Quaestiones in Heptateuchum (page 4)
Quidam enim putant quadringentos triginta annos accipi debere, ex quo Jacob intravit in Aegyptum, donec inde populus per Moysen liberatus est, quoniam in Exodo scriptum est: Incolatus autem filiorum Israel, quem incoluerunt in terra Aegypti et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum, anni quadringenti triginta. Servitutis autem eorum volunt esse annos quadringentos; propterea quod scriptum est in Genesi: Sciendo scias, quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua; et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentos annos. Sed quoniam servitutis anni post mortem Joseph computantur (illo enim vivo, non solum ibi non servierunt, verum etiam regnaverunt), non est quemadmodum computentur quadringenti triginta in Aegypto. Ingressus est enim Jacob anno filii sui trigesimo et nono: quoniam triginta annorum erat Joseph, cum apparuit in conspectu Pharaonis (Gen. XLI, 46), et regnare coepit sub illo; transactis autem septem annis ubertatis, secundo anno famis ingressus est Jacob in Aegyptum cum aliis filiis suis (Id. XLV, 6); ac per hoc tunc agebat Joseph triginta et novem annos, qui impletis vitae suae annis centum et decem, mortuus est (Id. L, 22, 25): vixit ergo in Aegypto post ingressum ad se patris sui, septuaginta et unum annos; quos si detraxerimus a quadringentis triginta annis, remanebunt servitutis anni, id est post mortem Joseph, non quadringenti, sed trecenti et quinquaginta novem anni. Quod si ex illo putabimus nos computare debere, ex quo Joseph sub Pharaone regnare coepit, ut tunc quodammodo intelligatur intrasse Israel in Aegyptum, quando ibi filius ejus tanta potestate sublimatus est, etiam sic trecenti quinquaginta erunt, quos Tychonius vult accipi quadringentos, ut a toto pars intelligatur, id est a toto centenario pars quinquagenaria, et probat hac loquendi regula solere uti Scripturam (Tychonius, in Regular. lib. 5). Si autem, quod aliquanto probabilius dici potest, tunc habeamus intrasse Israel in Aegyptum, quando illic Joseph esse venditus coepit, detracturi sumus adhuc annos tredecim, ut trecentos triginta septem annos pro quadringentis accipiamus. Sed cum Scriptura commemoret Caath filium Levi avum Moysi cum avo suo Jacob intrasse in Aegyptum (Gen. XLVI, 11); dicat autem eum vixisse annos centum triginta (Exod. VI, 18, 20); filium vero ejus patrem Moysi Ambram centum triginta septem; Moysen vero dicat octoginta annorum fuisse cum de Aegypto populum liberavit (Id. VII, 7): etiam si tunc genuisset Caath patrem Moysi, quo anno mortuus est, ille quoque Ambram ultimo vitae suae anno genuisset Moysen; computati anni centum triginta et centum triginta septem et octoginta, trecentos et quadraginta septem annos faciunt, non quadringentos triginta. Quod si quis dicat extremo anno vitae Joseph natum esse Caath filium Levi; septuaginta ferme anni possunt accedere illi summae, quia septuaginta unum annos vixit in Aegypto Joseph post ingressum patris sui. Quapropter etiam sic septuaginta anni vitae Joseph ab ingressu Jacob in Aegyptum usque ad nativitatem Caath, si tunc natus asseratur, et centum triginta anni ipsius Caath, et centum triginta septem filii ejus Ambram patris Moysi, et octoginta ipsius Moysi, quadringentos decem et septem annos faciunt, non quadringentos triginta.
Proinde illa nimirum computatio, quam secutus est Eusebius in historia sua Chronica, perspicua veritate subnixa est. Ab illa enim promissione computat quadringentos triginta annos, qua vocavit Deus Abraham, ut exiret de terra sua in terram Chanaan ( Eusebius in Chron. ad mundi an. 3260): quia et Apostolus cum Abrahae laudaret et commendaret fidem, in ea promissione qua Christum vult intelligi prophetatum, id est qua promisit Deus Abrahae quod benedicerentur in eo omnes tribus terrae, Hoc autem dico, inquit, quia testamentum confirmatum a Deo, post quadringentos et triginta annos facta Lex non infirmat ad evacuandas promissiones (Galat. III, 17). Ex illa ergo promissione qua vocatus est Abraham et credidit Deo, post quadringentos et triginta annos factam Legem dicit Apostolus, non ex tempore quo Jacob intravit in Aegyptum. Deinde etiam ipsa Scriptura Exodi satis hoc significavit: non enim dixit, Incolatus filiorum Israel, quem incoluerunt in terra Aegypto, anni quadringenti triginta; sed aperte dixit, quem incoluerunt in terra Aegypto et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum. Ac per hoc manifestum est computandum esse tempus etiam Patriarcharum Abrahae, Isaac, et Jacob, ex quo peregrinari coepit Abraham in terra Chanaan; id est ex illa promissione in qua ejus fidem laudat Apostolus, usque ad illud tempus quo ingressus est Israel in Aegyptum. Toto quippe isto tempore peregrinati sunt patres in terra Chanaan, et deinde semen Israel in Aegypto; ac sic completi sunt quadringenti triginta anni a promissione usque ad exitum Israel ex Aegypto, quando facta est Lex in monte Sina, quae non infirmat testamentum ad evacuandas promissiones.
Septuagesimo ergo et quinto anno vitae suae Abraham, sicut Scriptura dicit, egressus est in terram Chanaan (Gen. XII, 4), et genuit Isaac cum esset annorum centum (Id. XXI, 5). Fiunt itaque anni viginti quinque ex promissione usque ad natum Isaac. His adduntur omnes anni vitae Isaac, id est centum octoginta (Id. XXXV, 28), fiunt ducenti quinque: tunc erat Jacob annorum centum viginti; nati sunt enim sexagenario patre gemini, ipse et Esau (Id. XXV, 26): post decem autem annos intravit Jacob in Aegyptum, cum esset annorum centum triginta (Id. XLVII, 9). Joseph autem esset triginta novem. Fiunt proinde anni a promissione usque ad ingressum Jacob in Aegyptum, ducenti quindecim. Joseph autem ab illo trigesimo et nono anno aetatis suae, in quo eum pater in Aegypto invenit, vixit septuaginta et unum annos; quia omnes aetatis ejus anni centum decem fuerunt (Id. L, 22). Cum itaque ad ducentos quindecim annos accesserint septuaginta unus, fiunt anni ducenti octoginta sex. Restant centum quadraginta quatuor vel quinque, quibus intelligitur servisse in Aegypto populus Israel post mortem Joseph. His annis quantum multiplicari potuerint, si fecunditas hominis consideretur, adjuvante illo qui eos voluit valde multiplicari, reperitur non esse mirum quod in sexcentis millibus peditum egressus est populus ex Aegypto, excepto caetero apparatu, ubi et servitia erant, et sexus muliebris et imbellis aetas.
Quod ergo dixit Deus ad Abraham, Sciendo scias, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria; et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentos annos, non sic accipiendum est, tanquam in illa durissima servitute quadringentos annos Dei populus fuerit: sed quia scriptum est, In Isaac vocabitur tibi semen (Id. XXI, 12); ex anno nativitatis Isaac usque ad annum egressionis ex Aegypto computantur anni quadringenti quinque. Cum ergo de quadringentis triginta detraxeris viginti quinque qui sunt a promissione usque ad natum Isaac, non mirum est si quadringentos et quinque annos summa solida quadringentos voluit appellare Scriptura, quae solet tempora ita nuncupare, ut quod de summa perfectioris numeri paululum excrescit aut infra est, non computetur. Non itaque quod ait, In servitutem redigent eos, et nocebunt illis, ad quadringentos annos referendum est, tanquam per tot annos eos habuerint in servitute; sed referendi sunt quadringenti anni ad id quod dictum est, Peregrinum erit semen tuum in terra non propria: quia sive in terra Chanaan, sive in Aegypto, peregrinum erat illud semen, antequam haereditatem sumerent terram ex promissione Dei; quod factum est posteaquam ex Aegypto liberati sunt: ut hyperbaton hic intelligatur, et ordo verborum sit, Sciendo scias, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria quadringentis annis; illud autem interpositum intelligatur, Et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis; ita ut ad quadringentos annos ista interpositio non pertineat. In extrema enim parte annorum summae hujus, hoc est, post mortem Joseph, factum est ut in Aegypto populus Dei duram perageret servitutem.
XLVIII. [Ib. XIII, 9.] Quid est quod ait, cum de Pascha praeciperet, Erit tibi in signum super manum tuam? an intelligitur super opera tua, id est, quod praeferre debeas operibus tuis? Pertinet enim Pascha propter occisionem ovis ad fidem Christi, et sanguinem quo redempti sumus. Haec autem fides operibus praeponenda est, ut sit quodammodo super manum, adversus illos qui in operibus Legis gloriabantur: de qua re Apostolus loquitur, et multum agit; qui fidem operibus sic vult anteponi, ut ex illa pendeant opera bona, atque ab ea praeveniantur, non ut ipsa velut meritis bonorum operum retribui videatur (Galat. III, et Hebr. XI). Illa enim ad gratiam pertinet: si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6).
XLIX. [Ib. XIII, 17.] Cum autem dimisit Pharao populum, non deduxit eos Deus viam terrae Philistiim, quia prope erat. Dixit enim Deus, Nequando poeniteat populum cum viderit praelium, et revertatur in Aegyptum. Hic ostenditur omnia fieri debere, quae consilio recte fieri possunt, ad devitanda quae adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adjutor est. L. [Ib. XIII, 18.] Quinta autem progenie ascenderunt filii Israel de terra Aegypti. Utrum progeniem in centum annis vult computari, et ideo quinta progenie, quia post quadringentos triginta annos? an per hominum generationes hoc potius intelligendum est, ab ipso Jacob qui intravit in Aegyptum, usque ad Moysen qui cum populo egressus est? Jacob enim primus, secundus Levi, tertius Caath, quartus Ambram, quintus Moyses invenitur. Has autem dicit progenies latinus interpres, quas γενεὰς Graeci vocant, quae in Evangelio generationes appellantur, nec numerantur nisi per successiones hominum, non per numerum annorum. LI. [Ib. XIV, 13.] Dixit autem Moyses: Confidite, et state, et videte salutem quae est a Domino, quam faciet vobis hodie. Sicut enim vidistis Aegyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in aeternum tempus. Quomodo accipienda sunt haec verba, cum viderint postea Israelitae Aegyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt; quia et illi sunt mortui qui consequebantur, et isti omnes quisque die mortis suae? nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, Non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, et tanto post vos agmine venientes; ut omnino nulla sit quaestio, nec de aeterno tempore quod hic posuit; quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic utique videbunt ut hodie? LII. [Ib. XIV, 15.] Quid est quod dixit Dominus ad Moysen, Quid tu clamas ad me? cum Scriptura non dixerit aliquid de Moysi vocibus, nec eum orantem commemoraverit; nisi quia intelligi voluit, hoc eum egisse vocis silentio, ut corde clamaret. LIII. [Ib. XIV, 16]. Et tu eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare. Haec est illa virga, in qua fiebant mirabilia, quae modo dicitur esse Moysi: tunc autem fratris ejus fuisse dicebatur, quando per illam ipse operabatur. LIV. [Ib. XV, 12.] Extendisti dexteram tuam, transvoravit eos terra. Terram pro aqua non mirum est positam. Tota quippe pars ista extrema vel infima mundi, terrae nomine censetur; secundum id quod saepe dicitur, Deus qui fecit coelum et terram: et illius psalmi distributione commemoratis coelestibus, Laudate, inquit, Dominum de terra; et ea exsequitur in laude, quae etiam ad aquas pertineant (Psal. CXLVIII, 7). LV. [Ib. XV, 10, 8.] Misisti Spiritum tuum, et cooperunt eos mare. Ecce jam quinto commemoratur Spiritus Dei, ut in hoc numero accipiamus et quod dictum est. Digitus Dei est hoc (Exod. VIII, 19). Primo, ubi Scriptum est, Spiritus Dei superferebatur super aquas (Gen. I, 2): secundo, ubi dicitur, Non permanebit in istis hominibus Spiritus meus, quoniam carnes sunt (Id. VI, 3): tertio, ubi Pharao dicit ad Joseph, Quoniam Spiritus Dei est in te (Id. XLI, 38): quarto, ubi incantatores Aegyptiorum dicunt, Digitus Dei est hoc: quinto, in hoc cantico, Misisti Spiritum tuum, et cooperuit eos mare. Meminerimus autem Spiritum Dei non solum ad beneficia, verum etiam ad vindictam commemorari. Nam quid aliud etiam supra dixit, Per Spiritum irae tuae divisa est aqua? Iste itaque Spiritus Dei in Aegyptios, Spiritus irae ejus fuit, quibus nocuit aquarum divisio, ut intrantes possent aquis redeuntibus obrui: filiis vero Israel quibus profuit quod aqua divisa est, non fuit ille Spiritus irae Dei. Unde significatur propter diversas operationes et effectus Spiritum Dei dissimiliter appellari, cum sit unus atque idem ille duntaxat, qui etiam Spiritus sanctus in unitate Trinitatis accipitur. Proinde non arbitror alium quam eumdem significari, ubi dicit Apostolus, Non enim accepistis Spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis Spiritum adoptionis in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15): quia eodem Spiritu Dei, id est, digito Dei, quo Lex in tabulis lapideis conscripta est (Exod. XXXI, 18), timor incussus est eis qui gratiam nondum intelligebant, ut de sua infirmitate atque peccatis per Legem convincerentur, et Lex illis fieret paedagogus, a quo perducerentur ad gratiam quae est in fide Jesu Christi (Galat. III, 22-26). De hoc autem Spiritu adoptionis et gratiae, id est de hoc opere Spiritus Dei, quo impertitur gratia et regeneratio in vitam aeternam, dicitur, Spiritus autem vivificat; cum supra diceretur Littera occidit (II Cor. III, 6), id est, Lex conscripta, tantummodo jubens, sine adjutorio gratiae. LVI. [Ib. XV, 23, 24.] Venerunt autem in Merra, et non poterant bibere de Merra; amara enim erat. Si propter hoc appellatum est nomen loci ejus amaritudo, quia non potuerunt ibi aquam bibere, quod amara esset (Merra enim interpretatur Amaritudo); quomodo venerunt in Merra, nisi quia eo nomine locum Scriptura appellavit, in quem venerunt, quo jam appellabatur cum haec scribebantur? Posterius enim utique scripta sunt, quam illa contigerunt.
LVII. [Ib. XV, 25.] Et ostendit ei Dominus lignum, et misit illud in aquam, et facta est aqua dulcis. Genus ligni erat istam habens vim, an quolibet ligno id facere poterat Deus, qui tanta mirabilia faciebat? Hoc tamen videtur significare quod dictum est, ostendit ei, tanquam tale jam lignum esset, quo posset hoc fieri: nisi forte locus erat ubi ligna omnino non inveniebantur, ut hoc ipsum esset divini adjutorii, quod ei lignum Dominus ostendit, ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, praefigurans gloriam et gratiam crucis: sed in tali etiam natura ligni, quis nisi creator et demonstrator laudandus est? LVIII. [Ib. XVI, 4.] Dixit autem Dominus ad Moysen, Ecce ego pluam vobis panes de coelo: et exiet populus et colliget unius diei in diem, ut tentem illos si ambulabunt in lege mea, an non. Tentatio ista probatio est, non ad peccatum seductio: nec ideo probatio ut Deus noverit, sed ut ipsos ipsis hominibus ostendat, quo humiliores fiant ad petendum adjutorium et agnoscendam Dei gratiam.
LIX. [Ib. XVI, 8.] Moyses et Aaron dicunt ad populum inter caetera: Propter quod exaudivit Dominus murmurationem vestram, quam vos murmuratis adversum nos. Nos autem quid sumus? Non enim adversum nos murmur vestrum est, sed adversus Deum. Non ex hoc tantum se valere voluerunt quantum Deus: dixerunt enim, Quid sumus nos? ut illi adversus illum se scirent murmurasse, qui istos miserat, et qui per istos operabatur. Nec talis illa est sententia, ubi Petrus dicit Ananiae: Ausus es mentiri Spiritui sancto? non hominibus mentitus es, sed Deo (Act V, 3, 4). Non enim ait, Ausus es mentiri mihi? non mihi mentitus es, sed Deo: quod si dixisset, simile fuisset. Neque ita dixit, Ausus es mentiri Spiritui sancto? non Spiritui sancto mentitus es, sed Deo: ita enim loquens, negaret Deum esse Spiritum sanctum. Nunc vero cum dixisset, Ausus es mentiri Spiritui sancto? cum ille se putaret hominibus fuisse mentitum, ipse Spiritum sanctum Deum esse monstravit subjungens, Non hominibus mentitus es, sed Deo. LX. [Ib. XVI, 12.] Deus mandat per Moysen populo, Ad vesperam edetis carnes, et mane replebimini panibus. Ecce non pro omni alimento panes nominantur. Nam isto nomine et carnes complecterentur, quia et ipsae alimenta sunt: nec tamen panes eos modo dicit, qui fiunt ex frumentis; ipsos enim proprie panes appellare consuevimus: manna autem panum nomine appellat. Non autem vacat quod dicit ad vesperam carnes et mane panes se daturum. Tale quippe aliquid etiam in Elia significatum est, cum ei alimenta corvus afferret (III Reg. XVII, 6). An forte carnibus ad vesperam et mane panibus ille significatur, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25)? Ad vesperam quippe mortuus ex infirmitate sepultus est, mane autem apparuit discipulis, qui resurrexerat in virtute. LXI. [Ib. XVI, 33.] Et dixit Moyses ad Aaron, Accipe vas aureum unum, et mitte illud plenum gomor manna, et repones illud ante Deum, ut servetur in progenies, quemadmodum praecepit Dominus. Quaeri potest, ubi Aaron poneret ante Deum, quando nec ullum simulacrum fuit, nec arca testamenti jam fuerat instituta. An forte ideo de futuro dixit, repones, ut intelligeretur tunc ante Deum posse reponi, quando futura erat arca? an potius, ante Deum, dictum est quod fit ipsa devotione offerendi, in quocumque loco poneretur? ubi enim non est Deus? Sed illud quod adjungit, Et reposuit Aaron ante testimonium ad reservandum, priorem magis sensum asserit. Hoc enim modo Scriptura dixit per prolepsim, quod postea factum est, cum esse coepit tabernaculum testimonii.
LXII. [Ib. XVI, 35.] Filii autem Israel ederunt manna annis quadraginta, quoadusque venirent in terram quae inhabitatur. Manna ederunt quoadusque venirent in partem Phoenicis. Significavit Scriptura per prolepsim, id est, hoc loco commemorando quod etiam postea factum est, non edisse filios Israel in eremo nisi manna. Hoc est enim quod ait, usque ad terram quae inhabitatur, id est, quae jam non est eremus: non quia continuo ut venerunt ad terram habitabilem destiterunt vesci manna, sed quia non ante. Trajecto enim Jordane significatur manna cessasse, ubi panes terrae manducaverunt: quando ergo ingressi sunt habitabilem terram, antequam transirent Jordanem, vel tantum manna vesci, vel utroque cibo potuerunt; hoc quippe intelligi potest, quando cessasse manna non dicitur nisi Jordane trajecto. Cur autem in illa eremi inopia etiam carnes desideraverint, quando de Aegypto cum suis valde multis pecoribus exierunt, magna quaestio est. Nisi forte dicatur, cum per eremum pascua tanta non essent, et ex eo minor futura videretur fecunditas pecorum, pepercisse illos pecoribus, ne omnibus deficientibus, etiam sacrificiis necessaria defuissent, vel si quid aliud dici potest, unde quaestio ista solvatur. Congruentius tamen creditur non eos carnes desiderasse, quas de pecoribus habere poterant; sed eas quae deerant, ex aquis videlicet. Ipsas quippe in illa eremo non inveniebant: unde et illis ortygometra data est, id est, aves, quas coturnices multi latine interpretati sunt, cum sit aliud genus avium ortygometra, quamvis coturnicibus non usquequaque dissimile. Noverat enim Deus quid desiderarent, et desiderium eorum quo carnis genere satiaret. Sed quia Scriptura concupivisse illos carnes dixerat, nec expresserat cujusmodi carnes, ideo quaestio facta est.
LXIII. [Ib. XVI, 35.] Manna ederunt quoadusque venirent in partem Phoenicis. Jam dixerat, quoadusque venirent ad terram quae inhabitatur; sed quia non expresserat proprie quam diceret, repetitione videtur quamdam proprietatem expressisse, dicendo, in partem Phoenicis. Sed tunc illam terram sic credendum est appellatam; modo enim hoc non vocatur nomine. Alia quippe est quae Phoenice appellatur regio Tyri et Sidonis, qua illos transisse non legitur. Quanquam Scriptura fortasse potuerit terram Phoenicis appellare, ubi palmarum arbores jam esse coeperant post eremi vastitatem; quoniam palma graece sic appellatur. Initio enim profectionis suae invenerunt locum, ubi septuaginta palmarum arbores fuerant, et duodecim fontes: sed postea eos excepit eremi prolixitas, ubi tale aliquid; non fuit, quousque venirent ad loca quae colebantur. Verum ille sensus est probabilior, ut credamus sic appellatam tunc fuisse terram. Multarum enim terrarum et locorum, sicut fluminum et urbium, nomina certis existentibus causis antiquitate mutata sunt.
LXIV. [Ib. XVII, 5.] Et dixit Dominus ad Moysen, Antecede populum; sume autem tecum de senioribus populi; et virgam in qua percussisti flumen, accipe in manu tua. Flumen Aaron legitur, non Moyses, virga percussisse. Nam Moyses eadem virga mare divisit, non flumen: quid sibi ergo vult, Accipe virgam in qua percussisti flumen? An forte mare appellavit flumen? quaerendum exemplum locutionis hujus, si ita est. An quod Aaron fecit, Moysi potius tributum est, quia per Moysen Deus jubebat, quae faceret Aaron; et in Moyse auctoritas, in illo autem ministerium fuit: quandoquidem et primis suis verbis Deus hoc illi ait de fratre suo, Erit tibi ad populum, tu illi quae ad Deum (Exod. IV, 16)? LXV. [Ib. XVII, 9.] Et ecce ego sto super cacumen collis, et virga Dei in manu mea, dicit Moyses ad Jesum Nave, cum praeciperet pugnari adversus Amalech. Nunc ergo virga Dei dicitur, quae primum dicta est virga Aaron, postea vero virga Moysi: sicut dicitur spiritus Eliae qui est Spiritus Dei (Luc. I, 17), cujus particeps factus est Elias; sic illa potuit dici. Dicitur etiam Dei justitia, quae nostra est, sed donata a Deo: de qua loquens Apostolus, Judaeos arguit dicens, Ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam volentes constituere (Rom. X, 3), id est, tanquam a se sibi paratam; contra quales dicit, Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)?
LXVI. [Ib. XVIII, 12.] Venit autem et Aaron et omnes seniores Israel manducare panem cum socero Moysi ante Deum, vel, sicut alii codices habent, coram Deo; quod graece scriptum est ἐναντίον τοῦ Θεοῦ. Quaeritur ubi ante Deum, quando nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, quae postea sunt instituta. Neque enim et hic de futuro dictum accipere possumus, sicut dictum est de manna quod positum est in vase aureo (Supra, quaest. 61). Ergo ante Deum id accipere debemus factum, quod in honorem Dei factum est: ubi enim non Deus?
LXVII. [Ib. XVIII, 15.] Moyses socero dixit: Quia venit ad me populus inquirere judicium a Deo; cum eis contigerit disceptatio, et venerint ad me, judico unumquemque, et moneo eos praecepta Dei et legem ejus Quaeri potest quomodo ista Moyses dixerit, cum lex Dei adhuc nulla conscripta esset: nisi quia lex Dei sempiterna est, quam consulunt omnes piae mentes, ut quod in ea invenerint, vel faciant, vel jubeant, vel vetent, secundum quod illa incommutabili veritate praeceperit. Numquid enim Moyses, quamvis cum illo Deus loqueretur, per singula credendum est quod consulere soleret Deum, si quid esset in disceptationibus tantae multitudinis, quae illum in hoc judicandi negotio a mane usque ad vesperam detinebat? Et tamen nisi suae menti praesidentem Dominum consuleret, legemque ejus aeternam sapienter attenderet, quid justissimum judicare inter disceptantes posset, non inveniret. LXVIII. [Ib. XVIII, 18, 19.) In eo quod Jothor consilium dat genero suo Moysi, ne occupatus judiciis populi et ipse et populus consumeretur consumptione intolerabili; prima quaestio est, cur hoc Deus famulum suum, cum quo ipse tanta et talia loquebatur, ab alienigena passus est admoneri. In quo Scriptura nos admonet, per quemlibet hominem detur consilium veritatis, non debere contemni. Videndum etiam ne forte ibi voluerit Deus ab alienigena admoneri Moysen, ubi et ipsum posset tentare superbia: sedebat enim judiciaria sublimitate solus, universo populo stante. Nam hunc sensum indicat, cum ipse Jothor eos eligi jussit ad judicandas causas populi, qui odissent superbiam. Deinde quam sit observandum quod alibi Scriptura dicit, Fili, ne in multis sint actus tui. (Eccli. XI, 10); satis et hic apparet. Deinde verba Jothor dantis consilium Moysi consideranda sunt: dicit enim, Nunc itaque audi me, et consilium dabo tibi, et erit Deus tecum. Ubi mihi videtur significari, nimis intentum humanis actionibus animum, Deo quodammodo vacuari, quo fit tanto plenior, quanto in superna atque aeterna liberius extenditur.
LXIX. [Ib. XVIII, 19, 20.] Quod vero adjungit et dicit, Esto tu populo quae ad Deum, et referes verba eorum ad Deum: et testaberis illis praecepta Dei et legem ejus; et demonstrabis illis vias in quibus ambulabunt in eis, et opera quae facient; cum populo universo haec agenda esse demonstrat. Non enim ait, Uniuscujusque verba referes ad Deum, sed verba eorum, cum supra dixisset, Esto tu populo quae ad Deum sunt. Post haec admonet ne singulorum negotia, quae inter se habent, deserantur, electis videlicet potentibus viris Deum colentibus, justis, et qui oderint superbiam, quos constituat super millenos, alios super centenos, alios super quinquagenos, alios super denos. Sic et ab ipso Moyse removit graves et periculosas occupationes, nec istos gravavit. Quandoquidem ipsi mille haberent unum super se, et sub illo haberent alios decem, et sub eis alios viginti, et sub his alios centum, ut vix aliquid ad singulos quosque praepositos perveniret, quod judicare necesse haberent. Insinuatur hic etiam humilitatis exemplum, quod Moyses, cum quo loquebatur Deus, non fastidivit, neque contempsit alienigenae soceri sui consilium. Quanquam et ipse Jothor, cum Israelita non fuisset, utrum inter viros Deum verum colentes religioseque sapientes habendus sit, quemadmodum et Job, cum ex ipso populo non fuisset, merito quaeritur: imo credibilius habetur. Ambigue quippe posita sunt verba, vel utrum sacrificaverit Deo vero in populo ejus, quando vidit generum suum, vel utrum eum adoraverit ipse Moyses: quanquam de adoratione etiam si expresse positum esset, honor videretur socero redditus, eo modo quo solet hominibus honorificentiae causa exhiberi a Patribus; sicut de Abraham scriptum est, quod adoraverit filios Chet (Gen. XXIII, 7). Quos autem dicat γραμματοεισαγωγεῖς post decuriones, non facile sciri potest; quoniam hoc nomen in nullo usu habemus, vel officiorum, vel magisteriorum. Nam quidam doctores interpretati sunt, ut intelligantur utique litterarum, qui introducant in litteras, sicut resonat graecum vocabulum. Hic sane significatur quod ante Legem datam habuerint Hebraei litteras: quae quando coeperint esse, nescio utrum valeat indagari. Nonnullis enim videtur a primis hominibus eas coepisse, et perductas esse ad Noe, atque inde ad parentes Abrahae, et inde ad populum Israel: sed unde hoc probari possit, ignoro.
LXX. [Ib. XIX, 1-11.] Mensis autem tertii exitus filiorum Israel de terra Aegypti hac die venerunt in eremum Sina, et profecti sunt ex Raphidin, et venerunt in eremum Sina, et applicuit Israel ibi contra montem, et Moyses ascendit in montem Dei, et vocavit eum Dominus de monte dicens, Haec dices domui Jacob, et nuntiabis filiis Israel, et caetera. Deinde paulo post: Descende, et testare populo, et purifica illos hodie et cras, et lavent vestimenta, et sint parati in diem tertium. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo. Hoc die reperitur data Lex, quae in tabulis lapideis scripta est digito Dei, sicut consequentia docent (Exod. XXXI, 18). Dies autem iste tertius apparet tertii mensis ab exitu Israel ex Aegypto. Ex die ergo quo Pascha fecerunt, id est, agnum immolaverunt et ederunt, qui fuit quartus decimus primi mensis (Id. XII, 6.), usque ad istum quo Lex datur, dies quinquaginta numerantur: decem et septem scilicet primi mensis, reliqui ab ipso quarto decimo; deinde omnes triginta secundi mensis, qui fiunt quadraginta septem; et tertius tertii mensis, qui est a solemnitate occisi agni quinquagesimus. Ac per hoc in ista umbra futuri, secundum agni immolati diem festum, sicut quinquagesimo die Lex data est, quae conscripta est digito Dei: ita in ipsa veritate Novi Testamenti a festivitate agni immaculati Christi Jesu quinquaginta dies numerantur, ut Spiritus sanctus de altissimis datus est (Act. II, 2 4). Digitum Dei autem esse Spiritum sanctum, et supra jam diximus teste Evangelio (Supra, quaest. 25). LXXI. [Ib. XX, 1-17.] Quaeritur, decem praecepta Legis quemadmodum dividenda sint: utrum quatuor sint usque ad praeceptum de sabbato, quae ad ipsum Deum pertinent; sex autem reliqua, quorum primum est, Honora patrem et matrem, quae ad hominem pertinent: an potius illa tria sint, et ista septem. Qui enim dicunt illa quatuor esse, separant quod dictum est, Non erunt tibi dii alii praeter me; ut aliud praeceptum sit, Non facies tibi idolum, etc. ubi figmenta colenda prohibentur. Unum autem volunt esse, Non concupisces uxorem proximi tui, Non concupisces domum proximi tui, et omnia usque in finem. Qui vero illa tria esse dicunt, et ista septem, unum volunt esse, quidquid de uno colendo Deo praecipitur, ne aliquid aliud praeter illum pro Deo colatur: haec autem extrema in duo dividunt; ut aliud sit, Non concupisces uxorem proximi tui, aliud, Non concupisces domum proximi tui. Decem tamen esse praecepta neutri ambigunt, quoniam hoc Scriptura testatur. Mihi tamen videtur congruentius accipi tria illa, et ista septem, quia et Trinitatem videntur illa quae ad Deum pertinent insinuare diligentius intuentibus. Et revera quod dictum est, Non erunt tibi dii alii praeter me, hoc ipsum perfectius explicatur cum prohibentur colenda figmenta. Concupiscentia porro uxoris alienae, et concupiscentia domus alienae, tantum in peccando differunt, ut illi quod dictum est, Non concupisces domum proximi tui, adjuncta sint et alia dicente Scriptura, neque agrum ejus, neque servum ejus, neque ancillam ejus, neque bovem ejus, neque subjugale ejus, neque omne pecus ejus, neque quaecumque proximi tui sunt. Discrevisse autem videtur concupiscentiam uxoris alienae a concupiscentia cujuslibet rei alienae, quando utrumque sic coepit, Non concupisces uxorem proximi tui, Non concupisces domum proximi tui, et huic coepit caetera adjungere. Non autem cum dixisset, Non concupisces uxorem proximi tui, huic connexuit alia dicens, neque domum ejus, neque agrum ejus, neque servum ejus, et caetera: sed omnino apparent haec esse conjuncta quae uno praecepto videntur contineri, et discreta ab illo ubi uxor nominata est. Illud autem ubi dictum est, Non erunt tibi dii alii praeter me, apparet hujus rei diligentiorem exsecutionem esse in iis quae subjecta sunt. Quo enim pertinet, Non facies tibi idolum, neque ullum simulacrum, quaecumque in coelo sunt sursum, et quaecumque in terra deorsum, et quaecumque in aqua sub terra; non adorabis ea, neque servies illis, nisi ad id quod dictum est, Non erunt tibi dii alii praeter me?
Sed rursum quaeritur quo differat, Non furtum facies, ab eo quod paulo post de non concupiscendis proximi rebus praecipitur. Non quidem omnis qui rem proximi sui concupiscit, furatur: sed si omnis qui furatur, rem proximi concupiscit, poterat in illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri. Similiter etiam quaeritur, quo differat quod dictum est, Non moechaberis, ab eo quod paulo post dicitur, Non concupisces uxorem proximi tui. In eo quippe quod dictum est, Non moechaberis, poterat et illud intelligi. Nisi forte in illis duobus praeceptis, non moechandi et non furandi, ipsa opera notata sunt; in his vero extremis ipsa concupiscentia: quae tantum differunt, ut aliquando moechetur, qui non concupiscit uxorem proximi, cum alia aliqua causa illi miscetur; aliquando autem concupiscat, nec ei misceatur, poenam timens: et hoc fortasse Lex ostendere voluit, quod utraque peccata sint.
Item quaeri solet utrum moechiae nomine etiam fornicatio teneatur. Hoc enim graecum verbum est, quo jam Scriptura utitur pro latino. Moechos tamen Graeci nonnisi adulteros dicunt. Sed utique ista Lex non solis viris in populo, verum etiam feminis data est. Neque enim quia dictum est, Non concupisces uxorem proximi tui, nihil hic sibi praeceptum debet putare femina, et tanquam licite concupiscere virum proximae suae. Si ergo hic ex illo quod viro dictum est, intelligitur, quamvis non dictum sit, quod etiam ad feminam pertineat; quanto magis eo quod dictum est, Non moechaberis, uterque sexus astringitur, cum et ipsum praeceptum potest referri ad utrumque, sicut, Non occides, Non furaberis, et quae alia similiter non expresso uno sexu utrique videntur sonare communiter? Tamen ubi unus exprimitur, honoratior utique exprimitur, id est masculinus, ut ex hoc intelligat etiam femina quid sibi praeceptum sit. Ac per hoc si femina moecha est, habens virum, concumbendo cum eo qui vir ejus non est, etiamsi ille non habeat uxorem; profecto moechus est et vir habens uxorem, concumbendo cum ea quae uxor ejus non est, etiamsi illa non habeat virum. Sed utrum, si faciat qui uxorem non habet, cum femina quae virum non habet, ambo praecepti hujus transgressione teneantur, merito quaeritur. Si enim non tenentur, non est prohibita in Decalogo fornicatio, sed sola moechia, id est, adulterium: quamvis omnis moechia etiam fornicatio esse intelligitur, sicut loquuntur Scripturae. Dominus enim dicit in Evangelio: Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari (Matth. V, 32). Hic utique fornicationem appellavit, si cum alio peccet quae virum habet, quod est moechia, id est, adulterium. Omnis ergo moechia etiam fornicatio in Scripturis dicitur. Sed utrum etiam omnis fornicatio moechia dici possit, in eisdem Scripturis non mihi interim occurrit locutionis exemplum. Sed si non omnis fornicatio etiam moechia dici potest, ubi sit in Decalogo prohibita illa fornicatio, quam faciunt viri qui uxores non habent, cum feminis quae maritos non habent, utrum inveniri possit, ignoro. Sed si furti nomine bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae (non enim rapinam permisit qui furtum probibuit; sed utique a parte totum intelligi voluit, quidquid illicite rerum proximi aufertur); profecto et nomine moechiae omnis illicitus concubitus, atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi.
Et quod dictum est, Non occides, non putandum est fieri contra hoc praeceptum, quando lex occidit, vel occidi aliquem Deus jubet. Ille enim facit qui jubet, quando ministerium negare non licet.
In eo etiam quod dictum est, Falsum testimonium non dices adversus proximum tuum, quaeri solet utrum prohibitum sit omne mendacium: ne forte non sit hoc praeceptum adversus eos qui dicunt tunc esse mentiendum quando id mendacium prodest alicui, et nihil obest ei cui mentiris. Tale quippe non est adversus proximum tuum, ut ideo videatur hoc addidisse Scriptura, quae posset breviter dicere, Falsum testimonium non dices, sicut dixit, Non occides, Non moechaberis, Non furaberis. Sed hinc magna quaestio est, nec a festinantibus commode explicari potest, quomodo accipiendum sit, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7); et, Noli velle mentiri omne mendacium (Eccli. VII, 14); et caetera hujusmodi.
LXXII. [Ib. XX, 18.] Et omnis populus videbat vocem, et lampadas, et vocem tubae, et montem fumantem. Solet quaeri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed potius ad auditum pertinere videatur. Sed sicut modo dixi, Videatur, de omnibus quae a me dicta sunt; sic, videre solet pro generali sensu poni, non solum corporis, verum etiam animi: unde et illud est, Cum vidisset Jacob quia sunt escae in Aegypto (Gen. XLII, 1, sec. LXX); unde utique absens erat. Quanquam nonnulli videre vocem nihil aliud esse arbitrati sunt quam intelligere, qui visus mentis est. Cum vero hic breviter dicendum esset quod populus videbat vocem et lampadas, et vocem tubae ac montem fumantem, quaestio major oriretur quomodo audiebat lampadas et montem fumantem, quod pertinet ad sensum videndi. Nisi quis dicat, nec tam breviter dicendum fuisse; sed, ut totum diceretur, audiebat vocem, et videbat lampadas, et audiebat vocem tubae, et videbat montem fumantem. Duo quippe genera vocis erant, et de nubibus, sicut tonitrua, et de tuba; si tamen ipsam dixit vocem quae de nubibus edebatur. Ac per hoc melius in iis quae ad sensum audiendi pertinebant, generalis sensus est positus, hoc est, videndi, cum breviter totum vellet Scriptura complecti, quam ut in iis quae pertinent ad videndi sensum, subintelligeretur auditus: quo more loqui non solemus. Nam, Vide quid sonet, solemus dicere; Audi quid luceat, non solemus. LXXIII. [Ib. XX, 19.] Loquere tu nobis, et non loquatur ad nos Deus, ne quando moriamur. Multum et solide significatur, ad Vetus Testamentum timorem potius pertinere, sicut ad Novum dilectionem: quanquam et in Vetere Novum lateat, et in Novo Vetus pateat. Quomodo autem tali populo tribuatur videre vocem Dei, si hoc accipiendum est intelligere, cum sibi loqui Deum timeant ne moriantur, non satis elucet. LXXIV. [Ib. XX, 20.] Et dixit eis Moyses, Constantes estote: propterea enim venit Deus ad vos, tentare vos ut sit timor ejus in vobis, ne peccetis. Sic illi cohibendi fuerant a peccatis, utique timendo ne poenas sensibiles paterentur; quia nondum poterant amare justitiam: et in hoc erat illis tentatio a Domino, qua probabantur, ut appareret cujusmodi essent; non ut Deo noti fierent, quem non latebant qualescumque essent, sed ut inter se ac sibimet. Multum tamen istis terroribus Testamenti Veteris differentia commendatur, quod etiam in Epistola ad Hebraeos apertissime dictum est (Hebr. XII, 24-28). LXXV. [Ib. XX, 21.] Moyses autem intravit in nebulam, ubi erat Deus: id est, ubi expressiora fiebant signa, quibus cognosceretur Deus. Nam quomodo in nebula erat, cui coeli coelorum non sufficiunt; nisi quemadmodum nusquam non est, qui in loco nullo est?
LXXVI. [Ib. XX, 23.] Non facietis vobis deos argenteos, et deos aureos non facietis vobis ipsis. Repetitur quod in primo praecepto inculcatum est; et ex diis argenteis et aureis utique omnia simulacra intelliguntur, sicut in illo etiam psalmo, Idola gentium argentum et aurum (Psal. CXIII, 4, et CXXXIV, 15).
LXXVII. [Ib. XXI, 2.] Quae de servo Hebraeo praecipiuntur, ut sex annos serviat, et dimittatur liber gratis, ne servi Christiani hoc flagitarent a dominis suis, apostolica auctoritas jubet servos dominis suis esse subditos, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur (Ephes. VI, 5, et I Tim. VI, 1). Illud enim ex hoc satis constat in mysterio praeceptum, quia et pertundi subula ejus aurem ad postem praecepit Deus, qui libertatem illam recusasset. LXXVIII. [Ib. XXI, 7-11.] Si quis autem vendiderit filiam suam famulam, non abibit ita ut recedunt ancillae. Quod si non placuerit domino suo, quam non annominavit eam, remunerabit eam. Genti autem exterae non est dominus vendere illam, quoniam, sprevit in ea. Quod si filio annominaverit eam, secundum justificationem filiarum faciet ei. Quod si aliam accipiet ei, quae opus sunt, et vestem, et conversationem ejus non fraudabit. Si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis sine pretio. Obscurissimum istum locum inusitata verba locutionesque fecerunt, ita ut interpretes nostri quemadmodum eum explicarent, pene non invenirent. In ipso quoque graeco eloquio multum obscurum est quod hic dicitur. Tamen quid videatur, ut potero, aperiam. Si quis autem, inquit, vendiderit filiam suam famulam, id est ut sit famula, quam οἰκέτην Graeci vocant: non abibit ita ut recedunt ancillae, intelligendum est, non sic recedet, quomodo recedunt ancillae Hebraeae post sex annos. Eam quippe oportet etiam in femina Hebraea legem datam intelligi, quae servatur in maribus. Cur ergo ista non ita recedet, nisi quia in illo famulatu intelligitur humiliata, quod ei se dominus miscuerit? Hoc quippe in consequentibus utcumque clarescit. Sequitur enim et dicit, Quod si non placuerit domino suo, quam non annominavit eam, id est non eam fecit uxorem: remunerabit eam, hoc est, quod supra dixit, non abibit ita ut recedunt ancillae. Justum est quippe aliquid accipere pro eo quod humiliata est; quia non ei se ita miscuit, ut faceret uxorem, id est, ut annominaret eam sibi. Hoc autem quod diximus, remunerabit eam, quidam interpretes dixerunt, redimet eam. Quod si in graeco dictum esset ἀπολυτρώσεται, scriptum esset sicut scriptum est, Et ipse redimet Israel (Psal. CXXIX, 8); nam et ἀπολυτρώσεται scriptum est. In hoc autem loco ἀπολυτρώσει legitur, ubi intelligitur quod accipit magis aliquid, quam pro ea datur ut redimatur. Cui enim dabit dominus ejus, ut redimat quam ipse famulam possidet? Genti autem exterae non est dominus vendere illam, quia sprevit in ea: id est, non quia sprevit in ea, ideo dominus est vendere illam, id est in tantum ei dominabitur, ut etiam exterae genti eam licite vendat. Hoc est autem sprevit in ea, quod est sprevit in eam: sprevit eam autem, hoc est humiliavit eam, id est concumbendo nec uxorem faciendo. Dixit autem graece ἠθέτησεν, quod nos diximus sprevit, quo verbo Scriptura utitur apud Jeremiam, Sicut spernit mulier eum cui commiscetur (Jerem. III, 20).
Deinde sequitur et dicit, Quod si filio annominaverit eam, secundum justificationem filiarum faciet ei. Hic jam apparere incipit quemadmodum supra dixerit, quam non annominavit. Nam quid est aliud, si filio annominaverit eam, nisi filio conjunxerit eam uxorem? quandoquidem dicit, secundum justificationem filiarum faciet ei, id est, ut sic tradat tanquam filiam, dotem scilicet apponens ei. Deinde adjungit, Quod si aliam accipiet ei, id est non istam deputaverit uxorem filio suo, sed ei aliam accipiat: quae opus sunt, et vestem et conversationem ejus non fraudabit; dabit ei simili lege, quae competunt, quoniam non mansit uxor filio ejus, quemadmodum ei daret, si eam sibi non annominasset, et tamen concumbendo humiliasset. Quod autem nos diximus, conversationem non fraudabit, graecus habet ὁμιλίαν, id est, locutionem, quo nomine intelligitur Scriptura honestius appellare concubitum. Quid est autem, Concubitum non fraudabit, nisi pro concubitu mercedem dabit? Namque apud Danielem contra Susannam falsum testimonium dicentes seniores, Venit, inquiunt, ad eam adolescens, qui erat in latenti absconditus, et concubuit cum ea. Daniel autem de hoc ipso interrogans, ait, Sub qua arbore vidisti eos colloquentes: quod illi dixerant, concubuit cum ea. Deinde alterum arguens atque convincens dixit, Semen Chanaan, et non Juda, species delectavit te, et illa concupiscentia evertit cor tuum: sic enim faciebatis filiabus Israel, sed illae timentes acquiescebant vobis (Dan. XIII, 37, 54-58). Graecus autem habet ὡμίλουν ὑμῖν, quod posset latine verbum e verbo dici, Loquebantur vobis: quo significaretur concubitus. Nam ubi dicitur, Sub qua arbore comprehendistis eos, graecus habet, Comprehendistis eos colloquentes invicem: et illic significatur concubitus.
Quod ergo de hac de qua agitur adjungit Scriptura, et dicit, Si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis, hoc intelligitur, Si eam ipse concubitu non humiliaverit, neque filio suo conjunxerit, neque alia a filio suo ducta istam ejecerit, abibit gratis, id est sufficiet ei non teneri in servitute. Abibit enim nihil accipiens, ut servus Hebraeus. Non enim licet domino ejus copulare illam viro non Hebraeo, quam non licet exterae genti tradi. Si autem servo Hebraeo eam copulaverit, hoc utique intelligitur, quod cum eo gratis exibit, nequaquam a marito separata.
LXXIX. [Ib. XXI, 12, 13.] Si quis percusserit aliquem, et mortuus fuerit, morte moriatur. Qui autem nolens, sed Deus tradidit in manus ejus, dabo tibi locum in quem fugiat. Quaeritur hoc quomodo dictum sit, Si autem nolens, sed Deus tradidit in manus ejus; quasi etsi volens occiderit, posset occidere, nisi Deus traderet in manus ejus. Intelligitur ergo, tantummodo Deum fecisse, cum quisque occiditur a nolente: et pro hoc quod tantummodo Deus id fecit, dictum est, sed Deus tradidit in manus ejus. Cum vero volens occidit, et ipse occidit, et Deus tradidit in manus ejus. Hoc ergo interest, quod illic tantum Deus fecit: hic autem et Deus et homo, propter voluntatem facientis; sed non sicut Deus homo. Deus enim nonnisi juste, homo autem poena dignus: non quia illum occidit quem Deus nollet occidi, sed quia per iniquitatem. Non enim ministerium Deo jubenti praebuit, sed suae malignae cupiditati servivit. In uno igitur eodemque facto et Deus de occulta aequitate laudatur, et homo de propria iniquitate punitur. Non enim quia Deus proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32), ideo Judas excusatus est, qui eumdem ad mortem tradidit Christum. (Matth. XXVI, 48).
LXXX. [Ib. XXI, 22-25.] Si autem litigabunt duo viri, et percusserint mulierem in utero habentem, et exierit infans ejus nondum formatus; detrimentum patietur, quantum indixerit vir mulieris, et dabit cum postulatione. Mihi videtur significationis alicujus causa dici haec, magis quam Scripturam circa hujusmodi facta occupatam. Nam si illud attenderet, ne praegnans mulier percussa in abortum compelleretur, non poneret duos litigantes viros, cum possit et ab uno hoc admitti, qui cum ipsa muliere litigaverit, vel etiam non litigaverit, sed alienae posteritati nocere volendo id fecerit. Quod vero non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, profecto nec hominem deputavit quod tale in utero geritur. Hic de anima quaestio solet agitari, utrum quod formatum non est, ne animatum quidem possit intelligi, et ideo non sit homicidium, quia nec examinatum dici potest, si adhuc animam non habebat. Sequitur enim et dicit, Si autem formatum fuerit, dabit animam pro anima. Ubi quid aliud intelligitur, nisi, et ipse morietur? Nam hoc et in caeteris ex hac occasione jam praecipit, Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, combustionem pro combustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore: talionis videlicet aequitate. Quae Lex ideo constituit, ut demonstraret quae vindicta debeatur. Nisi enim per Legem sciretur quid vindictae deberetur, unde sciretur quid venia relaxaret, ut dici posset, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? (Id. VI, 12.) Debitores igitur Lege monstrantur, ut quando ignoscitur appareat quid dimittatur. Neque enim debita dimitteremus, nisi quid nobis deberetur Lege indice disceremus. Si ergo illud informe puerperium jam quidem fuerit, sed adhuc quodammodo informiter animatum (quoniam magna de anima quaestio non est praecipitanda indiscussae temeritate sententiae), ideo Lex noluit ad homicidium pertinere, quia nondum dici potest anima viva in eo corpore quod sensu caret, si talis est in carne nondum formata, et ideo nondum sensibus praedita. Quod autem dixit, Et dabit cum postulatione quod maritus mulieris, informi excluso, dandum constituerit, non est in promptu intelligere: ἀξίωμα quippe, quod graecus habet, pluribus modis intelligitur, et tolerabilius cum postulatione dictum est, quam si aliud diceretur. Fortassis enim postulabit ut det, ut eo modo satis Deo faciat, etiamsi maritus mulierve non expetat. LXXXI. [Ib. XXI, 28.] Si autem cornu percusserit taurus virum aut mulierem, et mortuus fuerit, lapidibus lapidabitur taurus, et non manducabuntur carnes ejus; dominus autem tauri innocens erit. Ad justitiam pertinet ut animal hominibus noxium perimatur, et quod de tauro positum est, a parte totum intelligendum est, quidquid in pecoribus usui humano subditis infestum est hominibus. Sed si necesse est occidi, numquid lapidari? Quid interest enim animal, quod auferendum est, qua morte auferatur? Deinde quod addidit, carnibus ejus non esse vescendum, quo pertinet, nisi omnia ista significent aliquid, quod Scriptura maxime solet intueri? LXXXII. [Ib. XXI, 35.] Si autem cornu percusserit alicujus taurus taurum proximi, et mortuus fuerit, vendent taurum vivum, et partientur pretium ejus, et taurum qui mortuus fuerit dispertientur. Numquid in solo tauro haec justificatio servanda est, et non de omni pecori in tali casu? Poinde a parte totum et hoc intelligendum est: sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quae non vescuntur. LXXXIII. [Ib. XXII, 1.] Quae justificatio est ut pro vitulo uno quinque reddantur, pro ove autem quatuor, nisi aliquid significare intelligatur? LXXXIV. [Ib. XXII, 2.] Si autem perfodiens inventus fuerit fur, et percussus mortuus fuerit, non est illi homicidium. Si autem orietur sol super eum, reus est; pro morte morietur. Intelligitur ergo tunc non pertinere ad homicidium, si fur nocturnus occiditur: si autem diurnus, pertinere. Hoc est enim quod ait, si orietur sol super eum. Poterat quippe discerni quod ad furandum, non ad occidendum venisset, et ideo non deberet occidi. Hoc et in legibus antiquis saecularibus, quibus tamen ista est antiquior, invenitur, impune occidi nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem si se telo defenderit: jam enim plus est quam fur. LXXXV. [Ib. XXII, 9.] Quid est, qui convictus fuerit per Deum, restituet duplo; nisi quia vult Deus aliquando signo dato prodere pejerantem?
LXXXVI. [Ib. XXII, 28.] Deos non maledices. Quaeritur quos dixerit deos; utrum principes qui judicant populum, sicut dictum est de Moyse, quod datus fuerat deus Pharaoni (Exod. VII, 1): ut per expositionem sit dictum quod sequitur, velut ostendendo quos dixerit deos, ubi ait, Et principem populi tui non maledices: quod graecus habet, non dices male. An secundum illud accipiendum est, quod Apostolus ait, Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, sicuti sunt dii multi et domini multi (I Cor. VIII, 5); addendo enim, sicuti sunt, deos intelligi voluit, qui digne etiam dicuntur: ita sane ut λατρεία quae dicitur graece, et interpretatur latine servitus, sed ea quae ad religionem pertinere intelligitur, non debeatur nisi uni Deo vero, qui nobis est Deus? Illi autem qui dicuntur dii, etiam si qui sunt qui merito dicuntur, prohibiti sunt maledici, non jussi sunt sacrificiis vel ullis latriae obsequiis honorari.
LXXXVII. [Ib. XXIII, 2.] Non eris cum pluribus in malitia. Ne se inde quisquam defendat, quia cum pluribus fecit, aut ideo putet non esse peccatum. LXXXVIII. [Ib. XXIII, 3.] Et pauperis non misereberis in judicio. Nisi addidisset, in judicio, magna esset quaestio. Sed intelligendum esset, etiam si scriptum non esset. Supra enim dixerat, Non apponeris cum multitudine, declinare cum pluribus, ut declines judicium: ac per hoc, Et pauperis non misereberis, posset intelligi, in judicio. Sed cum additum est, nulla quaestio est hoc esse praeceptum, ne forte cum judicamus, videamus justitiam esse pro divite contra pauperem, et nobis recte facere videamur si contra justitiam pauperi faveamus causa misericordiae. Bona est ergo misericordia, sed non debet esse contra judicium. Judicium sane illud appellat Scriptura, quod justum est. Ne quis autem propter istam sententiam Deum putaret misericordiam prohibere, quod sequitur, opportunissime sequitur: Si autem obviaveris bovi inimici tui, aut subjugali ejus, errantibus, reducens reddes ei: ut scias non te prohibitum facere misericordiam, fac etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a judicando libera; non enim cum reducis errantem bovem inimici tui et reddis, inter aliquos judex resides.
LXXXIX. [Ib. XXIII, 10, 11.] Sex annis seminabis terram tuam, et colliges fructum ejus; septimo autem anno remissionem facies, et requiem dabis illi: et edent pauperes gentis tuae; quae autem superabunt edent ferae bestiae. Sic facies vineam tuam et olivetum tuum. Quaeri potest quid colligant pauperes, si septimo anno ita parcit terrae, ut nec seminetur quidem. Non enim ad vineam et olivetum pertinet quod dictum est, Edent pauperes gentis tuae; quia de terra non seminata nihil possunt sumere, ubi segetes nasci non possunt: de vinea enim et oliveto postea dicit similiter esse faciendum; ac per hoc illud de arvis intelligitur, quae frumentis serviunt. An sic accipiendum, Sex annis seminabis terram tuam, et colliges fructus ejus, hoc est, Sex annis seminabis, et colliges; septimo vero non colliges, ut intelligatur seminabis, etiamsi dictum non est: ut ad sex annos seminare et colligere pertineat, ad septimum vero dimittere quod fuerit seminatum? Nam quid inde habebunt pauperes, quorum residuum etiam feris bestiis dedit, eis videlicet quae illis frugibus vesci possint, sicut sunt apri, et cervi, et si quid hujusmodi? Quod tamen non diceretur, nisi alicujus significationis gratia. Nam si quod attinet ad praecepta quae hominibus data sunt, de bobus cura non est Deo (Id. IX, 9); quod non sic intelligitur, tanquam non ipse pascat ea quae nec seminant, nec metunt, neque congregant in horreum, sed quia ei curae non est praecepto monere hominem, quomodo bovi suo consulat: quanto minus ei cura est de feris bestiis praecipere, quomodo illis ab hominibus consulatur, cum eas ipse pascat divitiis naturae usquequaque fructiferae, qui eas etiam per alios sex annos pascit, cum colliguntur quae seminantur? XC. [Ib. XXIII, 19.] Non coques agnum in lacte matris suae. Quomodo intelligatur ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri. Si enim alicujus significationis causa prohibitum acceperimus agnum in lacte coqui, nullus usus est ita coquendi. Si autem in diebus quibus lactatur, quis hoc habuit unquam Judaeorum in observatione, ut agnum non coqueret, nisi cum desisteret sugere? Quid est autem in lacte matris suae; quasi posset, etiamsi boc intelligeretur, sine hujus praecepti transgressione coqui, si eo nato mortua matre ejus, ab ove alia lactaretur? cum alicujus profecto rei significandae causa esse praeceptum nemo ambigat. Sed etiam illa quae possunt observantia factitari, non sine causa ita praecepta sunt; significant enim aliquid. Hoc vero quomodo observetur ad proprietatem verborum aut non est, aut non elucet. Intellectum tamen de Christo approbo, quod hac prophetia praedictus est non occidendus a Judaeis infans, quando Herodes quaerens eum ut occideret, non invenit (Matth. II, 13-16); ut coques quod dictum est, pertineat ad ignem passionis, hoc est, tribulationem. Unde dicitur: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Quia ergo non est tunc infans passus, cum quaerente Herode hujusmodi periculum imminere videretur, praedictum est his verbis, Non coques agnum in lacte matris suae. Illud quoque forsitan non absurdum est, quod alii dicunt, id esse praeceptum per Prophetam, ne se boni Israelitae sociarent malis Judaeis, a quibus Christus passus est tanquam agnus in lacte matris suae, id est, eo tempore quo conceptus est. Dicuntur enim feminae ex quo conceperint, lac colligere: illo autem mense conceptum et passum esse Christum, et Paschae observatio, et dies Ecclesiis notissimus nativitatis ejus ostendit. Qui enim mense nono natus est octavo calendas januarias, profecto mense primo conceptus est circa octavum calendas aprilis, quod tempus etiam passionis ejus fuit in lacte matris suae, hoc est, in diebus matris suae. XCI. [Ib. XXIII, 20, 21.] Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut servet te in via, ut inducat te in terram quam paravi tibi. Attende tibi, et exaudi eum, ne non credas illi: nihil enim subtrahet tibi; nomen enim meum est super eum. Hoc de illo nimirum intelligitur, cui nomen mutatum est, ut Jesus vocaretur: ipse quippe introduxit populum in terram promissionis. XCII. [Ib. XXIII, 25-27.] Et servies Domino Deo tuo; et benedicam panem tuum, et vinum tuum, et aquam tuam, et avertam infirmitatem a vobis. Non erit qui non generet, neque sterilis super terram tuam. Numerum dierum tuorum replebo. Et timorem mittam qui te antecedat; et amentes faciam omnes gentes in quas tu intrabis, etc. Quamvis istae promissiones possint et spiritualiter intelligi, tamen cum secundum temporalem hominum felicitatem intelliguntur, ad Vetus Testamentum pertinent: ubi quanquam praecepta, exceptis his quae in sacramento aliquid significant, eadem ad mores bonos pertinentia reperiantur, promissiones tamen carnales atque terrenae sunt. Unde in psalmo septuagesimo secundo pene lapsos et effusos gressus suos homo Dei dicit, cum zelaret in peccatoribus pacem peccatorum intuens. Ea quippe cernebat abundare impiis, quae ipse secundum Testamentum Vetus exspectabat a Domino Deo, cui hac mercede serviebat. Et cum hinc ei subrepere coepisset sensus impius, quod Deum non curare existimaret humana, correptum se dicit, dum auctoritatem sanctorum non est ausus improbare, et incoepit cognoscere, et ait, Hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima (Psal. LXXII, 2-17). Ibi enim praemia dabuntur ad Novum pertinentia Testamentum, quae impii non accipient: et poenae tunc futurae sunt impiorum, quas nullus piorum sensurus est. XCIII. [Ib. XXIII, 28.] Et mittam vespas ante te, et ejiciet Amorrhaeos, Evaeos, Chananaeos, et Chettaeos a te. Quaeritur de his vespis quid intelligendum sit. Nam et promittit hoc Deus, et liber Sapientiae dicit impletum, ubi ait: Et misit antecessores exercitus sui vespas (Sap. XII, 8). Non autem legimus factum, neque Moysi temporibus, neque sub Jesu Nave, neque sub judicibus, neque sub regibus. Ac per hoc vespae istae aculei timoris intelligendi sunt fortasse, quibus agitabantur memoratae gentes, ut cederent filiis Israel. Deus enim loquitur, in cujus sermone si figurate aliquid dicatur, quod ad proprietatem non sit impletum, non impedit historiae fidem, in qua perspicitur veritas narrationis. Sicut nec Evangelistarum narratio secundum proprietatem impeditur, si aliquid a Christo dicitur figurate. XCIV. [Ib. XXIII, 33.] Si servieris diis eorum, erunt tibi offendiculum. Hic graecus δουλεύσης habet, non λατρεύσῃς. Unde intelligitur, quia et δουλεία debetur Deo tanquam Domino, λατρεία vero nonnisi Deo tanquam Deo. XCV. [Ib. XXIV, 1-3.] Et Moysi dixit, Ascende ad Dominum tu, et Aaron, et Nadab, et Abiud, et septuaginta seniorum Israel: et adorabunt a longe Dominum; et accedet Moyses solus ad Dominum, ipsi autem non accedent: populus autem non ascendet cum illis. Introiit autem Moyses, et narravit populo omnia verba Dei et justificationes. Respondit autem omnis populus voce una dicentes, Omnia verba quae locutus est Dominus, faciemus, et audiemus. Usque ad hunc locum Scripturae justificationes intelliguntur quae datae sunt populo ad observandum. Incipiunt autem quantum ipsa verba Scripturae indicant, unde hoc nomen justificationum exorsum est ab illo servo Hebraeo cui auris ad postem pertunditur. In quibus omnibus justificationibus considerandum est, quae inde ad agendam vitam et morum bonorum conservationem duci possint. Multa quippe in eis sunt sacramenta significantia potius aliquid, quam vitam nostram instruentia. Justificationes sane latini interpretes eas esse dixerunt, quae graeci δικαιώματα appellant. XCVI. [Ib. XXIV, 3.] Notandum est quod iterum populus ita respondet, Omnia verba quae locutus est Dominus faciemus, et audiemus; cum videatur ordo postulare ut diceretur, audiemus, et faciemus. Sed mirum nisi aliquis sensus hic latet. Nam si audiemus, pro eo positum est quod est intelligemus, prius oportet verbis Dei reddere faciendi servitutem, ut ad intelligentiam earum rerum quae ipso praecipiente fiunt, merito devotionis, qua non contemptae, sed factae sunt, ipse perducat. Sed videndum est, utrum iste populus illi filio similis inveniatur qui patri jubenti dixit, Ibo in vineam, et non iit (Matth. XXI, 30). Gentes enim quae Dominum penitus contempserunt, postea per unius obedientiam justificatae, quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam (Rom. IX, 30).
XCVII. [Ib. XXIV, 4.] Notandum quod Moyses aedificavit altare sub monte, et duodecim lapides in duodecim tribus Israel. Intelligitur enim ex duodecim lapidibus altare aedificatum, significasse ipsum populum esse altare Dei, sicut est templum Dei (II Cor. VI, 16.) XCVIII. [Ib. XXIV, 5.] Et immolaverunt hostiam salutaris Deo. Non dixit, hostiam salutarem, sed, hostiam salutaris; quod graecus habet σωτηρίου. Unde in Psalmo, Calicem, inquit, salutaris accipiam (Psal. CXV, 13): non dixit, calicem salutarem. Ubi videndum est, ne forte ille significetur, de quo dixit Simeon, Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 30). Hunc enim et Psalmus commendat ubi legitur, Bene nuntiate diem ex die salutare ejus (Psal. XCV, 2). Quid est enim aliud, si diligentius attendamus, quod ait diem ex die, nisi lumen ex lumine, hoc est Deum ex Deo, quod est unigenitus Filius?
XCIX. [Ib. XXIV, 6, 7.] Sumens autem Moyses dimidiam partem sanguinis, infudit in craterem, et partem reliquam sanguinis affudit ad altare: et accipiens librum Testamenti recitavit in aures populi. Notandum est, nunc primum sacrificasse Moysen evidenter Scripturam dicere, ex quo ex Aegypto eductus est populus. Primo enim de Jothor dictum erat socero ejus, quamvis cum aliqua ambiguitate, quod immolaverit Deo (Exod. XVIII, 12). Et advertendum librum Testamenti cum sanguine hostiae recitari, in quo libro illas justificationes conscriptas debemus accipere. Nam decalogum Legis in tabulis lapideis fuisse conscriptum postea manifestum est. C. [Ib. XXIV, 7.] Et dixerunt, Omnia quaecumque locutus est Dominus, faciemus, et audiemus. Non aliter respondent ecce jam tertio. CI. [Ib. XXIV, 9.] Et ascendit Moyses, et Aaron, et Nadab, et Abiud, et septuaginta seniorum Israel: et viderunt locum ubi steterat ibi Deus Israel. Constat inter eos qui recte intelligunt, nullo Deum contineri loco, nec aliquo velut situ corporis membra ponere, sicuti est nostri corporis, sedere, jacere, stare, et si quid hujusmodi est. Haec enim non sunt nisi corporum, Deus autem spiritus est (Joan. IV, 24). Quod ergo se ostendit specie corporali vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, qua est ipse quod est, sed assumptio formarum visibilium ejus omnipotentiae subjacet. CII. [Ib. XXIV, 11, 10.] Et de electis Israel non dissonuit nec unus: et apparuerunt in loco Dei, et manducaverunt, et biberunt. Quis dubitet illos quos nominatim expressit, et septuaginta seniores, nunc appellatos electos Israel? qui procul dubio personam gerebant eorum qui electi sunt in populo Dei. Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2): et novit Dominus qui sunt ejus. In magna autem domo sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam (II Tim. II, 19, 20). Quoniam ergo quos ante praescivit, et praedestinavit; quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 30): profecto de electis Israel non dissonuit nec unus. Significantur autem quaternario numero in Moyse et Aaron et Nadab et Abiud, propter quatuor Evangelia, et totius orbis, qui in quatuor partes dividitur, promissionem: et septuaginta de senioribus Israel, numero scilicet septenario decuplato, qui pertinet ad significandum Spiritum sanctum. Sapphiro autem significatur vita coelestis, maxime quia dictum est, sicut aspectus firmamenti. Firmamentum autem coelum appellari quis nesciat? Et forma lateris in eodem sapphiro quadraturam ipsam, vel stabilitatem, vel ejusdem quaternarii numeri sacramentum figurat. Quod autem manducant et bibunt in loco Dei, suavitatem saturitatemque significat in illo regno aeternitatis. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur (Matth V, 6). Unde et Dominus dicit venturos multos (quos utique, nisi electos, praescitos, praedestinatos, vocatos, justificatos, glorificatos?), et recubituros cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11). Nam et alio loco ipse hoc promittit fidelibus suis, quod faciat eos recumbere, et transeat, et ministret eis (Luc. XII, 37). CIII. [Ib. XXIV, 13.] Quid sibi vult quod Jesus Nave, non commemoratus in illis quatuor, subito cum Moyse apparet, et cum illo ascendit in montem ad accipiendas tabulas Legis; et subito rursus idem Jesus absconditur, id est tacetur; et Moyses accepit Legem in duabus tabulis, et cum eo iterum apparet? An forte significat Novum Testamentum nomine Jesu, et absconditum esse in Lege, et aliquando apparere intelligentibus? Quod vero Jesus jam vocatur, cum in libro Numerorum quando id nomen acceperit Scriptura testetur, cum jam prope esset ut terram promissionis intrarent (Num. XIII, 17), per prolepsim, hoc est per praeoccupationem anticipat Scriptura quod postea factum est. Omnia quippe ista posteaquam facta sunt, scripta sunt; ac per hoc quando factum est quod modo commemoratur, nondum vocabatur Jesus, sed quando scriptum est jam hoc vocabatur. CIV. [Ib. XXV, 11, 12.] Et facies in ea cymatia aurea versatilia in circuitu. Cymatia dixit, quae in quadratura exstant per quatuor partes, sicut mensae quadrae fieri solent. Nec quod ait versatilia, mobilia debemus accipere. Fixa sunt enim, sicut dixi mensas habere solitas: sed versatilia dixit, tortilia, quae graece vocantur στρεπτά ; vel canalibus, sicut sunt columnae tortiles; aut implicatis duabus virgulis in modum restis, sicut etiam torques fieri solent. Quod autem ait, Et fabricabis illi quatuor annulos aureos, et impones super quatuor latera; duos annulos in latus unum, et duos annulos in latus secundum; ad quatuor angulos occurrunt quatuor annuli singuli in singulis, et per angulorum numerum fit ut quod in duobus lateribus ponitur, in omnibus quatuor ponatur. Unus enim angulus duobus lateribus communis est: alioquin non occurrit ut bini annuli ponantur per quatuor latera, cum sint quatuor annuli; octo quippe esse debuerunt, si aliter intelligimus, quam quod dixi fieri numero angulorum. Ad hoc enim annuli in angulis ponuntur, quo inducantur subportatoria vel gestatoria, quibus arca a quatuor hominibus hinc atque inde portetur. CV. [Ib. XXV, 17.] Propitiatorium quid dicat superimponendum super arcam, quaeri solet: sed cum aureum fieri jubeat, ejusque longitudinem et latitudinem tantam exprimat, quanta et ipsius arcae dicta est, procul dubio velut tabulam auream tantae formae fieri praecipit, qua tegeretur arca; ita ut in ipso propitiatorio essent duo Cherubim, hinc atque inde alterutrum attendentes, ita ut vultus eorum in propitiatorium essent, et pennis suis obumbrarent propitiatorium: quod magnum est sacramentum. Aurum quippe significat sapientiam, arca significat secretum Dei. In arca jussa sunt poni Lex, et manna, et virga Aaron: in Lege praecepta sunt, virga potestas significatur, manna gratia; quia nisi cum gratia non est potestas praecepta faciendi. Verumtamen quia Lex a quovis proficiente non ex omni parte completur, propitiatorium est desuper. Ad hoc enim opus est ut propitius sit Deus, et ideo desuper ponitur, quia superexsultat misericordia judicio (Jacobi II, 13). Duo vero Cherubim pennis suis obumbrant propitiatorium, id est, honorant velando; quoniam mysteria ista ibi sunt: et invicem se attendunt, quia consonant; duo quippe ibi Testamenta figurantur: et vultus eorum sunt in propitiatorium, quia misericordiam Dei, in qua una spes est, valde commendant. Denique hinc se promisit locuturum Deus ad Moysen de medio Cherubim desursum propitiatorii. Porro si creatura rationalis in multitudine scientiae, quoniam hanc interpretationem habent Cherubim, duobus ipsis animalibus significatur; ideo duo sunt, ut societatem charitatis commendent; ideo pennis suis propitiatorium obumbrant, quia Deo non sibi tribuunt pennas suas, id est, Deum honorant virtutibus, quibus praestant: et vultus eorum non sunt nisi in propitiatorium, quia cuicumque profectui ad multitudinem scientiae spes non est, nisi in Dei misericordia. CVI. [Ib. XXV, 27.] Quod ait, Erunt annuli in thecis subportatoriis ad tollendam mensam, hoc intelligendum est, quod annuli essent velut thecae subportatoriorum; id est, quo subportatoria tanquam in thecas inducantur. Erunt quippe in thecis, ita dictum est, tanquam diceretur, Erunt pro thecis.
CVII. [Ib. XXVI, 1.] Decem aulaeorum jubet fieri tabernaculum, cum sit decalogus Legis. Aulaea vero significant latitudinem, propter facilitatem. Charitas quippe plenitudo Legis est (Rom. XIII, 10): et nonnisi charitati sunt praecepta facilia: unde ipsa dilatatio commendatur, cum dicitur, Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea (Psal. XVII, 37). Sed quoniam ista dilatatio per gratiam fit Dei; charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nosipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5); ideo hic mystice ipse numerus etiam commendatur, qui pertinet etiam ad Spiritum sanctum, per quem Lex possit impleri. Dicitur enim aulaeum longitudinem habere debere in cubitis viginti octo. Iste autem numerus, quia per septenarium dividendus est, significavit, cum dicit latitudinem aulaei in cubitis quatuor. Quater enim septem fiunt viginti octo. Et est etiam iste numerus perfectus; quia sicut senarius, suis partibus constat. Quod vero tam saepe dicit, Cherubim facies ea opere textoris, quid aliud quam in his omnibus multitudinem scientiae commendat, quod interpretatur Cherubim? CVIII. [Ib. XXVI, 7.] Et facies vela capillacia operire super tabernaculum; undecim vela facies ea. Quae capillacia vela sunt. id est cilicina, undecim dicuntur esse. In peccatis quippe transgressio est. Transgressio vero undenario numero significatur, quoniam transgreditur denarium, hoc est Legem: ideo ipsa undecim per septenarium multiplicata, faciunt septuaginta septem; ubi significavit Dominus universam remissionem peccatorum, dicens, Non solum septies, verum etiam septuagies septies (Matth. XVIII, 22): quot generationes reperiuntur, cum Lucas a baptismo Domini enumerans sursum versus ascendit, et pervenit per Adam usque ad Deum (Luc. III, 23-38). Ad hoc enim fit significatio peccatorum in his velis, ut per confessionem exprimantur, et per gratiam quae data est Ecclesiae aboleantur, hoc est tegantur: unde dicitur, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Deinde jubet ea vela cooperiri pellibus arietinis rubricatis. Aries autem rubricatus, cui non occurrat Christus passione cruentatus? Significantur his etiam martyres sancti, quorum orationibus propitiatur Deus peccatis populi sui. Ipsis denique superjaciuntur pelles hyacinthinae, ut significetui vita aeterna viriditate, tanquam vigore perpetuo.