Quaestiones in Heptateuchum (page 5)
CIX. [Ib. XXVI, 17.) Facies duos anconiscos columnae uni consistentes ex adverso: hoc est, unum hinc, et unum inde, de lateribus columnae. Anconiscos autem dicit, quos vulgo vocamus ancones, sicut sunt in columnis cellarum vinariarum, quibus incumbunt ligna quae cupas ferunt. Ducta est autem similitudo verbi a cubitis, ubi flectuntur manus, quibus incumbunt recumbentes, qui graece ἀγκῶνες vocantur. CX. [Ib. XXVI, 21.] Bases columnarum duas uni. Bases non eas tantum videtur dicere Scriptura, quibus columnae ab imo fulciuntur; sed etiam superiores, quae capitella nos dicimus. Ideo dicit, duas bases columnae uni in ambas partes ejus. Nam quae sunt ambae partes, nisi inferior et superior? CXI. [Ib. XXVI, 25.] Quod octo columnas et bases earum sexdecim secundum supradictam rationem a posterioribus tabernaculi Scriptura dicit, cum superius sex dixerit, intelligitur annumeratis duabus angularibus octo fieri. CXII. [Ib. XXVI, 33.] Et dividet vobis velamen inter medium sanctum, et inter medium sanctum sanctorum: id est, ut inter sanctum et sanctum sanctorum sit hoc velamen, de quo nunc loquitur, in quatuor columnis extentum. De hac differentia inter sanctum et sanctum sanctorum ad Hebraeos Epistola loquitur (Hebr. IX, 1-12); quia ubi Arca testimonii, ibi sanctum sanctorum, hoc est, intus ultra velum: foris autem mensa et candelabrum, et caetera quae paulo ante dixit quemadmodum fierent, sancta dicta sunt, et non sancta sanctorum. Et significatur foris Vetus Testamentum, intus autem Novum, cum sit utrumque in lectione Veteris Testamenti, et expressum operibus, et significatione figuratum. Ac per hoc in sanctis figura est figurae, quia figura est Veteris Testamenti: in sanctis autem sanctorum figura est ipsius veritatis, quia figura est Novi Testamenti. Totum quippe Vetus Testamentum in his rebus et celebrationibus, quae ita observanda praecipiuntur, figura est. CXIII. [Ib. XXVII, 1, 2.] De altari quaeritur quomodo tribus cubitis altum esse voluerit, cum tanta fere sit staturae hominis altitudo. Quomodo ergo ministrabatur altari, cum gradus habere altare alio loco prohibeat? Ne pudenda, inquit, tua reveles super illud (Exod. XX, 26). Sed illic dicebat de altari quod terra vel lapidibus construendum esset, ubi gradus ipsi coaedificati ad corpus altaris utique pertinerent: nunc vero de tabulis fieri altare praecipit, quo si apponeretur ad horam ministrationis aliquid ubi staret minister altaris, et peracto ministerio tolleretur, ad corpus altaris non utique pertineret. Item quaeritur quomodo super altare ligneum sacrificium quod inferebatur, posset incendi; praesertim quia concavum fieri jubet, et craticulam deponi usque ad medium ejus, id est medium concavitatis ejus, opere factum reticulato. An quoniam dixit, Et facies cornua in quatuor angulos, ex seipso erunt cornua, et teges illa aeramento, non ad sola cornua referendum est quod ait, teges illa aeramento, sed ad omnia de quibus loquebatur, de altari fabricando praecipiens? CXIV. [Ib. XXVIII, 3.] Et tu loquere omnibus sapientibus mente, quos replevi spiritu intellectus: αἴσθήσεως quidem graecus habet, quem latine sensum, non intellectum dicere solemus; sed Scriptura de sensu interiore, quem intellectum vocamus, sic loqui solet, sicuti est ad Hebraeos, Perfectorum est autem solidus cibus, eorum qui per habitum exercitatos habent sensus ad discernendum bonum et malum (Hebr. V, 14). Ibi enim quod posuit sensus, graecus habet αἴσθησις. Quem ergo istum spiritum, nisi Spiritum sanctum debemus accipere? [Ib. XXVIII, 4.] Et stolae quas facient, pectoralem, humeralem, et tunicam talarem, et tunicam cum corymbis. Has appellatas stolas esse et caetera, cum superius unam stolam faciendam proposuisset, notandum est. Tunicam vero cum corymbis honestius putarunt latini interpretes dici, quam si dicerent cum cirris, qui bene dispositi ornamento esse vestibus solent.
CXV. [Ib. XXVIII, 4, 16, 9, 10.] Aspidiscas in veste sacerdotali quas dicat? utrum scutulas, quae a scuto latine appellantur, quia et Graeci scutum ἀσπίδα appellant? an vero aspidiscas propter diligenter colligandum dicit ab aspide serpente, sicut etiam muraenulae appellantur? Spithamis autem longitudo, et spithamis latitudo: Latini quidam interpretati sunt, mensuram extentae palmae a fine pollicis usque ad finem digiti minimi. Item quod dicitur, Sumes duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israel; sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum, an intelligendum, ut lapides sint de nominibus filiorum Israel secundum nativitates eorum, id est secundum ordinem quo nati sunt?
CXVI. [Ib. XXVIII, 22.] Et facies super rationale fimbrias complectentes opus catenatum de auro puro. Quod Latini rationale interpretati sunt, inopia linguae fecit. Graecus enim habet λόγιον, non λογικόν. Rationale autem illud solemus appellare, quod Graeci dicunt λογικόν. Sed quoniam λόγος in graeca lingua ambiguum est, utrum verbum significet, an rationem, quia utriusque rei nomen est; ubi putatum est a verbo dictum λόγιον, eloquium nostri interpretati sunt: nam quod habemus, Eloquia Domini, eloquia casta (Psal. XI, 7), Graeci habent λόγια: hic vero in veste sacerdotali, quod ex auro et hyacintho et purpura et cocco duplici torto et bysso duplici torta fieri praeceptum est quadratum duplex, quod esset in pectore sacerdotis, et λόγιον vocaretur, incertum utrum a ratione an a verbo ductum fuerit, interpretes nostri magis a ratione dictum putantes rationale appellaverunt.
CXVII. [Ib. XXVIII, 30.] Et impones super rationale judicii demonstrationem et veritatem. Quid sibi hoc velit, vel in quali re vel metallo poneretur super rationale demonstratio et veritas, quoniam talia dicit fieri in veste sacerdotis, quae corporaliter fiunt, invenire difficile est. Fabulantur tamen quidam lapidem fuisse, cujus color, sive ad adversa, sive ad prospera mutaretur quando sacerdos intrabat in sancta: et hoc esse quod ait, Et afferet Aaron judicia filiorum Israel super pectus; ostendens videlicet in illa demonstratione et veritate, quid de illis judicaverit Dominus. Quanquam possit intelligi demonstrationem et veritatem litteris impositam super λόγιον. CXVIII. [Ib. XXVIII, 31.] Et facies tunicam talarem hyacinthinam; id est, usque ad talos dependentem. Et erit peristomium ex ea medium, id est, qua caput ejiciatur: hoc est enim quod Graeci dicunt περιστόμιον. Oram habens in circuitu peristomii, opus textoris, commissuram contextam; id est, ne ipsa ora extrinsecus assuatur: hoc videtur dicere, commissuram contextam. Unde etiam addidit, ex ipsa, ut ne rumpatur; id est, ut ex se ipsa sit ipsa ora contexta cum veste.
CXIX. [Ib. XXVIII, 35.] Et erit Aaron cum coeperit fungi sacerdotio, audietur vox ejus intranti in sanctum in conspectu Domini et exeunti, ut non moriatur: intrantis et exeuntis vocem de tintinnabulis dixit audiri, tantumque ibi pondus observationis posuit, ut diceret, ne moriatur. Testimonia ergo quaedam significari voluit in veste sacerdotali, qua utique significatur Ecclesia, per haec tintinnabula, ut nota sit conversatio sacerdotis: sicut Apostolus dicit, Circa omnes teipsum bonorum operum praebens exemplum (Tit. II, 7); aut illud, Quae audisti a me per multos testes, haec eadem commenda fidelibus, et iis qui idonei sunt et alios docere (II Tim. II, 2.) An quid aliud? magnum tamen est, quidquid illud est. Intranti autem et exeunti, pro intrantis et exeuntis; locutio est. Vox pro sonitu; nam tintinnabulorum magis sonus quam vox est.
CXX. [Ib. XXVIII, 36-38.] Et facies laminam auream puram, et formabis in eadem formationem signi, sanctitatem Domini; et impones illud super hyacinthum auplicem tortam; et erit super mitram: secundum inspectum mitrae erit; et erit supra frontem Aaron. Et auferet Aaron peccata sanctorum quaecumque sanctificabunt filii Israel, omnis dati sanctorum eorum. Quomodo formetur in lamina sanctitas Domini, non video, nisi aliquibus litteris, quas quidam quatuor esse dicunt hebraeas, quod, ut Graeci appellant, τετραγράμματον nomen Dei ineffabile credunt fuisse, vel esse adhuc usque. Sed quaelibet sint, vel quomodolibet se habeant illae litterae, ut dixi, sanctitatem Domini, vel sanctificationem, si hoc magis dicendum est, quod graecus habet ἁγίασμα, nonnisi litteris in auro formari potuisse crediderim. Ibi autem dicit sacerdotem sanctorum auferre peccata, Quaecumque sanctificabunt, inquit, filii Israel omnis dati sanctorum eorum: quod arbitror dictum in eis sacrificiis quae offerunt pro peccatis suis; ut non sanctorum hominum intelligamus, sed sanctorum ab eo quod sunt sancta quae offeruntur pro peccatis. Cum ergo de lamina dixisset, adjunxit atque ait, Et auferet Aaron peccata sanctorum, quaecumque sanctificabunt filii Israel omnis dati sanctorum eorum: id est, sacerdos auferet quaecumque offerunt pro peccatis suis, quae dicuntur et sancta, quia sanctificantur, et peccata, quia pro peccatis offeruntur; sicut multis locis hoc ipsum evidenter Scriptura commemorat. Quod autem adjungit et dicit, Et erit super frontem Aaron semper acceptum illis in conspectu Domini, ad laminam illam revertitur; in qua intelligitur frontis ornamentum, fiducia bonae vitae, quam qui vere perfecteque, non significatione, sed veritate sacerdos habet, solus potest auferre peccata, nec habet necessitatem offerre pro suis. CXXI. [Ib. XXVIII. 41.] De Aaron et filiis Aaron cum praeciperet, loquens ad Moysen, quomodo vestirentur, et ungerentur, quid est quod ait, Et implebis manus eorum, ut sacerdotio fungantur mihi? An forte muneribus, quae offerenda sunt Deo? CXXII. [Ib. XXVIII, 42.] Et facies eis femoralia linea tegere turpitudinem corporis eorum; a lumbis usque ad femora erunt. Cum vestis tanta cooperiat totum corpus, quid est quod ait, Femoralia facies linea tegere turpitudinem corporis eorum, quasi apparere posset tanta desuper veste adhibita? Nisi quia signum esse voluit in hoc castitatis vel continentiae: quae ideo per indumentum significatur, ut non a seipso habita, sed data intelligatur. CXXIII. [Ib. XXIX, 8, 9.] Cum de filiis Aaron loqueretur: Et indues eos, inquit, tunicas, et cinges eos zonis, et circumdabis eis cidaras. Quam dicat cidarim vel cidaras, quoniam non est interpretatum, nec in usu modo est, ignoratur: puto tamen non esse capitis tegumen, ut nonnulli putaverunt. Neque enim diceret, circumdabis eis, nisi tale aliquid esset, quod non capiti, sed corpori usui esset. CXXIV. [Ib. XXIX, 9.] Et erit illis sacerdotium mihi in sempiternum. Quomodo dicat in sempiternum, de his significativis rebus, superius saepe diximus. Nam utique mutatum est hoc sacerdotium, ut illud esset in aeternum secundum ordinem Melchisedec, non secundum ordinem Aaron. Ibi enim et juratio, et nulla Dei poenitudo, qua significetur mutatio. Juravit enim Dominus, et non poenitebit eum, Tu es, inquit, sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec (Ps. CIX, 4). De ordine autem Aaron dictum est quidem in sempiternum, vel propter tempus non praeceptum quousque observaretur, vel quod res significaret aeternas: nusquam est tamen dictum de sacerdotio Aaron, quia juravit Dominus et non poenitebit eum. Et ideo dictum est in illo sacerdotio secundum ordinem Melchisedec, Non poenitebit eum, ut significaretur, quia de sacerdotio Aaron poenituit eum, id est, mutavit illud. CXXV. [Ib. XXIX, 9.] Quid est, Et consummabis manus Aaron, et manus filiorum ejus? An per manus potestatem significavit, ut aliquid etiam ipsi consecrare possent: potestas autem ipsa sanctificatione consummabatur, qua praecepti sunt sanctificari a Moyse?
CXXVI. [Ib. XXIX, 10.] Et adduces vitulum ad ostium tabernaculi testimonii, et superimponent Aaron et filii ejus manus suas super caput vituli in conspectu Domini. Ecce unde supra dictum est, consummandas esse manus eorum, id est, perficiendam potestatem, ut etiam ipsi sanctificarent, quod modo fit, cum ponunt manus suas super vitulum immolandum.
CXXVII. [Ib. XXIX, 18.] Quod odor suavitatis Domino saepe dicitur sacrificium de victimis pecorum in Scripturis sanctis, non utique Deus odore fumi illius delectatur; sed tantum illud quod his significatur spiritualiter Deum delectat cum spiritualiter exhibetur, quoniam ipse odor Dei spiritualiter intelligitur. Non enim sicut nos odorem corporeis naribus ducit. Sicut ergo ille olefacit, sic ista significant. CXXVIII. [Ib. XXIX, 26] Et sumes pectusculum de ariete consummationis, quod est Aaron; id est, hujus Aaron. Hoc enim pertinere voluit ad summum sacerdotem.
CXXIX. [Ib. XXIX, 28-30.] Et erit Aaron et filiis ejus legitimum aeternum a filiis Israel: cum diceret de pectusculo et brachio victimarum. More illo ergo aeternum dixit, quem saepe supra commemoravimus. Et stola sancti, quae est Aaron, erit filiis ejus post eum, ungere eos in ipsis, et consummare manus eorum. Septem diebus vestiet se ea sacerdos qui successerit ei de filiis ejus, qui intrabit in tabernaculum testimonii deservire in sanctis. Haec verba multas quaestiones habent. Nam primum hic notandum est, quomodo cum stolam dixerit sancti, postea pluraliter dicit ungere eos in ipsis, tanquam in stolis. Nam et supra multas stolas eas dixerat, quibus una constaret. Quanquam ambiguum sit utrum in ipsis ab eo quod sunt ipsa genere neutro, quaecumque sunt quibus illa stola completur, id est vestis sacerdotalis: quod magis putandum est, ex eo quod in consequentibus dicit, Septem diebus vestiet se ea sacerdos qui successerit ei; ea scilicet omnia quae commemoravit, cum vestem sacerdotalem describeret. Repetivit sane quod supra dixerat, consummare manus eorum: unde quid mihi videretur exposui (Supra, quaest. 125). Quod vero ait, Septem diebus vestiet se ea sacerdos, numquid aliis diebus se non vestiet? Sed illis septem continuis intelligi voluit, quibus ejus sacerdotium quodammodo dedicatur, atque hebdomadis est in ejus inchoatione festivitas. Successorem autem Aaron eum dicit, qui intrat in tabernaculum testimonii, deservire in sanctis: eum scilicet significans, qui non poterat esse nisi unus, non quales erant et filii Aaron cum vivo patre suo, sed qualis successor ipsius Aaron. Quomodo ergo proprium dicit hujus unius esse, intrare in tabernaculum testimonii, deservire in sanctis, cum et illa quae sunt extra velum, quo velantur sancta sanctorum. sancta appellentur, et tabernaculum testimonii etiam illud vocetur, ubi sunt sancta, id est mensa et candelabrum: ubi cum deserviant et sequentes sacerdotes ad mensam et candelabrum et ipsum altare, quomodo unum dicit successorem Aaron, qui intret in tabernaculum testimonii deservire in sanctis? Si enim dixisset, Deservire in sanctis sanctorum, nulla esset quaestio. Ad haec enim, ubi est arca testimonii, solus unus intrabat summus sacerdos: quod etiam in Epistola ad Hebraeos diligentissime commendatur. Nisi forte eo ipso quod unum dicit intrare in tabernaculum testimonii, deservire in sanctis, non vult utique intelligi, nisi in sanctis sanctorum; quia et ipsa utique sancta appellantur. Non enim omnia quae sancta sunt, etiam sancta sanctorum dici possunt: illa vero quae sunt sancta sanctorum, procul dubio utique sancta sunt. Unus autem iste qui semel in anno intrabat in sancta sanctorum, quoniam Dominum Christum significabat, apertissime supradicta ad Hebraeos Epistola commendatur (Hebr. IX, 7-11). Quod autem praefiguratum est in sancto sanctorum, ut super arcam quae Legem habebat, esset propitiatorium, ubi Dei misericordia significari intelligenda est, qua propitius fit eorum peccatis qui Legem non implent; hoc mihi videtur etiam in ipsa veste sacerdotis significari: nam et ipsa quid aliud quam Ecclesiae Sacramenta significat? Quod in λογίῳ, id est rationali in pectore sacerdotis posito judicia constituit, in lamina vero sanctificationem et ablationem peccatorum: tanquam rationale sit in pectore simile arcae in qua Lex erat, et lamina illa in fronte, similis propitiatorio quod super arcam erat, et ut utrobique servaretur quod scriptum est, Superexsultat misericordia judicio (Jacobi, II, 13).
CXXX. [Ib. XXIX, 37.] Quid est quod purificatum et sanctificatum altare septem diebus dicit quod sanctum sancti erit? Altare non quidem dicit sanctum sanctorum, sicut est illud quod velo separatur, ubi est arca testimonii: verumtamen et hoc altare extra velum positum, per sanctificationem septem dierum dicit potius, quam per unctionem fieri sanctum sancti. Et addit, Omnis qui tetigerit altare, sanctificabitur. CXXXI. [Ib. XXX, 3, 4.] Cum de annulis loqueretur altaris incensi, quod altare non inaerari, sed inaurari jussit, Et duos annulos aureos puros facies, inquit, sub tortili corona ejus, in duo latera facies in duobus lateribus: quoniam graecus habet, εἰς τὰ δύο κλίτη ποιήσεις ἐν τοῖς δυσὶ πλευροῖς. Nam κλίτη latera sunt, et πλευρὰ latera sunt. Unde quidam Latini sic interpretati sunt, In duas partes facies in duobus lateribus. Non autem ait Graecus μέρη, quod est partes, sed κλίτη, quod latera. Nam hoc verbum est in illo psalmo, ubi scriptum est: Uxor tua sicut vinea fertilis in lateribus domus tuae (Psal. CXXVII, 3). Ac per hoc tantum casus interest, quia prius accusativum, post vero ablativum posuit, In duo latera facies, in duobus lateribus. Quis autem sit sensus difficile est assequi; nisi forte, ut solet Scriptura amare ellipsim, ut aliquid desit et subaudiatur, etiam hic subaudiatur, Erunt: ut iste sit sensus, In duo latera facies, in duobus lateribus erunt; id est, ad duo latera facies annulos, quoniam in duobus lateribus erunt. CXXXII. [Ib. XXX, 4.] Et erunt arcus amitibus ita ut tollatur illud in eis. Quos annulos dixerat, arcus dicit. Annulos quippe pro rotundis ansis posuit. Et quid est aliud annulus vel circulus, nisi undique arcus? Ideo quidam nolentes arcu dicere, thecas interpretati sunt, quibus amites inducerentur, dicentes, Et erunt thecae amitibus; quasi graecus hoc non posset dicere, cum etiam thecae graecum verbum sit: dixit autem ψαλίδες, quod arcus interpretatur. CXXXIII. [Ib. XXX, 8, 10.] Incendet super illud incensum continuationis in conspectu Domini in progenies eorum. Continuationis incensum dicit, quod continuatim fieret, id est, nullo die praetermitteretur. Cum de altari praeciperet incensi, id est, in quo incensum tantum poneretur, non holocaustum, non sacrificium, non libatio; praedixerat idipsum incensum quotidie poni debere: nunc autem dicit, Et depropitiabit Aaron vel exorabit, super cornua ejus semel in anno de sanguine purificationis delictorum. Depropitiabit, ab eo quod est depropitiatio, quae graece dicitur ἐξιλασμός. Unde et intelligendum est, hoc quod semel in anno jubet fieri ad propitiandum Deum super cornua altaris incensi, id est ut de sanguine purificationis delictorum, victimarum scilicet quae offeruntur pro delictis, semel in anno tangantur cornua altaris incensi, non pertinere ad illam appositionem incensi, quam quotidie fieri jusserat. Illa enim fiebat aromatibus, non sanguine; et quotidie, non semel in anno. Non ergo sumus intellecturi, semel in anno intrare sacerdotem solere in sanctum sanctorum, sed semel in anno cum sanguine: et quotidie quidem solere intrare sine sanguine, causa incensi imponendi; cum sanguine autem semel in anno: maxime quia sequitur et dicit, Semel in anno purificabit illud; sanctum sanctorum est Domino. Non ergo semel in anno ponet illic incensum, quod quotidie fieri jussum est; sed semel in anno purificabit illud, quod cum sanguine fieri praeceptum est. Et post hoc adjungit, Sanctum sanctorum est Domino: ac per hoc si sanctum sanctorum non extra, sed intra velum erat; etiam illud profecto altare de quo nunc agitur, quod poni jussit contra velum, intrinsecus jussit. CXXXIV. [Ib. XXX, 12.] Quid est quod ait, Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum; nisi quia jubet eos aliquando visitari et computari, id est numerari? Quod in David propterea vindicatum intelligendum est, quia Deus non jusserat (II Reg. XXIV). CXXXV. [Ib. XXX, 26-33.] Advertendum est etiam et notandum quemadmodum unguento chrismatis omnia jussit ungi, tabernaculum scilicet et ea quae in illo erant, et deinde erunt sancta sanctorum. Omnia scilicet cum fuerint uncta, erunt sancta sanctorum. Quid igitur distabit jam inter illa interiora, quae velo teguntur, et caetera, si omnia cum uncta fuerint erunt sancta sanctorum, diligentius requirendum: haec tamen notanda credidimus. Ubi etiam meminerimus, quod sicut de illo altari sacrificiorum, quod post unctionem appellari voluit sanctum sancti, continuo dictum est, Omnis qui tangit illud, sanctificabitur: ita de omnibus postea, quae de illo unguento uncta, dicta sunt sancta sanctorum, eadem sententia subsecuta est, ut diceretur, Omnis qui tangit ea, sanctificabitur. Quod duobus modis intelligi potest; sive tangendo sanctificabitur, sive sanctificabitur ut ei liceat tangere: si tamen non licebat tangere populo tabernaculum, quando afferebant hostias, vel quaecumque ab eis allata offerebantur Deo. Nam consequenter non solis sacerdotibus neque solis Levitis dicendum admonet, quod ait ad Moysen, Et filiis Israel loqueris dicens: utique filii Israel totus ille populus erat; jubet autem illis dici, Oleum linitio unctionis, sanctum erit hoc vobis in progenies vestras: super carnem hominis non linietur, et secundum compositionem hanc non facietis vobis ipsis similiter. Sanctum est, et sanctificatio erit vobis. Quicumque fecerit similiter, et quicumque dabit de eo extera nationi, interibit de populo suo. Jubet igitur non solis sacerdotibus, sed universo populo Israel, ut non faciant tale unguentum in usus humanos. Hoc est enim quod ait, super carnem hominis non linietur. Prohibet ergo simile fieri in usus suos, et interitum minatur si quisquam similiter fecerit, id est, unguentum ad usus suos simile confecerit, vel cuiquam hinc dederit exterae nationi. Ac per hoc quod ait, Sanctificatio erit vobis, cum hoc populo Israel universo dici jubeat, non video quid intelligam, nisi quia licebat eis, quando veniebat cum suis quisque muneribus, tangere tabernaculum; et tangendo sanctificabantur propter illud oleum, quo cuncta peruncta sunt; et hinc dictum, Omnis qui tangit sanctificabitur: non tamen sic quemadmodum sacerdotes, qui etiam ut sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.
CXXXVI. [Ib. XXX, 34.] Quodpraecepit quibus aromatibus fiat thymiama, id est incensum, et dicit unguentario more coctum opus unguentarii: non ideo putare debemus unguentum fieri, id est unde aliquid ungatur, sed ut dictum est thymiama, vel incensum quod imponatur illi altari incensi, ubi non licebat sacrificari, et erat intus in sancto sanctorum.
CXXXVII. [Ib. XXX, 36.] Et concides de illis minutum, et pones contra testimonia in tabernaculo testimonii, unde innotescam tibi inde. Sanctum sanctorum erit vobis incensum. Ecce iterum hoc incensum, quia intus ponebatur in altari incensi quod intus erat, sanctum sanctorum dicitur: et tabernaculum testimonii proprie dicitur illud ipsum interius ubi arca erat, adhibita sane differentia cum ait, Unde innotescam tibi inde. Sic enim dixerat primum de propitiatorio, quod utique intus est, id est, intra velum super arcam. CXXXVIII. [Ib. XXXI, 2-5.] Quid est quod Beseleel cum juberet adhiberi operibus tabernaculi faciendis, dixit eum se replevisse spiritu divino sapientiae, et intellectus, et scientiae in omni opere, excogitare, et architectonari, etc.? Utrum Spiritus sancti muneri etiam ista opera tribuenda sunt, quae pertinere ad opificium videntur? an et hoc significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum spiritum sapientiae, et intellectus, et scientiae, quae his rebus significantur? Tamen etiam hic cum spiritu repletus dicatur iste divino sapientiae, et intellectus, et scientiae, nondum legitur Spiritus sanctus.
CXXXIX. [Ib. XXXI, 13.] Quid sibi vult, quod cum de sabbato observando praeciperet, ait, Testamentum aeternum in me et filiis Israel; non ait, inter me et filios Israel? An quia sabbatum requiem significat, et requies nobis non est nisi in illo? Nam profecto filios Israel universum populum suum dicit, id est, semen Abraham: et est Israel secundum carnem, et secundum spiritum. Nam si Israel non esset dicendus, nisi ex genere carnis, non diceret Apostolus, Videte Israel secundum carnem (I Cor. X, 18): ubi profecto significat esse Israel secundum spiritum qui in abscondito Judaeus est et circumcisione cordis (Rom. II, 29.) Sic ergo melius fortasse distinguitur, Testamentum aeternum in me; ut deinde alius sensus sit, et filiis Israel signum est aeternum, id est, aeternae rei signum: quomodo petra erat Christus, quia petra significabat Christum (I Cor. X, 4). Non ergo ita jungendum est, Testamentum aeternum in me et filiis Israel, tanquam in Deo et filiis Israel sit hoc testamentum; sed Testamentum aeternum in me, quia in illo promissa est requies aeterna; et filiis Israel signum est aeternum, quia filii Israel acceperunt observandum signum, quo requies significatur aeterna veris Israelitis, hoc est filiis promissionis et visuris Deum facie ad faciem sicuti est. CXL. [Ib. XXXI, 18.] Et dedit Moysi statim ut cessavit loqui ad eum, in monte Sina, duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito Dei. Cum tam multa locutus sit Deus, duae tantum tabulae dantur Moysi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii futurae in arca. Nimirum omnia caetera quae praecepit Deus ex illis decem praeceptis, quae duabus tabulis conscripta sunt, pendere intelliguntur, si diligenter quaerantur et bene intelligantur: quomodo haec ipsa rursus decem praecepta ex duobus illis, dilectione scilicet Dei et proximi, in quibus tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). CXLI. [Ib. XXXII, 2.] Quod jubet Aaron inaures demi ab auribus uxorum atque filiarum, unde illis faceret deos, non absurde intelligitur difficilia praecipere voluisse, ut hoc modo eos ab illa intentione revocaret: factum tamen illud ipsum difficile ut esset aurum ad faciendum idolum, propter eos notandum putavi, qui contristantur, si quid tale propter vitam aeternam divinitus fieri, vel aequo animo tolerari jubeatur. CXLII. [Ib. XXXII, 8.] Dominus indicans Moysi quid fecerit de vitulo populus, hoc est de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse, Hi dii tui Israel qui te eduxerunt de terra Aegypti. Quod eos dixisse non legitur, sed animum eorum hunc fuisse Deus ostendit. Horum quippe verborum gerebant in corde sententiam, quae Deum latere non poterat. CXLIII. [Ib. XXXII, 14.] Et propitiatus est Dominus de malitia quam dixit facere populo suo. Malitiam hic poenam intelligi voluit, sicuti est, Aestimata est malitia exitus illorum (Sap. III, 2). Secundum hanc dicitur bonum et malum a Deo (Eccli. XI, 14), non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est; sed malis ingerit mala, quia justus est. CXLIV. [Ib. XXXII, 19.] Iratus quidem Moyses videtur tabulas testimonii digito Dei scriptas collisisse atque fregisse; magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti, quoniam Vetus fuerat abolendum, et constituendum Novum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, qui tam severus in eos vindicando exstitit. Quod autem in ignem missum vitulum fusilem contrivit, et in aquam sparsit, quam populo potum dedit, quid nobis videatur significare, jam alibi scripsimus in opere contra Faustum Manichaeum (Lib. 22, cap. 93). CXLV. [Ib. XXXII, 24.] Et dederunt mihi, et misi in ignem, et exiit vitulus hic. Compendio locutus est, non dicens quod ipse formaverit, ut exiret vitulus fusilis? an excusationis causa timendo mentitus est, tanquam ipse in ignem periturum aurum projecerit, atque ipso non id agente forma vituli exierit? Quod ideo non est credendum hoc eum animo dixisse, quia nec latere Moysen posset quid esset in viro, cum quo Deus loquebatur, et fratrem de mendacio non redarguit. CXLVI. [Ib. XXXII, 25.] Et cum vidisset Moyses populum, quia dissipatus est, dissipavit enim eos Aaron, ut in gaudium venirent adversariis suis. Notandum est quemadmodum illud totum mali quod populus fecit, ipsi Aaron tribuatur, quod eis consenserit ad faciendum quod male petierant. Magis enim dictum est, dissipavit eos Aaron, quoniam cessit eis, quam dissipaverunt se ipsi qui tantum malum flagitaverunt.
CXLVII. [Ib. XXXII, 31, 32.] Cum Moyses dicit ad Deum, Precor, peccavit populus iste peccatum magnum, et fecerunt sibi deos aureos, et nunc siquidem remittis illis peccatum illorum, remitte; sin autem, deleme de libro tuo quem scripsisti: securus quidem hoc dixit, ut a consequentibus ratiocinatio concludatur; id est, ut quia Deus Moysen non deleret de libro suo, populo peccatum illud remitteret. Verumtamen advertendum est quantum malum in illo peccato perspexerit Moyses, quod tanta caede crediderit expiandum, qui eos sic diligebat, ut pro eis illa verba Deo funderet. CXLVIII. [Ib. XXXII, 35.] Merito quaeritur, cum superius populum dissipasse dictus sit Aaron, cur in ipsum vindicta nulla processerit, neque cum Moyses interfici jussit omnem qui Levitis euntibus ad portam et redeuntibus occurrisset armatis, neque cum postea factum est quod Scriptura dicit, Et percussit Dominus populum propter facturam vituli, quem fecit Aaron: maxime quia et hic hoc idem repetendo inculcatum est. Non enim dictum est, Et percussit Dominus populum propter facturam vituli, quem fecerunt, sed, quem fecit Aaron: et tamen non est percussus Aaron; quin etiam illud quod de sacerdotio ejus ante peccatum ejus Deus praecipiebat, impletum est. Sed jussit et ipsum et filios ablui; et sic ordinati sunt in sacerdotio. Ita novit ille cui parcat usque ad commutationem in melius; et cui parcat ad tempus, quamvis eum praescierit in melius non mutari; et cui non parcat ut mutetur in melius, et cui non parcat, ita ut nec mutationem ejus exspectet: et totum hoc ad id redit, quod Apostolus dicit exclamans, Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33).
CXLIX. [Ib. XXXIII, 1.] Vade ascende hinc, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. Deus iratus dicere videtur, tu et populus tuus, quem eduxisti; alioquin dixisset, tu et populus meus, quem eduxi de terra Aegypti: sed illi quando idolum poposcerunt, ita locuti sunt, Moyses enim hic homo qui eduxit nos de terra Aegypti, non scimus quid factum sit ei; liberationem suam in homine constituendo defecerant. Hoc eis modo replicatur cum dicitur, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti: quod illis est crimini, non Moysi. Non enim aliud volebat Moyses, nisi ut non in illo, sed in Domino spem ponerent, et Domini misericordia se cum gratiarum actione crederent ab illa servitute liberatos: cujus tamen apud Deum tanquam fidelissimi famuli tantum erat meritum per illius gratiam, ut ei diceret Deus, Sine me, et iratus ira conteram eos (Exod. XXXII, 1, 23, 10). Quod utrum jubentis sit cum ait, Sine me, an quasi petentis, utrumque videtur absurdum. Nam et si jubebat Deus, inobedienter famulus non parebat; et Deum hoc a servo velut pro beneficio petere non decebat, cum praesertim posset eos etiam illo nolente conterere. Ille itaque ibi sensus in promptu est, quod his verbis significavit Deus plurimum apud se prodesse illi populo, quia sic ab illo viro diligebantur, quem sic Dominus diligebat; ut eo modo admoneremur, cum merita nostra nos gravant ne diligamur a Deo, relevari nos apud eum illorum meritis posse quos diligit. Nam cum ab Omnipotente dicitur homini, Sine me, et conteram eos, quid aliud dicitur quam, Contererem eos, nisi diligerentur abs te? Ita ergo dictum est, Sine me, ac si diceretur, Noli eos diligere, et conteram eos; quia ne id faciam dilectio tua in illos intercedit mihi. Obtemperandum autem esset Domino dicenti, Noli eos diligere, si hoc jubendo dixisset, et non potius admonendo et exprimendo quid illum ab eorum supplicio revocaret: nec tamen etiam illo intercedente sine flagello disciplinae populum dereliquit. Nescio quo enim modo, ut sic eos diligeret ipse Moyses, Deus illos occultius diligebat, qui manifeste voce terrebat. CL. [Ib. XXXIII, 1-3.] Ubi dicit Deus ad Moysen, Vade, ascende hinc, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens, Semini vestro dabo eam; continuo tanquam ad ipsum Moysen adhuc loquatur, occulta conversione, quae graece ἀποστροφὴ dicitur, jam ad ipsum populum loquitur dicens: Et simul mittam angelum meum ante te, et ejiciet Chananaeum, et Amorrhaeum, et Chettaeum, et Pheresaeum, et Gergesaeum, et Evaeum, et Jebusaeum; et introducet te in terram fluentem lac et mel. Non enim ascendam tecum, quia populus dura cervice es, ut non deleam te in via. Magna sacramenti et mira profunditas, tanquam misericordiam majorem posset angelus habere quam Deus, qui populo durae cervicis parceret; cui Deus, si cum illis esset, ipse non parceret: et tamen etiam per angelum suum, se quodammodo ab eis absente, qui nusquam esse absens potest, implere se dicit quod patribus eorum juravit; tanquam et hic ostendens hoc se ideo facere, quia illis patribus justis promisit, non quod isti digni essent. Quid ergo significat, nisi forte ideo se non esse cum eis, quia dura cervice sunt; quia non eum propitium et salubrem, nisi humilitas et pietas capit? Esse autem Deum cum durae cervicis hominibus, nihil est aliud quam vindicando adesse atque puniendo: unde cum eo modo malis non adest, parcendo facit; quo pertinet illud quod dicitur, Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 11): quia si advertit, evertit. Sicut enim fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei (Psal. LXVII, 3). CLI. [Ib. XXXIII, 12, 13.] Et dixit Moyses ad Dominum, Ecce tu mihi dicis: Deduc populum hunc. Tu autem non demonstrasti mihi quem simul mittas mecum. Tu autem dixisti mihi, Scio te prae omnibus, et gratiam habes apud me. Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum, manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam ante te, et ut sciam quia populus tuus est gens haec. Quod habet graecus γνωστῶς, hoc quidam latini interpretati sunt, manifeste, cum Scriptura non dixerit φανερῶς. Potuit ergo fortasse aptius dici, Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum, scienter ut videam te: quibus verbis satis ostendit Moyses, quod non ita videbat Deum in illa tanta familiaritate conspectus, ut desiderabat videre; quoniam illae omnes visiones Dei, quae mortalium praebebantur aspectibus, et ex quibus fiebat sonus, quo mortalis attingeretur auditus, sic exhibebantur, assumpta sicut Deus volebat, specie qua volebat, ut non in eis ipsa ullo sensu corporis sentiretur divina natura, quae invisibilis ubique tota est, et nullo continetur loco. Et quia in duobus praeceptis, hoc est dilectionis Dei et proximi, tota Lex pendet (Matth. XXII, 37-40), ideo Moyses in utroque suum desiderium demonstrabat: in dilectione scilicet Dei, ubi ait, Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum, manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam in conspectu tuo; in dilectione autem proximi, ubi ait, Et ut sciam quia populus tuus est gens haec. CLII. [Ib. XXXIII, 17.] Quid est quod dicit Deus ad Moysen, Quoniam scio te prae omnibus? numquid Deus plus aliqua scit, et aliqua minus? An secundum quod dicitur quibusdam in Evangelio, Non novi vos (Id. XXV, 12)? Secundum hanc enim scientiam, qua Deus dicitur scire quae illi placent, nescire quae displicent, non quia ignorat ea, sed quia non approbat, sicut ars recte dicitur nescire vitia, cum improbat vitia; prae omnibus Deus Moysen sciebat, quia Deo prae omnibus Moyses placebat. CLIII. [Ib. XXXIII, 12, 17.] Notandum estne, quod prius ipse Moyses dixerat Deo, Dixisti mihi, Scio te prae omnibus; quod illi Deus posteaquam hoc ipse Deo dixit, legitur dixisse, ante autem non legitur; ut intelligamus non omnia esse scripta quae cum illo Deus locutus est? Sed diligentius requirendum est in prioribus Scripturae partibus, an vere ita sit. CLIV. [Ib. XXXIII, 14-23.] Cum dixisset Moyses ad Dominum, Ostende mihi gloriam tuam; respondit ei Dominus, Ego transibo ante te gloria mea: et vocabo nomine Domini in conspectu tuo; et miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero: cum paulo ante dixisset, Ipse antecedam te, et requiem tibi dabo; quod Moyses sic videtur accepisse, Antecedam te, tanquam non ei populo qui praesens in itinere futurus esset: et ideo ait, Si non tu ipse simul veneris nobiscum, ne me educas hinc, etc. Deus autem neque ei hoc negavit dicens, Et hoc tibi verbum quod dixisti faciam. Quomodo ergo cum dixisset ei Moyses, Ostende mihi gloriam tuam, rursus, tanquam praecessurus et non cum eis simul futurus, videtur dicere, Ego transibo ante te, nisi quia hoc aliud est? Ille quippe intelligitur loqui et dicere, Transibo ante te, de quo dicit Evangelium, Cum venisset hora ut transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1): qui transitus etiam Pascha interpretari perhibetur. Haec itaque magna omnino prophetia est. Ipse enim ante omnes sanctos transit ad Patrem de hoc saeculo, parare illis mansiones regni coelorum, quas dabit eis in resurrectione mortuorum; quoniam transiturus ante omnes primogenitus a mortuis factus est (Coloss. I, 18). Gratiam vero suam in eo ipso valde commendat cum dicit, Et vocabo nomine Domini in conspectu tuo: tanquam in conspectu populi Israel, cujus Moyses cum haec audiret typum gerebat. In conspectu enim gentis ipsius ubique dispersae vocatur Dominus Christus in omnibus gentibus. Vocabo autem dixit, non Vocabor, activum verbum pro passivo ponens, genere locutionis inusitato; in quo nimirum magnus sensus latet. Sic enim fortasse significare voluit seipsum hoc facere, id est gratia sua fieri, ut vocetur Dominus in omnibus gentibus.
Quod vero addidit, Et miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero; ibi plane expressius ostendit vocationem qua nos vocavit in suum regnum et gloriam: non pro meritis nostris, sed pro misericordia sua. Quoniam enim se gentes introducturum pollicebatur, dicens, Vocabo nomine Domini in conspectu tuo; commendavit hoc se misericorditer facere, sicut Apostolus dicit: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum; Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom. XV, 8, 9). Hoc ergo praedictum est, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. Quibus verbis prohibuit hominem velut de propriarum virtutum meritis gloriari, ut qui gloriatur in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Non enim ait, Miserebor talibus vel talibus, sed, cui misericors fuero; ut neminem praecedentibus bonis operibus suis misericordiam tantae vocationis meruisse demonstret. Etenim Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6).
Sed utrum hoc idem repetere voluerit, cum addidit, Misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, vel sicut alii interpretati sunt, cui misericors fuero; an aliquid intersit, nescio. Quod enim graeca lingua duobus verbis dictum est, ἐλεήσω, et οἰκτειρήσω, quod unum atque idem videtur significare, non potuit latinus diversis verbis dicere, et diversis modis eamdem misericordiam repetivit. Si autem diceretur, Miserebor cui misereor, et miserebor cui misertus ero; non satis commode dici videretur. Et tamen fortius ille ipse ibi sensus est, quod aut ipsius misericordiae suae firmitatem Deus ista repetitione monstravit: sicut Amen, Amen; sicut Fiat, Fiat; sicut repetitio somnii Pharaonis, pluraque similia. Aut in utrisque populis, id est Gentibus et Hebraeis, hoc modo Deus praenuntiavit misericordiam se esse facturum. Quod Apostolus ita dicit: Sicut enim vos aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate; sic et ipsi nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnes in incredulitate, ut omnium misereatur (Id. XI, 30-32).
Deinde post hanc suae misericordiae commendationem respondet ad illud quod ei dictum fuerat, Ostende mihi gloriam tuam, vel quod supra petiverat Moyses, dicens, Ostende mihi temetipsum manifeste ut videam te. Non poteris, inquit, videre faciem meam. Non enim videbit homo faciem meam, et vivet: ostendens huic vitae, quae agitur in sensibus mortalibus corruptibilis carnis, Deum sicuti est apparere non posse; id est, sicuti est videri in illa vita potest, ubi ut vivatur, huic vitae moriendum est.
Item interposito articulo dicente Scriptura, Et ait Dominus, sequitur et loquitur, Ecce locus penes me. Quis enim locus non penes Deum est, qui nusquam est absens? Sed Ecclesiam significat dicendo, Ecce locus penes me, tanquam templum suum commendans, Et stabis, inquit, super petram (quia super hanc petram, ait Dominus, aedificabo Ecclesiam meam [Matth. XVI, 18] ), statim ut transiet gloria mea: id est, Statim ut transiet gloria mea, stabis supra petram; quia post transitum Christi, id est post passionem et resurrectionem Christi stetit populus fidelis supra petram. Et ponam te, inquit, in caverna petrae: munimen firmissimum significat. Alii autem interpretati sunt, in specula petrae; sed graecus habet ὀπήν: hoc autem foramen vel cavernam rectius interpretamur.
Et tegam manu mea super te, donec transeam: et auferam manum, et tunc videbis posteriora mea; facies autem mea non videbitur tibi. Cum jam dixisset, Stabis super petram, statim ut transiet gloria mea, ubi intelligitur post transitum suum promisisse super petram stabilitatem; quomodo accipiendum est quod ait, Ponam te in caverna petrae, et tegam manu mea super te, donec transeam: et auferam manum, et tunc videbis posteriora mea: quasi jam illo in petra constituto, tegat manu sua super eum, et deinde transeat; cum esse in petra non possit, nisi post ejus transitum? Sed recapitulatio intelligenda est rei praetermissae, quali solet uti Scriptura in multis locis. Postea quippe dixit quod ordine temporis prius est. Qui ordo ita se habet: Tegam manu mea super te, donec transeam, et tunc videbis posteriora mea; nam facies mea non videbitur tibi: et stabis super petram statim ut transiet gloria mea, et ponam te in caverna petrae. Hoc enim factum est in eis quos tunc significabat persona Moysi, id est Israelitis, qui in Dominum Jesum, sicut Actus Apostolorum indicant, postea crediderunt, id est, statim ut transiit ejus gloria. Non posteaquam resurrexit a mortuis, et ascendit in coelum, misso desuper Spiritu sancto, cum linguis omnium gentium Apostoli loquerentur, compuncti sunt corde multi ex eis qui crucifixerant Christum: quem ut non cognovissent, et Dominum gloriae crucifixissent, caecitas ex parte in Israel facta est (Rom. XI, 25), sicut dictum fuerat, Tegam manu mea super te, donec transeam. Unde Psalmus dicit, Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: diem appellans, quando Christus divina miracula faciebat; noctem, quando sicut homo moriebatur, quando et illi titubaverunt qui in die crediderant. Hoc est ergo, Cum transiero, tunc videbis posteriora mea, Cum transiero de hoc mundo ad Patrem, posterius in me credituri sunt quorum typum geris. Tunc enim compuncti corde dixerunt: Quid faciemus? Et jussi sunt ab Apostolis agere poenitentiam, et baptizari in nomine Jesu Christi, ut dimitterentur illis peccata eorum (Act. II, 37, 38). Quod in psalmo illo sequitur, cum dictum esset, Die ac nocte gravata est super me manus tua; id est, ut non cognoscerem (Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8] ): sequitur et jungit, Conversus sum in aerumna mea, dum configeretur spina; id est, cum essem corde compunctus. Deinde addidit, Peccatum meum cognovi, et facinus meum non operui: posteaquam viderunt quanto scelere Christum crucifixerint. Et quia receperunt consilium ut agerent poenitentiam, et in Baptismo remissionem acciperent peccatorum; Dixi, inquit, pronuntiabo adversum me delictum meum Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 4, 5).
Hanc autem prophetiam potius fuisse, quam locutus est Dominus ad Moysen satis res ipsa indicat; quandoquidem de petra vel caverna ejus, et de manus ejus superpositione, de visione posteriorum ejus, nihil postea visibili opere subsecutum legitur. Mox enim adjungit interposito articulo Scriptura, Et dixit Dominus ad Moysen; cum ipse Dominus utique etiam illa quae supra dicta sunt loqueretur, atque inde contexit quid deinceps Dominus dicat, Excide tibi duas tabulas lapideas, sicut et primas, etc.
CLV. [Ib. XXXIV, 7.] Quid est quod dictum est de Domino, Et reum non purificabit; nisi, non eum dicet innocentem? CLVI. [Ib. XXXIV, 10.] Deus in monte duas rursus lapideas tabulas conscripturo dicit Moysi inter caetera, Coram omni populo tuo faciam gloriosa. Nondum dignatur dicere, Coram omni populo meo. An ita dixit, populo tuo, quomodo cuilibet homini ejusdem populi diceretur, id est, Ex quo populo es: quomodo, Civitati tuae dicimus, non cui dominaris, vel quam constituisti, sed unde civis es? Sic enim et paulo post dicit, Omnis populus, in quibus es: alio modo quid dictum est, nisi, populus tuus? Quod autem non dixit, In quo es, consuetudo locutionis est.
CLVII. [Ib. XXXIV, 12.] Quid est quod dicitur ad Moysen, Attende tibi, nequando ponat testamentum his qui sedent super terram. Non enim habet graecus, nequando ponas; sed, ne quando ponat. An forte de populo ei dicere voluit, cujus ipse ductor fuit? Sed non ipse introduxit populum in eam terram, ubi prohibet poni testamentum cum eis qui in illa habitabant. Mirum itaque locutionis genus est, et adhuc inexpertum vel non animadversum: si tamen locutio est, ac non sensus aliquis. CLVIII. [Ib. XXXIV, 13, 15.] Cum praeciperet Deus ad Moysen loquens, ut data terra in potestate, omnis idololatria everteretur, nec adorarentur dii alieni, ait, Dominus enim Deus, zelans nomen, Deus zelator est: id est, ipsum nomen quod Dominus Deus dicitur, zelans est, quia Deus zelator est. Quod non humanae perturbationis vitio facit Deus, semper atque omni modo incommutabilis atque tranquillus; sed hoc verbo indicat, non impune plebem suam per alienos deos fornicaturam. Ductum est enim verbum tropo metaphora a zelo maritali, quod castitatem custodit uxoris. Quod nobis prodest, non Deo. Quis enim tali genere fornicationis Deo nocuerit? sed sibi plurimum, ut pereat. Quod Deus prohibet terrore gravissimo, zelantem se appellans: cui dicitur in Psalmo, Perdidisti omnem qui fornicatur abs te; mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 27, 28). Denique sequitur: Ne forte ponas testamentum his qui sedent super terram, et fornicentur post deos eorum.
CLIX. [Ib. XXXIV, 20.] Quod ait, Non videberis in conspectu meo inanis; sicut indicant circumstantia de quibus loquitur, in conspectu suo: dixit Deus in tabernaculo suo: hoc est autem, Non ibi videberis inanis, nunquam intrabis sine aliquo munere. Quod spiritualiter intellectum, magnum sacramentum est. Verum haec dicebantur de umbris significationum. CLX. [Ib. XXXIV, 21.] Cum de sabbato praecepisset, quid est quod adduxit, Satione et messe requiesces? Videtur enim dicere, Tempore sationis et messis. An forte ita observandam requiem sabbati praecepit, ut nec illa tempora habeant excusationem, quae agricolis valde sunt necessaria propter victum atque vitam? Jussum est ergo ut etiam tempore sationis et messis, quando multum urget operatio, requiescatur in sabbato: ac sic per haec tempora, quae opus plurimum flagitant, significatum est, omni tempore sabbato debere cessari.
CLXI. [Ib. XXXIV, 24.] Quod dicit, Non concupiscet quisquam de terra tua, cum ascendes videri in conspectu Dei tui, tria tempora anni, hoc vult intelligi, ut securus quisque ascenderet, nec de terra sua sollicitus esset, Deo promittente custodiam, quod nemo inde aliquid concupisceret, propter illum qui ascendit, ne suam inde timeret absentiam. Et hic satis ostendit quid supra dixerit, Non apparebis in conspectu Domini Dei tui inanis, quia in illo loco dixit ubi tabernaculum vel templum Deus fuerat habiturus.
CLXII. [Ib. XXXIV, 25.] Quid est quod ait, Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua, quae per Pascha occiduntur, et praecipit ne tunc sit in domo fermentum, quoniam dies sunt azymorum?
CLXIII. [Ib. XXXIV, 25.] Quid est quod ait, Et non dormiet in mane immolatio solemnitatis Paschae; nisi quod superius aperte praecepit, ne aliquid ex pecore quod immolatur, carnium relinquatur in mane? Sed locutio fecit obscuritatem: Dormiet enim dixit, pro Manebit.
CLXIV. [Ib. XXXIV, 26.] Non coques agnum in lacte matris suae. Ecce dixit iterum quod quemadmodum intelligi possit ignoro. Magna tamen est de Christo prophetia, etiam si fieri ad litteram possit; quanto magis si non potest? In sermonibus enim Dei non sunt ad proprietatem operum omnia revocanda, sicut nec illud de petra, et caverna ejus, et manus superpositione (Exod. XXXIII, 22). Sed plane de fide narratoris hoc exigendum est, ut quae dicit facta esse, vere facta sint, et quae dicit dicta esse, vere dicta sint. Quod exigitur etiam a narratoribus Evangelii: cum enim Christum narrent quaedam dixisse quae in parabolis dixit; tamen haec eum dixisse non parabola, sed historica narratio est. CLXV. [Ib. XXXIV, 28.] Et erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducavit, et aquam non bibit. Quod et ante dixerat, quando tabulas accepit, quas fregit, hoc etiam modo repetit; non recapitulando quod factum est, sed iterum factum esse commendans. Repetitio quippe Legis jam quid significet diximus. Quod autem ait, Panem non manducavit, et aquam non bibit, intelligitur jejunavit, a parte totum; id est, nomine panis omnem cibum, et nomine aquae omnem potum significante Scriptura.
CLXVI. [Ib. XXXIV, 28, 27, 1.] Et scripsit in tabulis verba Testamenti, decem verba. De Moyse dictum est quod ipse scripserit, cui etiam Deus paulo ante dixerat, Scribe tibi verba haec. Cum vero primum Legem accepit, cujus tabulas abjecit et fregit, nec ipse excidisse dictus est tabulas lapideas, et modo dictum est, Excide tibi duas tabulas lapideas; nec ei dictum est ut scriberet, sicut ei modo dicitur; nec eas ipse scripsisse narratur, sicut modo narrat Scriptura, et dicit, Scripsit in tabulis verba Testamenti, decem verba: sed tunc dictum est, Et dedit Moysi, statim ut cessavit loqui ad cum in monte Sina, duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito Dei (Exod. XXXI, 18); deinde paulo post, Et conversus, inquit, Moyses descendit de monte, et duae tabulae testimonii in manibus ejus, tabulae lapideae scriptae ex utraque parte earum, hinc atque hinc erant scriptae, et tabulae opus Dei erant, et scriptura scriptura Dei insculpta in tabulis (Id. XXXII, 15, 16). Proinde magna oritur quaestio, quomodo illae tabulae, quas erat Moyses Deo utique praesciente fracturus, non hominis opus esse dicantur, sed Dei; nec ab homine scriptae, sed scriptae digito Dei: posteriores vero tabulae tamdiu mansurae, ac in tabernaculo ac templo Dei futurae, jubente quidem Deo, tamen ab homine excisae sint, ab homine scriptae. An forte in illis prioribus gratia Dei significabatur, non hominis opus, qua gratia indigni facti sunt revertentes corde in Aegyptum, et facientes idolum; unde illo beneficio privati sunt, et propterea Moyses tabulas fregit: istis vero tabulis posterioribus significati sunt qui de suis operibus gloriantur; unde dicit Apostolus, Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3); et ideo tabulae humano opere exsculptae, et humano opere conscriptae datae sunt, quae cum ipsis manerent, ad eos significandos de suis operibus gloriaturos, non de digito Dei, hoc est de Spiritu Dei? Certe ergo repetitio Legis Novum Testamentum significat; illud autem Vetus significabat, unde confractum et abolitum est: maxime quoniam cum secundo Lex datur, nullo terrore datur, sicut illa in tanto strepitu ignium, nubium et tubarum; unde tremefactus populus dixit, Non loquatur Deus ad nos, ne moriamur (Exod. XX, 19): unde significatur timor esse in Vetere Testamento, in Novo dilectio. Quomodo igitur haec solvitur quaestio, quare illae opus Dei, istae opus hominis; et illae conscriptae digito Dei, istae scriptae ab homine? An forte ideo magis in illis prioribus Vetus significatum est Testamentum, quia Deus ibi praecepit, sed homo non fecit? Lex enim posita est in Vetere Testamento, quae convinceret transgressores, quae subintravit ut abundaret delictum (Rom. V, 20). Non enim implebatur timore, quae non impletur nisi charitate. Et ideo dicitur opus Dei, quia Deus Legem constituit, Deus conscripsit: nullum opus hominis, quia homo Deo non obtemperavit, et eum potius reum Lex fecit. In secundis autem tabulis homo per adjutorium Dei tabulas facit, atque conscribit; quia Novi Testamenti charitas Legem facit. Unde dicit Dominus, Non veni Legem solvere, sed implere (Matth. V, 17): dicit autem Apostolus, Plenitudo Legis charitas (Rom. XIII, 10); et, Fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Factum est itaque homini facile in Novo Testamento, quod in Vetere difficile fuit, habenti fidem quae per dilectionem operatur; atque illo digito Dei, hoc est, Spiritu Dei intus eam in corde scribente, non foris in lapide. Unde dicit Apostolus, Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3); quoniam charitas Dei, qua veraciter impletur praeceptum, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Hoc est ergo primo data Lex (ubi significatur Vetus Testamentum, quod est opus tantummodo Dei, et conscriptio digiti Dei), quod Apostolus dicit, Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Lex ergo sancta et bona, Dei opus est: ubi homo nihil agit, quia non obtemperat; sed reatu potius premitur, Lege minante atque damnante. Peccatum enim inquit, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Id. VII, 12, 13). Beatus autem homo est, cum hoc mandatum sanctum, et justum, et bonum, est etiam opus ejus, sed per gratiam Dei.
CLXVII. [Ib. XXV, 1.] Moyses ad filios Israel, posteaquam de monte descendit, habens alias tabulas Legis, circumposito sibi velamine propter gloriam vultus ejus, quam filii Israel non poterant intueri, Haec, inquit, verba, quae dixit Dominus facere ea: ambigue positum est, utrum ea facere ipse Dominus, an illi: sed utique manifestum est quod illi; jussit quippe ille quae fierent. Sed forte ideo sic positum est, ut ex utroque accipiatur; quia et Dominus facit, cum facientes adjuvat, secundum illud Apostoli, In timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13). CLXVIII. [Ib. XXXV, 24.] Omnis afferens demptionem, argentum et aes attulerunt demptionem Domino: tanquam diceret, Omnis qui attulit, attulit illud atque illud, inter caetera quae dicebat, et argentum et aes commemorans. Demptionem sane interpretati sunt latini, quod graecus habet ἀφαίρεμα. Appellata est autem demptio, eo quod sibi demeret qui Domino afferret.
CLXIX. [Ib. XXXV, 29.] Narrante Moyse commemoratum est quod ei dixit Deus de Beseleel eisdem verbis ac totidem, quod eum impleverit Spiritu divino sapientiae, et intellectus, et scientiae ad tabernaculi opera facienda, quae pertinent ad artes opificum: unde quid nobis videretur jam diximus (Supra, quaest. 138). Sed ideo nunc hoc idem commemorandum putavi, quia non frustra eisdem omnino verbis repetitum est, quibus antea Moysi a Domino fuerat intimatum. Sane novo more hic ars architectonica perhibetur, opificum ex auro et argento et quocumque metallo, cum illa dici soleat architectonica, quae pertinet ad fabricas aedificiorum.
CLXX. [Ib. XXXVI, 2 et 3.] Et omnes qui sponte vellent ire ad opera, ut consummarent ea, et acceperunt a Moyse omnes demptiones. In notitiam tantum Moyses pertulit quae Dominus opera fieri praeceperit, tabernaculum scilicet cum omnibus quae in eo essent, et vestes sacerdotales. Commemoravit autem quosdam, quibus dixit Spiritum divinitus datum, quo illa efficere possent: et tamen multi intelliguntur sponte ad eadem opera venisse quibus neque imperatum est, nec eorum nomina commemorata sunt a Domino dicta Moysi. Non ergo illi soli hoc munus divinitus habuerunt, qui nominatim commemorantur, sed fortasse praecipue atque excellentius. Laudandus est autem in his omnibus non attractus ad opus serviliter animus, sed liberaliter et sponte devotus. CLXXI. [Ib. XXXVI, 4, et 5.] Notandum quod illi qui sapientes appellantur, effectores operum sancti, etiam moribus tales erant, ut cum ipsi susciperent omnia quae populus offerebat, existimans necessaria ex quibus illa omnia complerentur, viderunt plus offerri quam erat necesse, et dixerunt Moysi; atque ille per praeconem ultra populum offerre prohibuit. Poterant autem, si vellent, multa auferre, sed modestia prohibuit, vel religio terruit. CLXXII. [Ib. XXXV, 2.] Posteaquam descendit Moyses de monte, opera commendantur tabernaculi construendi, et vestis sacerdotalis; de quibus faciendis antequam aliquid praeciperet, locutus est ad populum de sabbati observatione. Ubi non immerito movet, cum decem verba Legis acceperit in tabulis lapideis iterum, quas ipse excidit, ipse conscripsit; quare de sabbato solo, posteaquam descendit, populum admonuit. Si enim propterea decem praecepta Legis superfluum fuit ut populus iterum audiret; cur non fuit superfluum ut de sabbato audiret, cum et hoc in eisdem praeceptis decem legatur? An et hoc simile est velamento, quo faciem obtexit, quia splendorem vultus ejus filii Israel non poterant intueri? Nam ex decem praeceptis hoc solum populo praecepit, quod figurate ibi dictum est: alia quippe ibi novem sicut praecepta sunt, etiam in Novo Testamento observanda minime dubitamus. Illud autem unum de sabbato usque adeo figurata diei septimi observatione apud Israelitas velatum fuit, et in mysterio praeceptum fuit, et quodam sacramento figurabatur, ut hodie a nobis non observetur, sed solum quod significabat intueamur. In illa autem requie ubi opera servilia jubentur cessare, magna est altitudo gratiae Dei. Tunc enim fiunt cum requie opera bona, cum fides per dilectionem operatur (Galat. V, 6): timor autem tormentum habet, et in tormento quae requies? Unde timor non est in charitate (I Joan. IV, 18): charitas autem diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ideo sabbatum requies sancta Domino: Dei scilicet gratiae tribuenda, non nobis velut ex nobis. Alioquin nostra opera sic erunt, ut sint humana, aut peccata: aut cum timore, non cum dilectione; et ideo servilia sine requie. Plenitudo autem sabbati erit in requie sempiterna. Non enim frustra institutum est et sabbatum sabbatorum (Levit. XXV). CLXXIII. [Ib. XL, 9, 10.] Superius quando prius locutus est Deus de tabernaculo ungendo, dixit eadem unctione sanctificari illa omnia, et fieri sancta sanctorum. Altare autem holocaustomatum eadem unctione sanctificatum, dixerat fieri sanctum sancti: et hoc interesse videbatur, quod nihil eorum dixisset sanctum sanctorum, nisi quod tantum velo separabatur a sancto, id est, ubi erat arca testamenti et altare incensi (Exod. XXX, 26-38). Nunc autem cum eadem repeteret, dixit de tabernaculo uncto et his quae in illo essent, quod eadem unctione sanctificarentur, et fierent sancta: illud autem altare holocaustoniatum, de quo prius dixerat quod fieret sanctum sancti, eadem unctione nunc dixit fieri sanctum sanctorum. Unde datur intelligi tantumdem valere quod dictum fuerat sanctum sancti, quantum valet quod dictum est sanctum sanctorum: ac per hoc et illa omnia uncta, id est totum tabernaculum, et quaecumque in eo essent, quae prius appellaverat sancta sanctorum, tantumdem valere quod nunc ait sancta: nec unumquodque eorum dici tantummodo post istam unctionem sanctum sancti, verum etiam sanctum sanctorum; sicut altare holocaustomatum; ut jam nihil intersit, quantum ad hanc appellationem attinet, inter illa quae interius intra velum fuerant, id est ubi erat arca testimonii, et caetera foris, nisi quod illa interius ita dicebantur sancta sanctorum vel sanctum sanctorum, ut etiam ante unctionem sic appellarentur; caetera vero unctione sanctificata sunt, ut hoc nomen acciperent. Quod otio discutiendum est quid ista significent. CLXXIV. [Ib. XL, 19.] Cum Scriptura narraret quomodo Moyses constituerit tabernaculum, Extendit, inquit, aulaea super tabernaculum: non utique desuper tectum, sed cingens columnas; quia de columnis dixerat, quod statuerit tabernaculum. CLXXV. [Ib. XL, 29.] Cum dixit, Et super atrium in circuitu tabernaculi et altaris, manifestat altare holocaustomatum ad ostium tabernaculi forinsecus fuisse, ut atrio totum ambiretur, et altare esset infra atrium inter portam atrii et ostium tabernaculi.
CLXXVI. [Ib. XL, 34, 35.] Notanda est res multum mirabilis, quod nube descendente et implente tabernaculum, quae tamen gloria Domini dicitur, non poterat Moyses intrare tabernaculum, qui in monte Sina, quando Legem primitus accepit, intravit in nubem ubi erat Deus (Id. XIX, 20). Procul dubio ergo aliam personam tunc figurabat, aliam nunc: et tunc eorum qui participes fiunt intimae veritatis Dei; nunc autem Judaeorum, quibus gloria Domini, quae in tabernaculo est, quod est gratia Christi, tanquam nubes opponitur, non eam intelligentibus, et ideo non intrant in tabernaculum testimonii. Et hoc credendum est semel factum, mox ut constitutum est tabernaculum, significationis hujus causa, vel alicujus alterius. Neque enim semper sic erat nubes super tabernaculum, ut illuc Moyses intrare non posset; quandoquidem non removebatur nubes, nisi cum eis hoc signum dabatur disjungendi, hoc est castra movendi ex eo loco ubi erant; et accedendi quo nubes ducebat per diem, flamma per noctem (Exod. XIII, 21). Quae duo vicissim etiam super tabernaculum manebant, ubi castra posuissent, nubes per diem, flamma per noctem.
QUAEST. CLXXVII. De Tabernaculo. 1. Quoniam liber qui Exodus dicitur, in constitutione tabernaculi sumit terminum, de quo tabernaculo etiam per superiora ejusdem libri multa dicuntur, quae faciant difficultatem intelligendi, sicut solet omnis τοπογραφία, id est loci alicujus descriptio in omni historia facere; visum est mihi de toto ipso tabernaculo separatim dicere, quo intelligatur, si fieri potest, quale illud, et quid fuerit, interim proprietate narrationis inspecta, et in aliud tempus dilata figurata significatione: neque enim aliquid ibi fuisse putandum est, quod jubente Deo constitueretur sine alicujus magnae rei sacramento, cujus cognitio fidem formamque pietatis aedificet. 2. [Ib. XXVI, 1, 6.] Jubet ergo Deus Moysi facere tabernaculum decem aulaeorum de bysso torta, et hyacintho, et purpura, et cocco torto, Cherubim opere textoris: αὐλαίας quas Graeci appellant, Latini aulaea perhibent, quas cortinas vulgo vocant. Non ergo decem atria fieri jussit, sicut quidam negligenter interpretati sunt: non enim αὐλὰς, sed αὐλαίας dixit. Opere ergo textili Cherubim jussit in aulaeis fieri, quorum aulaeorum longitudinem esse praecepit cubitorum viginti octo, et latitudinem cubitorum quatuor. Cohaerere autem invicem aulaea, et conjungi inter se quinque hinc, et quinque inde, ut spatium quod eis cingeretur, hoc esset tabernaculi spatium. Quomodo autem inter se connecterentur eadem quina aulaea, ita praecepit, Facies illis, inquit, ansas hyacinthinas in ora summa aulaei unius ex una parte in commissuram; et sic facies superiora summa ad commissuram secundam: id est, ubi committitur aulaeum aulaeo, tertium scilicet secundo, quod secundum jam cum primo commissum est, id est conjunctum atque connexum, faciem contra faciem consistentia ex adverso singula; quoniam inter se jussit quina conjungi, ut ex adverso constituerentur. Utrum autem quadrum spatium his concluderetur, an rotundum, nondum apparet; sed apparebit cum de columnis coeperit dicere, quibus protenduntur aulaea. Non ergo amplius quam de trium connexione dicere voluit, quae fit in duabus commissuris, secundi ad primum, et tertii ad secundum, ut ex hac veluti regula caetera jungerentur. Ansas ergo praecepit fieri primo aulaeo quinquaginta, ex una parte qua illi fuerat committendum secundum; et ansas quinquaginta tertio aulaeo, ex ea parte qua secundo conjungebatur: ipsum autem secundum, id est inter utrasque ansas quinquagenas medium, circulos habere voluit quinquaginta aureos, utique ex una parte, per quos conjungeretur quinquaginta ansis aulaei primi; ac per hoc consequens erat ut ex alia quoque parte circulos totidem haberet, per quos conjungeretur ansis aulaei tertii. Quod breviter Scriptura ita dixit: Et facies circulos quinquaginta aureos, et conjunges aulaeum ad aulaeum circulis, et erit tabernaculum unum. Circuli ergo quinquaginta aurei secundi aulaei, inserebantur quinquaginta ansis hyacinthinis primi aulaei; quinquaginta circuli inserebantur et quinquaginta ansis tertii aulaei; et deinceps ita caeteri connectebantur, ut quinque complecterentur, atque ex adversa parte alia similiter quinque. 3. [Ib. 7-11.] Deinde dicit, Et facies vela capillacia operire super tabernaculum: id est, quae venirent super, non a parte tecti, sed supercingendo. Dicimus enim et sic aliquid superponi, non quemadmodum tectum domus, sed quemadmodum tectorium parietis, tanquam super lineam fasciam. Undecim, inquit, vela facies ea. Longitudo veli unius erit triginta cubitorum, et quatuor cubitorum latitudo veli unius: mensura eadem erit undecim velorum. Et conjunges quinque vela in se, et sex vela in se. Quomodo illa aulaea voluit quina conjungi, sic ista vela quinque et sex, quae undecim erant, non decem. Et duplicabis, inquit, velum sextum secundum faciem tabernaculi: ne moveret quia impariliter alterutrum incurrebant sex et quinque. Deinde dicit etiam ista vela capillacia, quemadmodum sibimet jungerentur. Et idem dicit, sed fortasse planius, Et facies, inquit, ansas quinquaginta in ora veli unius, quod contra medium est, id est, contra secundum, quia ipsum erit medium inter primum et tertium: secundum commissuram, id est, juncturam. Et quinquaginta ansas facies super oram veli, quod conjunctum est ad secundum velum, id est super oram tertii veli, qua conjungitur secundo. Et facies circulos aereos quinquaginta, et conjunges circulos de ansis; et conjunges vela, et erit unum. Circulos ergo medio velo voluit apponi, id est secundo, quibus quiquagenis ausis jungeretur primo et tertio. Nihil hic aliud est, nisi quod circulos non aureos, sed aereos fieri nunc praecepit. Ansas autem in aulaeis hyacinthinas dixerat: in velis autem capillaciis quoniam tacuit cujusmodi essent ansae, quid nisi capillacias eas credibilius accipimus? 4. [Ib. 12-14.] Quod deinde sequitur ita est ad intelligendum difficile, ut verear ne exponendo fiat obscurius. Dicit enim, Et suppones in velis tabernaculi dimidium veli quod superaverit, subteges quod abundat de velis tabernaculi, subteges post tabernaculum. Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis de longitudine velorum tabernaculi, erit contegens super latera tabernaculi, hinc atque hinc ut operiat. Cum sextum velum jusserit duplicari secundum faciem tabernaculi, quid dicat superare in velis dimidium veli; et quid dicat, Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, cum dimidium veli quindecim cubita sint, quoniam triginta cubitorum jussit esse unum velum, quis facile intelligat? Aut si propterea superat de longitudine velorum, quia prima aulaea de bysso et cocco et purpura et hyacintho viginti octo cubitis longa esse praecepit, ista vero capillacia triginta cubitorum esse voluit, duobus cubitis superantur singula aulaea a singulis velis capillaciis: quae in summam ducta, excepto undecimo quod duplicari jussit, viginti cubita excrescunt, quibus superatur ambitus aulaeorum ambitu capillaciorum. Decem quippe velorum cubita bina, quibus longiora erant, viginti faciunt: quorum ex utroque latere decem hinc et decem inde poterant superare, non cubitum ex hoc et cubitum ex hoc, sicut Scriptura loquitur. Quapropter differenda mihi videtur hujus loci expositio, donec tabernaculum columnis omnibus, cum atrio, quod circumponitur, omni ex parte consistat. Fortassis enim per anticipationem aliquid dicit de his velis capillaciis, quod ad illa proficiat, de quibus nondum locutus est. Quod enim dicit, Et facies vela capillacia operire super tabernaculum, utrum universum tabernaculum his velis cooperiri velit cum atrio scilicet, de quo circumponendo postea loquitur; an hoc interius tabernaculum, quod decem aulaeis fieri jussit, incertum est. Sequitur ergo et dicit, Et facies operimentum tabernaculo, pelles arietum rubricatas. Etiam hoc operimentum utrum universo tabernaculo fieri jusserit in circuitu, an interiori tantum, similiter habetur incertum. Quod vero adjungit, Et operimenta pelles hyacinthinas desuper, hoc non in circuitu, sed a tecto velut camera accipiendum est. 5. [Ib. 15-21.] Et facies, inquit, columnas tabernaculo de lignis imputribilibus: decem cubitorum columnam unam, et cubiti unius et dimidii latitudinem columnae unius; duos anconiscos columnae uni consistentes ex adverso: sic facies omnibus columnis tabernaculi. Quare jusserit fieri hos anconiscos, de quibus antea dixi quid essent (Supra, quaest. 109), non satis mihi apparet. Si enim ad columnas portandas fierent, quatuor ut minimum fierent: si autem ubi serae incumberent, etiam plures fierent; nam quinas seras singulis columnis distribuit. Nisi forte in his anconiscis non aliquis usus, sed sola significatio sit, sicut in velo undecimo capillacio. Nam columna duos anconiscos velut brachia hinc atque hinc extendens, figuram crucis reddit. Nunc jam videamus numerum columnarum, in quibus et forma tabernaculi possit adverti, utrum quadra, an rotunda sit, an oblongam habeat quadraturam, lateribus longioribus brevioribus frontibus sicut pleraeque basilicae construuntur: hoc enim potius hic evidenter exprimitur. Nam ita dicit: Et facies columnas tabernaculo, viginti columnas ab latere isto, quod respicit ad aquilonem. Et quadraginta bases argenteas facies viginti columnis, duas bases columnae uni in ambas partes ejus. Et latus secundum contra austrum viginti columnas, et quadraginta earum bases argenteas; duas bases columnae uni in ambas partes ejus, et duas bases columnae uni in ambas partes ejus. Repetitio non moveat; quia locutionis est, ut omnes ita intelligantur de quibus non dicit. De basibus autem jam antea diximus, cur una columna duas habeat, quia et capita hoc loco bases vocat (supra, quaest. 110). 6. [Ib. 22-25.] Videmus igitur vicenis columnis porrecta duo latera tabernaculi aquilonis et austri: duo sunt reliqua, orientale et occidentale, quae si totidem columnas habuissent, procul dubio quadrum esset. Quot autem habeat, de occidentali non tacetur, de orientali tacetur: utrum quia non habuit, et sola illic sine columnis extendebantur aulaea ab extrema columna unius lateris usque ad alterius alteram extremam; an aliqua causa taceantur, ut etiam tacitae intelligantur, nescio. Postea quippe ex ipsa parte orientis decem columnae commemorantur, sed atrii de quo post loquitur, quod huic tabernaculo circumponi jubet. Commemoratis ergo lateribus tabernaculi aquilonio et australi in vicenis columnis, deinde sequitur et adjungit, dicens: Et retro tabernaculum per partem quae est contra mare, facies sex columnas: et duas columnas facies in angulis tabernaculi a posterioribus, et aequales deorsum versus; et in se convenientes erunt, aequales de capitibus in commissuram unam. Sic facies ambobus duobus angulis; aequales sint. Et erunt octo columnae, et bases earum argenteae sexdecim: duae bases columnae uni, ut duae bases columnae uni in ambas partes ejus. De basibus similis ratio et similis locutio est. Latus itaque occidentis, nam hoc est ad mare, columnis octo extenditur; sex mediis, et duabus angularibus quas aequales ad unam commissuram dicit esse debere; credo quod angulus duo in se latera committat, et sit columna angularis lateri utrique communis, ista occidentali et aquiloniae. illa occidentali et australi. Quod autem dicit etiam aequales deorsum versus hoc utique dicit, ut ad perpendiculum librarentur, ne robustiores essent infra quam supra, sicut pleraeque columnae sunt. 7. [Ib. 26-29.] Deinde dicit: Et facies seras de lignis imputribilibus, quinque uni columnae ex una parte tabernaculi; et quinque seras columnae lateri tabernaculi secundo; et quinque seras columnae posteriori lateri tabernaculi, quod est ad mare. Mirum si dubitari potest, latus orientale columnas non habuisse in hoc interiore tabernaculo, cui postea circumponitur atrium Singulas quasque igitur columnas omnium trium laterum habere seras quinas jubet. Et sera, inquit, media inter medias columnas pertranseat ab uno latere in aliud latus. Hoc videtur dicere, ut de columna in colamnam sera perveniret, et per intervallum columnarum porrigeretur a latere unius usque in latus alterius: ac per hoc una ex his omnibus columna non erat habitura proprias quinque seras; ad quam extremam quinque perveniebant a columna sibi proxima venientes. Et columnas, inquit, inaurabis auro, et annulos facies aereos, in quos induces seras, et inaurabis auro seras. Ne columnae foraminibus cavernarentur, quo intrarent serae, annulos fieri jussit, quibus ex utraque parte continerentur fines serarum. Proinde intelliguntur hi annulli fixis in ligno ansulis pependisse, ut extremas partes serarum possent capere et continere. 8. [Ib. 30-37.] Et eriges, inquit, tabernaculum secundum speciem quae monstrata est tibi in monte. Et facies velamen de hyacintho et purpura et cocco torto et bysso neta; opus textile facies illud Cherubim. Et superimpones illud super quatuor columnas imputribiles inauratas auro, et capita earum aurea, et bases earum quatuor argenteae. Et pones velamen super columnas, et induces illuc, interius quam velamen est, arcam testimonii: et dividet vobis velamen inter medium sancti et inter medium sancti sanctorum. Et cooperies de velamine arcam testimonii in sancto sanctorum. Haec omnia manifesta sunt, interius intra velamen hoc quatuor columnis impositam fuisse arcam testimonii: quam non sic operiri jussit velamine, ut super arcae cooperculum jaceret velamen, sed ut contra statueretur. Deinde dicit: Et pones mensam foris extra velamen; et candelabrum contra mensam in parte tabernaculi, quae respicit ad austrum: et mensam pones in parte tabernaculi, quae respicit ad aquilonem. Etiam hoc planum est. Quod autem sequitur, Et facies adductorium de hyacintho et purpura et cocco torto et bysso torta, opus variatoris. Et facies velamini quinque columnas, et inaurabis illas auro, et capita earum aurea: et conflabis eis quinque bases aereas: cui usui velamen hoc fiat quinque columnis extentum, post apparebit, nam hic non apparet. Vult enim illud esse velamen ostii tabernaculi, hujus videlicet interioris, cui circumponitur atrium. Deinde jubet altare fieri sacrificiorum et holocaustomatum; et dicit quemadmodum fiat: nondum autem dicit ubi ponatur; sed hoc quoque post apparebit. 9. [Ib. XXVII, 9-13.] Hinc jam de atrio loquitur usque in finem, quod circumponendum est tabernaculo illi, de quo prius constituendo locutus est. Et facies, inquit, atrium; quod dicitur graece αὐλὴν, non αὐλαίαν: quod quidam interpretes nostri non discernentes, et hoc et illa aulaea, quas αὐλαίας non αὐλάς Graeci dicunt, atria interpretati sunt dicentes, Et facies tabernaculum decem atriorum, ubi decem aulaeorum dicere debuerunt. Nonnulli autem multo imperitiores, januas interpretati sunt et αὐλὰς et αὐλαίας. Sicut autem in lingua latina invenimus aulaea, quas Graeci αὐλαίας vocant; ita quam illi appellant αὐλὴν, nostri aulam vocaverunt. Sed jam non atrium isto nomine, sed domus regia significatur in latina lingua; apud Graecos autem, atrium. Ergo, Et facies, inquit, atrium tabernaculo in latere quod respicit ad austrum; et tentoria atrii ex bysso torta; longitudo sit centum cubitorum uni lateri: columnae eorum viginti, et bases earum aereae viginti; et circuli earum, et arcus earum argentei. Sic et lateri quod est ad aquilonem, tentoria centum cubitorum longitudinis; et columnae eorum viginti, et bases earum aereae viginti, et circuli earum, et arcus columnarum, et bases inargentatae argento. Latitudo autem atrii quae est ad mare, tentoria ejus quinquaginta cubitorum; columnae eorum decem, et bases earum decem. Et latitudo atrii quod est ad orientem, quinquaginta cubitorum; columnae ejus decem, et bases earum decem. 10. Hic jam videmus commemorari columnas ab oriente, cum loquitur de atrio, et eas decem dicens cum basibus aereis, sicut dixit etiam de occidentalibus: ubi difficillima oritur quaestio. Nam facile est quidem ut accipiamus ab oriente unum ordinem columnarum ad atrium pertinentium, quo tabernaculum interius per omnes quatuor partes cingitur; quia non habebat ex ea parte columnas tabernaculum interius: ab occidente autem ubi jam erant interioris tabernaculi columnae octo, quomodo etiam istas decem, quas exterioris atrii commemorat, accepturi sumus, tanquam ab occidente duo sint ordines columnarum, interiorum octo, et exteriorum decem? Quod si ita est, longiora erunt etiam latera atrii exterioris, quam tabernaculi interioris, ut sit unde ab extremo in extremum alius columnarum ordo dirigatur, et non incurrat in ordinem priorem ad interius tabernaculum pertinentem. Et si hoc est, consequens erit ut vicenae illae columnae duorum laterum tabernaculi interioris, austri et aquilonis, intervallis brevioribus dirimantur, quam illae vicenae quas habet atrium exterius ex eisdem lateribus. Et quia illi exteriores ordines vicenarum columnarum, sicut Scriptura loquitur, centena cubita tenent; isti interiores totidem columnarum quotlibet minus cubita teneant, quoniam hoc Scriptura non expressit, consequens erit ut octo columnae illae tabernaculi interioris in latere occidentali rariores sint quam vicenae illae ejusdem tabernaculi australes et aquiloniae, ut possit comprehendi spatium quantum sufficit decem illis aulaeis circumtendendis, quibus primitus dixit hoc tabernaculum fieri. Habent enim cubita vicena et octona, quae fiunt simul ducenta octoginta: quorum si centena essent in lateribus duobus austri et aquilonis, ubi vicenarum columnarum ordines sunt, quadragena utique cubita tenderentur per alia duo latera orientis et occidentis, et proportione occurrerent in octo columnis cubita quadraginta, sicut in viginti columnis cubita centum; sed non essent longiora latera exterioris atrii, quoniam centenis cubitis definita sunt; et ideo non esset quemadmodum ille ordo decem columnarum ab angulo australi in angulum aquilonium includeret ordinem interiorum octo columnarum. Proinde ut atrio undique circumdetur interius tabernaculum, oportet illud esse etiam longitudinis brevioris: atque ita necesse sit vicenas ejus columnas in duobus lateribus, quibus in longum porrigitur, densius constitui, quam sunt atrii exterioris etiam ipsae vicenae; et rarius octo columnas tabernaculi interioris a parte occidentis, quam decem ex eadem parte atrii exterioris: quoniam quidquid minus cubitorum ex illis aulaeis extenditur in columnis vicenis duorum laterum ad austrum et ad aquilonem, compensandum est latitudine orientalis et occidentalis lateris, ut ducenta octoginta cubita consummentur aulaeorum. Non enim sicut de velis capillaciis, ubi unum plus est, ita et de his aulaeis jussit aliquid duplicari. Quapropter si tantum breviatur longitudo tabernaculi interioris, quod ab atrio exteriore posset includi, ut in vicenis ejus columnis non centena cubita tendantur aulaeorum; sed verbi gratia, ut minimum nonagena et sena, ut quaternis cubitis breviora sint: haec ipsa quaterna cubita, id est octo cubita in duos aliis lateribus utique tendenda sunt, orientali et occidentali; ac sic in illis octo columnis occidentalibus tabernaculi interioris non extenduntur cubita quadraginta, sed quadraginta quatuor, et alia quadraginta quatuor ab oriente. Cum ergo in decem columnis exterioris atrii tenduntur cubita quinquaginta, in octo autem interioris tabernaculi tenduntur cubita quadraginta quatuor, rariora inveniuntur intervalla interiorum octo columnarum quam exteriorum decem: quia si paria essent, ita in columnis octo quadraginta cubita tenderentur, sicut quinquaginta tendebantur in decem; quoniam quod sunt proportione octo ad decem, hoc sunt quadraginta ad quinquaginta. Quinarium quippe numerum quadraginta octies habent, quinquaginta decies 11. [Ib. 14-16.] Nec nos moverent columnarum intervalla disparia, quod densiores in lateribus longitudinis ponerentur, ubi vicenae sunt, rariores autem in latere latitudinis, ubi octo sunt, nisi aliud existeret quod urgeret mutare sententiam. Cum enim commemorasset longitudinem atrii ad mare habere tentoria quinquaginta cubitorum, et columnas decem, et bases earum decem; et latitudinem atrii ad orientem item quinquaginta cubitorum, et columnas decem et bases decem; atque his dictis perfecta videretur forma tabernaculi cum atrio suo undique ambiente, injecit aliud, quod ubi et quomodo intelligendum sit, difficillime reperitur: Et quindecim, inquit, cubitorum tentoriorum altitudo lateri uni: columnae eorum tres, et bases earum tres. Et latus secundum, quindecim cubitorum tentoriorum altitudo: columnae eorum tres, et bases earum tres. Et portae atrii tegumen viginti cubitorum altitudo de hyacintho et purpura et cocco neto et bysso torta, varietate acu picta: columnae earum quatuor et bases earum quatuor. Haec ubi constituantur, perfecta illa forma tabernaculi, non video: sed plane video eumdem esse numerum columnarum decem, in tribus et tribus et quatuor, ternis scilicet a lateribus et quatuor in medio. Ac per hoc tentoria illa quinquaginta cubitorum non contexta erunt, ne aditus in atrio nullus sit: sed quindenis cubitis media viginti cubita separabuntur, ut faciant portae tabernaculi tegimen, hoc est velum, quod ornamento velamentoque dependeat, et teneat spatium quatuor columnarum, quod portae atrii deputatum atque separatum est. Ideo velamen ipsum a lateribus quindenum cubitorum divisum atque separatum, etiam specie distingui voluit, ut opere acu picto quatuor illis coloribus variaretur. Sed latera illa quindenum cubitorum hinc atque hinc ternas columnas habentium, si ad eamdem lineae rectitudinem portae atrii conjungantur, non erit spatium inter decem columnas exterioris atrii et octo interioris tabernaculi, ubi sit altare quinque cubitorum, quadrum occupans spatium; et ante ipsum altare, ubi serviatur altari; et inter ipsum et ostium tabernaculi interioris, ubi sit labrum aeneum. Sic enim poni jussum est, unde manus et pedes sacerdotes lavent, quando intrant tabernaculum, vel quando accedunt ut altari deserviant: quod nisi foris a tabernaculo in atrio intellexerimus, quomodo possunt prius lavare manus et pedes, et sic tabernaculum introire? Foris autem ab atrio non possumus altare statuere; quia et tabernaculum et altare circumdari atrio praecepit. Restat igitur ut illa latera quindenum cubitorum hinc atque hinc, et columnarum ternarum, sic accipiamus a lateribus, ut ipsa faciant intervallum totidem cubitorum inter portam atrii et ostium tabernaculi interioris: portam quidem patentem viginti cubitis in quatuor columnis, et habentem velum acu picto opere variatum viginti cubitorum; ostium vero tabernaculi interius, ubi ponatur velamen illud in quinque columnis extentum: quod utique non intra illum ordinem octe columnarum, sed extra foris ad atrium positum intelligere debemus. Tunc enim erit velum ostii tabernaculi, quod ostium tanquam valvis aperiebatur, ubi aulaea inter se circulis et ansis non conjungebantur. Aut si forte intra illum ordinem octo columnarum tabernaculi interioris, opponebatur hoc velamen in quinque columnis ostio tabernaculi, ut quando aperiebatur, interiora non nudarentur, ne a prospicientibus viderentur; quod tamen velamen sive interius ab illo ordine columnarum, sive exterius poneretur, quod non satis elucet: procul dubio distabat moderato intervallo ab eodem ordine columnarum, ne quinque columnae ad quatuor columnas densius constipatae, intercluderent potius aditum, quam velarent. 12. Secundum istum itaque modum, et secundum hanc formam tabernaculi nihil jam opus est vicenas illas columnas laterum interioris tabernaculi ad austrum et aquilonem constituere densiores, et rariores illas octo facere quae ab occidente fuerant. Decem quippe illae atrii exterioris ab eadem parte occidentis non longum ordinem faciunt columnarum, quo includantur octo interiores, sed ternis ab utroque que latere constitutis, et quatuor in porta, spatium concludunt, ubi et altare sit holocaustomatum intra portam atrii ante ostium tabernaculi; et labrum inter ostium tabernaculi et altare; et intervallum necessarium ministerio inter altare et portam atrii: et sic illud totum spatium atrii concluditur columnis decem, tribus ab aquilone, et tribus ab austro, et quatuor ab occidente, tanquam si II graecam litteram facias. Et sic adjungebatur idem spatium longiori ordini columnarum tabernaculi interioris, tanquam si ad litteram memoratam, ex ea parte qua non habet, adjungas litterae productionem quae iota dicitur; ut ejus parte quae in medio est, ab eo latere concludatur, et restent hinc atque inde ex ipso iota reliquae partes. Poterant ergo numerari decem columnae in illo longo ordine partis occidentalis tabernaculi interioris, sed cum illis octo adderentur duae, quae fuerant ultimae in ordinibus laterum atrii aquilonis et austri. Nam et illae decem quae proprie ad atrium pertinerent a parte occidentis, unde et intrabatur ad tabernaculum, ternas habebant in lateribus, et quatuor in fronte, ubi porta erat, atque ita spatium usui sacrificiorum necessarium intra atrium ante tabernaculum amplectebantur. In ternis autem columnis quae fuerant a lateribus, tentoria erant de bysso quindenorum cubitorum: in quatuor autem ubi porta erat, velum erat viginti cubitorum acu picto opere variatum. 13. [Ib. XXXVIII, 9-18.] Nec moveat quod ait Scriptura, Quindecim cubitorum tentoriorum altitudo lateri uni: columnae eorum tres, et bases earum tres. Et latus secundum quindecim cubitorum tentoriorum altitudo: columnae eorum tres, et bases earum tres. Et portae atrii tegumen viginti cubitorum altitudo. Altitudinem quippe eamdem dicit, quae fuerat longitudo tentoriorum. Eadem quippe altitudo est cum texuntur, quae longitudo est cum tenduntur. Quod ne suspicari videamur, alio loco idipsum Scriptura commemorans ait, Et fecerunt atrium quod est ad austrum, tentoria atrii de bysso torta, centum per centum: id est, centum cubita tentoriorum per centum cubita spatii quod tenebant viginti columnae. Deinde sequitur: Et columnae eorum viginti, et bases earum viginti aereae. Et latus quod ad aquilonem centum per centum, et columnae eorum viginti, et bases earum viginti aereae: et latus quod est ad mare, aulaea quinquaginta cubitorum: columnae eorum decem, et bases earum decem. Eadem dicit aulaea quae tentoria. Et latus quod est ad orientem quinquaginta cubitorum tentoria. Post haec redit ad posteriora tabernaculi, ut ostendat quemadmodum illae decem columnae spatium de quo loquebatur, atrii complectebantur. Quindecim cubitorum, inquit, quod est a dorso. Dorsum appellat, quia posteriora tabernaculi erant, id est a parte occidentis. Et columnae, inquit, eorum tres, et bases earum tres. Et a dorso secundo hinc et hinc secundum portam atrii aulaea quindecim cubitorum: columnae eorum tres, et bases earum tres. Manifestum est certe eadem duo dorsa dici hoc loco, cum commemorantur omnia quemadmodum facta sint, quae latera dicebantur, quando praecipiebatur ut fierent: latera scilicet quia hinc atque inde conjuncta portae occidentalis atrii spatium concludebant; dorsa vero, quod a tergo tabernaculi erat haec pars atrii, id est a parte occidentali. Sequitur autem et dicit: Omnia aulaea atrii de bysso torta, et bases columnarum aereae, et ansae earum argenteae, et capita earum inargentata argento; et columnae inargentatae argento, omnes columnae atrii. Deinde adjungit quod nondum isto loco commemoraverat: Et vela memorati atrii opus variatoris, de hyacintho et purpura et cocco neto et bysso torta; viginti cubitorum longitudinem et latitudinem. Ecce ubi apparet eamdem dictam superius altitudinem, quae aulaeorum extentorum fuerat longitudo. Denique addit: Et latitudinem quinque cubitorum. Tot enim cubitis latitudinis erigebantur tentoria exterioris atrii, sicut interioris cubitis quatuor. Sic autem et superius dixerat: Longitudo autem atrii centum per centum, et latitudo quinquaginta per quinquaginta, et altitudo quinque cubitorum ex bysso torta. Hanc latitudinem dicens quam postea altitudinem dixit; quoniam quae jacentium latitudo est, eadem erectorum altitudo. Sicut quod paulo ante commemoravi, quae cum texuntur altitudo est, eadem cum tenduntur longitudo est. 14. [Ib. XXVI, 12, 9, 13.] Nunc jam quod distuleram, videamus; quomodo ex hac forma universi tabernaculi, quam sicut potui ante oculos collocavi, difficultas illa solvatur de capillaciis velis. Quae fortasse ideo erat abstrusior, quia per anticipationem ibi aliquid dictum est, quod proficeret operi, de quo postea fuerat locuturus, cum atrium tabernaculo circumponendum describeret. Nunc itaque verba ipsa videamus. Et suppones, inquit, quod superabit in velis tabernaculi, dimidium veli quod superabit subteges; quod abundat in velis tabernaculi, subteges post tabernaculum. Hoc totum quod dictum est unum sensum habet, quia dimidium veli quod superaverit, hoc est, id quod abundaverit de velis tabernaculi, subtegendum est post tabernaculum. Quomodo ergo superet, id est, abundet et restet dimidium veli, ex illa serie connexorum velorum oportet inquirere: quoniam quinque in se, et sex in se connecti voluit, sicut superius loquens dixerat, sextum velum a facie tabernaculi duplicandum, id est ab oriente. Toties enim posteriora tabernaculi a parte occidentis esse significavit, id est ad mare. Quid igitur facies tabernaculi, nisi pars illa intelligenda est quae est ad orientem? Pars ergo illa qua vela quinque connexa sunt, habet cubita centum quinquaginta, hoc est quinquies tricena (tricenorum enim cubitorum erant singula, sicut ea Deus fieri jusserat): illa vero pars in qua erant non quinque, sed sex vela sibimet similiter connexa, cubita habebat centum octoginta, id est sexies tricena, ac per hoc duplicato ex eis uno velo, sicut jussum est, secundum faciem tabernaculi, minuebantur in ea duplicatione cubita quindecim; quibus detractis, centum sexaginta quinque remanebant. Et ideo post centum quinquaginta cubita, quibus illi parti quinque velorum etiam ista pars sex velorum aequabatur, superabant atque abundabant cubita quindecim. Illinc enim erant a parte quinque velorum, cubita centum quinquaginta: hinc autem a parte sex velorum, duplicato uno velo secundum faciem tabernaculi, erant cubita centum sexaginta quinque. Plus ergo habebat pas ista cubita quindecim. Hoc dicit dimidium veli, quod jubet subtegi post tabernaculum, ut quia illud a facie duplicatum est, hoc dimidium redundans a posteriore parte tabernaculi non duplicaretur, sed subtegeretur, id est, omnia ipsa quindecim cubita subtermissa tegerentur: ac sic et ipsa illi longitudini detraherentur, sicut illa itidem quindecim a facie tabernaculi unius veli duplicatione detracta sunt: eoque modo centum quinquaginta cubitis quinque velorum occurrerent ex alia parte centum quinquaginta cubita sex velorum; triginta scilicet cubitis de centum octoginta detractis, a facie tabernaculi velo duplicato, et a posterioribus tabernaculi dimidio velo subtecto. 15. Jam illud quod sequitur aliud est, et aliam quaestionem infert, propter quam maxime hujus loci expositionem differendam putavi, ut prius et formam constituendi tabernaculi, et de atrio circumponendo quod scriptum est videremus. Sequitur ergo: Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis de longitudine velorum tabernaculi, erit contegens super latera tabernaculi hinc atque hinc, ut operiat. Aliud est quod superabit una pars sex velorum aliam partem quinque velorum, propter ampliorem velorum numerum, unde jam diximus: aliud quod superabit de longitudine velorum, unde nunc dictum est. Ita enim non pars parti comparatur, et altera alteram superare invenitur; illa scilicet, quae vela sex habet, illam quae vela quinque habet; quae ambae ut sibimet aequarentur, a facie tabernaculi facta est unius veli duplicatio, a tergo dimidii subtectio: sed ipsa vela capillacia comparata aulaeis, ex quibus decem jussit fieri interius tabernaculum quatuor coloribus textis, longiora reperiuntur cubitis binis. Ea enim erant aulaea singula cubitorum viginti octo, ista triginta: ideo hic non ait, Ex eo quod superat de velis; sed, Ex eo quod superat velis de longitudine velorum. Quid est ergo, Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, erit contegens super latera tabernaculi, nisi quia illa longitudo in qua binis cubitis vela capillacia longiora sunt aulaeis, singulis singula, non tota in unam partem cogenda est, id est, ut quidquid superat, ad posteriora tabernaculi colligatur; sed distribuatur ex aequo, tantumque ejus ad priora tabernaculi, quantum ad posteriora tribuatur: id est, quoniam duo cubita in singulis velis eamdem quae superat longitudinem faciunt, ut cubitum inde auferat pars ista, et cubitum illa; ita de singulis cubitis suis habebit pars ista cubita decem, et illa de suis singulis docem; quoniam decem vela binis cubitis longiora, viginti cubitorum longitudinem faciunt, qua videntur superare serie sua seriem aulaeorum? 16. Deinceps videndum est haec viginti cubita, quae superant de longitudine velorum, cui spatio cingendo proficiant. Si enim velis capillaciis interius tabernaculum circumtegitur, ita superant, ut quid ex eis cooperiatur non sit omnino. Unde restat etiam ipsa subtegi, et subtegendo detrahi, quod Scriptura non dicit. Aulaea quippe decem, quae habent cubita vicena et octona, quibus interius tenditur tabernaculum, circumplectuntur spatium quantum possunt circumplecti cubita ducenta octoginta: unde latera illa longiora australe et aquilonium, habentia vicenas columnas, auferunt ex his cubitis centena cubita; restant octoginta, quae duobus reliquis lateribus brevioribus, orientali quod non habet ordinem columnarum, et occidentali ubi erant columnae octo, quadragena distribuantur. Proinde in capillaciis velis, quoniam detractis triginta cubitis trecenta restabant, si trecentis cubitis capillaciorum velorum, ducenta octoginta cooperiantur aulaeorum, ita supererunt viginti, ut non sit quod ex eis legatur. Proinde duo illa cubita, quae singula capillacia plus habent, ex quibus summa viginti cubitorum collecta est, sic distribuenda sunt, Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc; id est, ne omnia in unam partem cogantur, ut proficiant operiendis lateribus tabernaculi, sed exterioris atrii, id est, omnia illa trecenta cubita velorum capillaciorum extrinsecus tabernaculum cingant. Adjunctis quippe lateribus atrii exterioris centenum cubitorum, id est, austri et aquilonis, quinquagena cubita supersunt orientis et occidentis, quae omnia fiunt trecenta, quibus cooperiendis capillaciorum trecentena sufficiunt. Hoc est quod ait, Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc; id est, distributio duorum cubitorum, quibus unumquodque velum capillacium longius est, hoc est ex eo quod superat velis de longitudine velorum, erit contegens super latera tabernaculi; illa scilicet exteriora quae ad atrium pertinent, hinc atque hinc ut operiat: nec illa ipsius atrii, quae centenis cubitis et vicenis columnis tenduntur; ipsa enim non sunt facta longiora, quam illa interioris tabernaculi quae decem aulaeis tenduntur, et vicenas etiam ipsa columnas habent. Nam sicut interioris tabernaculi duo latera ab aquilone et austro centenis cubitis porriguniur, ita et exterioris atrii. Non ergo ad ipsa exteriora totidem columnarum latera tegenda capillaciorum velorum proficit longitudo, qua longitudinem superant aulaeorum. Tantum enim dant exterioribus lateribus, quantum et interioribus darent, id est cubita centena, quae fiunt ducenta: sed quia lateribus orientis et occidentis sufficerent latera quadragena, si tantummodo interius tabernaculum velis capillaciis cingeretur; additis autem lateribus atrii crevit tabernaculi latitudo, ut tegendis lateribus orientali et occidentali jam non quadragena, sed quinquagena cubita sint necessaria: ad ea tegenda proficere potuit capillaciorum velorum longitudo amplior quam aulaeorum; ut non ambo cubita, quibus binis longiora sunt, ex una parte impenderentur, sed cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc; ac sic haberet ex ipsa superabundantia latus orientale cubita decem, et occidentale alia decem. Viginti enim fiunt bina decem: quia veli undecimi cubita triginta duplicatione et subtectione ab hoc ambitu detrahuntur. 17. Sed quoniam id quod latine interpretatum est, Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis de longitudine velorum tabernaculi, erit contegens super latera tabernaculi, graecus habet πλάγια, quae latini nonnulli non latera, sed obliqua interpretati sunt, merito movet, quia etsi nihil hic videatur obliquum, ubi omnes anguli quatuor laterum recti sunt; πλάγια tamen dici latera illa non possunt, quorum unum est in facie, alterum retro, id est, orientale et occidentale, sed πλάγια dici possunt a dextro et a sinistro, id est, aquilonium et australe: cum ergo non sint ea πλάγια quae habent cubita quinquagena, quibus lateribus tegendis proficere potuisse diximus superantem longitudinem capillaciorum velorum; quomodo erit verum, Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis de longitudine velorum tabernaculi, erit contegens super latera tabernaculi? Sed nimirum de illis lateribus tegendis loquitur, quae etiam dorsa appellat quindenorum cubitorum columnarumque ternarum, quae cum porta atrii habente cubita viginti et columnas quatuor, quinquaginta complent cubita et columnas decem. Haec latera ex istis suis finibus in medio posuerunt atrii portam, ex illis autem ostium tabernaculi: inter portam atrii et ostium tabernaculi spatium jacet, quantum cubita illa concludunt viginti a porta, et dextra laevaque quindena. In eo spatio est altare holocaustomatum intra portam atrii ante ostium tabernaculi; et inter altare et ostium tabernaculi labrum aereum, ubi sacerdotes manus et pedes lavabant. Diligenter autem mensuris examinatis, fortasse in istis lateribus ternarum columnarum, quae πλάγια graece dicta sunt, nonnulla etiam obliquitas invenitur; ut non frustra quidam interpretes nostri obliqua interpretarentur, quae in graeco πλάγια repererunt. Non enim vela capillacia quindenis cubitis suis possunt tegere quindena cubita tentoriorum in illis lateribus, nisi posterioribus partibus tabernaculi, antequam ad illa latera deflectantur, non amplius quam dena cubita impenderint. Ac sic ex linea recta posterioris tabernaculi, id est a parte occidentis; quae linea cum habuisset octo columnas pertinentes ad interius tabernaculum, decem habere coepit additis lateribus atrii exterioris; et cum habuisset cubita quadraginta ad octo columnas pertinentia, quinquaginta habere coepit in columnis decem: ex hac ergo linea cum tecta fuerint velis capillaciis dena cubita ab utroque angulo venientia, restabunt in medio triginta non tecta velis capillaciis, sed illis tantummodo aulaeis; in quorum triginta cubitorum medio, per quotlibet cubita tenderentur, erat ostium tabernaculi. Proinde illa latera ternarum columnarum et quindenorum cubitorum, si ex illis finibus suis quibus jungebantur portae atrii, patebant inter se cubitis viginti, quia tantum habebat porta quae illa latera dirimebat; ex aliis autem finibus quibus haerebant posteriori illi lineae tabernaculi, de qua locuti sumus, habebant inter se cubita triginta; procul dubio erant obliqua: quoniam plus inter se patebant ex hac parte ubi habebant media cubita triginta, quam ex illa parte ubi habebant media cubita viginti. Ita illa decem cubita capillaciorum velorum, quod erat dimidium abundantis longitudinis, quae proficiebant posteriori parti tabernaculi, hoc est occidentali, sicut alia decem proficiebant priori parti, id est orientali, quinis cubitis complebant tecturam laterum illorum, quae graece πλάγια dicta sunt, inde quinque et hinc quinque. Quae si defuissent, dena cubita tegerentur in eisdem lateribus, et quina nuda essent. Itaque, quantum mihi videtur, melius intelligitur hinc esse dictum, Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis de longitudine velorum tabernaculi, non quia erant, cum hinc et inde quina essent; sed quia ex illa longitudine redundabant, in qua binis cubitis erant aulaeis capillacia longiora, ex quibus duobus cubitis uniuscujusque veli cubitum profecerat parti orientali: restabat utique alterum cubitum parti occidentali, ut cubitum ex hoc esset contegens super πλάγια tabernaculi. Unde dictum est, hinc atque hinc ut operiat, quia non operiebat totum, si eadem quina cubita defuissent. 18. Nunc jam quoniam satis disputatum est, quomodo illa omnia intelligenda sint, quae in tabernaculi constitutione videbantur obscura, breviter si possumus enitamur ostendere quid sit eadem disputatione confectum. Ab occidente igitur intrabatur, et prima erat ingrediendi porta atrii, quae patebat viginti cubitis, et habebat quatuor columnas, quibus dependebat velum viginti cubitis extentum, erectum autem cubitis quinque, quatuor illis saepe commemoratis coloribus acu picto opere variato. Hac porta ingrediens excipiebatur atrio, cujus latera dextera laevaque quindenis cubitis et ternis columnis porrigebantur introrsus; ut in medio ponerent ostium tabernaculi interioris, in ea parte quo perveniebant, sicut in medio ponebant portam atrii, ab ea parte unde incipiebant. Hoc itaque atrium latius erat quam longius. Nam longitudo ejus erat a porta ipsius usque ad ostium tabernaculi interioris, in cubitis ferme quindecim: latitudo autem circa portam in cubitis viginti, circa ostium vero in cubitis triginta. Unde obliqua illa latera fuisse intelliguntur, quae dextera laevaque in columnis ternis et quindenis cubitis erant. In hoc atrio erat altare sacrificiorum quadratum, quinque scilicet cubitis longum, et totidem latum. Inter portam et altare spatium erat, ubi versabantur qui sacrificia imponebant altari: introrsus vero inter altare et ostium tabernaculi, locus erat cineris ante altare, et deinde labrum aeneum ubi manus et pedes sacerdotes lavabant, vel altari in atrio servituri, vel tabernaculum interius ingressuri. Tentoria porro hujus atrii in lateribus ternarum columnarum byssina erant, extenta cubitis quindenis, erecta cubitis quinis. 19. Ab hoc ergo atrio intrabatur ostium tabernaculi cum transisses altare, et labrum aeneum. Intrabatur autem apertis aulaeis, quibus decem, quinque hinc et quinque inde ex adverso sibimet constitutis, totum ipsum interius tabernaculum cingebatur. Quod ostium ingresso occurrebat velum, quod ad ostium fuerat oppositum, in quinque columnis extentum, variatum illis quatuor coloribus: quod velum cum faciendum praeciperet, adductorium vocavit, credo quod curreret, ducendo et reducendo, cum operiret atque aperiret ingressum. Transito isto velo, excipiebat pars tabernaculi media inter hoc velum et illud alterum interius, quod columnis quatuor fuerat impositum, ex illis quatuor coloribus factum, et separabat inter sancta quae forinsecus erant, et sancta sanctorum interius posita. In hoc itaque medio spatio inter ista duo vela, mensa erat aurea, quae habebat panes propositionis in in parte aquilonis; et contra eam candelabrum aureum septem lucernarum in parte austri. Huc usque secundis sacerdotibus licebat intrare. 20. Interius autem, id est, in sancto sanctorum ultra velum quatuor columnarum, area erat testimonii deaurata, in qua erant tabulae lapideae Legis, et virga Aaron, et urna aurea cum manna, et propitiatorium desuper aureum, ubi stabant duo cherubim, alis obumbrantes propitiatorium et intuentes invicem et ipsum. Ante arcam vero, id est inter arcam et velum, positum erat altare incensi, quod aliquando aureum dicit Scriptura, aliquando deauratum, aureum utique appellans quia erat inauratum. Ad haec sancta sanctorum nisi summo sacerdoti non licebat intrare quotidie propter inferendum incensum; semel autem in anno cum sanguine ad purificandum altare, et si quando forte exigebat necessitas pro peccato sacerdotis, aut universae synagogae, sicut in Levitico scriptum est (Levit. XVI). Sic intrabatur tabernaculum ab occidente, id est a porta atrii usque ad latus orientale introrsus ubi erat arca testimonii. 21. Hoc autem interius tabernaculum, quod incipiebat non a porta atrii, sed ab ostio quod appellabatur ostium tabernaculi, et finiebatur in longum latere orientis ubi erat arca testimonii, decem aulaeis conclu debatur, quorum erant singula viginti octo cubitorum, quinque hinc et quinque inde, sibimet connexa ansulis et circulis, et ex adverso sibimet constituta; et columnis vicenis in lateribus longioribus aquilonis atque austri, et columnis octo a latere occidentis, a latere autem orientis nullis columnis, sed solis aulaeis. Quae aulaea decem erigebantur in cubitis quatuor, et per totum circuitum tendebantur in cubitis ducentis octoginta: quorum centena in lateribus erant longioribus austri et aquilonis per vicenas columnas; quadragena vero cubita in reliquis duobus lateribus brevioribus; uno occidentis per columnas octo; altero orientis, ubi columnae non erant, sed sola tendebantur aulaea de solis duabus angularibus columnis, mediis autem nullis: et erant haec aulaea decem de quatuor coloribus texta. Hoc ergo interius tabernaculum circumdabatur atrio ab austro viginti columnis, et ab aquilone viginti. Quae duo atrii latera aequalem habebant longitudinem cum lateribus interioris tabernaculi; quia et ipsa vicenis columnis porrigebantur in cubitis totidem, id est centenis. A latere autem orientis atrium concludebatur columnis decem, cubitis quinquaginta: qui ordo columnarum rectus erat, et incurrebat in illas duas angulares interioris tabernaculi, quas solas orientis pars habebat; proinde cum ipsis complebantur decem. A latere autem occidentis habebat quidem atrium decem columnas, non tamen recto ordine, sed sicut jam ostendimus, tanquam triporticum, quatuor a porta, et ternas a lateribus. 22. Universum autem atrium in circuitu tabernaculi tentoriis byssinis cingebatur, quae erigebantur cubitis quinque: his superveniebant vela capillacia undecim, ex una parte quinque sibimet connexa, ex alia sex. In connexione ergo quinque velorum, cubita erant centum quinquaginta; ex alia vero parte in connexione sex velorum, cubita erant centum octoginta: quoniam vela singula tricenorum fuerunt cubitorum. Sed ut alia pars alteri coaequaretur, duplicatum est unum velum a facie tabernaculi, id est ab oriente; et subtectum est dimidium velum a parte posteriore, id est ab occidente: atque ita subtracta sunt cubita triginta, quanta erat veli unius longitudo; et remanserunt centum quinquaginta, quot etiam ex parte altera fuerunt. Circuitus itaque velorum capillaciorum, quo cingebatur atrium tabernaculi, trecentis cubitis tendebatur, sicut circuitus decem aulaeorum interioris tabernaculi cubitis ducentis octoginta. Aulaea quippe singula habebant cubita vicena et octona in longitudine; capillacia vero vela tricenis cubitis longa erant. Quapropter ex ambitu aulaeorum interioris tabernaculi, qui erat in cubitis ducentis octoginta centena cubita in lateribus longioribus erant austri et aquilonis, et quadragena in duobus brevioribus orientis et occidentis: ex ambitu autem capillaciorum velorum, quo atrium exterius tegebatur, quia ambitus erat in cubitis trecentis, centena erant in lateribus longioribus austri et aquilonis, quoniam aequalia erant lateribus tabernaculi interioris, quinquagena autem in duabus reliquis partibus orientis et occidentis. Ac per hoc duo illa cubita, quibus longius erat aulaeo velum capillacium, non lateribus austri et aquilonis, quae paria erant atrii exterioris et tabernaculi interioris, sed lateribus orientis et occidentis proficiebant. In eis enim lateribus creverat tabernaculi latitudo. circumposito extrinsecus atrio: sed quinquaginta cubita velorum capillaciorum a parte orientis per decem columnarum rectum ordinem tendebantur, eisque proficiebat unum cubitum ex duobus illis, quibus eorumdem velorum major fuerat longitudo; alia vero cubita quinquaginta, quae occidentali latere debebantur, quibus alterum ex duobus illis cubitum proficiebat, non tendebantur per columnarum ordinem rectum. Ibi enim erat illa tanquam triporticus, quae concludebat spatium atrii, ubi esset altare sacrificiorum, quatuor columnis a porta, et ternis a lateribus: ac per hoc non poterant etiam portam cingere illa cubita quinquaginta, sed usque ad cooperienda obliqua illa latera tendebantur, quae in columnis ternis et quindenis cubitis erant. Erigebantur autem capillacia vela cubitis quatuor, eisque tegebantur atrii tentoria byssina, quorum erat erectio in cubitis quinque. 23. Pelles vero rubricatae super capillacia vela veniebant. Desuper autem, id est, a parte tecti, vice camerae tabernaculum pellibus hyacinthinis tegebatur: utrum cum atrio et spatium illud interius, non apparet; sed credibilius est atrii spatia quae inter exteriores et interiores columnas erant, coelum apertum habuisse, maxime illud occidentis, ubi erat altare sacrificiorum.
LIBER TERTIUS.
Quaestiones in Leviticum.
QUAEST. I. [LEVIT. cap. V, V\ 1.] Si autem anima peccaverit, aut audierit vocem jurationis, et ipse testis fuerit aut viderit, aut conscius fuerit, si non nuntiaverit, et accipiet peccatum: hoc est, Si non utique nuntiaverit, accipiet peccatum. Quod enim additum est, et, locutionis est usitatae in Scripturis. Verum iste sensus quia obscurus est, exponendus videtur. Hoc enim videtur dicere, peccare hominem quo audiente jurat aliquis falsum, et scit eum falsum jurare, et tacet. Tunc autem scit, si ei rei de qua juratur, testis fuerit, aut vidit, aut conscius fuit; id est, aliquo modo cognovit, aut oculis suis conspexit, aut ipse qui jurat illi indicavit: ita enim potuit esse conscius. Sed inter timorem hujus peccati, et timorem proditionis hominum, non parva existit plerumque tentatio. Possumus enim paratum ad perjurium admonendo vel prohibendo a tam gravi peccato revocare: sed si non audierit, et coram nobis de re quam novimus, falsum juraverit, utrum prodendus sit, si proditus etiam in periculum mortis incurrat, difficillima quaestio est. Sed quia non expressit cui hoc indicandum est, utrum illi cui juratur, an sacerdoti, vel cuipiam qui non solum eum persequi non potest irrogando supplicium, sed etiam orare pro illo potest; videtur mihi quod se homo solvat etiam a peccati vinculo, si indicet talibus, qui magis possunt prodesse quam obesse perjuro, sive ad corrigendum eum, sive ad Deum pro illo placandum: si et ipse confessionis adhibeat medicinam.