Quaestiones in Heptateuchum (page 7)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Quaestiones in Heptateuchum (ed. Migne) · 11 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

LVII. [Ib. XVII, 10-12.] Quid est quod prohibens edendum sanguinem dicit, Anima omnis carnis, sanguis ejus est? Quem totum locum sic explicat: Et homo, homo filiorum Israel, aut de proselytis qui appositi sunt in vobis, quicumque ederit omnem sanguinem; et statuam faciem meam super animam quae manducat sanguinem, et perdam illam de populo suo. Anima enim omnis carnis, sanguis ejus est. Et ego dedi illud vobis exorare pro animabus vestris: sanguis enim ejus pro anima exorabit. Propterea dixi filiis Israel, Omnis anima ex vobis non edet sanguinem; et proselytus qui appositus est in vobis, non edet sanguinem. Numquidnam si animam pecoris sanguinem dicimus, etiam anima hominis sanguis putanda est? Absit. Quomodo ergo non ait, Anima omnis carnis pecoris sanguis ejus est; sed, Anima, inquit, omnis carnis sanguis ejus est? In omni utique carne, etiam hominis caro deputatur. An quia vitale aliquid est in sanguine, quia per ipsum maxime in hac carne vivitur, qui in omnibus venis per corporis cuncta diffunditur, ipsam vitam corporis vocavit animam, non vitam quae migrat ex corpore, sed quae morte finitur? Qua locutione dicimus istam vitam temporalem esse, non aeternam; mortalem, non immortalem: cum sit immortalis animae natura, quae ablata est ab Angelis in sinu Abrahae (Luc. XVI, 22); et cui dicitur, Hodie mecum eris in paradiso (Id. XXIII, 43); et quae in tormentis ardebat inferni (Id. XVI, 23). Secundum istam ergo significationem, qua perhibetur anima etiam haec temporalis vita, dixit apostolus Paulus, Non enim facio animam meam pretiosiorem quam me (Act. XX, 24); ubi se ostendere voluit et mori paratum pro Evangelio. Nam secundum significationem qua anima dicitur illa quae migrat ex corpore, magis eam pretiosam faciebat, cui tantum meritum conquirebat. Sunt et aliae hujusmodi locutiones. Vita itaque ista temporalis maxime sanguine continetur in corpore. Sed quid est quod ait, Dedi vobis eum ad altare Dei, exorare pro anima vestra; tanquam anima pro anima exoret? Numquid sanguis pro sanguine, quasi de nostro sanguine solliciti simus, cum pro anima nostra volumus exorari? Absurdum est hoc. Sed multo est absurdius ut sanguis pecoris exoret pro anima hominis, quae mori non potest: cum manifeste Scriptura testetur in Epistola ad Hebraeos, illum sanguinem victimarum nihil profuisse ad exorandum Deum pro peccatis hominum; sed significasse aliquid quod prodesset. Impossibile est enim, inquit, sanguinem hircorum et taurorum auferre peccata (Hebr. X, 4). Restat itaque ut quoniam pro anima nostra exorat Mediator ille, qui omnibus illis sacrificiis quae pro peccatis offerebantur praefigurabatur, illud appelletur anima quod significat animam.

Solet autem res quae significat ejus rei nomine quam significat nuncupari; sicut scriptum est, Septem spicae, septem anni sunt; non enim dixit, septem annos significant: et, Septem boves, septem anni sunt (Gen. XLI, 26); et multa hujusmodi. Hinc est quod dictum est, Petra erat Christus (I Cor. X, 4): non enim dixit, Petra significat Christum, sed tanquam hoc esset, quod utique per substantiam non hoc erat, sed per significationem. Sic et sanguis quoniam propter vitalem quamdam corpulentiam animam significat, in sacramentis anima dictus est. Verum si quisquam putat animam pecoris esse sanguinem, non est in ista quaestione laborandum. Tantum ne anima hominis, quae carnem humanam vivificat, et est rationalis, sanguis putetur, valde cavendum est, et hic error modis omnibus refutandus. Quaerendae etiam locutiones, quibus per id quod continet, significetur id quod continetur, ut quoniam anima sanguine tenetur in corpore (nam si fuerit effusus abscedit), per ipsum aptius significata sit anima, et ejus nomen sanguis acceperit. Sicut ecclesia dicitur locus quo Ecclesia congregatur. Nam Ecclesia homines sunt, de quibus dicitur: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam (Ephes. V, 27). Hoc tamen vocari etiam ipsam domum orationum, idem apostolus testis est, ubi ait: Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? an ecclesiam Dei contemnitis (I Cor. XI, 22)? Et hoc quotidianus loquendi usus obtinuit, ut in ecclesiam prodire, aut ad ecclesiam confugere non dicatur, nisi qui ad locum ipsum parietesque prodierit vel confugerit, quibus Ecclesiae congregatio continetur. Scriptum est etiam, Et effundens sanguinem, qui fraudat mercedem mercenarii (Eccli. XXXIV, 27). Mercedem sanguinem dixit, quoniam ea sustentatur vita, quae nomine sanguinis appellatur.

Sed cum Dominus dicat, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis meum sanguinem, non habebitis in vobis vitam (Joan. VI, 54); quid sibi vult quod a sanguine sacrificiorum, quae pro peccatis offerebantur, tantopere populus prohibetur, si illis sacrificiis unum hoc sacrificium significabatur, in quo vera fit remissio peccatorum: a cujus tamen sacrificii sanguine in alimentum sumendo, non solum nemo prohibetur, sed ad bibendum potius omnes exhortantur, qui volunt habere vitam? Quaerendum igitur quid significet, quod homo prohibetur in Lege sanguinem manducare, eumque Deo fundere jubetur. Nam de animae natura, cur per sanguinem significata sit, quantum in praesentia satis visum est, diximus.

LVIII. [Ib. XVIII, 7, 8.] Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non revelabis; turpitudo enim eorum est. Prohibet cum matre concumbere: ibi est enim turpitudo patris et matris. Nam postea prohibet et novercae, ubi dicit, Turpitudinem uxoris patris tui non revelabis; turpitudo enim patris tui est: ubi exposuit quomodo in matre utriusque sit turpitudo, id est patris et matris; in noverca enim tantum patris.

LIX. [Ib. XVIII, 9, 11.] Turpitudinem sororis tuae ex patre tuo, aut ex matre tua, quae domi est nata, vel quae foris nata est, non revelabis turpitudinem earum. Quae domi nata est, intelligitur ex patre: quae foris nata est, intelligitur ex matre, si forte de priore viro eam mater susceperat, et cum illa in domum venerat, quando patri ejus nupsit, quem monet Scriptura ne revelet turpitudinem sororis suae. Hic videtur non prohibuisse, et quasi praetermisisse concubitum cum sorore de utroque parente nata: non enim dicit, Turpitudinem non revelabis sororis tuae ex patre et matre, sed, ex patre aut ex matre. Verum quis non videat etiam illud esse prohibitum multo maxime? Si enim non licet sororis turpitudinem revelare ex quolibet parente natae, quanto magis ex utroque? Quid est autem quod interposita prohibitione concubitus, etiam cum suis neptibus, sive de filio, sive de filia, sequitur et dicit, Turpitudinem filiae uxoris patris tui non revelabis? Si enim huc usque dixisset, intelligeremus etiam cum filia novercae prohibitum fuisse concubitum, quam ex priore viro noverca peperisset, nec hujus qui prohibetur soror esset, vel ex patre, vel ex matre: cum vero addidit, Ex eodem patre soror tua est, non revelabis turpitudinem ejus, manifestat de sorore factam esse istam prohibitionem, cum fuerit ex patre et ex noverca, de qua jam superius dixerat. An ideo iterum hoc apertius voluit prohibere, quia superius subobscurum fuit? saepe enim hoc facit Scriptura. LX. [Ib. XVIII, 14.] Turpitudinem fratris patris tui non revelabis, et ad uxorem ejus non introibis. Exposuit quid dixerit, Turpitudinem fratris patris tui, id est, patrui tui, non revelabis: hoc est enim, ad uxorem ejus non introibis. In uxore quippe patrui, voluit intelligi turpitudinem patrui; sicut in uxore patris, turpitudinem patris. LXI. [Ib. XVIII, 16.] Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis; turpitudo fratris tui est. Quaeritur utrum hoc vivo fratre, an mortuo sit prohibitum: et non parva quaestio est. Si enim dixerimus de vivi fratris uxore locutam Scripturam, uno generali praecepto, quo prohibetur homo ad uxorem accedere alienam (Exod. XX, 14), etiam hoc utique continetur. Quid est ergo quod tam diligenter has personas, quas appellat domesticas, propriis prohibitionibus distinguit a caeteris? Non enim et quod prohibet de uxore patris, hoc est de noverca, vivo patre accipiendum est, et non potius mortuo. Nam vivo patre quis non videat multo maxime prohibitum, si cujuslibet hominis uxor aliena prohibita est maculari adulterio? De his ergo personis videtur loqui, quae possent non habentes viros in matrimonium convenire, nisi Lege prohiberentur, sicut fertur esse consuetudo Persarum. Sed rursus, si fratre mortuo intellexerimus prohibitum esse ducere fratris uxorem, occurrit illud, quod excitandi seminis causa, si ille sine filiis defunctus esset, jubet Scriptura esse faciendum (Deut. XXV, 5): ac per hoc collata ista prohibitione cum illa jussione, ne invicem adversentur, intelligenda est exceptio, id est, non licere cuiquam defuncti fratris ducere uxorem, si defunctus posteros dereliquit; aut etiam illud esse prohibitum, ne liceret ducere fratris uxorem, etiam quae a fratre vivo per repudium recessisset. Tunc enim, sicut Dominus dicit, ad duritiam Judaeorum Moyses permiserat dare libellum repudii (Matth. XIX, 8), et per hanc dimissionem potuit putari quod licite quisquam sibi uxorem copularet fratris, ubi adulterium non timeret, quoniam repudio discessisset.

LXII. [Ib. XVIII, 17.] Turpitudinem mulieris et filiae ejus non revelabis: id est, ne putet quisquam licere sibi ducere filiam uxoris suae. Simul enim mulieris et filiae ejus non licet revelare turpitudinem, id est ambabus misceri, et matri et filiae.

LXIII. [Ib. XVIII, 17, 18.] Filiam filii ejus et filiam filiae ejus non accipies. Etiam neptem uxoris de filio vel de filia duci prohibuit. Uxorem super sororem ejus non accipies in zelum. Hic non prohibuit superducere, quod licebat antiquis propter abundantiam propagationis: sed sororem sorori noluit superduci; quod videtur fecisse Jacob (Gen. XXX, 22-28), sive quia nondum fuerat lege prohibitum, sive quia suppositae alterius fraude deceptus est, et illa magis de placito veniebat, quam posterius accepit; sed injustum erat priorem dimitti, ne faceret eam moechari. Hoc autem quod ait in zelum, utrum ideo positum est, ne sit zelus inter sorores, qui inter illas quae sorores non essent contemnendus fuit? an ideo potius, ne propter hoc fiat, id est ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur?

LXIV. [Ib. XVIII, 19.] Et ad mulierem in segregatione immunditiae ejus non accedes revelare turpitudinem ejus: id est, ad menstruatam mulierem non accedes. Segregabatur enim secundum Legem, propter immunditiam. Hoc cum superius satis sufficienter prohibuisset (Levit. XV, 19-27), quid sibi vult quod etiam hic hoc eisdem praeceptis voluit adjungere? An forte in superioribus quod jam dictum est, ne figurate accipiendum putaretur, etiam hic positum est, ubi talia prohibita sunt, quae etiam tempore Novi Testamenti remota umbrarum veterum observatione, sine dubio custodienda sunt? Quod videtur etiam per prophetam Ezechielem significasse, qui inter illa peccata quae non figuratae, sed manifestae iniquitatis sunt, etiam hoc commemorat, ad mulierem menstruatam si quis accedat; et inter justitiae merita, si non accedat (Ezech. XVIII, 6, et XXII, 10). Qua in re non natura damnatur, sed concipiendae proli noxium perhibetur . LXV. [Ib. XVIII, 20] Et ad uxorem proximi tui non dabis concubitum seminis tui, inquinari ad eam. Ecce ubi rursus prohibet adulterium, quod cum aliena uxore committitur, quod etiam in Decalogo prohibetur (Exod. XX, 14). Unde apparet illa ita prohibita, ut etiam mortuis viris suis non ducantur uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari.

LXVI. [Ib. XVIII, 21.] Et a semine tuo non dabis servire principi. Hic non video quid intelligatur, nisi principi qui pro Deo colitur. Non enim ait δουλεύειν, sed λατρεύειν, in graeco, quod latinus non solet interpretari, nisi ut dicat servire; plurimum autem distat. Nam servire hominibus sicut servi serviunt, quod non est λατρεύειν, sed δουλεύειν, Scriptura non prohibet: servire autem secundum id quod est λατρεύειν, non jubetur hominibus, nisi uni vero Deo, sicut scriptum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13). Non solum autem hoc verbo, quod ait λατρεύειν, satis significat quem principem dicat, id est, cui cultus tanquam Deo exhibetur; verum etiam eo quod adjungit, Et non profanabis nomen sanctum, sive Dei, de cujus populo datur illo modo servire principi; sive nomen sanctum ipsius populi Israel, propter quod dicitur, Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Levit. XI, 44; XIX, 2; et I Petr. I, 16). Opportunissime etiam hic adjungit, Ego Dominus; hoc utique admonens, quia illi soli debetur λατρεία, id est ea servitus qua servitur Deo.

LXVII. [Ib. XVIII, 25.] Quod dicit, Et exhorruit terra eos qui insident super eam, propter mala facta eorum, quae superius commemoravit, non ideo dictum putandum est, quod habeat terra sensum quo ista sentiat et exhorreat; sed nomine terrae homines significat, qui sunt super terram. Proinde cum haec mala faciunt homines, inquinant terram, quia inquinantur homines qui haec imitantur; et exhorret terra, quia exhorrent homines qui nec faciunt nec imitantur. LXVIII. [Ib. XIX, 11.] Non furtum facietis neque mentiemini, neque calumniam faciet unusquisque proximo. Illud de furto positum est in Decalogo. Quod autem dicit, Neque mentiemini, neque calumniam faciet unusquisque proximo, mirum si non eo praecepto continetur, quod ibi positum est, Neque falsum testimonium dices adversum proximum tuum (Exod. XX, 15, 16); quoniam neque calumnia sine mendacio fieri potest, quod falsi testimonii generalitate concluditur. Sed utrum haec aliqua compensatione admittenda sint, magna quaestio est: sicut de mendacio pene omnibus videtur, quod ubi nemo laeditur, pro salute mentiendum est. Utrum ergo ita et de furto? an furtum fieri non potest, ubi nullus laeditur? Quinimo fieri potest, etiam quando ei cui fit consulitur, tanquam si quisquam homini volenti se occidere, gladium furetur. Nam calumnia nescio utrum cuiquam ad ejus utilitatem fieri possit: nisi forte quod ad majus gaudium fiebat, quo postea fruerentur, quod Joseph de scypho calumniabatur fratribus suis, quibus etiam explorationis falsum crimen intenderat (Gen. XLIV, 5, et XLII, 9, 14). Quanquam si definitionibus ista determinare tentemus, fortasse furtum non est, nisi quando alieno occulte ablato proximus laeditur; et calumnia non est, nisi quando falsi criminis objectione proximus laeditur: mendacium autem non possumus dicere tunc tantummodo esse, quando proximus laeditur; cum enim falsum ab sciente dicitur, procul dubio mendacium est, sive illo quisquam, sive nemo laedatur. Proinde magna quaestio de mendacio, utrum possit aliquando justum esse mendacium, facile solveretur fortasse, si sola praecepta intueremur, non et exempla. Nam quid isto praecepto absolutius, Non mentiemini? Sic enim dictum est, quomodo, Non facies tibi idolum; quod factum non potest aliquando justum esse; et quomodo dictum est, Non moechaberis: quis autem dicat aliquando moechiam justam esse posse? Et, Non furaberis: secundum enim definitionem illam furti, justum esse furtum nunquam potest. Et, Non occides (Exod. XX, 4, 14, 15, 13); quoniam cum homo juste occiditur, lex eum occidit, non tu: numquid ita dici potest, Cum homo juste mentitur, lex mentitur? Sed exempla faciunt difficillimam quaestionem. Mentitae sunt obstetrices Aegyptiae, et bona illis Deus retribuit (Id. I, 19, 20): mentita est Raab pro exploratoribus terrae, et ideo liberata est (Josue II, 4, et VI, 23). An ex quo dictum est in Lege, Non mentiemini, ex illo intelligendum est nec in tali causa licere mendacium, in quali causa legitur Raab esse mentita? Sed magis credibile est, quia injustum erat mendacium, ideo prohibitum; non quia prohibitum, ideo factum injustum. Fortassis ergo, sicut de obstetricibus diximus, non hoc in eis remuneratum quod mentitae sunt, sed quod infantes Hebraeos liberaverunt, ut propter hanc misericordiam illud peccatum veniale sit factum, non tamen existimetur non fuisse peccatum: sic etiam de Raab intelligendum est, remuneratam in illa liberationem exploratorum, ut propter eamdem liberationem venia sit data mendacio. Ubi autem venia datur, manifestum est esse peccatum. Sed illud cavendum est, ne ita quisque existimet etiam caeteris peccatis, si propter liberationes hominum fiant, ita veniam posse concedi. Multa enim mala intolerabilia et nimium detestanda istum sequuntur errorem.

LXIX. [Ib. XIX, 15.] Non nocebis proximo. Si quid sit nocere et non nocere, pateret hominibus, hoc generale praeceptum ad innocentiam retinendam fortasse sufficeret. Omnia enim quae prohibentur committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt, quod dictum est, Non nocebis proximo. Nam quod sequitur, Non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, aliquando evenit, ut non rapiendo quisque noceat. Nam gladius insanienti rapiendus est, et si non fecerit quis ut oportuerit, magis nocuerit.

LXX. [Ib. XIX, 17 et 18.] Quid est quod cum supra dixisset, Non odio habebis fratrem tuum in animo tuo: arguendo argues proximum tuum, et non accipies propter ipsum peccatum, consequenter adjunxit, Et non vindicatur manus tua? utrum pro eo quod est, non punitur? Animo enim bono facis, cum disciplinam peccanti proximo imponis, ne accipias peccatum ejus negligendo. Ad hoc enim pertinet quod ante posuit, Non odio habebis proximum tuum in animo tuo. Videri enim potest ei qui arguitur, quod oderis cum, cum non sit in animo tuo. An, non vindicatur manus tua, hoc potius admonet, ne quaeras vindicari manum tuam, nec ulciscendi libidine rapiaris? Nam quid est aliud, vindicari velle, nisi laetari vel consolari de alieno malo? Et ideo dictum est, Non irasceris filiis populi tui. Sic enim recte ira definita est, quod sit ulciscendi libido. Quidam vero codices habent, Et non vindicabitur manus tua: id est, ne arguendo vindicare te velis, sed potius consulere illi quem arguis. LXXI. [Ib. XIX, 28.] Et incisiones super animam non facietis in corpore vestro. Super animam dixit, super funus mortui: de anima quippe dolor est quae recessit. Ad hunc autem dolorem pertinet luctus, in quo luctu nonnullae gentes habent consuetudinem secare corpora sua. Hoc fieri Deus prohibet. LXXII. [Ib. XX, 5.] Ita ut fornicentur in principes de populo suo. Non de populo suo principes, sed de populo suo fornicentur. Eos quippe principes vult hic intelligi, qui pro diis colebantur: sicut Apostolus dicit, Secundum principem potestatis aeris (Ephes. II, 2); et in Evangelio Dominus, Nunc princeps hujus mundi missus est foras (Joan. XII, 31); et, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet (Id. XIV, 30). LXXIII. [Ib. XX, 10.] Homo, homo quicumque adulteraverit uxorem viri, aut quicumque adulteraverit uxorem proximi sui, morte moriantur: pluraliter dixit, morte moriantur, hoc est qui adulteravit, et quae adulterata est. Hic aliquid distare voluit inter quemlibet virum et proximum, quamvis multis locis proximum pro omni homine ponat. Sed quae est ista locutio, ut cum jam dixisset de viro, hoc idem repetierit de proximo, cum sit consequens, ut multo magis ab uxore proximi abstinendum sit, si ab uxore cujuslibet viri abstinendum est? Nam si prius de proximo dixisset, ne putaretur uxorem licere adulterare non proximi, addendum fuisset de quolibet viro: nunc vero, si quod minus est non licet; quanto minus licet quod majus malum est? Nam si non licet adulterare uxorem cujuslibet viri, quanto magis proximi? An forte ista repetitio tanquam exponit quid prius dictum sit, ut ideo intelligat homo quantum malum sit adulterare uxorem viri, quia si hoc fecerit, uxorem proximi adulterat? Proximus est enim omnis homo homini. LXXIV. [Ib. XX, 16.] Et mulier quae accesserit ad omne pecus, ascendi ab eo, interficietis mulierem et pecus: morte moriantur; rei sunt. Quaeritur quomodo sit reum pecus, cum sit irrationale, nec ullo modo legis capax. An quemadmodum transferuntur verba modo locutionis, quae graece appellatur μεταφορὰ, ab animali ad inanimale, sicut dicitur improbus ventus, vel iratum mare; ita et hic translatum est a rationali ad irrationale? Nam pecora inde credendum est jussa interfici, quia tali flagitio contaminata, indignam refricant facti memoriam. LXXV. [Ib. XX, 17.] Quicumque acceperit sororem suam ex patre suo, aut ex matre sua, et viderit turpitudinem ejus; improperium est: exterminabuntur in conspectu generis sui. Turpitudinem sororis suae revelavit, peccatum suum accipient. Quid ait in hoc loco, viderit, nisi concumbendo cognoverit? sicut in Lege dicitur, Cognovit uxorem suam (Gen. IV, 1, 17 et 25), pro eo quod est, mixtus est ei. Et quid ait, peccatum suum accipient, cum de poena eorum loqueretur, nisi quia et ipsam poenam peccati, peccatum voluit appellare?

LXXVI. [Ib. XX, 20, 25.] Quicumque dormierit cum cognata sua, turpitudinem cognationis suae revelavit: sine filiis morientur. Quaeritur quousque sit intelligenda ista cognatio, cum ex longo gradu liceat utique accipere uxorem, semperque licuerit. Sed intelligendum est ex his gradibus quos prohibuit, non licere, et secundum ipsos dictum, Quicumque dormierit cum cognata sua: ubi et aliquas non commemoratas intelligendas dimisit, sicut sororem de utroque parente, sicut uxorem fratris matris, id est avunculi. Nam de uxore patrui primum prohibuit, quamvis haec non cognatio, sed affinitas perhibetur. Sed quid est, sine filiis morientur; cum filii ex hujusmodi conjunctionibus et ante nati sint, et hodieque nascantur? An hoc intelligendum est Lege Dei constitutum, ut quicumque ex eis nati fuerint, non deputentur filii, id est nullo parentibus jure succedant? Et non exsecrabiles facietis animas et in pecoribus, et in volucribus, et in omnibus serpentibus terrae, quae ego segregavi vobis in immunditiam. Videtur hic significare non haec natura immunda esse, sed aliquo sacramenti signo; quandoquidem dicit, quae ego segregavi vobis in immunditiam, tanquam immunda eis non essent, si eis segregata non essent.

LXXVII. [Ib. XX, 27.] Et vir aut mulier, si forte fuerit illi ventriloquus, aut incantator, morte moriantur ambo: lapidibus lapidibitis eos; rei sunt. Utrum vir et mulier, an vir et ventriloquus, aut mulier et ventriloquus sive incantator. Sed hoc magis, et qui habet, et quem habet. LXXVIII. [Ib. XXI, 7, 8.] Mulierem fornicariam et profanam non accipient, et mulierem ejectam a viro suo; quoniam sanctus est Domino Deo suo. Superius, non accipient dixerat; nunc autem, quoniam sanctus est, non, quoniam sanctisunt: de pluribus qui uno sunt tempore sacerdotibus loquebatur, et de unoquoque eorum dixit, quonian sanctus est; locutione qua solet uti Scriptura. Nam unum illum summum postea commemorat, qui intrabat ad sancta sanctorum. Nam et pluraliter conclusit, licens, Et sanctificabis eum: dona Domini Dei vestri iste offeret; sanctus est, quoniam sanctus ego Dominus, qui sanctifico eos. Quantum autem pertinet ad dona, quoniam dixit, dona Domini Dei vestri ipse offeret, non solum summus ille offerebat, sed etiam secundi sacerdotes. Ac per hoc quod ait, Mulierem fornicariam et profanam et ejectam a viro suo non accipient, hoc et secundi sacerdotes prohibiti sunt: nam de summo postea dicit, qui etiam nonnisi virginem accipere jussus est.

LXXIX. [Ib. XXI, 10.] Et sacerdos magnus a fratribus suis: id est, qui inter fratres suos magnus est, ille scilicet unus magnus sacerdos. Cui fusum est super caput ex oleo christo: ipsum oleum appellat Scriptura christum.

LXXX. [Ib. XXI, 10.] Et consummatus manus induere vestimenta: illa utique, quae in veste sacerdotali operosissime describuntur. LXXXI. [Ib. XXI, 10 et 11.] Caput non reteget cidari, et vestimenta sua non scindet, et super omnem animam mortuam non introibit. Intelligitur ea quae supra dixit, in luctu facere eum prohibitum, id est, caput nudare cidari, et vestimenta scindere. Vestimenta enim scindere lugentium erat antiquorum: sicut de Job scriptum est, cum ei filii ejus ruina nuntiarentur oppressi (Job. I, 20). Nudare autem caput cidari propterea lugentis esse potuit, quia detractio est ornamenti. Quod vero ait, Super omnem animam mortuam non introibit; quomodo dicat animam mortuam corpus mortuum, difficile est intelligere: ea tamen Scripturarum est usitata locutio, quae nobis inusitatissima est. Nomen ergo rectricis suae etiam corpus accipit anima destitutum, quoniam reddendum illi est in resurrectione; sicut aedificium quod appellatur ecclesia, etiam cum inde Ecclesia exierit, qui homines sunt, nihilominus ecclesia dicitur. Sed cum corpus non accipiat animae nomen in homine vivente, quomodo tunc vocetur anima, cum caruerit anima, mirum est. Porro si animam mortuam intellexerimus a corpore separatam, ut ipsam separationem mortem dixisse videatur, id est ut anima mortua sit dirempta a corpore, non natura sua perdita (non enim et cum dicimur mortui peccato [Rom. VI, 2], natura dicitur interiisse, sed quod jam peccato non utimur: ut sic intelligatur anima mortua, id est corpori mortua, quod uti eo desierit, cum in sua natura vivat); quomodo potest quisquam intrare super animam mortuam, quod sacerdos iste prohibetur, cum quisquis intrat, super mortuum corpus intret, non super animam quae discessit a corpore? An ipsam vitam temporalem animae vocabulo appellavit, quae utique mortua est in defuncto corpore, anima illa emigrante, quae mori non potest? Non quod ipsa vita anima fuerit; sed quod per animae praesentiam, qua subsistebat, nomen ejus acceperit: sicut distinximus, cum de sanguine loqueremur, quid dictum sit, Anima omnis carnis, sanguis ejus est (Supra, quaest. 57). Est enim et ipse sanguis mortuus in corpore mortui: non enim cum abscedente anima abscessit. Vetuit ergo Scriptura summum sacerdotem etiam super patris vel matris funus intrare; quod secundum non prohibuit. Sequitur enim, Super patrem suum et super matrem suam non inquinabitur. Ordo est autem verborum, Super patrem suum non inquinabitur, nec super matrem suam. LXXXII. [In. XXI, 12.] Et de sanctis non exibit: eo procul dubio tempore quod suorum funera celebrabantur, sicut et septem diebus quibus sanctificabatur, de sanctis est exire prohibitus (Levit. VIII, 33); non autem semper. Sane si uxores ducere, vel filios gignere non vetabantur summi tunc sacerdotes, magna oritur quaestio. Cum Lex etiam conjugali concubitu immundum hominem dicat usque ad vesperam, etiam cum abluerit corpus suum aqua (Id. XV, 16); et jubeatur summus sacerdos propter incensum continuationis bis in die quotidie intrare intra velum (Exod. XXX, 7, 8), ubi erat altare incensi, nec quemquam immundum ad sancta fas esset accedere: quomodo id quotidie summus sacerdos implebat, si filios procreabat? Nam si aegritudo illi accidisset, quis loco ejus fungeretur, si quis inquirat; responderi potest quod gratia Dei non aegrotabat: numquid sic etiam de filiorum procreatione responderi potest? Unde fit consequens ut aut continens esset, aut diebus aliquibus intermitteretur incensum; aut si illud intermitti non posset, quod nonnisi per summum sacerdotem necesse esset imponi, non fieret immundus coitu conjugali, merito praecipuae sanctificationis suae. Aut si etiam ad ipsum pertinet, quod de omnibus filiis Aaron in consequentibus dicit, ut nullus eorum accedat ad sancta, si cui aliquid acciderit immunditiae; illud profecto restat accipere, quod nonnullis diebus non imponebatur incensum. LXXXIII. [In XXI, 11.] Quod autem super funus patris sui summus sacerdos prohibetur intrare, quaeri potest quomodo jam esse poterat summus sacerdos, nondum mortuo patre suo, cum eos patribus succedere jubeat. Ideo necesse erat nondum sepulto summo sacerdote, continuo substitui sacerdotem propter continuationis incensum, quod per summum sacerdotem quotidie oportebat imponi. Quanquam et illa quaestio de aegritudine summi sacerdotis manet, si vel moriturum necesse erat diebus aliquibus aegrotare: nisi forte et hoc ita solvatur, ut dicatur non solere summos sacerdotes, nisi subito mori, non praecedente aegritudine; sicut de ipso Aaron Scriptura testatur (Num. XX, 26-29). LXXXIV. [In XXI, 15.] Advertendum est quoties dicit, Ego Dominus, qui sanctifico eum, loquens de sacerdote; cum hoc etiam Moysi dixerit, Et sanctificabis eum (Exod. XXIX, 24). Quomodo ergo et Moyses sanctificat et Dominus? Non enim Moyses pro Domino: sed Moyses visibilibus Sacramentis per ministerium suum; Dominus autem invisibili gratia per Spiritum sanctum, ubi est totus fructus etiam visibilium Sacramentorum. Nam sine ista sanctificatione invisibilis gratiae, visibilia Sacramenta quid prosunt? Merito autem quaeritur, utrum etiam ista invisibilis sanctificatio sine visibilibus Sacramentis, quibus visibiliter homo sanctificatur, pariter nihil prosit: quod utique absurdum est. Tolerabilius enim quisque dixerit, sine illis istam non esse, quam si fuerit non prodesse; cum in ista sit omnis utilitas illorum. Sed etiam hoc, quod sine illis ista esse non possit, quomodo recte dicatur, intuendum est. Nihil quippe profuit Simoni mago visibilis Baptismus, cui sanctificatio invisibilis defuit: sed quibus ista invisibilis, quoniam affuit profuit, etiam visibilia Sacramenta perceperant similiter baptizati. Nec tamen Moyses, qui visibiliter sacerdotes sanctificabat, ubi fuerit ipse ipsis sacrificiis vel oleo sanctificatus, ostenditur: invisibiliter vero sanctificatum negare quis audeat, cujus tanta gratia praeeminebat? Hoc et de Joanne Baptista dici potest: prius enim baptizator, quam baptizatus apparuit (Matth. III, 11, 14). Unde eum sanctificatum nequaquam negare possumus: id tamen in eo factum visibiliter non invenimus antequam ad ministerium baptizandi veniret. Hoc et de latrone illo, cui secum crucifixo Dominus ait, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Neque enim sine sanctificatione invisibili tanta felicitate donatus est. Proinde colligitur invisibilem sanctificationem quibusdam affuisse atque profuisse sine visibilibus Sacramentis, quae pro temporum diversitate mutata sunt, ut alia tunc fuerint, et alia modo sint: visibilem vero sanctificationem, quae fieret per visibilia Sacramenta, sine ista invisibili posse adesse, non posse prodesse. Nec tamen ideo Sacramentum visibile contemnendum est: nam contemptor ejus invisibiliter sanctificari nullo modo potest. Hinc est quod Cornelius et qui cum eo erant, cum jam invisibiliter infuso sancto Spiritu sanctificati apparerent, baptizati sunt tamen (Act. X, 44-48): nec superflua judicata est visibilis sanctificatio, quam invisibilis jam praecesserat. LXXXV. [Ib. XXII, 1, 2.] Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens, Dic Aaron et filiis ejus, et attendant a sanctis filiorum Israel, et non profanabunt nomen sanctum meum, quanta ipsi sanctificant mihi. Ego Dominus. Et dices illis, In progenies vestras omnis homo quicumque accesserit ab omni semine vestro ad sancta, quaecumque sanctificaverint filii Israel Domino, et erit immunditia ejus in illo, exterminabitur anima illa a me. Ego Dominus Deus vester. Ablata est omnis dubitatio, neminem sacerdotum vel summorum vel secundorum debuisse accedere ad sancta, si immunditia ejus in ipso esset. Erat ergo consequens continentia sacerdotis, ne propter filiorum procreationem aliquibus diebus non imponeretur continuationis incensum, quod a solis summis sacerdotibus bis in die solebat imponi, mane et vespera (Exod. XXX, 7, 8): quandoquidem post coitum conjugalem etiam loto corpore immundus erat usque ad vesperam (Levit. XV, 16), a quo id necesse erat imponi. Quod autem ait, quae sanctificant filii Israel, intelligendum est, offerendo sacerdotibus offerendum per eos Domino. Et notandum sanctificationis genus, quod fit voto et devotione offerentis. Sed utrum sicut isto modo sanctificantur ea quae offeruntur ab hominibus, ita et ipsi homines eodem modo seipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re seipsos vovent, observandum est in Scripturis.

LXXXVI. [Ib. XXII, 4.] Et qui tetigerit omnem immunditiam animae: id est, aliquid morticinum, cujus secundum Legem tactus inquinat.

LXXXVII. [Ib. XXIV, 15, 16.] Homo, homo si maledixerit Deum suum, peccatum accipiet: nominans autem nomen Domini, morte moriatur: quasi aliud sit maledicere Deum suum, aliud nominare nomen Domini; atque illud sit peccatum, hoc autem tantum nefas, ut etiam morte sit dignum. Quamvis hoc loco ita intelligendum sit, quod dictum est, nomen Domini, ut cum maledicto fiat, id est maledicendo nominet. Quid ergo distat inter illud peccatum et hoc tanti sceleris crimen? An forte hoc ipsum repetendo monstravit non leve illud esse peccatum, sed tantum scelus quod morte puniendum sit? sed quia per distinctionem hoc intulit, non dicens, nominans enim, sed, nominans autem; subobscurum factum est. Et ideo si hoc recte intelligitur, notandum est etiam locutionis genus. LXXXVIII. [Ib. XXIV, 17.] Et homo qui percusserit omnem animam hominis, et mortuus fuerit, morte moriatur. Non ait, Quicumque percusserit hominem, et mortuus fuerit, sed, animam hominis; cum potius corpus hominis a percussore feriatur, sicut et Dominus dicit, Nolite timere eos qui corpus occidunt (Matth. X, 28). Eo more ergo quo solet Scriptura, appellat animam vitam ipsam corporis, quae fit per animam, et hinc voluit ostendere homicidam, quod hominis animam percutiat, id est percutiendo vita hominem privet. Cur ergo addidit, Et mortuus fuerit, si jam hoc ipso ostendit homicidium, quod animam hominis percusserit, id est vita homo a percutiente privatus sit? An exponere voluit quomodo accipiendum sit, quod dixerat, hominis animam percussam, et sic ait, et mortuus fuerit, tanquam diceret, id est mortuus fuerit? hoc est enim, animam hominis fuisse percussam.

LXXXIX. [Ib. XXV, 2-7.] Cum introieritis in terram quam ego do vobis, et requieverit terra quam ego do vobis, sabbata Domini. Sex annis seminabis agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, et congregabis fructum ejus: anno autem septimo sabbata, requies erit terrae, sabbata Domino. Quomodo intelligendum est, Cum introieritis in terram quam do vobis, et requieverit terra; sex annis seminabis agrum tuum, etc., quasi tunc fier praeceptum sit, quando terra requieverit; cum propterea terra requiescat, quoniam hoc fit. Requiem enim terrae septimo utique anno vult intelligi, quo jussit nihil in ea quemquam operari per agriculturam. Sed nimirum longum hyperbaton facit obscuritatem huic sensui. Videtur ergo hic esse ordo verborum: Cum introieritis in terram quam ego do vobis, et requieverit terra quam ego do vobis, sabbata Domini: quae ab se surgunt agrum tuum non metes, et uvam sanctificationis tuae non vindemiabis: annus requiescendi erit terrae. Et erunt sabbata terrae esca tibi, et puero tuo, et puellae tuae, et mercenario tuo, et inquilino qui applicitus est ad te, et pecoribus tuis, et bestiis quae sunt in terra tua omne quod nascetur ex eo in escam. Interposuit autem exponendo quomodo terra requiescat, et ait: Sex annis seminabis agrum tuum, et sex annis putabis vitem tuam, et congregabis fructum ejus: anno autem septimo sabbata, requies erit terrae, sabbata Domini. Agrum tuum non seminabis, et vineam tuam non putabis. Et per hoc quod ait, non putabis, omnem culturam eo anno prohibitam debemus accipere. Neque enim si putanda non est, aranda est, aut adminiculis suspendenda, vel quodlibet aliud, quod ad culturam ejus pertineat, adhibendum: sed quomodo solet a parte totum intelligi, ita per putationem omnis cultura significata est. Et per agrum atque vineam, cum et illum seminari, et hanc putari prohibuit, omne agri genus intelligendum est. Neque enim in oliveto, vel quolibet alterius generis agro aliquid operandum est, de quibus tacuit. Quod vero ait, Et erunt sabbata terrae esca tibi, et puero tuo, et puellae tuae, etc., satis aperuit nec dominum agri prohibitum vesci eis, quae non adhibita cultura illo anno sponte nascantur, sed fructus redigere prohibitum. Sic ergo permissus est aliquid inde in escam sumere, quomodo transiens, ut hoc solum caperet quod statim vescendo consumeret, non quod in usus reponeret. XC. [Ib. XXV, 23.] Et terra non venumdabitur in profanationem: alii codices habent, in confirmationem; quam mendositatem in alterutris prius in graeco accidisse arbitror, propter verbi similem sonum: βεβήλωσις enim profanatio dicitur; βεβαίωσις autem, confirmatio. Sed ille sensus apertus est, Et terra non venumdabitur in profanationem: id est, ne quis auderet terram, quam accepit a Deo, vendere profanis, qui ea utantur ad impietatem cultumque deorum alienorum atque falsorum. Illud autem subobscurum est, Non venumdabitur terra in confirmationem: quod puto non intelligendum, nisi ne ita venditio confirmetur, ut eam non recipiat venditor tempore remissionis, sicut praeceptum est. Quod vero sequitur, utrique sensui potest congruere, sive legatur, Et terra non venumdabitur in profanationem; sive, in confirmationem. Secutus quippe adjunxit, Mea enim est terra, propter quod proselyti et incolae vos estis ante me. XCI. [Ib. XXV, 24.] Et per omnem terram possessionis vestrae mercedem dabitis terrae: alii autem codices habent, redemptionem dabitis terrae. Sensus ergo hic est: Non venumdabitur terra in profanationem, id est, illis qui ea utantur in injuriam Creatoris; aut in confirmationem, id est, ut eam emptor perpetuo possideat, nec certo secundum Dei praeceptum intervallo annorum restituat venditori. Mea est enim, inquit, terra: unde secundum meum praeceptum ea uti debetis. Atque ut ostenderet suam esse, non ipsorum, quid ipsi in ea essent, consequenter adjunxit, dicens, Propter quod proselyti et incolae vos estis ante me: hoc est, Quamvis proselyti, id est advenae sint vobis, qui ex alienigenis adjunguntur genti vestrae; et incolae, id est non in terra propria manentes: tamen etiam vos omnes ante me advenae estis et incolae. Hoc Deus dicit, sive Israelitis, quod aliarum gentium terram, quas expulit, eis dederit: sive omni homini, quoniam ante Deum qui semper manet, et sicut scriptum est, coelum et terram implet (Jerem. XXIII, 24), utique praesentia sua, omnis homo advena est nascendo, et incola vivendo; quoniam compellitur migrare moriendo. XCII. [Ib. XXV, 24.] Deinde adjungit et dicit. Per omnem terram possessionis vestrae mercedem dabitis terrae, tanquam inquilini, vel redemptionem. Illud, nisi fallor, vult intelligi quod inde reddebant quodam modo, per cessationes septimorum quorumque annorum, et quinquagesimi anni, quem vocat remissionis; ut ipsa vacatio terrae velut merces habitationis aut redemptio esset ab illo cujus est, hoc est ab ejus creatore Deo XCIII. [Ib. XXVI, 11.] Et ponam tabernaculum meum in vobis, et non abominabitur anima mea vos. Animam suam Deus voluntatem suam dicit. Non enim est animal habens corpus et animam; neque substantia ejus ejusmodi est, cujusmodi creatura ejus, quae anima dicitur, quam fecit, sicut per Isaiam ipse testatur, dicens, Et omnem flatum ego feci [Isai. LVII, 16): quod eum de anima hominis dicere consequentia manifestant. Sicut ergo cum dicit oculos suos, et labia sua, et caetera vocabula membrorum corporalium, non utique accipimus eum forma corporis esse definitum; sed illa omnia membrorum nomina non intelligimus, nisi effectus operationum atque virtutum: ita et cum dicit, Anima mea, voluntatem ejus debemus accipere. Perfecte quippe simplex illa natura quae Deus dicitur, non constat ex corpore et spiritu; nec ipso spiritu mutabilis est, sicut anima: sed et spiritus est Deus, et semper idem ipse, apud quem non est commutatio (Jacobi I, 17). Hinc autem acceperunt Apollinaristae occasionem, qui dicunt animam non habuisse mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. II, 5), sed tantum Verbum et carnem fuisse, cum diceret, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38): sed ipso ejus actu, qui nobis per evangelicam declaratur historiam, sic apparent humanae animae officia, ut hinc dubitare dementis sit. XCIV. [Ib. XXVI, 33, 36.] Quid est, quod inobedientiae poenas cum minaretur Deus, dixit inter caetera, Et consumet vos perambulans gladius; deinde ait, Et erit terra vestra deserta, et civitates vestrae erunt desertae: tunc bene sentiet terra sabbata sua, omnes dies desolationis suae; et vos eritis in terra inimicorum vestrorum? Quomodo ergo consumet eos gladius, si erunt in terra inimicorum suorum? An in ipsa terra consumet, quoniam strage mortuorum facta non erunt ibi? An consumet vos, sic ait, ac si diceret, interficiet vos, ut ad istam consumptionem illi pertineant, qui gladio cadent, non omnes: quandoquidem paulo post dicit, Et eis qui residui sunt ex vobis, superducam formidinem in cor eorum? An secundum hyperbolen dictum est, consumet vos: secundum quem loquendi modum et abundantia eorum dicta est sicut arena maris (Gen. XXII, 17, et XXXII, 12)? Secundum istum modum etiam dicitur, quod deinde sequitur, Et persequetur eos sonus folii volantis: id est, quia nimius in eis timor erit, ut et levissima quaeque formident.

LIBER QUARTUS.

Quaestiones in Numeros.

QUAEST. I. [Num. cap. I, V\ 1-44.] Quid est quod singulos de singulis tribubus eligi jubet principes, eosque appellat χιλιάρχους? quos quidam latini interpretes tribunos appellaverunt: χιλίαρχοι autem videntur a mille cognominati. Sed cum consilium Jothor socer Moysi genero suo daret, quod etiam Deus approbavit, de ordinando populo sub principibus, ut non omnes omnium causae Moysen ultra vires onerarent, χιλιάρχους appellavit constituendos super millenos homines, ἑκατοντάρχους super centenos, et πεντακοντάρχους, super quinquagenos, et δεκαδάρχους super denos; ab ipsis numeris, quibus praeessent, cognominatos (Exod. XVIII, 14-25). Numquidnam et hic sic accipiendi sunt χιλίαρχοι, quod singuli essent super millenos? Non utique: neque enim universus omnium populus Israel duodecim hominum millia tunc fuerunt. Singulos enim elegit de singulis tribubus, quae duodecim tribus procul dubio non millenos homines, sed multa millia continebant. Nomen ergo commune est cum illis, qui in Exodo appellantur χιλίαρχοι, quod unusquisque illorum esset mille hominum princeps: istorum autem unusquisque millium princeps, quoniam sive a mille, sive a millibus, eadem compositio nominis resonat, ut appellentur χιλὶαρχοι.

II. [Ib. I, 20-46.] Merito quaeritur quid sibi velit quod per omnes tribus, ubi computantur per singulas quasque filii Israel in aetate militari, dicitur, secundum propinquitates eorum, secundum populum eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum numerum nominum eorum, secundum caput eorum; et haec quinque similiter omnino repetuntur, donec tribus omnes compleantur: quasi aliud sit, secundum propinquitates eorum, aliud secundum populos, aliud secundum domos familiarum, aliud secundum numerum nominum, aliud secundum caput; cum potius videantur aliis verbis eadem significare ista omnia. Intentionem autem movet, quia tam diligenter per omnes tribus eadem repetuntur, ut non frustra fieri quivis judicet, etiamsi non intelligat. Nimirum ergo numerus ipse aliquid insinuat sacramenti, ut hoc idem quinquies varie repetatur. Nam iste numerus sicut in ipsis quinque libris Moysi, id est quinarius, in Vetere Testamento maxime commendatur. Illa vero quae deinceps quatuor connectuntur, id est masculina, a viginti annis et supra, omnis qui procedit in virtute, recognitio eorum; quamvis et ipsa per omnes tribus eodem prorsus modo repetantur, habent necessariam differentiam. Cum enim ageretur de numero universae multitudinis ad unam tribum pertinentis, discernendus erat sexus, ideo positum est, Omnia masculina. Et ne parvuli etiam computarentur, adjunctum est, a viginti annis et supra. Rursus ne imbellis aetas senectutis annumeraretur. additum est. omnis qui procedit in virtute. Et omnia concluduntur verbo ejus operis quod fiebat, ut dicatur, recognitio eorum. Recognitio enim haec fiebat, ut hominum millia computarentur. Quinque igitur illa, propinquitates, populi, domus familiarum, numerus nominum, et caput; et ista deinde quatuor, sexus, aetas, virtus, recognitio, fortasse in ipso numero aliquid insinuant. Si enim horum duorum numerorum, id est quinarii et quaternarii, alter multiplicetur ex altero, id est ut quinquies quaterni, aut quater quini ducantur, viginti fiunt. Quo numero etiam adolescentium aetas illa significatur. Qui numerus commemoratur et quando intratur in terram promissionis: et dicitur illa aetas viginti annorum, quae non declinaverit in dextram aut sinistram. Ubi mihi videntur significari sancti fideles ex utroque Testamento fidem veram tenentes. Nam Vetus Testamentum quinque libris Moysi maxime excellit, et Novum quatuor Evangeliis. III. [Ib. I, 51.] Quod ait de tabernaculo distendendo, levando, erigendo, Et alienigena qui accesserit moriatur; hic alienigena intelligendus est etiam ex illis filiis Israel, qui non de illa tribu fuerunt, quam tabernaculo servire praecepit, id est qui non fuerit de tribu Levi. Mirum est autem quomodo abusive alienigena dicitur, quod magis alterius generis hominem significat, id est ἀλλογενὴς, et non magis ἀλλόφυλος, quod significat alterius tribus hominem: quo nomine magis utitur Scriptura in aliarum gentium hominibus, ut allophyli appellentur, quasi aliarum tribuum homines. IV. [Ib. III, 5-7.] Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens, Accipe tribum Levi; et statues eos in conspectu Aaron sacerdotis, et ministrabunt ei: et custodient custodias ejus, et custodias filiorum Israel, ante tabernaculum testimonii. Quas φυλακάς graecus dixit, has nostri interpretes alii custodias, alii excubias interpretati sunt. Sed mirum nisi vigiliae melius dicuntur quae solent in castris ternarum horarum observationem habere. Unde scriptum est, Quarta autem vigilia noctis venit ad eos, ambulans super mare (Matth. XIV, 25): hoc est, post nonam horam noctis, post tres videlicet vigilias. Et multis locis Scripturarum nostri vigilias interpretati sunt, quas Graeci φυλακάς vocant. Ubi nulla dubitatio est, spatia nocturni temporis significari: quod puto et hic accipiendum. Quomodo enim Levitae jubentur observare custodias Aaron, et custodias filiorum Israel, id est φυλακάς, nisi fortasse dictum est, ne putarent ab observandis vigiliis, quae proprie in castris observari solent, propter honorem quo serviebant tabernaculo, immunes se esse debere, cum et ipsos oporteret propter opera tabernaculi non minus vicissim observare vigilias, quae observarentur in aliis circumquaque castris filiorum Israel? V. [Ib. III, 10.] Alienigena qui tetigerit morietur. Quaerendum quomodo dixerit in Levitico, Qui tetigerit tabernaculum sanctificabitur (Levit. VI, 18): cum hic dicat, Alienigena qui tetigerit, morietur; volens intelligi eos qui non essent de tribu Levi. An forte hic, tetigerit, ad obsequium dixerit servitutis, quod a solis Levitis deberi tabernaculo praecepit? hinc enim loquebatur. VI. [Ib. III, 12-31.] Quid est quod Levitas pro primogenitis filiorum Israel sibi Deus deputat, ita ut numeratis primogenitis populi, qui plures inventi sunt quam erat numerus Levitarum, argento redimerentur, quinque siclis pro uno datis? Quod pro pecoribus non est factum, cum et pecora Levitarum pro primogenitis pecorum Israel sibi esse voluerit. Quomodo deinceps primogenita eorum vel pecorum eorum pertinebant ad Deum, ubi jussit immunda primogenita vel humana mutari ovibus? Quomodo non et pro istis deinceps primogenitis computabantur filii Levitarum (manebat enim in posteris eadem tribus, quae posset pro primogenitis posterioribus computari); nisi quia illud justum fuit, ut qui nascerentur de illis qui jam ad portionem Domini pertinebant, datam pro primogenitis qui de Aegypto exierunt, jam Deus proprios haberet, tanquam suos de suis, nec possent pro illis juste computari, qui deinceps primogeniti Deo debebantur? De universo quippe populo, et de universis pecoribus populi data est portio Deo pro primogenitis: et haec portio erat Levitae et pecora eorum. Jam si quid genuissent, Dei erat; non poterat hoc tanquam a populo dari, quod jam alienum erat: ac per hoc debita deinceps primogenita Deo reddi oportebat; nec pro his computari posteros Levitarum vel pecorum eorum.

VII. [Ib. IV, 7.] Cum praeciperet de tollenda mensa, jussit cum illa et panes tolli sic dicens: Et panes qui semper super eam erunt. Non utique isti semper super eam erunt, sed similes eorum: quia illi auferebantur, et recentes quotidie ponebantur; dum tamen sine panibus mensa non relinqueretur. Ideo dixit, qui semper super eam erunt: hoc est, quia semper panes, non quia illi semper. VIII. [Ib. IV, 11.] Et super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, et adoperient illud operimento pelliceo hyacinthino. Posset ista locutio videri, quam velut absurdam et non integram latini interpretes transferre noluerunt; id est, super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum: tanquam debuerit dici, Et altare aureum adoperient vestimento hyacinthino. Nam adoperient vestimentum hyacinthinum, hoc videtur significare, quod ipsum vestimentum aliunde adoperiretur, non quod ipso vestimento adoperiretur altare. Sed mihi videtur non tam genus locutionis esse, quam subobscurus sensus. Hoc quippe intelligi potest, Et super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, ut ipsum vestimentum hyacinthinum alia re operiendum praeciperet, quod vestimentum jam super altare esset; ac sic breviter utrumque complecteretur, et vestimento hyacinthino altare operiendum, et vestimentum hyacinthinum alio tegmine operiendum. Subjunxit denique unde cooperiri vellet vestimentum hyacinthinum, cum adjecit, Et adoperient illud operimento pelliceo hyacinthino.

IX. [Ib. V, 6-8.] Vir, aut mulier, quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis, et despiciens despexerit, et deliquerit, anima illa annuntiabit peccatum quod peccavit, et restituet delictum: caput et quintas ejus adjiciet super illud, et reddet cui deliquit ei. Si autem non fuerit homini proximus, ita ut reddat illi delictum ad ipsum; delictum quod redditur Domino, sacerdoti erit, excepto ariete propitiationis per quem exorabit in illo pro eo. Hic ea peccata intelligenda sunt, quorum in his rebus perpetratio est, quae pecunia restitui possunt. Non enim aliter diceret quomodo restituenda sint, nisi damna pecuniaria fuissent. Jubet enim restitui caput et quintas, id est, totum illud quidquid est, et quintam ejus partem, excepto ariete qui fuerat offerendus in sacrificium ad expiandum delictum. Jubet autem illud quod restituitur sacerdotis esse, id est, ipsum caput et quintam, si non est proximus ei in quem commissum est. Ubi utique intelligitur tunc Domino reddendum quod sit sacerdotis, si homo ipse non supersit qui damnum passus est, nec proximus ejus, quem puto haeredem intelligi voluisse. Sed de ipso homine nihil dixit Scriptura: verumtamen cum dicit, Si non ei fuerit proximus, sub hac brevitate insinuat, tunc quaeri proximum ejus, si ipse non fuerit. Si autem nec proximus erit, Domino restituetur, ne impunitum remaneat quod admissum est: quod tamen non cedat in sacrificium, sed sit sacerdotis. Sic sane verba Scripturae distinguenda sunt, Si autem non fuerit homini proximus, ita ut reddat illi delictum ad ipsum: locutionis est enim quod addidit, ad ipsum; aut forte ad ipsum dixit, quod ad ipsum pertineat, id est ipse possideat. Deinde sequitur, Delictum quod redditur Domino, sacerdoti erit: delictum autem dicit, cum redditur ea res quae per delictum ablata est. X. [Ib. V, 6, 7.] Quaeri autem potest, quomodo in Exodo dicitur, si quis furatus fuerit vitulum aut ovem, restituere debere quinque vitulos vel quatuor oves, si occiderit, aut vendiderit; si autem quod abstulerit, salvum apud eum reperitur, duplum esse restituendum (Exod. XXII, 1, 4): cum hic restitui jubeat caput et quintam, quod longe est etiam a duplo; quanto magis a quadruplo vel quinquies tanto? Nisi forte quia hic ait, Vir, aut mulier, quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis, peccata ignorantiae voluit intelligi humana peccata. Fieri enim potest ut parum attendendo, per negligentiam trajiciat homo alienam in rem suam: quod ideo peccatum est, quia si diligenter attenderetur, non admitteretur. Et haec voluit capite et quinta restitui, non sicut furta mulctari. Nam si furta et fraudes hic intellexerimus, quae non per ignorantiam negligentiae, sed furandi et fraudandi animo committuntur, et ideo dicta humana, quia in homines fiunt; ille, nisi fallor, erit exitus quaestionis hujus, ut ideo qui fecit non reddat vel duplum, quia non deprehenditur vel convincitur, sed ignorantibus a quo factum sit, vel utrum factum sit, ipse annuntiat delictum suum. Cum enim dixisset Scriptura, Vir, aut mulier, quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis, et despiciens despexerit, et deliquerit, id est contemnendo ista commiserit; adjunxit, et ait, Anima illa annuntiabit peccatum quod peccavit, et restituet delictum, caput et quintas ejus: forte ergo propterea tantum, quia ipse annuntiavit; et ideo non eo damno plectendus fuit, quo furem comprehensum vel convictum plecti oporteret. XI. [Ib. V, 21.] Verba quae Scriptura dicit mulieri a sacerdote dicenda, quando a suspicione adulterii eam maritus adducit, Det eam Dominus in maledictum et in exsecramentum, graecus habet ἐνόρκιον. Quo verbo videtur significari juramentum per exsecrationem; velut si quisquam dicat, Sic non mihi illud et illud contingat: vel certe ita juret, Illud et illud mihi contingat, si fecero, vel non fecero. Ita hoc dictum est, Det te Dominus in maledictum et in exsecramentum, tanquam diceretur, ut de te jurent quae per exsecrationem jurabunt; sic non eis contingat, aut, hoc eis contingat, nisi hoc aut illud fecerint. XII. [Ib. VI, 14-17.] Et offeret munus suum Domino, agnum anniculum sine vitio in holocaustoma, et agnam anniculam sine vitio unam in peccatum. Hoc quidam nostri interpretes transferre noluerunt, veluti locutionem inusitatam vitantes, et dixerunt, pro peccato, non, in peccatum, cum sit sensus in ea locutione, qui non fuerat perturbandus. In peccatum quippe dictum est, quia hoc ipsum quod pro peccato offerebatur, peccatum vocabatur. Unde illud est apud Apostolum de Domino Christo, Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit (II Cor. V, 21): Deus Pater scilicet, Deum Filium pro nobis fecit peccatum, id est sacrificium pro peccato. Sicut ergo agnus in holocaustoma, ut ipsum pecus esset holocaustoma; sic et agna in peccatum, ut ipsum pecus esset peccatum, id est sacrificium fieret pro peccato, sicut de ariete, quod sequitur, in salutare dicit, tanquam ipsum sit salutare, cum sit sacrificium salutaris. Quod postea repetendo manifestat: nam et illud pro peccato dicit, quod prius dixerat in peccatum; et hoc sacrificium salutaris, quod prius dixerat, in salutare. XIII. [Ib. VIII, 24.] Locutus est Dominus ad Moysen, dicens, Hoc est de Levitis. Hoc alii interpretati sunt, Haec est lex de Levitis: sed quod scriptum est, Hoc est de Levitis, intelligitur dictum, Hoc constituo de Levitis. XIV. [Ib. VIII, 24-26.] Deinde sequitur: A quinto et vicesimo anno et supra, introibunt ministrare in ministerium in operibus in tabernaculo testimonii; et a quinquagenario recedet ab administratione, et non operabitur ultra (et ministrabit frater ejus): in tabernaculo testimonii custodire custodias; opera autem non operabitur. Hunc sensum obscurum facit ὑπέρβατον, quod ita confusum est, tanquam de ipso fratre sit dictum, custodire custodias; cum dictum sit de illo, qui recedit ab operibus, et remanebit illic, in tabernaculo testimonii custodire custodias; opera autem non operabitur; sed operabitur frater ejus, id est, qui nondum pervenit ad aetatem quinquagenariam, a viginti quinque annis incipiens operari. Ergo ita distinguendum est: Et a quinquagenario recedet ab administratione, et non operabitur ultra, et ministrabit frater ejus. Deinde redit ad illum quinquagenarium, de quo loquebatur, et de illo explicat caetera, dicens, In tabernaculo testimonii custodire custodias; opera autem non operabitur. Quod enim ait, custodire, subauditur, incipiet, tanquam id uno verbo diceret, custodiet custodias. Solet enim usitate etiam in latinis locutionibus infinitum verbum poni pro finito. XV. [Ib. IX, 6-12.] Cum Paschae tempore quidam, qui immundi facti erant super animam hominis, id est super mortuum, quaererent quomodo Pascha facerent; quoniam oportebat eos ab immunditiis septem diebus purificari secundum Legem: consuluit Dominum Moyses, et responsum accepit, cuicumque tale aliquid accidisset, vel tam in longinquo itinere constitutus esset, ut non posset occurrere, alio mense eum facere debere Pascha, propter diem mensis quartum decimum, ubi lunae numerus observabatur. Sed si quaeratur quid facerent, si forte talis immunditia etiam ad secundum mensem occurreret; arbitror id quod dictum est de secundo mense, tanquam regulariter fuisse retinendum, ut tertio mense observarent, aut certe Pascha non egisse tali necessitate, ad culpam non pertineret.

XVI. [Ib. IX, 15-23.] Et die qua statutum est tabernaculum, texit nubes tabernaculum, domum testimonii: et vespere erat super tabernaculum velut species ignis usque mane. Ita fiebat semper; nubes tegebat illud die, et species ignis nocte. Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea promovebant filii Israel: et in loco ubicumque steterat nubes, ibi castra collocabant filii Israel. Per praeceptum Domini castra collocabunt filii Israel, et per praeceptum Domini promovebunt. Omnes dies in quibus obumbrat nubes super tabernaculum, in castris erunt filii Israel: et quando protraxerit nubes super tabernaculum dies plures; et custodient filii Israel custodiam Dei, et non promovebunt. Et erit, cum texerit nubes dies numero super tabernaculum; per vocem Domini in castris erunt, et per praeceptum Domini promovebunt. Et erit cum fuerit nubes a vespera usque mane, et ascenderit nubes mane, et promovebunt die; vel nocte et si ascenderit nubes, promovebunt: die vel mense die abundante nube obumbrante super illud, in castris erunt filii Israel, et non promovebunt. Quoniam per praeceptum Domini promovebunt. Custodiam Domini custodierunt per praeceptum Domini in manu Moysi. Totus hic locus diligenter exponendus est, quoniam inusitatis generibus locutionum obscuratus est. Et die, inquit, qua statutum est tabernaculum, texit nubes tabernaculum, domum testimonii: idem tabernaculum appellavit domum testimonii. Et vespere erat super tabernaculum velut species ignis usque mane. Ita fiebat semper. Deinde diligenter exprimit, quid fiebat semper, Nubes, inquit, tegebat illud die, et species ignis nocte. Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea promovebant filii Israel. Ista sententia obscura non est, nisi propter illam locutionem ubi additur, et. Ordo enim verborum integer sequitur, etiamsi desit ipsa conjunctio, ut sic dicatur, Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, postea promovebant filii Israel: quamvis et ipsum quod dictum est, postea, si deesset, plena posset esse sententia. Deinde sequitur, dicens, Et in loco ubicumque steterat nubes, ibi castra collocabant filii Israel.

Hoc autem totum quod faciebant, ad praeceptum Domini referens, ita complectitur: Per praeceptum, inquit, Domini castra collocabunt filii Israel, et per praeceptum Domini promovebunt. Praeceptum Domini appellat signum ipsum quod fiebat in nube, sive cum staret obumbrans tabernaculum, ut castra consisterent; sive cum ascendisset, atque ultra moveretur, ut eam elevatis castris sequerentur. Mutavit sane in hac sententia narrantis modum, et tanquam praedicens atque praenuntians verba futuri temporis habere coepit. Neque enim ait, Per praeceptum Domini castra collocabant filii Israel; sed, collocabunt: nec ait, per praeceptum Domini promovebant; sed, promovebunt. Et hunc modum etiam in consequentibus servat, qui modus in Scripturis est inusitatissimus. Nam verbis praeteriti temporis saepe futura praedicta esse novimus; sicut est, Foderunt manus meas et pedes (Psal. XXI, 17); et, Sicut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII, 7); et innumerabilia talia: ut autem narrator rerum gestarum verbis utatur temporis futuri, sicut hoc loco, difficillime in Scripturis inveniri potest.

Ergo posteaquam dixit, de die et nocte, quo signo promoveret populus, vel maneret; ne putarentur per noctem ambulare et per diem solere considere, atque hoc diebus omnibus facere, secutus adjunxit, et ait, Omnes dies in quibus obumbrat nubes super tabernaculum, in castris erunt filii Israel; et quando protraxerit nubes super tabernaculum dies plures. Deinde admonens non hoc ex illorum necessitate fieri, sed ex Dei voluntate, Et custodient, inquit, filii Israel custodiam Dei, id est, custodiam quam praecepit Deus; et non promovebunt. Et tanquam diceretur, Quando ergo promovebunt? Et erit, inquit, cum texerit nubes dies numero super tabernaculum, id est, dies certo numero, qui numerus utique Deo placeret: per vocem Domini in castris erunt, et per praeceptum Domini promovebunt. Hanc videtur dicere vocem Domini signum quod dat de statione, et motu nubis; quia et vox loquentis, procul dubio signum est voluntatis. Quod ergo ait, et per praeceptum, hoc idem signum puto intelligendum. Quanquam posset vox et praeceptum Domini illud etiam accipi quod locutus est, ut solet, ad Moysen, et praecepit hoc fieri. Neque enim scirent illi promovendum esse nube promovente, et standum esse nube stante, nisi hoc eis ante praeciperetur.

In his autem quae dicta sunt nondum apparuit, utrum per diem tantum ambularetur, an etiam per noctem, secundum signum quod nubes motu suo dabat. Fortassis enim quamvis plures dies in castris manerent nube non promovente, potuit tamen putari nubem non solere ascendere de castris, et signum itineris dare, nisi per diem. Sequitur ergo et dicit: Et erit, cum fuerit nubes a vespera usque mane, et ascenderit nubes mane, et promovebunt die. Hic illa copulativa conjunctio more Scripturae posita est. Nam ea detracta plenus est sensus hoc modo: Et erit, cum fuerit nubes a vespera usque mane, et ascenderit nubes mane, promovebunt die. Deinde quia et nocte si nubes ascenderet promovebant, atque iter nocturnum si illud signum acciperent agebant, adjunxit et ait: Vel nocte et si ascenderit nubes, promovebunt. Sed locutio est inusitatior: non enim tantum positum est, et; sed eo more positum est, quo non solet. Unde mihi videtur praeposteratus ordo verborum, sicut saepe et in latinis locutionibus fieri solet: quod genus antistrophe dicitur. Proinde si ita dicatur, vel et nocte si ascenderit nubes, promovebunt; aut certe ita, si et nocte ascenderit nubes, promovebunt, planissimus sensus est.

Adhuc autem occurrebat cogitanti, ut scire venet utrum quomodo cognitum est solere illos ad nubis signum diebus et noctibus ambulare, vel diebus et noctibus in castris esse, ita etiam solerent per dies tantum manere, etiam quorum noctibus ambularent: quod arbitror Scripturam in consequentibus intimasse cum dicit, Die vel mense diei, abundante nube obumbrante super illud, in castris erunt filii Israel, et non promovebunt. Quia enim dixerat, vel nocte et si ascenderit nubes, promovebunt; tanquam restabat ut diceret, die autem si non ascenderit, non promovebunt, quando quasi promovere debere videbantur: sed quia hoc etiam diebus pluribus fieri poterat, ut noctibus ambularent, promovente nube, et ea manente diebus non ambularent, ideo posuit, die vel mense diei. Non dixit, mense, ne ibi et noctes ejusdem mensis acciperentur; sed, mense diei, id est mense ex ea parte qua dies illi fuit, non ex ea qua nox. Die ergo vel mense diei, abundante nube obumbrante, id est, abundante in obumbrando, vel abundantius obumbrante, super illud, illud scilicet tabernaculum, in castris erunt filii Israel, et non promovebunt. Postremo repetiit, divina auctoritate factum, cui resisti utique non debebat, adjungens: Quoniam per praeceptum Domini promovebunt. Custodiam Domini custodierunt, per praeceptum Domini, in manu Moysi. Rediit ad verbum praeteriti temporis, ut diceret, custodierunt. Quod vero in fine posuit, in manu Moysi, usitatissima in Scripturis locutio est, quia per Moysen haec Deus praecipiebat.

XVII. [Ib. X, 7.] Ei cum congregaveritis synagogam, tubat canetis, et non in signo. Non ergo ad hoc canendum praecipit, ut congregetur synagoga; nam si hoc fit, signum est: sed jam congregata synagoga, praecipit tuba canere, tanquam ad cantum jam pertineat; non ad dandum signum, quo dato fieri aliquid admoneat. Proinde cum hoc quod jam congregata synagoga tubis canebant, quisquam homo Novi Testamenti ad aliquid spirituale interpretatur, illi signum est, qui intelligit quare fiat; non illis qui non intelligebant, nisi quando ad hoc fiebat, ut aliquod opus indiceretur. XVIII. [Ib. XI, 17.] Et auferam de spiritu qui est in te, et superponam super eos; et sustinebunt tecum impetum populi, et non portabis illos tu solus. Plerique latini interpretes non ut in graeco est, transtulerunt; sed dixerunt, Auferam de spiritu tuo qui est in te, et ponam super eos, aut ponam in eis; et fecerunt sensum laboriosum ad intelligendum. Putari enim potest de spiritu ipsius hominis dictum, quo humana natura completur corpore adjuncto, quae constat ex corpore et spiritu, quem etiam animam dicunt: de quo et Apostolus dicit, Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? Sic et quae Dei sunt, nemo scit nisi Spiritus Dei. Et quod adjungit ac dicit, Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est (I Cor. II, 11, 12); ostendit utique alium esse Spiritum Dei, cujus particeps fit spiritus hominis per gratiam Dei. Quamvis posset etiam, sicut alii interpretati sunt, intelligi Spiritus Dei in eo quod dicitur, de spiritu tuo qui est in te; ut dictum sit, tuo, quia fit etiam noster qui Dei est, cum accipimus eum: sicut de Joanne dictum est, In spiritu et virtute Eliae (Luc. I, 17). Non enim anima Eliae in eum fuerat revoluta. Quod si quidam haeretica perversitate opinantur, quid dicturi sunt in eo quod scriptum est, Spiritus Eliae requievit super Elisaeum (IV Reg. II, 15); cum jam ille utique haberet animam suam: nisi quia dictum est de Spiritu Dei, ut etiam per illum operaretur qualia per Eliam operabatur; non ab illo recedens, ut istum posset implere; aut dispertitus minus esset in illo, ut posset ex aliqua parte et in isto esse? Deus est enim qui possit esse in omnibus tantus, in quibus per illam gratiam esse voluerit. Nunc autem cum ita scriptum sit, Et auferam de spiritu qui est super te, nec dictum sit, de spiritu tuo, facilior est absolutio quaestionis: quia intelligimus nihil aliud Deum significare voluisse, nisi ex eodem Spiritu gratiae illos quoque habituros adjutorium, ex quo habebat Moyses; ut et isti haberent quantum Deus vellet, non ut ideo Moyses minus haberet.

XIX. [Ib. XI, 21-23.] Et dixit Moyses, Sexcenta millia peditum, in quibus sum in ipsis, et tu dixisti, Carnes dabo eis, et edent mense dierum. Numquid oves et boves occidentur illis, et sufficient illis? aut omnis piscis congregabitur eis, et sufficiet eis? Quaeri solet utrum hoc Moyses diffidendo dixerit, an quaerendo. Sed si putaverimus eum diffidendo dixisse, nascetur quaestio cur hoc ei non exprobraverit Dominus, sicut exprobravit quod ad petram unde aqua profluxit, videtur de potestate Domini dubitasse. Si autem dixerimus hoc eum dixisse quaerendo modum quo fieret, ipsa Domini responsio, ubi ad eum dixit, Numquid manus Domini non sufficiet, quasi redarguentis videtur quod iste ista non credidisset. Sed melius arbitror intelligi Dominum ita respondisse, tanquam modum futuri facti, quem ille requierebat, dicere noluerit, sed potius opere ipso suam potentiam demonstrare. Poterat enim et Mariae dicenti, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco, a calumniantibus objici quod minus crediderit, cum illa modum quaesiverit, non de virtute Dei dubitaverit. Quod autem responsum est illi, Spiritus sanctus superveniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te, poterat et sic responderi quomodo hic, Numquid Spiritui sancto impossibile est, qui superveniet in te? ac sic idem ipse sensus conservaretur. Porro autem talia quaedam dicens Zacharias, incredulitatis arguitur, et vocis oppressae poena plectitur (Luc. I, 34, 35, 18, 19, 20). Quare, nisi quia Deus non de verbis, sed de cordibus judicat? Alioquin et ad illam petram unde aqua profluxit, poterant excusari verba Moysi, nisi in eum clara esset divina sententia quod diffidendo talia dixerit. Nam ita se ea verba habent: Audite me, increduli; numquid de petra ista educemus vobis aquam? Deinde sequitur: Et elevata Moyses manu sua percussit petram virga bis, et exiit aqua multa, et bibit synagoga et pecora eorum. Utique ad hoc congregavit populum, ad hoc illam virgam in qua tanta miracula fecerat sumpsit, eaque petram percussit, atque inde solitae virtutis est consecutus effectus. Verba ergo illa quibus ait, Numquid ex hac petra educemus vobis aquam? possent sic accipi, tanquam diceretur, Nempe ex hac petra secundum vestram incredulitatem aqua educi non potest: ut denique percutiendo ostendereretur, fieri divinitus potuisse quod illi infidelitate non crederent, maxime quia dixerat, Audite me, increduli. Ita quidem intelligi possent haec verba, nisi Deus qui cordis inspector est, quo animo dicta fuerint indicaret. Sequitur enim Scriptura et dicit: Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron, Quoniam non credidistis sanctificare me in conspectu filiorum Israel, propter hoc non inducetis vos synagogam hanc in terram quam dedi eis (Num. XX, 10-12). Ac per hoc intelligitur illa verba ita dixisse Moysen, tanquam ad incertum percusserit, ut si non sequeretur effectus, hoc praedixisse putaretur, cum ait, Numquid ex hac petra educemus vobis aquam? quod in animo ejus lateret omnino, nisi Dei sententia proderetur. E contrario itaque isto loco debemus intelligere verba Moysi de promissis carnibus, quaerentis potius quomodo fieret, quam diffidentis fuisse; quando sententia Domini non secuta est, quae vindicaret, sed potius quae doceret.

XX. [Ib. XII, 1.] De uxore Moysi Aethiopissa quaeri solet, utrum ipsa sit filia Jothor, an alteram duxerit, vel superduxerit: sed ipsam fuisse credibile est: de Madianitis quippe erat, qui reperiuntur in Paralipomenon Aethiopes dicti, quando contra eos pugnavit Josaphat. Nam in his locis dicitur eos persecutus populus Israel, ubi Madianitae habitant (II Paral. XIV, 9-14), qui nunc Saraceni appellantur. Sed nunc eos Aethiopes nemo fere appellat, sicut solent locorum et gentium nomina plerumque vetustate mutari. XXI. [Ib. XIII, 18-26.] Et dixit ad eos, Ascendite ista eremo, et ascendetis in montem, et videbitis terram quae sit, et populum qui insidet super eam, si fortis est aut infirmus, si pauci sunt aut multi. Exposuisse intelligitur, secundum quid dixerit, si potens est aut infirmus; hoc est, si pauci sunt aut multi. Nam quomodo possent de monte prospicientes sentire humanarum virium fortitudinem? Potest et alius sensus esse multo congruentior veritati. Quod ait, Ascendetis in montem, in ipsam terram dixit, quam explorare volebant. Non enim possent facile exploratores intelligi, ubi tanquam peregrinantes omnia perquirebant. Nam si de montis vertice eos putaverimus conspexisse terram, et explorasse; quomodo possent exquirere omnia quae Moyses exquirenda praecepit? quomodo intrare civitates, quas eos Scriptura dixit intrasse? quomodo de illa valle botrum tollere, propter quem et loco nomen est inditum, ut vallis Botri diceretur? In ipso ergo monte explorabatur terra, quia ipsa erat quae exploraretur: et ibi erat quidam depressior locus, de qua valle botrus ablatus est. XXII. [Ib. XIII, 33.] Et protulerunt pavorem terrae quam exploraverunt. Pavorem terrae dixit, non quo pavebat eadem terra, sed quem ex ea terra conceperant. XXIII. [Ib. XIV, 9.] Caleb et Jesus Nave loquentes ad populum Israel ne timerent ingredi terram promissionis, dixerunt inter caetera: Vos autem ne timueritis populum terrae, quoniam cibus nobis sunt. Abscessit enim tempus ab eis, Dominus autem in nobis; ne timueritis eos. Quod dictum est, Cibus nobis sunt, intelligi voluerunt, consumemus eos. Quod vero adjunxerunt, Abscessit enim tempus ab eis, Dominus autem in nobis: satis diligenter non dixerunt, Abscessit Dominus ab eis; impii quippe antiquitus fuerunt: sed quoniam et impiis occulta dispensatione divinae providentiae datur tempus florendi atque regnandi, Abscessit, inquiunt, tempus ab eis, Dominus autem in nobis. Non dixerunt, Abscessit tempus ab eis, et nostrum successit: sed, Dominus autem in nobis, non tempus. Illi enim tempus habuerunt, isti Dominum Deum temporum creatorem et ordinatorem, et quibusque, ut ei placet, distributorem. XXIV. [Ib. XV, 24-29.] Quod praecipitur quomodo expientur peccata quae non sponte committuntur, merito quaeritur quae sint ipsa peccata nolentium: utrum quae a nescientibus committuntur; an etiam possit recte dici peccatum esse nolentis, quod facere compellitur: nam et hoc contra voluntatem facere dici solet. Sed utique vult propter quod facit, tanquam si pejerare nolit, et facit cum vult vivere, si quisquam, nisi fecerit, mortem minetur. Vult ergo facere, quia vult vivere: et ideo non per seipsum appetendo ut falsum juret, sed ut falsum jurando vivat. Quod si ita est, nescio utrum possint dici ista peccata nolentium, qualia hic dicuntur expianda. Nam si diligenter consideretur, forte ipsum peccare nemo velit, sed propter aliud fit, quod vult qui peccat. Omnes quippe homines qui scientes faciunt quod non licet, vellent licere: usque adeo ipsum peccare nemo appetit propter hoc ipsum, sed propter illud quod ex eo consequitur. Haec si ita se habent, non sunt peccata nolentium, nisi nescentium; quae discernuntur a peccatis volentium. XXV. [Ib. XV, 30, 31.] Et anima quaecumque peccaverit in manu superbiae ex indigenis, aut ex proselytis, Deum hic exacerbat, et exterminabitur anima illa de populo suo; quoniam verbum Domini contempsit, et mandata ejus disperdidit: contritione conteretur anima illa, peccatum ejus in illa. Quae sint peccata quae fiunt in manu superbiae, id est superbia committuntur, Scriptura ipsa in consequentibus satis exposuit, ubi ait, Quoniam verbum Domini contempsit. Aliud est ergo praecepta contemnere, aliud magni quidem pendere, sed aut ignarum contra facere, aut victum. Quae duo fortasse pertineant ad illa peccata quae a nolentibus fiunt, de quibus superius quemadmodum Deo propitiato expiarentur admonuit; ac inde subjecit peccata superbiae, cum quisque superbiendo, id est praeceptum contemnendo perperam facit. Quod genus peccati non dixit ullo genere sacrificii purgari oportere, tanquam insanabile judicans, illa duntaxat curatione quae per sacrificia gerebatur, qualia facienda in hac Scriptura praecipiuntur: quae si per se ipsa attendantur, nulli peccato possunt mederi; si autem res ipsae quarum haec sacramenta sunt inquirantur, in eis inveniri poterit purgatio peccatorum. Quod ergo scriptum est, Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3), iste significatus est, quem Scriptura hoc loco dicit, in manu superbiae delinquere. Hoc igitur sine poena ejus qui committit, non potest aboleri; atque ideo non potest esse impunitum, et cum poenitendo sanatur: ipsa enim afflictio poenitentis poena peccati est, quamvis medicinalis et salubris. Merito quippe magnum judicatur peccatum, cum superbia praeceptum contemnit: sed e contrario, ut sanari possit, cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Verumtamen quia sine poena non fit, ideo hinc talia dicta sunt: Deum, inquit, hic exacerbat; quia Deus superbis resistit (Jacobi IV, 6). Et exterminabitur anima illa de populo suo; quoniam talis omnino in numero eorum qui ad Deum pertinent, non est. Quoniam verbum Domini contempsit, et mandata ejus disperdidit: contritione conteretur anima illa. Quare autem contritione conteretur, consequenter adjungit, dicens, Peccatum ejus in illa: ac per hoc si tali peccato debitam contritionem ipse sibi adhibeat poenitendo, cor contritum, ut dictum est, Deus non spernet. Quamvis in graeco non dictum sit hoc loco, contritione conteretur; sed, extritione exteretur anima illa: quod ita accipi potest, quasi omni modo terendo exstinguatur, ac non sit. Sed prius natura immortalitatis animae hunc intellectum recusat. Deinde si quod exteritur, omni modo efficeretur ut non sit, non diceret de sapiente, Et gradus ostiorum ejus exterat pes tuus (Eccli. VI, 36). Verum illa discretio magis magisque consideranda est, utrum nemo peccet nisi aut ignarus, aut victus, aut contemnens; unde nunc longum est disputare.

XXVI. [Ib. XVI, 13, 14.] Quid est quod Dathan et Abiron, cum in seditionem consurrexissent, vocati a Moyse, ac superbe et injuriose respondentes, Numquid pussillum hoc, quoniam eduxisti nos in terram fluentem lac et mel, interficere nos in eremo? quoniam praees nobis, princeps es: et tu in terram fluentem lac et mel induxisti nos, et dedisti nobis sortem agri et vineas; post haec addiderunt, Oculos hominum illorum abscidisses: non ascendimus? Quorum oculos hominum dixerunt? Utrum populi Israel, tanquam dicentes, Si ista praestitisses, oculos hominum illorum abscidisses; id est, ita te diligerent, ut oculos suos eruerent, et darent tibi? Quod indicium magnum dilectionis et Apostolus dicit, Quoniam si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi (Galat. IV, 15). Et deinde plenam contumaciam addiderunt, Non ascendimus, id est, Non veniemus; quia vocaverat eos. An potius oculos hominum illorum, dicit hostium, qui nimis acres et terribiles fuerant nuntiati: tanquam dicerent, Etsi hoc fecisses, non tibi obtemperaremus; nisi quod modus verbi alius pro alio positus est, ut non dicerent, Non ascenderemus; sed, Non ascendimus, quodam genere locutionis?

XXVII. [Ib. XVI, 20, 21.] Et locutus est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Abscedite vos de medio synagogae istius. Notandum est tunc jubere Dominum separationem fieri corporalem, cum jam vindicta imminet malis: sic Noe cum domo sua separatur a caeteris diluvio perituris (Gen. VII, 15); sic Lot cum suis separatur a Sodomis igne coelitus consumendis (Id. XIX, 12); sic ipse populus ab Aegyptiis marinis fluctibus obruendis (Exod. XIX, 20); sic isti nunc a synagoga Chore, Abiron et Dathan, qui se primitus per seditionem abrumpere voluerunt: cum quibus tamen sancti antea viventes et conversantes, et cum caeteris quos reprobat Deus, secundum verba quae in eos increpans dicit, contaminari tamen ab eis minime potuerunt: nec separare se jussi sunt, quando vindictam Dominus sive differebat, sive talem adhibebat, qua innocentes periclitari laedive non possent, sicut serpentum morsibus, sicut strage mortium, qua Deus, quem volebat, sicut volebat, alio percutiebat intacto; non sicut aqua diluvii, aut ignea pluvia, aut aqua maris, aut hiatu terrae, quae permixtos poterat pariter absumere: non quia et ibi Deus suos conservare non posset; sed quid opus erat tentatione miraculi ubi separatio fieri poterat, ut vel aqua, vel ignis, vel hiatus terrae, quos invenisset, auferret? Sic et in fine a zizaniis separabuntur frumenta, ut malos cremantibus flammis, justi fulgeant sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 30, 40-43). XXVIII. [Ib. XVI, 30.] Quod ait Moyses de Chore et Abiron et Dathan, In visione ostendet Deus, et aperiens terra os suum absorbebit eos, quidam interpretati sunt, In hiatu ostendet Dominus: credo, putantes dictum χάσματι, quod graece positum est φάσματι, quod pro eo dictum est, ac si diceretur, In manifestatione, quod aperte oculis apparebit. Non enim sic dictum est, In visione, quemadmodum solent dici visiones, sive somniorum, sive quarumque in ecstasi figurarum; sed ut dixi, in manifestatione. Nonnulli autem aliud opinantes, In phantasmate interpretari voluerunt; quod omnino sic abhorret a consuetudine locutionis nostrae, ut nusquam fere dicatur phantasma, nisi ubi falsitate visorum sensus noster illuditur: quamvis et hoc a videndo sit dictum; sed, ut dixi, aliud loquendi consuetudo praejudicavit.

XXIX. [Ib. XVI, 32, 33.] Et descenderunt ipsi, et omnia quaecumque sunt eis, viventes ad inferos. Notandum secundum locum terrenum dictos esse inferos, hoc est in inferioribus terrae partibus. Varie quippe in Scripturis et sub intellectu multiplici, sicut rerum de quibus agitur sensus exigit, nomen ponitur inferorum, et maxime in mortuis hoc accipi solet. Sed quoniam istos viventes dictum est ad inferos descendisse, et ipsa narratione quid factum fuerit satis apparet; manifestum est, ut dixi, inferiores partes terrae inferorum vocabulo nuncupatas, in comparatione hujus superioris terrae in cujus facie vivitur: sicut in comparatione coeli superioris, ubi sanctorum demoratio est Angelorum, peccantes angelos in hujus aeris detrusos caliginem Scriptura dicit tanquam carceribus inferi puniendos reservari. Si enim Deus, inquit, angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in judicio puniendos reservari (II Petr. II, 4): cum apostolus Paulus principem potestatis aeris diabolum dicat, qui operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2).

XXX. [Ib. XVI, 36-40.] Et dixit Dominus ad Moysen et ad Eleazarum filium Aaron sacerdotem: Tollite thuribula aerea e medio exustorum, et ignem alienum hunc semina ibi; quia sanctificaverunt thuribula peccatorum horum in animabus suis: et fac ea laminas ductiles circumpositionem altari; quoniam oblata sunt ante Dominum et sanctificata sunt, et facta sunt in signum filiis Israel. Hoc loco cur non ad Moysen et Aaron, sicut in superioribus, Dominus locutus sit, sed ad Moysen et ad Eleazarum filium Aaron, haec mihi causa interim occurrit: quoniam quaestio erat de progenie sacerdotum, id est de quo genere esse deberent (unde illi ex alio genere, quia sibi usurpare sacerdotium ausi sunt, tam horrendo et mirabili supplicio perierunt); non ad Aaron, qui jam summus sacerdos erat, sed ad Eleazarum voluit loqui Deus, qui ei succedere debebat, et secundo jam sacerdotio fungebatur, ut eo modo seriem generis commendaret, quae in successionibus sacerdotum esse deberet. Unde etiam in consequentibus dicit: Et accepit Eleazar filius Aaron sacerdotis thuribula aerea, quanta obtulerunt qui exusti sunt, et addidit ea circumpositionem altaris, memoriale filiis Israel, ut non accedat quisquam alienigena, qui non est de semine Aaron, imponere incensum ante Dominum: et non erit sicut Chore et sicut conspiratio ejus, sicut locutus est Dominus in manu Moysi. Hoc ergo modo voluit per Eleazarum Deus non sacerdotium, quod jam erat in Aaron, sed successionis sacerdotalis progeniem commendare. Quod vero ait, Et ignem alienum hunc semina ibi, sparge intelligendum est. Et quod addidit, Quia sanctificaverunt thuribula peccatorum horum in animabus suis, locutione quidem inusitata expressa sententia est: sed notandum novo modo dicta sanctificata poena eorum, a quibus hoc peccatum fuerat perpetratum; quia per eos exemplum datum est caeteris, quo timerent. Circumpositionem autem altari cur ex eis fieri voluit, addidit dicens, Quoniam oblata sunt ante Dominum, et sanctificata facta sunt in signum filiis Israel: non ergo in eis reprobari voluit, quod a talibus oblata sunt; sed hoc potius cogitari et attendi, ante quem oblata sint, id est quia ante Dominum, ut plus in eis valeret nomen Domini ante quem oblata sunt, quam pessimum meritum eorum a quibus oblata sunt. Hoc autem jam et in Exodo commemoraverat Scriptura, quando altare fabricatum dicit (Exod. XXVII, 2): unde intelligitur genera rerum gestarum distributa esse per libros, non temporum ordo contextus. Nam et de virga Aaron, quomodo res gesta sit, ut et florens et germinans electionem sacerdotii ejus divinitus indicaret, in hoc libro Scriptura narravit (Num. XVII, 8); et tamen de ipsa virga in Exodo dicitur, ut in sanctis sanctorum cum manna in arca poneretur, quando praecipitur de tabernaculo fabricando (Exod. XXVI); quod utique longe ante praeceptum est, quam ipsum tabernaculum fabricatum perfectumque consisteret: stetit autem primo mense secundi anni, ex quo de Aegypto egressi sunt (Id. XL, 15), et liber iste incipit a secundo mense ejusdem anni secundi, primo die mensis: unde clarum est ista, si librorum ordinem consideremus, per recapitulationem, id est praeteritorum recordationem commemorari, quae putant, qui minus diligenter intendunt, eodem facta ordine quo narrantur. XXXI. [Ib. XVIII, 1.] Et ait Dominus ad Aaron, dicens: Tu et filii tui, et domus patris tui tecum, accipietis peccata sanctorum; et tu et filii tui accipietis peccata sacerdotii vestri. Haec sunt peccata quae appellantur sacrificia pro peccatis. Proinde peccata sanctorum dictum est, non quae sancti committant; sed ab eo quod sunt sancta, dictum est sanctorum, quia in sanctis offeruntur: et peccata dicuntur sacrificia pro peccatis; ideo appellata sunt peccata sanctorum. Et peccata sacerdotii vestri, id est, eadem ipsa quae offeruntur pro peccatis: sicut etiam in Levitico declarat, et pertinere debere dicit ad sacerdotem (Levit. VI, 25, 26).

Tous les livres