, et capra, et ariete, et turture, et columba, antequam non solum Isaac, sed nec Ismael quidem natus esset: Sciendo scias, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria; et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentos annos (Gen. XV, 13). Si ergo quadringentos annos sic acceperimus, ut in servitute sub Aegyptiis intelligantur, non parvum spatium temporis fuit, quo ita populus multiplicaretur. Sed tot annos non fuisse, apertissimo indicio Scriptura testatur.

Tous les livres