Quaestiones in Heptateuchum (page 8)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Quaestiones in Heptateuchum (ed. Migne) · 11 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

XXVII. [Ib. XVIII, 12.] Primogenita omnia, quaecumque fuerint in terra eorum, quantacumque attulerint Domino, tibi erunt. Hic primogenita, non fetus primitivos pecorum dicit: nam ipsa graece πρωτότοκα nominatur, haec autem πρωτογενήματα. Sed latine duabus his rebus, duo nomina reperta non sunt. Et ideo ista πρωτογενήματα quidam primitias interpretati sunt: sed primitiae ἀπαρχαὶ dicuntur, et aliud sunt. Haec igitur tria ita discernuntur, quia πρωτότοκα sunt primitivi animalium fetus, etiam hominum: πρωτογεν ήματα vero, primi fructus de terra sumpti, vel de arbore, vel de vite: primitiae autem de fructibus quidem, sed jam redactis ab agro; sicut de massa, de lacu, de dolio, de cupa, quae primitus sumebantur. XXXIII. [Ib. XIX.] De juvenca rufa, cujus cinerem ad aquam aspersionis, eorumque mundationem qui mortuum tetigerint, proficere Lex mandavit, nec tacere permittimur; evidentissimum enim signum in ea Novi Testamenti praefiguratur; nec satis digne festinantes dicere de tanto sacramento valemus. Primo enim quod ita coepit de hac re loqui Scriptura, quem non moveat, et intentissimum faciat in altitudine sacramenti? Et locutus est, inquit, Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Ista distinctio Legis, quaecumque constituit Dominus. Procul dubio non est distinctio, nisi inter aliqua duo, vel plura: nam distinctionem singularitas non requirit. Nec distinctionem cujuslibet rei commemoravit, sed addidit, Legis: nec cujuscumque legis: assidue quippe in Scriptura dicitur de unaquaque re, de qua legitime praecipitur, Haec est lex illius vel illius rei; non universalis Lex, quae continet omnia quae legitime praecipiuntur: hic vero cum dixisset, Haec est distinctio Legis; secutus adjunxit quaecumque constituit Dominus, praecipiendo utique, non creando. Nam etiam nonnulli interpretes, quaecumque praecepit Dominus, transtulerunt. Si ergo haec est distinctio Legis, quaecumque praecepit Dominus; procul dubio magna est ista distinctio: et recte intelligitur duo Testamenta distinguere. Eadem quippe sunt in Vetere et Novo: ibi obumbrata, hic revelata; ibi praefigurata, hic manifestata. Nam non solum Sacramenta diversa sunt, verum etiam promissa. Ibi videntur temporalia proponi, quibus spirituale praemium occulte significetur: hic autem manifestissime spiritualia promittuntur, et aeterna. Temporalium autem bonorum atque carnalium, et spiritualium atque aeternorum, quae clarior certiorque distinctio est, quam passio Domini nostri Jesu Christi? in cujus morte satis constitit, non istam terrenam transitoriamque felicitatem a Domino Deo pro magno munere sperandam et optandam: quandoquidem in unigenito Filio suo, quem tanta illa perpeti voluit, longe aliud a se peti exspectarique oportere apertissima distinctione declaravit. Hanc igitur passionem Domini nostri Jesu Christi, velut distinctionem duorum Testamentorum, hoc quod de juvencae rufae mactatione narratur, satis congrue praefigurat. Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens, Ista distinctio Legis quaecumque constituit Dominus: ac deinde mandare incipit haec adjungens et dicens, Loquere filiis Israel. Potest etiam ita distingui, Et locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens; Ista distinctio Legis, quaecumque constituit Dominus, dicens: non quaecumque constituit Dominus creans, sicut coelum et terram et omnia quae in eis sunt; sed quaecumque constituit Dominus dicens, in duobus videlicet Testamentis; ut deinde sequatur, Loquere filiis Israel, et accipiant ad te juvencam rufam sine vitio. Juvenca rufa carnem Christi significat. Sexus femineus est, propter infirmitatem carnalem; rufa est, propter ipsam cruentam passionem. Quod autem ait, Accipiant ad te, in ipso Moyse figuram Legis ostendit: quoniam secundum Legem sibi visi sunt occidere Christum, quia solvebat secundum ipsos sabbatum, et sicut putabant, observationes legitimas profanabat. Quod ergo sine vitio dicitur haec juvenca, mirum non est: hanc enim carnem etiam caeterae hostiae figurabant, ubi similiter sine vitio pecora immolari jubentur. Erat quippe illa caro in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3), sed non caro peccati. Verumtamen hic ubi evidentius Legis distinctionem Deus voluit commendare, parum fuit dicere, sine vitio, nisi diceretur, quae non habet in se vitium: quod si repetendi causa dictum est, fortasse non frustra est, quod eam rem ipsa repetitio firmius commendavit. Quanquam et illud non abhorret a vero, ut ideo additum intelligatur, quae non habet in se vitium, cum jam dictum esset, juvencam sine vitio, quia in se non habuit vitium caro Christi, in aliis autem habuit, qui membra sunt ejus. Quae enim caro in hac vita sine peccato, nisi illa sola quae non habet in se vitium? Et non est superpositum super eam jugum. Non enim subjugata est iniquitati, cui subjugatos inveniens liberavit, et eorum vincula disrupit, ut ei dicatur, Disrupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 16, 17). Super illius quippe carnem non est positum jugum, qui potestatem habuit ponendi animam suam et iterum sumendi eam (Joan. X, 18).

Et dabis eam, inquit, ad Eleazarum sacerdotem. Cur non ad Aaron, nisi forte ita praefiguratum est, non ad tempus quod tunc erat, sed ad posteros hujus sacerdotii passionem Domini perventuram? Et ejicient eam extra castra: sic et ejectus est Dominus passurus extra civitatem. Quod autem ait, in locum mundum; ita significatum est, quia non habuit causam malam. Et occident eam in conspectu ejus: sicut occisa est caro Christi in conspectu eorum qui jam futuri erant in novo Testamento Domini sacerdotes.

Et accipiet Eleazar sanguinem ejus, et asperget contra faciem tabernaculi testimonii a sanguine ejus septies. Haec testificatio est, Christum secundum Scripturas fudisse sanguinem in remissionem peccatorum (Rom. III, 25; et Ephes. I, 7). Ideo contra faciem tabernaculi testimonii, quia non aliter declaratum est, quam fuerat divino testimonio praenuntiatum: et ideo septies, quia ipse numerus ad mundationem pertinet spiritualem.

Et cremabunt eam in conspectu ejus. Puto quia concrematio ad signum pertinet resurrectionis. Natura est quippe ignis ut in superna moveatur, et in eum convertitur quod crematur. Nam et ipsum cremare de graeco in latinum ductum verbum est a suspensione. Quod vero additum est, in conspectu ejus, id est in conspectu sacerdotis, hoc mihi insinuatum videtur, quia illis apparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium. Jam quod sequitur, Et pellis ejus et carnes et sanguis ejus cum stercore ejus comburetur, id ipsum expositum est quomodo concremabitur: et significatum est quod non solum substantia mortalis corporis Christi, quae commemoratione pellis et carnium et sanguinis intimata est; verum etiam contumelia et abjectio plebis, quam nomine stercoris significatam puto, converteretur in gloriam, quam combustionis flamma significat.

Et accipiet sacerdos lignum cedrinum et hyssopum et coccinum, et immittet in medium combustionis juvencae. Lignum cedrinum spes est, quae debet in supernis firmiter habitare. Hyssopus fides, quae cum sit herba humilis, radicibus haeret in petra. Coccinum charitas, quod fervorem spiritus igneo colore testatur. Haec tria debemus mittere in resurrectionem Christi, tanquam in medium combustionis illius, ut cum illo sit abscondita vita nostra, sicut dicit Apostolus: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3).

Et lavabit vestimenta sua sacerdos, et lavabit corpus suum aqua, et postea introibit in castra, et immundus erit sacerdos usque ad vesperam. Lavatio vestimentorum et corporis quid est, nisi mundatio exteriorum et interiorum? hoc sacerdos. Deinde sequitur: Et qui comburet eam, lavabit vestimenta sua, et lavabit corpus suum aqua, et immundus erit usque ad vesperam. In eo qui comburit, eos figuratos arbitror, qui Christi carnem sepelierunt, resurrectioni eam veluti conflagrationi mandantes.

Et congregabit homo mundus cinerem juvencae, et ponet extra castra in locum mundum. Quid dicimus cinerem juvencae, reliquias videlicet illius interfectionis et combustionis, nisi famam quae consecuta est passionem resurrectionemque Christi? Quoniam sunt reliquiae homini pacifico (Psal. XXXVI, 37). Nam et cinis erat, quia velut mortuus ab infidelibus contemnebatur; et tamen mundabat, quia et resurrexisse a fidelibus credebatur. Et quia haec fama apud eos maxime claruit, qui in caeteris gentibus erant, et non erant de consortio Judaeorum, ideo dictum esse existimo, Et congregabit homo mundus cinerem juvencae: mundus utique ab interfectione Christi, quae Judaeos fecerat reos. Et reponet in locum mundum, id est, honorabiliter tractabit: tamen extra castra, quia extra celebrationem Judaicae consuetudinis honor evangelicus claruit. Et erit synagogae filiorum Israel in conservationem. Aqua aspersionis, purificatio est. Postea declarat plenius quemadmodum ex isto cinere fiebat aqua aspersionis, unde mundabantur a contactu mortuorum; quod utique significat ab iniquitate hujus moribundae vel morticinae vitae.

Sed mirum est quod sequitur: Et qui congregat, inquit, cinerem juvencae, lavabit vestimenta sua; et immundus erit usque ad vesperam. Quomodo erit ex hoc immundus, qui mundus accesserat; nisi quia et ii qui sibi videntur mundi, in fide Christiana se agnoscunt quia omnes peccaverunt et egent gloria Dei, justificati gratis per sanguinem ipsius (Rom. III, 23, 24)? Hunc tamen vestimenta sua lavare dixit, non etiam corpus suum; credo, quod illius cineris congregatione et repositione in loco mundo, si haec spiritualiter intelligantur, jam intrinsecus vult intelligi fuisse mundatum: sicut Cornelius audiens et credens quod praedicaverat Petrus, ita mundatus est, ut ante visibilem Baptismum, cum suis qui aderant, acciperet donum Spiritus sancti; verumtamen nec visibile Sacramentum contemni potuit (Act. X, 44-48), ut ablutus etiam extrinsecus lavaret quodammodo vestimenta sua. Et erit, inquit, filiis Israel, et proselytis qui apponuntur, legitimum aeternum. Quid aliud ostendit, nisi baptismum Christi, quem significabat aqua aspersionis, et Judaeis et Gentibus profuturum; id est filiis Israel et proselytis, tanquam naturalibus ramis et inserto pinguedini radicis oleastro (Rom. XI, 16-24)? Quem autem non faciat intentum, quod post ablutionem de singulis quibusque dicitur, Et immundus erit usque ad vesperam? Neque hic tantum, sed in omnibus, aut pene in omnibus talibus mundationibus hoc dicitur. Ubi nescio utrum aliquid aliud possit intelligi, nisi quod omnis homo post remissionem plenissimam peccatorum permanendo in hac vita contrahit aliquid, unde sit immundus usque ad ejusdem vitae finem, ubi ei dies iste quodammodo clauditur, quod significat vespera.

Deinde incipit Scriptura dicere, et exsequitur quemadmodum immundi facti homines, aqua illa aspersionis purificentur: Qui tetigerit, inquit, mortuum, omnis anima hominis immunda erit septem diebus: hic purificabitur die tertio et die septimo, et mundus erit. Et hic nihil aliud intelligendum video, nisi contactum mortui, esse hominis iniquitatem. Septem vero dierum immunditiam propter animam et corpus dictam puto; animam in ternario, corpus in quaternario. Quod quare ita sit, longum est disputare. Secundum hoc arbitror dictum per prophetam, In tribus et quatuor impietatibus non adversabor (Amos I, 3). Adjungit autem, et dicit, Si autem non purificatus fuerit die tertio et die septimo, non erit mundus. Omnis qui tetigerit mortuum ab omni anima hominis, et mortuus fuerit, et non fuerit purificatus; id est ante mortuus fuerit tacto mortuo, quam fuerit purificatus; tabernaculum Domini polluit: exteretur anima illa ex Israel. Notandum est quod difficillime reperitur in his libris aliquid evidentius de vita animae post mortem fuisse conscriptum. Hic ergo cum dicit, si fuerit mortuus ante purificationem, manere in illo immunditiam, et exteri animam illam ex Israel, id est a consortio populi Dei; quid aliud vult intelligi, nisi manere animae poenam, etiam post mortem, si cum vivit, mundata non fuerit sacramento isto, quo Christi baptismus figuratur? Quoniam aqua aspersionis, inquit, non est circumaspersa super eum, immundus est; adhuc immunditia ejus in ipso est. Adhuc, scilicet etiam post mortem. Quod vero supra dixit, Tabernaculum Domini polluit, quantum in ipso est utique, dixit: sicut Apostolus, Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19): cum exstingui ille non possit. Nam si ex hoc tabernaculum immundum factum vellet intelligi, mundari utique juberet.

Postea vero immundos a mortuis factos, hoc est a mortuis operibus, quae sunt omnes iniquitates, ita mundari jubet: Et accipient illi immundo, inquit, a cinere illius exustae purificationis, et effundent super illum, id est super eumdem cinerem, aquam vivam in vase: et accipiens hyssopum, intingens in aqua vir mundus, et circumaspergens super domum, et super vasa, et super animas, quotquot fuerint illic, et super eum qui tetigerit os humanum, aut vulneratum, aut mortuum, aut monumentum; et asperget mundus super immundum in die tertio et in die septimo: et purificabitur die septimo, et lavabit vestimenta sua, et lavabitur aqua, et immundus erit usque ad vesperam. Alia est aqua aspersionis, et alia utique illa qua lavabit vestimenta sua. Et lavabitur aqua, quam puto spiritualem intelligendam, per significationem, non per proprietatem. Nam sine dubio visibilis erat, sicut illae omnes umbrae futurorum. Proinde qui sacramento Baptismi recte abluitur, quod illa aspersionis aqua figurabatur, mundatur et spiritualiter, id est invisibiliter, et in carne et in anima, ut sit mundus et corpore et spiritu. Quod vero hyssopo dixit aquam aspersionis aspergi, qua herba supra diximus fidem significari; quid aliud occurrit, nisi quod scriptum est, Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9)? Non enim prodest Baptismus, si desit fides. A viro autem mundo dixit hoc fieri, ubi significantur ministri portantes personam Domini sui, qui vere vir mundus est. Nam et de his ministris in consequentibus dicit, Et qui circumasperget aquam aspersionis, lavabit vestimenta sua; id est, observabit et corpore. Et qui tetigerit aquam aspersionis, immundus erit usque ad vesperam. Et omne quodcumque tetigerit illud immundus, immundum erit: et anima quae tetigerit, immunda erit usque ad vesperam. Jam dixi superius quid mihi significare videatur, usque ad vesperam.

XXXIV. [Ib. XIX, 16.] Omnis qui tetigerit super, faciem campi vulneratum, aut mortuum, aut os hominis, aut monumentum. Quaeri potest quid dictum sit vulneratum, aut mortuum. Si enim aliud voluit intelligi vulneratum, aliud mortuum; cavendum est ne putetur immundus esse etiam qui tetigerit vulneratum vivum, quod utique absurdum est. Sed quia possunt et mortui esse vulnerati, ipsos mortuos intelligitur discrevisse, ut et vulneratum mortuum intelligamus, id est, vulnere peremptum aut mortuum sine vulnere. XXXV. [Ib. XX, 11.] Quod de petra aqua educta est, apostolus Paulus quid esset exposuit, ubi ait, Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali sequenti petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Significata est ergo de Christo profluens gratia spiritualis, qua interior sitis irrigaretur. Sed quod virga petra percutitur, crux Christi figuratur. Ligno enim accedente ad petram, gratia manavit: et quod bis percutitur, evidentius significat crucem. Duo quippe ligna sunt crux.

XXXVI. [Ib. XX, 13.] Quod de aqua illa quae de petra profluxit dictum est, Haec aqua contradictionis, quia maledixerunt filii Israel ante Dominum, et sanctificatus est in ipsis: prius maledixerunt, quando locuti sunt contra beneficium Domini, quo educti erant de Aegypto; et postea sanctificatus est in ipsis, cum illo miraculo profluentis aquae ejus sanctitas declarata est. An forte duo genera hominum demonstravit, et contradicentium gratiae Christi, et percipientium gratiam Christi; ut illis sit aqua contradictionis, istis sanctificationis? Nam et de ipso Domino in Evangelio legitur, Et in signum cui contradicetur (Luc. II, 34).

XXXVII. [Ib. XX, 17, 19.] Quod inter mandata Moyses ad regem Edom dicit inter caetera, Neque bibemus aquam de lacu tuo, intelligendum est gratis, id est, quia non gratis bibemus: quod postea manifestat, dicens, Si autem de aqua tua bibemus, ego et pecora mea, dabo pretium tibi. XXXVIII. [Ib. XX, 17.] Non declinabimus in dextera neque in sinistra: pluraliter dictum est, in ea quae dextera sunt, vel quae sinistra sunt.

XXXIX. [Ib. XX, 24.] Non introibitis in terram quam dedi filiis Israel in possessionem; quoniam exacerbastis me super aquam maledictionis. Quam dixit superius aquam contradictionis, ipsam dicit hic maledictionis: non enim ait αντιλογίας, sed λοιδορίας. XL. [Ib. XXI, 2.] Et vovit Israel votum Domino, et dixit, Si mihi tradideris populum istum subjectum, id est, si mihi eum tradendo subjeceris, anathemabo illum et civitates ejus. Hic videndum est, quomodo dicatur anathemabo, quod vovetur, et tamen pro maledicto ponitur, sicut et de isto populo dicitur: unde illud est, Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9). Hinc vulgo ductum est, ut devotatio dicatur: nam devotare se quemquam, nemo fere dicit, nisi maledicens. XLI. [Ib. XXI, 3.] Et anathemavit eum et civitatem ejus: et vocatum est nomen loci illius Anathema. Hinc ductum est ut anathema, detestabile aliquid et abominabile videatur. Ut enim nihil inde victor in usus suos auferret, sed totum in poenam luendam voveret, hoc erat anathemare, quod vulgo dicitur devotare. Origo autem hujus verbi est in graeca lingua ab his rebus, quae votae et persolutae, hoc est, promissae et redditae, sursum ponebantur in templis, ἀπὸ τοῦ ἄνω τιθέναι: hoc est, sursum ponere, vel figendo, vel suspendendo. XLII. [Ib. XXI, 13, 14.] In itinere filiorum Israel, quo castra promovebant, atque ponebant, inter caetera scriptum est, Et inde castra collocaverunt trans Arnon in eremo, quod exstat a limitibus Amorrhaeorum. Est enim Arnon limes Moab inter Moab et inter Amorrhaeum. Propterea dicitur in libro, Bellum Domini Zoob inflammavit, et torrentes Arnon, et torrentes constituit inhabitare Er. In quo libro hoc scriptum sit, non commemoravit, neque ullus est in his quos divinae Scripturae canonicos appellamus. De talibus occasiones reperiunt, qui libros apocryphos incautorum auribus et curiosorum conantur inserere, ad persuadendas fabulosas impietates. Sed hic dictum est scriptum in libro, non dictum est in cujus prophetae vel patriarchae sancto libro. Neque negandum est fuisse jam libros sive Chaldaeorum, unde egressus est Abraham; sive Aegyptiorum, ubi didicerat Moyses omnem illorum sapientiam; sive cujusque gentis alterius, in quorum librorum aliquo potuit hoc esse scriptum: qui tamen non ideo sit assumendus in eas Scripturas quibus divina commendatur auctoritas; sicut nec propheta ille Cretensis, cujus mentionem facit Apostolus (Tit. I, 12); nec Graecorum scriptores vel philosophi vel poetae, quos idem ipse apostolus magnum sane aliquid et veraciter promptum ad Athenienses loquens, dixisse confirmat: In illo enim vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Licet enim divinae auctoritati unde voluerit, quod verum invenerit, testimonium sumere; sed non ideo omnia quae ibi scripta sunt, accipienda confirmat. Cur autem hoc isto commemoratum sit loco, non evidenter apparet; nisi forte, ut fines illic inter duas gentes constituerentur, bello actum est, quod bellum ejusdem loci homines propter magnitudinem, bellum Domini esse dixerunt, ut scriberetur in aliquo eorum libro, Bellum Domini Zoob inflammavit: quod vel arserit eodem bello ista civitas, aut ad pugnandum inflammata sit, hoc est, excitata, vel si quid aliud in obscuritate loci hujus latet. XLIII. [Ib. XXI, 16.] Hic est puteus quem dixit Dominus ad Moysen, Congrega populum, et dabo eis aquam libere. Ita hoc commemoratum est, quasi alicubi superius hoc ad Moysen dixisse Dominus legatur: sed quia nusquam reperitur, hic intelligendum est et illic bibisse populum, qui de siccitate conquerebatur. XLIV. [Ib. XXI, 24, 25.] Et percussit eum Israel nece gladii: et dominati sunt terrae ejus ab Arnon usque Jaboc, et usque ad filios Ammon: quoniam Jazer termini filiorum Ammon sunt. Et accepit Israel omnes civitates istas. Et habitavit Israel in omnibus civitatibus Amorrhaeorum in Esebon. Hic certe Israel possedit civitates Amorrhaeorum, quas bello superavit; quia non eas anathemavit: nam si eas anathemasset, possidere illi non liceret, nec inde ad usus suos aliquid praedae usurparet. Notandum est sane quemadmodum justa bella gerebantur. Innoxius enim transitus negabatur, qui jure humanae societatis aequissimo patere debebat. Sed jam ut Deus sua promissa compleret, adjuvit hic Israelitas, quibus Amorrhaeorum terram dari oportebat. Nam Edom cum similiter eis transitum denegaret, non pugnaverunt cum ipsa gente Israelitae, id est filii Jacob cum filiis Esau, duorum germanorum atque geminorum, quia terram illam Israelitis non promiserat; sed declinaverunt ab eis. XLV. [Ib. XXI, 27.] Propterea dicent aenigmatistae, Venite in Esebon, et caetera. Qui sint aenigmatistae ideo non apparet, quia non sunt in consuetudine litteraturae nostrae, neque in ipsis divinis Scripturis fere alio loco reperitur hoc nomen: sed quia videntur quasi canticum dicere, quo cecinerunt bellum inter Amorrhaeos et Moabitas gestum, in quo Seon rex Amorrhaeorum Moabitas superavit, non incredibiliter putantur isti aenigmatistae sic tunc appellati, quos poetas nos appellamus; eo quod poetarum sit consuetudo atque licentia miscere carminibus suis aenigmata fabularum, quibus aliquid significare intelligantur. Non enim aliter essent aenigmata, nisi illic esset tropica locutio, qua discussa perveniretur ad intellectum qui in aenigmate latitaret. XLVI. [Ib. XXII, 4-6.] Quod dicit Scriptura, posteaquam Israel vicit Amorrhaeos, et possedit omnes civitates eorum, misisse legatos Balac regem Moabitarum ad conducendum Balaam, a quo malediceretur Israel, satis ostenditur non omnes Moabitas venisse in conditionem Seon regis Amorrhaeorum, quando eos bello superavit: si quidem remansit gens Moabitarum usque ad illud tempus, ubi regnaret Balac rex Moab. Quod vero Moab dixit senioribus Madian, id est, Moabitae senioribus Madianitarum, Nunc ablinget synagoga haec omnes qui in circuitu nostro sunt; non una gens erat, sed vicini ad vicinos dixerunt quod pariter cavendum esset. Nam Moab filius fuit Lot ex una filiarum (Gen. XIX, 37), Madian vero filius Abrahae de Cethura (Id. XXV, 2). Non itaque una gens erat, sed duae vicinae atque conterminae.

XLVII. [Ib. XXII, 7-13.] Quid est quod scriptum est, Et divinationes in manibus eorum, cum de iis diceretur quos miserat Balac ad conducendum Balaam, ut malediceret Israel? Numquidnam ipsi divinabant? an aliqua ferebant unde faceret Balaam, quo posset divinare, tanquam aliqua quae in sacrificiis incenderentur, aut quoquo modo impenderentur; et ideo dictae sunt divinationes, quia per haec ille poterat divinare? an quid aliud? obscure enim dictum est. Notandum sane, quod venit Deus ad Balaam et dixit ei, Quid homines hi penes te? etc. Nec dictum est utrum in somnis hoc factum sit, quamvis per noctem factum satis eluceat, cum post haec dicit Scriptura, Et exsurgens Balaam mane. Potest enim movere quomodo cum homine pessimo Deus locutus sit, quod etiamsi in somnis factum esse constaret, non ideo nulla quaestio remaneret, propter ipsam indignitatem. Sic et Dominus Jesus Christus ait de divite illo, qui destruere veteres apothecas et ampliores novas disponebat implere: Dixit ad illum Deus, Stulte, hac nocte anima tua auferetur a te; haec quae praeparasti cujus erunt (Luc. XII, 20)? Ne quisquam glorietur quod ei loquitur Deus eo modo, quo talibus loquendum esse novit; quando potest hoc et reprobis fieri: quia et cum per angelum loquitur, ipse loquitur. XLVIII. [Ib. XXII, 12-38.] Quod ait Balaam iterum ad se missis honoratioribus nuntiis, Si dederit mihi Balac plenam domum suam argento et auro, non potero praevaricare verbum Domini, facere illud pusillum vel magnum in mente mea, nullum habet omnino peccatum: sed quod sequitur non est sine gravi peccato. Jam enim constans esse debuit semel audito, quod ei dixerat Dominus, Non ibis cum eis, neque maledices populum: est enim benedictus; nec eis ullam spem dare, quod posset Dominus, tanquam ipse Balaam muneribus et honoribus flexus, adversus populum suum, quem benedictum esse dixerat, suam mutare sententiam. Sed ibi se victum cupiditate monstravit, ubi loqui sibi Dominum de hac re iterum voluit, de qua ejus jam cognoverat voluntatem. Quid enim opus erat quae sequuntur adjungere: Et nunc sustinete ibi et vos nocte hac, et sciam quid adjiciet Dominus loqui ad me? Proinde Dominus videns ejus cupiditatem captam devictamque muneribus, permisit eum ire, ut per jumentum quo vehebatur ejus avaritiam coerceret: hoc ipso confundens illam dementiam, quod prohibitionem Domini per angelum factam transgredi asina non audebat, quam ille cupiditate transgredi conaretur, quamvis eamdem cupiditatem timore supprimeret. Venit enim Deus ad Balaam nocte, et ait illi: Si vocare te venerunt homines, exsurgens sequere eos, sed verbum quodcumque locutus fuero ad te, hoc facies. Et exsurgens Balaam mane stravit asinam suam, et abiit cum principibus Moab. Cur post istam permissionem Deum iterum non consuluit, et post illam prohibitionem iterum consulendum putavit, nisi quia ejus maligna cupiditas apparebat, quamvis timore Domini premeretur? Denique Scriptura sequitur, Et iratus est animatione Deus, quia ibat ipse; et insurrexit angelus Dei, ut non permitteret eum in via, et caetera quae sequuntur, donec asina loqueretur. Nihil hic sane mirabilius videtur, quam quod loquente asina territus non est, sed insuper ei, velut talibus monstris assuetus, ira perseverante respondit. Postea illi et angelus loquitur, arguens et improbans ejus viam: quo viso tamen exterritus adoravit. Deinde ire permissus est, ut jam per ipsum prophetia clarissima proferretur. Nam omnino permissus non est dicere quod volebat, sed quod virtute Spiritus cogebatur. Et ipse quidem reprobus mansit: nam posterior de illo sancta Scriptura ita locuta est, ut quidam reprehensibiles et reprobi viam ejus secuti dicerentur: Secuti, inquit, viam Balaam filii Beor, qui mercedem iniquitatis dilexit (II Petr. II, 15.)

XLIX. [Ib. XXII, 22, 32.] De angelo qui locutus est Balaam in via, quo viso asina ejus progredi non ausa est, Scriptura ita loquitur: Et iratus est animatione Deus, quia ibat ipse; et insurrexit angelus Dei differre eum in via. Ubi primo notandum est quemadmodum dixerit, iratus est Deus, et insurrexit angelus Dei: nec interposuit iratum Deum misisse angelum, sed tanquam in angelo iratum Deum significavit; quoniam veritas et justitia Dei irasci angelum fecit. Nam insurrexit quod dictum est, utique commotione intelligendum est. Deinde quod ait, differre eum in via, quod graece positum est διαβαλεῖν, hoc et in consequentibus dicit ipse angelus, Et ecce ego exii in dilationem tuam, ubi graecus habet διαβολήν.Ubi fortassis accusatio congruentius intelligitur, ut hic quod dictum est differre eum in via, accusare accipiatur. Unde creditur etiam diabolus appellatus, tanquam accusator latine dicendus sit: non quia nemo possit etiam bene recteque accusare; sed quoniam diabolus amat accusare, utique invidentiae stimulis agitatus, quale illi in Apocalypsi testimonium perhibetur (Apoc. XII, 9, 10). Positum est autem hoc verbum et in comoedia, unde latinum esse non dubium est, sub eadem significatione, vel certe vicina, ubi de patre irato dicitur filio: Orationem sperat invenisse se, Qua differat te. (Terentius in Andr., act. 2, scen. 4.) Solet autem hic intelligi, differat, velut hac atque illac ferat tempestate verborum, quasi discerpat et dissipet; quod utique ille accusando videbatur esse facturus. Sed etsi differre eum in via sic intellexerimus, quia distulit angelus ejus festinationem remorando, ut ei quod opus erat et demonstraret, et diceret; non absurda est hujus verbi etiam sub ista significatione positio. L. [Ib. XXII, 23-29.] Et cum vidisset asina angelum Dei resistentem in via, et evaginatum gladium in manu ejus, et declinavit asina de via, et ibat in campum. Campus iste adhuc extra macerias vinearum fuit. Et percussit asinam in virga, ut corrigeret eam in via. Et stetit angelus Dei in sulcis vinearum, maceria hinc, et maceria hinc. Merito quaeritur, si hinc atque inde maceriae in medio ponebant viam, sicut fieri solet; quomodo ibi stans angelus dicitur stetisse in sulcis vinearum: neque enim in via inter macerias potuerunt sulci esse vinearum. Sed ordo verborum est, ut corrigeret eam in via, maceria hinc, et maceria hinc. In hac ergo via corrigere voluit asinam Balaam, ut inter macerias ambularet. Interpositum est autem, Et stetit angelus Dei in sulcis vinearum, in una scilicet vinearum, quae in medio ponebant viam. Et cum vidisset asina angelum Dei, compressit se ad parietem, id est ad maceriam illius utique vineae, in qua non erat angelus, quoniam ab alia parte erat in sulcis vinearum. Et compressit pedem Balaam ad parietem, et adjecit adhuc caedere eam. Et apposuit angelus Dei, et adjiciens substitit in loco angusto; jam non in sulcis vinearum, sed inter ipsas macerias, id est in via: in quo non fuit declinare dextram neque sinistram. Et cum vidisset asina angelum Dei, consedit sub Balaam. Caesa enim, retro non ibat; in parietem non se premebat, quoniam non ab altera parte terrebatur, sed in media via in angusto angelus erat: restabat ergo ut subsideret. Et iratus est Balaam, et percutiebat asinam virga. Et aperuit Deus os asinae, et ait ad Balaam: Quid feci tibi, quia percussisti me tertio hoc? Et ait Balaam asinae: Quia illusisti mihi; et si haberem gladium in manu mea, jam transfixissem te. Nimirum iste tanta cupiditate ferebatur, ut nec tanti monstri miraculo terreretur, et responderet quasi ad hominem loquens, cum Deus utique non asinae animam in naturam rationalem vertisset, sed quod illi placuerat, ex illa sonare fecisset, ad illius vesaniam cohibendam: illud fortasse praefigurans, quia stulta mundi electurus erat Deus, ut confunderet sapientes (I Cor. I, 27), pro illo spirituali et vero Israel, hoc est promissionis filiis. LI. [Ib. XXIII, 5.] Et factus est Spiritus Dei super illum; id est, super Balaam. Non factus est Spiritus Dei, tanquam factura sit Spiritus Dei; sed factus est super illum, id est, factum est ut super illum esset: quomodo, Qui post me venit, ante me factus est, id est, factum est ut ante me esset, ut praeponeretur mihi; quia prior me, inquit, erat (Joan. I, 30): et sicut, Dominus factus est adjutor meus (Psal. XXIX, 11); non enim Dominus factura est, sed factum est ut me adjuvaret: et, Factus est Dominus refugium pauperum (Psal. IX, 10), id est, factum est ut ad eum refugerent pauperes: et, Facta est super me manus Domini (Ezech. I, 3, et III, 22), id est, factum est ut super me esset; et multa talia in Scripturis reperiuntur. LII. [Ib. XXV, 4, 7, 8.] Et dixit Dominus ad Moysen: Accipe duces populi, et ostenta eos Domino contra solem; et auferetur ira animationis Domini ab Israel. Iratus est Deus de fornicationibus Israel, et carnalibus et spiritualibus; nam et filiabus Moab se impudice miscuerant, et idolis fuerant consecrati: hoc ad Moysen dixit, ut ostentaret Domino duces populi contra solem. In quo verbo intelligitur eos jussos esse crucifigi, ut hoc sit, Ostenta eos Domino contra solem, id est palam in conspicuo lucis hujus. Nam graecus ait παραδειγμάτισον, quod dici posset, Exempla; quia παράδειγμα exemplum dicitur. Nam praeter Septuaginta interpretes, Aquila perhibetur dixisse, confige, vel potius sursum confige, quod est ἀνάπηξον; Symmachus autem verbo evidentiore, suspende. Mirum est sane, quod Scriptura narrare destiterit utrum hoc fuerit ex praecepto Domini impletum: quod contemni potuisse non video, aut si contemptum est, impune contemni. Si autem factum est et tacitum, cur ex eo quod Phinees filius Eleazar transfixit adulteros, placatum fuisse Dominum Scriptura testatur, plagamque cessasse; quasi crucifixis ducibus, sicut praeceperat Dominus, adhuc indignatio perseverans alio modo placanda videretur: cum procul dubio falsum esse non posset, quod praenuntiaverat et promiserat Dominus, dicens, Accipe duces populi, et ostenta eos Domino contra solem; et avertetur ira animationis Domini ab Israel? Si ergo factum erat, quis dubitet iram Domini aversam fuisse ab Israel? Quid itaque opus erat ut adhuc Phinees ad placandum Deum sic in adulteros vindicaret, eique testimonium Scriptura perhiberet quod eo modo placaverit Dominum? Nisi forte intelligamus, cum illud de ducibus populi Moyses, quod praeceperat Dominus, implere disponeret, eum voluisse etiam secundum Legem talia punire flagitia et sacrilegam audaciam, ut juberet quemque interficere proximum suum diis alienis nefarie consecratum, atque interea etiam illud Phinees faceret, ac sic ira Domini jam placata, non opus fuisse duces populi crucifigi. Haec sane severitas illi tempori congrua, quantum malum sit fornicationis et idololatriae, prudentium fidei satis evidenter ostendit. LIII. [Ib. XXVII, 13, 14.] Eam causam mortis Moysi dicit Dominus, quam etiam fratris ejus. Ambobus enim etiam hoc ante praedixerat, quod ideo non intrarent cum populo Dei in terram promissionis, quia non eum sanctificaverunt coram populo ad aquam contradictionis (Num. XX, 12); id est quia dubitaverunt de dono ejus, quod posset aqua de petra profluere, sicut exposuimus in eo ipso Scripturae loco (Supra, quaest. 19). Hujus autem rei mysterium datur intelligi, quia nec sacerdotium quod prius institutum est, cujus personam gerebat Aaron, nec ipsa Lex cujus personam gerebat Moyses, introducunt populum Dei in terram haereditatis aeternae; sed Jesus, in quo typus erat Domini Jesu Christi, id est gratia per fidem. Et Aaron quidem ante defunctus est, quam Israel in aliquam partem terrae promissionis intraret; Moyse autem adhuc vivente capta est terra Amorrhaeorum atque possessa, sed Jordanem cum eis non est transire permissus. Ex aliqua enim parte Lex observatur in fide christiana. Ibi enim sunt etiam praecepta, quae hodieque observare Christiani jubemur. Sacerdotium vero illud et sacrificia nullam partem tenent hodie fidei christianae, nisi quod in umbris futurorum acta atque transacta sunt. Cum vero ambobus fratribus, id est Aaron et Moysi, dicitur ut apponantur ad populum suum, manifestum est non esse in illos iram Dei, quae separat a pace sanctae societatis aeternae. Unde manifestatur, non solum officia, sed etiam mortes eorum signa fuisse futurorum, non supplicia indignationis Dei. LIV. [Ib. XXVII, 18, 19.] Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Accipe ad teipsum Jesum filium Nave, hominem qui habet Spiritum in seipso; et impones manus tuas super eum, et statues eum in conspectu Eleazari sacerdotis, et mandabis ei in conspectu omnis synagogae, etc. Notandum est, quod cum jam haberet Spiritum in seipso Jesu Nave, sicut Scriptura testatur (ubi quid aliud quam Spiritum sanctum debemus accipere? non enim de spiritu hominis hoc diceret, quem nullus erat qui non habebat), jussus est tamen Moyses ei manus imponere; ne quisquam homo, qualibet praepollens gratia, sacramenta consecrationis audeat recusare. LV. [Ib. XXVII, 20.] Quid est quod cum Deus praeciperet Moysi de Jesu Nave, ait inter caetera, Et dabis de gloria tua super eum? Nam graeca locutione τῆσ δόξης habet, quod tantumdem valet ac si diceret de gloria, id est ἀπὸ τῆς δόξης. Latini autem nonnulli interpretati sunt, dabis gloriam tuam; non, de gloria tua. Sed sive illud esset, ut gloriam tuam diceret, non ideo eam non habiturus erat Moyses; nec quia dixit, de gloria, ideo minutum est quod habebat. Sic enim accipiendum est, ac si diceret, Facies eum socium gloriae tuae: non autem hujusmodi res, quasi partiliter divisae, minuuntur; sed totae sunt omnibus, totae singulis qui earum habent societatem. LVI. [Ib. XXX, 3.] Homo, homo quicumque voverit votum Domino, aut juraverit juramentum, aut definierit definitionem de anima sua, non profanabit verbum suum: omnia quaecumque exierint ex ore ejus faciet. Non hoc ad omnem jurationem pertinet, sed ad eam ubi quisque de anima sua voverit alicujus utique rei abstinentiam, qua ei licebat uti per Legem, sed per votum sibi ipse efficit non licere.

LVII. [Ib. XXX, 4-6,] Si autem mulier voverit votum Domino, aut definierit definitionem in domo patris sui in juventute sua, et audierit pater ejus vota ejus, et definitiones ejus, quas definivit adversus animam suam, et tacuerit pater ejus; et stabunt omnia vota ejus, et omnes definitiones ejus, quas definivit adversus animam suam, manebunt ei. Si autem abnuens abnuerit pater ejus, quacumque die audierit omnia vota ejus, et definitiones ejus, quas definivit adversus animam suam, non stabunt: et Dominus emundabit eam, quia abnuit pater ejus. Quoniam quidem de muliere, quae adhuc in juventute sua in domo patris est, loquitur, merito hic quaeritur etiam de voto virginitatis; mulieres quippe etiam virgines in Scriptura appellari solere notissimum est: et videtur etiam Apostolus de patre loqui, cum dicit, Servet virginem suam; et, Det nuptum virginem suam (I Cor. VII, 37, 38), et caetera hoc modo: ubi nonnulli intellexerunt, virginem suam, virginitatem suam; nulla tamen hoc simili Scripturarum locutione demonstrant, cum sit inusitatissima. Quod autem ait, adversus animam suam, non sic accipiendum est, quasi animae noceat talibus votis; sed adversus animam dicitur, adversus animalem delectationem, sicut etiam de jejunio praecipiens superius ait, Et affligetis animas vestras (Num. XXIX, 7). LVIII. [Ib. XXX, 6.] Quod autem ait, Et Dominus emundabit eam, quia abnuit pater ejus; emundabit dixit, a voti non impleti crimine absolvet: sicut in multis locis dicitur, Et mundabit eum sacerdos, id est mundum habebit, mundum judicabit; sicuti est et illud, Mundatione non mundabis reum, id est, Non dices mundum eum qui immundus est.

LIX. [Ib. XXX, 7-16.] Si autem facta fuerit viro, et vota ejus super eam secundum distinctionem labiorum ejus, quanta definivit adversus animam suam; et audierit vir ejus, et tacuerit ei quacumque die audierit: et ita stabunt omnia vota ejus, et definitiones ejus, quas definivit adversus animam suam, stabunt. Si autem abnuens abnuerit vir ejus in quacumque die audierit omnia vota ejus, et definitiones ejus, quas definivit adversus animam suam, non manebunt: quoniam vir abnuit ab ea et Dominus mundabit eam. Feminam sub patre antequam nubat, et sub viro nuptam, noluit Lex ita vovere aliquid Deo adversus animam suam, id est in aliquarum rerum licitarum atque concessarum abstinentia, ut in eisdem votis feminea valeat auctoritas, sed virilis; ita ut si adhuc innuptae jam concesserat pater vota persolvere, si antequam persolverit nupserit, et viro ejus hoc cognitum non placuerit, non persolvat, et sit omnino sine peccato, quia Dominus mundabit eam, sicut dicit, id est mundam judicabit: neque hoc contra Deum fieri putandum est, cum ipse Deus hoc praeceperit, hoc voluerit. Sequitur autem de viduis, vel a viro abjectis, id est, non sub potestate viri constitutis, aut patris; et earum vota ad persolvendum libera esse dicit hoc modo: Et votum, inquit, viduae et expulsae, quaecumque voverit adversus animam suam, manebunt ei. Deinde dicit de nupta, si in domo viri sui jam constituta aliquid tale voverit. De illa enim prius dixerat, quae in domo patris voverat, et antequam redderet nupserat. De hac ergo quae in domo mariti vovit, ita loquitur: Si autem in domo viri ejus votum ejus, aut definitio, quae adversus animam ejus cum jurejurando; et audierit vir ejus, et tacuerit ei, et non abnuerit ei; et stabunt omnia vota ejus, et omnes definitiones, quas definivit adversus animam suam, stabunt adversus eam. Si autem circumauferens circumauferat vir ejus, quacumque die audierit omnia, quaecumque exierint ex labiis ejus, secundum vota ejus et secundum definitiones, quae adversus animam ejus, non manent ei: vir ejus circumabstulit, et Dominus mundabit eam. Omne votum et omne jusjurandum vinculi affligere animam, vir ejus statuet ei, et vir ejus circumauferet. Si autem tacens tacuerit ei diem ex die, et statuet ei omnia vota ejus, et definitiones, quae super ipsam, statuet ei; quoniam tacuit ei, die quo audivit. Si autem circumauferens circumauferat vir ejus post diem quem audivit; et accipiet peccatum suum.

Manifestum est ita voluisse Legem feminam esse sub viro, ut nulla vota ejus, quae abstinentiae causa voverit, reddantur ab ea, nisi auctor vir fuerit permittendo. Nam cum ad peccatum ejusdem viri pertinere voluerit, si prius permiserit, et postea prohibuerit; etiam hic tamen non dixit ut faciat mulier quod voverat, quia permissa prius a viro fuerat. Viri dixit esse peccatum, quia abnuit quod prius concesserat: non tamen mulieri vel ex hoc permissum dedit, ut cum prius ei vir concesserit, postea si prohibuerit, contemnatur.

Utrum autem ista etiam ad vota continentiae et a concubitu abstinentiae pertineant, merito quaeritur, ne forte ea tantum intelligenda sint adversus animam voveri, quae sunt in cibis et potionibus. Quod videtur et illud significare, ubi Dominus ait, Nonne anima plus est quam esca (Matth. VI, 25)? et cum de jejunio praecipitur, ita praecipitur, Affligetis animas vestras (Num. XXIX, 7). Nescio autem utrum alicubi legi possit, adversus animam dici votum quod de abstinentia concubitus fuerit: maxime quia cum hic Lex auctoritatem viro tribuat, non mulieri quae viro subdita est, ut tunc persolvenda sint vota mulieris, si vir approbaverit; si autem renuerit, non debeantur: Apostolus tamen, cum de concubitu conjugatarum loqueretur, non ibi majorem auctoritatem viro quam feminae dedit; sed, Uxori, inquit, vir debitum reddat, similiter et uxor viro: uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter autem et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor. VII, 3, 4). Quando ergo in hac re parem utriusque esse voluit potestatem, puto quod nobis intelligendum insinuet, istam de concumbendo vel non concumbendo regulam non pertinere ad ea vota, ubi non habent parem vir et mulier potestatem, sed viri major est, ac prope ejus solius est. Non enim ait Lex virum non debere reddere vota sua, si uxor prohibuerit; sed uxorem, si vir prohibuerit. Unde non mihi videtur in hujusmodi votis et definitionibus atque obligationibus, quae adversus animam fiunt, etiam ista debere accipi, quae inter se vir et uxor de concumbendo, vel de abstinentia concumbendi placita habuerint.

Deinde quia et istae justificationes dicuntur, et meminimus in illis justificationibus, quae in Exodo sub hoc nomine aliae commemorantur, multa praecipi, quae accipi ad proprietatem non possint, nec in Novo Testamento observentur; sicut de aure servi pertundenda (Exod. XXI, 6), et si quid ejusmodi est: non absurde etiam hic aliquid figurate dictum intelligitur, ut quoniam sunt multae abstinentiae cerimoniarum irrationabiles, et aliquando etiam inimicae veritati, hoc fortasse hic intelligi voluerit, tunc ratas esse, cum rationabiles fuerint; hoc est, cum eas approbaverit ratio, quae ad vicem viri debet regere omnem animalem motionem, quae fit non tantum in appetendo, verum etiam in abstinendo: ut si mente/ et ratione decernitur, tunc fiat; si autem improbatur consilio rationis, non fiat. Quod si ratio quod prius recte faciendum esse decreverit, post improbet, sit peccatum consilii: etiam sic tamen nonnisi rationi motio illa consentiat.

LX. [Ib. XXXI, 5, 6.] Quid est, Et misit eos Moyses mille ex tribu et mille ex tribu cum virtute eorum? Utrum virtutem eorum vult intelligi, principes eorum? an virtutem a Domino eis datam, vel per ipsum Moysen impetratam? an potius virtutem eorum dicit, ea quibus virtus eorum sustentaretur?

LXI. [Ib. XXXI, 8.] Potest videri quaestio, quomodo quando Israelitae Madianitas debellaverunt, interfectum dicat Scriptura Balaam, qui fuerat conductus ad maledicendum populum Israel: cum superius quando benedicere coactus est, ita eamdem actionem Scriptura concluserit, cum ait, Et surgens Balaam abiit reversus in locum suum, et Balac abiit ad semetipsum (Num. XXIV, 25). Si ergo redierat ad locum suum Balaam, quomodo hic interfectus est, cum de tam longinquo, id est de Mesopotamia venerit? An forte reversus est ad Balac, et hoc Scriptura non dixit? Quanquam etiam possit in locum suum rediisse intelligi, quod ab ipso loco ubi sacrificia faciebat, in eum locum reversus est unde illuc exierat, id est, ubi tanquam peregrinus habebat hospitium. Non enim dictum est in domum suam, aut, in patriam suam; sed, in locum suum. Habet autem et quisque peregrinus locum suum, ubi ad tempus habitat. De ipso autem Balac qui eum conduxerat, non dictum est, ad locum suum, sed, ad semetipsum; id est, ubi dominans habitabat. Posset ergo dici ad locum suum, et dominans, et peregrinus: ad semetipsum autem, non video quomodo posset dici peregrinus, cum ad hospitium suum venisset.

LXII. [Ib. XXXI, 9.] Et praedam egerunt mulieres Madian, et suppellectilem eorum, et pecora eorum, et omnia quae possederant, et virtutem eorum depraedati sunt. Cum jam dixisset mulieres, supellectilem, et pecora, et omnia quae possidebant; quid deinde addit, et virtutem eorum depraedati sunt? Nimirum enim haec intelligenda est virtus, de qua et supra dictum est, misisse millenos de singulis tribubus cum virtute eorum. An forte cibus quo sustentabantur, virtus eorum appellata est, quo subministrato vires suppetunt, et quo subtracto vires deficiunt? Unde per prophetam Deus cum minaretur, ait: Auferam virtutem panis, et virtutem aquae (Isai. III, 1). Et Moyses ergo cum annona miserat illos millenos, quod dictum est, cum virtute eorum; et isti Madianitis victis etiam hoc eorum inter caetera fuerant depraedati.

LXIII. [Ib. XXXI, 15, 16.] Utquid vivificastis omne femininum? Haec enim fuerunt filiis Israel, secundum verbum Balaam, ut recedere facerent et despicere verbum Domini propter Phogor. Hoc consilium malignum, ut eis ad illecebram feminae supponerentur, per quas non solum corporaliter, sed etiam spiritualiter in adorando idolo fornicarentur, quando dederit Balaam Scriptura non dixit; et tamen apparet factum esse, cum hic commemoratur. Sic ergo potuit et redire ipse Balaam, qui jam ierat in locum suum, ut non locum ejus intelligamus peregrinationis hospitium; quamvis hoc Scriptura tacuerit.

LXIV. [Ib. XXXV, 11, 12.] Quid est quod ait, Et erunt civitates vobis refugia a vindicante sanguinem, et non morietur is qui occidit, quoadusque stet in conspectu synagogae in judicium; cum de iis loquatur, qui nolentes occiderint, et alibi dicat, tunc unumquemque in tali causa confugientium exire liberum de civitate quo confugerat, cum sacerdos maximus fuerit defunctus? Quomodo ergo hic dicit, Et non morietur is qui occidit, quoadusque stet in conspectu synagogae in judicium; nisi quia ideo judicatur ut tunc ei liceat esse in civitate refugii, si manifestum factum fuerit in judicio quod nolens occiderit? LXV. [Ib. XXXV, 19, 12.] Quid est quod ait, Qui vindicat sanguinem, ipse interficiet homicidam; cum occurrerit ei, iste interficiet eum? Sic enim sonat male intelligentibus, quasi passim et sine judicio data fuerit ultori mortis propinqui sui, licentia occidendi ejus interfectorem. Sed hoc intelligi voluit, quia secundum id quod supra dictum est, qui occiderit, confugiat ad unam de civitatibus refugiorum, quoadusque stet in judicium, ne ante inventus a propinquo occidatur; quia etsi nolens occidit, praeter illas civitates inventus occiditur. Cum vero in judicium steterit in aliqua earum civitatum, et judicatus fuerit homicida in aliqua earum in quas fugere conceditur, esse ibi non sinitur; tum demum jam judicatum, ubicumque compertum, propinquo licet occidere. Neque enim opus est eum ad judicium deduci, cum jam fuerit judicatus homicida, et propterea de illis civitatibus pulsus sit.

LIBER QUINTUS.

Quaestiones in Deuteronomium.

QUAEST. I. [DEUT. cap. I, V\ V\ 29, 30.] In eo quod commemorat Moyses, dixisse se populo timenti hostes inhabitantes terram, quo introducendus fuit, Ne paveatis, neque timeatis ab eis: Dominus Deus noster, qui praecedit ante faciem vestram, ipse simul debellabit eos vobiscum: satis ostenditur ita esse adjutorem Deum, ut etiam homines agant aliquid.

II. [Ib. II, 30.] Et noluit Seon rex Esebon transire nos per ipsum, quoniam induraverat Dominus Deus noster spiritum ejus, et confortavit cor ejus, ut traderetur in manus tuas, sicut in hac die. Haec dicens Moyses, dum populum alloquitur, tale aliquid commemorat, quale dicebatur in Exodo, Ego induravi cor Pharaonis (Exod. X, 1); et quod in Psalmis legitur, Convertit cor eorum, ut odissent populum ejus (Psal. CIV, 25). Nec tacetur hic causa indurationis hujus, cum dicitur, ut traderetur in manus tuas, sicut in hac die: id est, ut vinceretur a te; quod non fieret, nisi resisteret; non autem resisteret, nisi corde obdurato. Cujus rei justitiam si quaesierimus, inscrutabilia sunt judicia Dei (Rom. XI, 33): iniquitas autem non est apud Deum (Id. IX, 14). Sane notandum est, confortatum cor posse dici etiam in malo.

III. [Ib. III, 2.] Verumtamen Og rex Basan reliquus factus est a Raphain. Hoc nomine, quod est Raphain, gigantes significari in hebraea lingua dicunt qui eam noverunt. Unde quod habent plerique codices derelictus est a Raphain, planius utique dicitur, reliquus factus est, ut ipse ex illis remansisse intelligatur: cujus etiam consequenter longitudo et latitudo ferrei lecti commemoratur, ad ejus magnitudinem commendandam. IV. [Ib. IV, 16.] Ne feceritis iniquitatem, et faciatis vobis ipsis sculptilem similitudinem, omnem imaginem. Quid intersit inter similitudinem et imaginem quaeri solet. Sed hic non video quid interesse voluerit, nisi aut duobus istis vocabulis unam rem significaverit, aut similitudinem dixerit, si, verbi gratia, fiat statua vel simulacrum habens effigiem humanam, non tamen alicujus hominis exprimantur lineamenta, sicut pictores vel statuarii faciunt, intuentes eos quos pingunt seu fingunt. Hanc enim imaginem dici nemo dubitaverit: secundum quam distinctionem omnis imago etiam similitudo est, non omnis similitudo etiam imago est. Unde si gemini inter se similes sint, similitudo dici potest alterius cujuslibet in altero, non imago. Si autem patri filius similis sit, etiam imago recte dicitur; ut sit pater prototypus, unde illa imago expressa videatur: quarum aliae sunt ejusdem substantiae, sicut filius; aliae non ejusdem, sicut pictura. Unde illud quod in Genesi scriptum est, Fecit Deus hominem ad imaginem Dei; manifestum est ita dictum, ut non ejusdem substantiae sit imago quae facta est. Si enim ejusdem esset, non facta, sed genita diceretur. Sed quod non addidit, Et similitudinem, cum superius dictum esset, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 27, 26); quibusdam visum est similitudinem aliquid amplius esse quam imaginem, quod homini reformando per Christi gratiam postea servaretur. Miror autem si non propterea postea imaginem solam voluit commemorare, quia ubi imago, continuo et similitudo est. Unde et hic Moyses similitudinem et imaginem fieri vetat, secundum eam fortasse rationem quam diximus. In Decalogo autem generaliter dicitur, nullam fieri debere similitudinem (Exod. XX, 4), nec imago commemoratur. Cum enim nulla similitudo fit, procul dubio nec imago fit; quoniam si imago, utique et similitudo. Non autem si fit similitudo, continuo fit et imago: tamen si nulla similitudo, sequitur ut nulla imago. Denique ubi prohibuit similitudinem et imaginem, hominis intelligi voluit, ubi et similitudo fieri potest, non hujus aut illius, sed cujuslibet hominis; et imago, id est hujus proprie, vel illius hominis. Cum vero de pecoribus diceretur atque irrationalibus animantibus, solam similitudinem dixit: quis enim reperiri potest, qui sibi unum constituat canem, vel quid ejusmodi, quem intuens ejus imaginem pingat, aut fingat? quod de hominibus usitatissimum est. V. [Ib. IV, 18.] Quid est autem quod ait, Similitudinem omnis piscis, quaecumque sunt in aquis sub terra. An et aquam, propter tractabilem corpulentiam, terram intelligi voluit, et secundum hoc in eo quod scriptum est, fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), et aquas debemus accipere? Assidue quippe Scriptura his duabus partibus commemoratis, universum mundum vult intelligi, secundum illud, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 2), et innumerabilia ejusmodi. An ideo dictum est, sub terra, quod terra nisi superior aquis esset, habitari utique ab hominibus et animalia terrena habere non posset! VI. [Ib. IV, 19.] Et ne suspiciens in coelum, et videns solem et lunam et stellas et omnem ornatum coeli, errans adores ea, et servias illis, quae distribuit Dominus Deus tuus ea, omnibus gentibus, quae sunt sub coelo. Non ita dictum est, tanquam Deus praeceperit ea coli a gentibus, a solo autem populo suo non coli: sed aut ita dictum est, quod Deus praescierit gentes culturam exhibituras his coelestibus et tamen hoc praesciens creaverit ea; eum vero populum suum futurum esse praesciverit, qui ista non coleret: aut distribuit dictum est, ut intelligatur usus, qui commendatur in Genesi, Ut sint in signis, et in temporibus, et in diebus, et in annis (Gen. I, 14); quem usum in eis communem habet populus Dei cum omnibus gentibus, non autem cultum quem habent aliae gentes.

VII. [Ib. IV, 23.] Ne obliviscamini testamentum Domini Dei vestri, quod disposuit ad vos, et faciatis vobismetipsis sculptilem similitudinem omnium quaecumque constituit tibi Dominus Deus tuus. Hic certe generaliter loquens similitudinem posuit, imaginem tacuit; quoniam si nulla fit similitudo, profecto nec imago: quia ubi imago, continuo similitudo; quamvis non ubi similitudo, continuo imago. VIII. [Ib. IV, 32, 33.] Quaerendum quomodo dictum sit, Interrogate dies priores, qui fuerunt priores te, ex die qua creavit Deus hominem super terram, et a summo coeli usque ad summum coeli. Subauditur enim, interrogate. Videtur autem significare totum orbem terrarum. Sed cur, a summo coeli usque ad summum coeli dicat, non, a summo terrae usque ad summum terrae, non est facile dignoscere. Talis enim quaedam locutio est et in Evangelio cum dicit Dominus, quod congregabuntur electi ejus a summis coelorum usque ad terminos eorum (Matth. XXIV, 31). Nisi forte hic nec in hominibus nec in Angelis auditum esse vult intelligi, quod in hoc populo factum singulariter commendat: hoc enim sequitur, Si factum est secundum verbum magnum hoc, si auditum est tale quid: si audivit gens vocem Dei viventis loquentis e medio ignis, quemadmodum audisti tu, et vixisti. Quod si ita est, ut nec in hominibus nec in Angelis hoc dicat auditum; quid est ergo illud in Evangelio, A summis coelorum usque ad terminos eorum, cum sine dubio Dominus hoc ait, cum de novissima electorum suorum congregatione loqueretur?

IX. [Ib. V, 2 4.] Quid est quod ait, Dominus Deus vester disposuit ad vos testamentum in Horeb: non patribus vestris disposuit Dominus testamentum hoc, sed ad vos, vos hic omnes viventes hodie; facie ad faciem locutus est Dominus ad vos in monte e medio ignis? An quia illi qui non ingrediuntur in terram promissionis (mortui sunt enim omnes) non pertinent ad hoc testamentum, quorum tunc recognitio facta est, cum a viginti annis aetatis et supra numerarentur usque ad quinquaginta annos habiles ad bellum? Quomodo ergo illis locutus est Dominus, qui hodie vivunt? An quia ex viginti annis et infra potuerunt multi tunc esse, qui hoc bene meminissent, alieni ab illa poena, quam Deus constituit illis qui tunc numerati sunt, non intrare in terram promissionis; et hos utique appellat, qui quamvis viginti annorum et supra non essent, quando Deus in monte loquebatur, ut numerari tunc possent, potuerunt tamen esse decem et novem et infra usque ad puerilem aetatem, quae posset illa quae facta et dicta sunt et videre, et audire, et memoria retinere? Sed quid est quod ait, Facie ad faciem locutus est Dominus ad vos; quos paulo ante maxime admonere curavit, quod nullam similitudinem viderint, sed solam vocem de medio ignis audierint? An propter rerum evidentiam, et quodammodo praesentiam manifestatae divinitatis, de qua dubitare nemo posset, his verbis usus est? Quod si ita est, quid prohibet de ipso Moyse hoc intelligi, in eo quod de illo dictum est, quod facie ad faciem locutus sit cum eo Dominus (Exod. XXXIII, 11), ut nec ipse aliquid oculis viderit praeter ignem? An aliquid amplius vidisse intelligitur, quia scriptum est eum intrasse in nebulam vel nimbum ubi erat Deus (Id. XXIV, 18)? Sed etsi aliquid amplius vidit, quam illi; non eum tamen mortalibus oculis vidisse Dei substantiam ex illis ejus verbis intelligi potest, quibus ait Deo: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum, ut scienter videam te (Id. XXXIII, 15). Neque enim arbitrandum est hunc populum, cui Moyses loquebatur, sic tunc vidisse Deum facie ad faciem, quando in monte loquebatur e medio ignis, quemadmodum Apostolus dicit in fine nos esse visuros, ubi ait: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Quid autem hoc, et quantum esset, consequenter aperuit, dicens: Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Quod etiam ipsum caute accipiendum est, ne tantam putetur habiturus homo cognitionem Dei, quantam nunc habet hominis Deus; sed pro suo modo ita perfectam, ut ei nihil adhuc exspectetur addendum: ut quam perfecte nunc Deus novit hominem, sed tamen sicut Deus hominem, ita tunc perfecte noverit homo Deum, sed tamen sicut homo Deum. Neque enim quia dictum est, Estote perfecti, sicut Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V, 48), ideo aequalitatem Patris, quam Verbum habet unigenitum, sperare debemus: quamvis non defuerint qui et hoc futurum putaverint, nisi forte quid dicant parum intelligimus.

X. [Ib. V, 5, 6, 24] Quid est quod ait, Et ego stabam inter Dominum et vos in tempore illo, annuntiare vobis verba Domini; tanquam in loco esset Dominus, hoc est in monte unde illi voces audiebant? Quod sic accipiendum est, ut non ex hoc suspicemur Dei substantiam in ullo aliquo esse corporali loco, qui est ubique totus, nec per locorum intervalla propinquat aut recedit: sed demonstrationes ejus in ea creatura, quae non est quod ipse, non aliter humanis sensibus exhibentur. Unde Dominus volens auferre ab hujusmodi suspicionibus mentem nostram, quibus putatur Deus loco aliquo contineri: Veniet, inquit, hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus; quia salus ex Judaeis est. Sed venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 21-24). Medium ergo se dixit Moyses non inter Dei substantiam et populum intervallo aliquo loci; sed quia per eum placuit populo audire caetera Dei verba, posteaquam vehementer est territus, audita de medio ignis voce Dei dicentis Decalogum legis. Sed merito quaeritur quomodo accipiantur haec verba Deuteronomii, dicente Moyse, Et ego stabam inter Dominum et vos in tempore illo, annuntiare vobis verba Domini; quoniam timuistis a facie ignis, et non ascendistis in montem, dicens, Ego sum Dominus Deus tuus, et caetera: quae jam verba Dei sunt, quae Decalogus continet. Quid ergo vult quod addidit, dicens? Si enim putaverimus hyperbaton, ut ordo verborum sit, Et ego stabam inter Dominum et vos in tempore illo, annuntiare vobis verba Domini, dicens, Ego sum Dominus Deus tuus: non erit verum. Non enim haec verba per Moysen populus, sed de medio ignis audivit: quod cum sustinere non posset audito Decalogo, postulavit ut per Moysen caetera audiret. Restat ergo ut quod positum est, dicens, pro eo positum intelligamus, ac si esset, Cum diceret; ut iste sit sensus, Et ego stabam inter Dominum et vos in tempore illo, annuntiare vobis verba Domini; quoniam timuistis a facie ignis, et non ascendistis in montem, cum diceret, Ego sum Dominus Deus tuus: ut subaudiatur, cum diceret utique Dominus. Cum enim haec verba diceret Dominus, quae consequenter ex Decalogo cuncta commemorat, tunc timuit populus a facie ignis, et non ascendit in montem, et rogavit ut per Moysen potius verba Domini audiret (Exod. XX, 18, 19).

Quae verba Moyses commemorat in Deuteronomio dicta sibi a populo, cum audire jam nollent vocem Dei, sed per eum peterent sibi dici quae dicebat Deus; id est, Ecce ostendit Dominus Deus noster nobis gloriam suam, et vocem ejus audivimus e medio ignis, et caetera: non eadem prorsus leguntur in Exodo, ubi primum narrata sunt, quae modo repetuntur. Unde intelligamus, quod aliquoties jam commemoravi, non esse in mendacio deputandum, si aliis quibuslibet verbis eadem voluntas manifestatur, propter Evangelistarum etiam verba, quae ab imperitis et calumniosis tanquam repugnantia reprehenduntur. Neque enim magnum erat Moysi attendere quae in Exodo scripserat, et eisdem omnino verbis illa repetere, nisi pertineret ad sanctos doctores nostros hoc ipsum insinuare discentibus, ut nihil aliud in verbis loquentium quaerant, nisi voluntatem propter quam enuntiandam verba instituta sunt.

XI. [Ib. V, 29.] Quid est quod ait Moyses dictum sibi esse a Domino de populo Hebraeo, Quis dabit esse sic cor eorum in eis, ut timeant me, et custodiant mandata mea? An hic jam vult intelligi, gratia sua concedi hoc beneficium, ut sit in hominibus justitia Dei ex fide, non quasi propria, velut ex Lege? Hoc enim et per prophetam significat, dicens, Auferam eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum (Ezech. XI, 19, et XXXVI, 26): quod propter sensum dictum est, quem caro habet, et lapis non habet, verbo utique translato. Hoc ipsum et alibi dicit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Juda testamentum novum; non secundum testamentum quod disposui ad patres eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. Quoniam hoc est testamentum quod disposui ad eos, post dies illos: dans leges meas in cor eorum, et in mente eorum superscribam eas, et iniquitatum eorum et peccatorum eorum non memor ero amplius (Jerem. XXXI, 31-34). Hoc enim discernit Novum Testamentum a Veteri, quod in Veteri data est Lex in tabulis lapideis, in Novo autem in cordibus, quod fit per gratiam. Unde et Apostolus dicit, Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus: et alio loco, Idoneos nos, inquit, fecit ministros Novi Testamenti, non litterae, sed spiritus (II Cor. III, 3, 6). XII. [Ib. VI, 13.] Quod ait de Domino, Et in nomine ejus jurabis, non ita praeceptum accipiendum est, quasi jurari jusserit; sed in alterius alicujus Dei nomine jurari prohibuit. Melius autem fit si secundum Evangelium nec juraveris (Matth. V, 34); non quia mala est vera juratio, sed ne in perjurium incidatur facilitate jurandi. Qui enim jurat, non solum verum, sed etiam falsum jurare potest: qui autem omnino non jurat, a perjurio longe ambulat. XIII. [Ib. VIII, 2.] Et recordaberis omnem viam quam duxit te Dominus Deus tuus in deserto, ut affligeret te, et tentaret te, et cognita faceret quae in corde tuo sunt, si observabis mandata ejus, an non. Hic apertius dictum est, quod alibi genere locutionis obscurum est, ubi legitur, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3). Intelligitur enim positum esse, ut sciat, pro eo quod est, ut sciri faciat; quod modo dilucide dictum est, Ut tentaret te, et cognita faceret quae in corde tuo sunt: non enim ait, et cognosceret; quod quidem si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret. XIV. [Ib. IX, 6-8.] Et scias hodie quia non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dat tibi terram bonam istam haereditare; quoniam populus dura cervice es. Certe isti sunt qui propterea non meruerunt perire in deserto, quia nescierunt dexteram aut sinistram: ecce jam dura cervice appellantur. Unde videndum est illud in sacramento esse dictum, non quod istorum merita commendata sint. Nam ne quis existimet subito istos vituperabiles factos, qui merito fuissent ante laudati, paulo post eis dicitur: Memor esto, ne obliviscaris, quanta exacerbasti Dominum Deum tuum in deserto; ex qua die existis de terra Aegypti, donec venistis in locum hunc, increduli perseverastis quae ad Dominum. Quod si quidam eorum tales erant, quidam vero fideles et boni, etiam sic non utique iliis datur terra promissionis, qui nesciunt dexteram aut sinistram, ut hoc sic intelligamus quasi non offenderint Deum. Nam et patres eorum, qui mortui sunt, nec in eamdem terram intrare permissi sunt, tales inveniuntur fuisse, ut in eis essent quidam etiam boni. Propter quod Apostolus, non omnes, sed quosdam eorum dicit offendisse, in quibus, eorum peccata commemorat (I Cor. X, 5-10). Similes quippe istos parentibus suis, ita evidentius docet et ista Scriptura Deuteronomii, quod consequenter adjungit, et dicit: Et in Horeb exacerbastis Dominum. Ubi certe illi exacerbaverunt, qui propter eadem mala merita sua non sunt in terram promissionis inducti. XV. [Ib. X, 1-4.] In illo tempore dixit Dominus ad me, Excide tibi duas tabulas lapideas quemadmodum priores, et ascende ad me in montem; et facies tibi arcam ligneam: et scribam in tabulis verba quae erant in tabulis prioribus, quas contrivisti; et immittes eas in arcam. Et feci arcam ex lignis imputribilibus, et excidi duas tabulas lapideas sicut priores, et ascendi in montem, et duae tabulae in duabus manibus meis. Et scripsit in tabulis secundum scripturam priorem decem verba, quae locutus est Dominus ad vos in monte e medio ignis: et dedit eas Dominus mihi. Non immerito quaeritur quomodo haec in Deuteronomio dicantur, Moyse recolente ac repetente quae gesta sunt; cum in Exodo, ubi primum haec dicta et facta narrantur, ita sit scriptum, Et dixit Dominus ad Moysen, Scribe tibi verba haec; etenim in verbis his posui Testamentum tibi et Israel. Et erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducavit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba Testamenti, decem verba. Cum ergo in Exodo ipse Moyses in tabulis decem Legis verba scripsisse narretur, quomodo hic in Deuteronomio Deus in tabulis eadem verba scripsisse recolitur? Denique illud quod in Exodo, cum transeunter tractaremus, et quid nobis in ea differentia visum fuerit litteris mandaremus, cur priores tabulae, quae contritae sunt, digito Dei scriptae referantur; secundas autem tamdiu in arca tabernaculoque mansuras, ipse Moyses scripsisse dicatur: ita per hanc differentiam duo Testamenta significata esse diximus, ut in Veteri Testamento Lex commendaretur tanquam opus Dei, ubi homo nihil fecerit, eo quod Lex timore non posset impleri: quoniam cum vere fit opus legis, charitate ut, non timore; quae charitas gratia est Testamenti Novi. Ideo in secundis tabulis homo legitur scripsisse verba Dei, quia homo potest facere opus Legis per charitatem justitiae, quod non potest per timorem poenae (Lib. Quaestionum in Exod., quaest. 166).

Nunc ergo cum legitur in Deuteronomio de secundis tabulis ita dictum, Et excidi duas tabulas lapideas sicut priores, et ascendi in montem, et duae tabulae in duabus manibus meis. Et scripsit in tabulis secundum scripturam priorem decem verba: non enim ait, Et scripsi; sed, scripsit, hoc est, Deus; sicut paulo ante dixerat verba Dei sibi dicta, Excide tibi duas tabulas lapideas quemadmodum priores, et ascende ad me in montem; et facies tibi arcam ligneam: et scribam in tabulis verba quae erant in tabulis prioribus: discutienda nascitur quaestio, quod utrasque tabulas, id est et priores et secundas, Deus hic legitur scripsisse, non homo. Sed si in ipso quoque Exodo verba Dei legantur, ubi jubet easdem tabulas secundas excidi a Moyse, nihil aliud invenitur, quam ipsum Deum se easdem promisisse scripturum. Nam ita scriptum est: Et dixit Dominus ad Moysen, Excide tibi duas tabulas lapideas sicut et priores, et ascende ad me in montem: et scribam in tabulis verba quae erant in tabulis prioribus, quas tu contrivisti. Excepto itaque libro Deuteronomii, quaestionem istam etiam solus liber Exodi continet, quomodo dixerit Deus, Et scribam in tabulis verba quae erant in tabulis prioribus; cum paulo post legatur, Scribe tibi verba haec; etenim in verbis his posui Testamentum tibi et Israel. Et erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducavit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba Testamenti, decem verba. Si enim superius quod dictum est. Scribe tibi verba haec; etenim in verbis his posui Testamentum tibi et Israel, ad superiora pertinet, quae Deus ita praecipiebat, ut non in duabus lapideis tabulis scriberentur, sed in illo libro Legis, ubi multa conscripta sunt; certe illud quod sequitur, Et erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducavit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba Testamenti, decem verba (Exod. XXXIV, 1, 27, 28), satis manifestat cumdem Moysen in tabulis haec decem verba scripsisse, non Deum. Nisi forte violenter quidem, sed certa necessitate compellimur, ubi dictum est, Et scripsit in tabulis verba Testamenti, decem verba, non Moysen subaudire, sed Dominum; supra enim positum est, Et erat ibi Moyses in conspectu Domini: ut a Domino, in cujus conspectu erat Moyses, quadraginta diebus et quadraginta noctibus panem non manducans, et aquam non bibens, scripta intelligantur haec decem verba in tabulis, sicut ante promiserat.

Tous les livres